Skip to the text

Articulus 17

DE PROVIDENTIA DEI EX DICTIS PATRUM ET DOCTORUM.

CIRCA finem libri secundi loquitur Damascenus: Necesse est eumdem esse factorem (id est creatorem) omnium rerum et provisorem. Neque enim decens nec consequens est, alium esse universorum creatorem, alium provisorem: alias imbecillis esset uterque, alter ad providendum, alter ad producendum. Atque in quantum bonus, providet (quia nec bonus est, qui non providet: etenim homines et animalia propriis filiis naturaliter provident, et non providenti exprobratur); et ut sapiens, optime eorum quæ sunt curam habet. Idcirco oportet nos admirari, laudare et acceptare omnia quæ sunt providentiæ ejus, etiam si forsitan videantur injusta: nam et incomprehensibilis est providentia ejus. Insuper quædam pertinent ad providentiam Dei secundum acceptionem: ut quæcumque incontradictive sunt bona, id est irreprehensibiliter virtuosa et apta. Quædam secundum concessionem: sicut concedit et permittit justum in adversitates incidere ut virtus ejus manifestetur, ut in Job. Interdum concedit aliquid inconveniens agi, ut per operationem inconvenientem æstimatam, magnum aliquid et mirabile dirigatur, id est, bonum eximium procuretur, ut salus mundi per crucem Christi.1 Rursus interdum concedit et sinit justum mala pati ne excidat a virtute, ut in Paulo. Derelinquit quoque providentia2

Dei hominem dupliciter : primo, dispensative et ad tempus, ad ejus aut aliorum eruditionem; secundo, finaliter. Multi demum sunt modi providentiæ Dei qui nec sermone exprimi queunt, nec intellectu comprehendi. Oportet etiam scire quod omnes tristes superventiones, id est tribulationes, ad salutem et utilitatem inducuntur his qui patienter et cum gratiarum actione suscipiunt eas. Hæc Damascenus : qui de his multa conscribit ibidem, quæ ad primum Sententiarum potius pertinent.

At vero Antisiodorensis in Summa sua, libro primo, testatur : Providentia Dei est diligentia qua subditis suis et rebus creatis necessaria administrat, sive sint bona, sive mala pœnalia, per quæ Deus homines castigat et flagellat ad correptionem et emendationem. Nam, ut asserit Augustinus : Omnis pœna vitæ præsentis infligitur aut in purgationem, aut ad conservationem, aut ad initium pœnæ futuræ.

Porro de providentia et fato grandem inducit tractatum Guillelmus Parisiensis ultima parte primi libri de Universo : Præscientia, inquiens, plus est et plura includit ac respicit quam providentia, quoniam Deus præscit bona et mala, non autem providet nisi bona. Non enim dicitur aliquis sibi ipsi aut aliis mala providere. Providet namque, qui consulte intendit aliquid facere, aut aliquid fieri : mala vero non intenduntur consulte et circumspecte, sed accidunt per errorem. Amplius, qui providet aliquid, ex intentione procurat hoc fieri : non autem est intentio bonitatis providentiæ Dei ut mala fiant, nec ea provenire procurat. Verumtamen universa et singula, tam bona quam mala, curat Creator : quod constat de bonis, quoniam tribuit et conservat eis esse. Quod si quis dixerit, quia postquam dederit eis esse, dimittit ea sibimet, non curans amplius ea nec regens; huic objicitur, quia aut Creator dedit eis virtutes aut vires per quas se ipsa sufficerent regere absque ampliori Creatoris cura, aut non. Si sic, et hoc utique fecit providenter et scienter : ergo ea regit hoc modo. Cujus exemplum est, si quis filium suum committat alteri instruendum et gubernandum, informans rectorem illum atque præcipiens qualiter instruat filium. Talis pater non deserit filium suum, sed per alium curat et instruit eum. Nec negligit eum : illa quippe proprie non curantur quæ negliguntur. Denique vires ita collatæ, sunt gubernacula per quæ res illæ sic reguntur : ideo, sicut gubernator regit navem cujus gubernacula tenet, sic Deus regit res quarum tenet vires. Iterum, qui regit rectorem in eo quod rector est, regit et recta ab illo.

Hanc disputationem dominus Guillelmus prolixe ac bene prosequitur, ostendens deinceps ex uniformi ac jugi motu et influxu cœlestium corporum, et cohabitudine superiorum et inferiorum ad invicem, providentiam rectoris universorum. Recitat quoque opinionem dicentium, ex his non plus sequi nisi quod cognoscit ordinem universi, et species naturalesque proprietates omnium rerum; non autem quod noscat individua earumdem singulariter, circumstantionaliter, penitusque distincte quoad omnia quæ his accidunt et accidere queunt, sed solum secundum quod in specie colliguntur atque communicant, et quoad ea quæ ratione naturæ specificæ ipsis conveniunt. Quam opinionem erroneam multipliciter improbat, quum et talis cognitio sit indistincta et imperfecta, præsertim in operabilibus.

Arguit quoque ex proprietatibus naturalium rerum, quas non nisi ex institutione Creatoris originaliter sunt sortitæ. Ut (inquit) te erigam et dirigam ad nobiliorem et sublimiorem considerationem curæ ac providentiæ Dei, considera a quo et ubi discunt araneæ filare et retiacula texere, ac muscas esse casuras in ea, atque quod muscæ erunt prædæ et esca earum, etiam antequam viderent muscas, aut matres suas filantes; item ubi formicæ didicerunt thesaurizare, et (quod mirabilius est) ubi didicerunt grana tritici germinatura, si ea sub terra relinquerent integra, ideoque dividunt ea in frusta. De perdicibus quoque admiratio est non parva, qualiter matrem cognoscant, quam nunquam viderunt, relinquantque perdiculi perdicem quæ furata fuerat ova matris : nam mox nati, illam statim relinquunt, et matrem quæ ova posuit in quibus sunt nati, inseparabiliter sequuntur. Longe vero mirabilius est quod scarabei, quum non viderint scarabeos alios generare, miro artificio generant : de stercore enim equino globos parvulos formant rotundos, quos ad receptacula sua portantes ac desuper incubantes, generant alios. Quis docuit phœnicem ex aromatibus sibi rogum construere, et in eo se concremare, ut ex ejus cineribus phœnix alia generetur ?

Hinc videtur dicendum, quod sicut fluit ipsum esse a primo fonte super cuncta creata, bonitasque et pulchritudo ejus super omne bonum et pulchrum causatum ab ipso ; sic a lumine sapientiæ Creatoris descendunt ac fluunt naturaliter, pro beneplacito ipsius, lumina talium cognitionum, prout requirit necessitas et utilitas hujusmodi bestiarum : ut super formicam, lumen quoddam prudentiæ . Sic et super canes lumen quoddam quasi divinationis descendisse videtur, ita ut latrones hominesque occultos investigent, dignoscant et apprehendant : quoniam canis factus est ad custodiam hominum et rerum eorum ; quod ipsi amicabilitate et sollicitudine sua ad homines pandunt. Denique de vulturibus fertur quod prævident strages futuras ex præliis hominum : propter quod congregantur in locis ubi futuræ sunt strages hujusmodi, tanquam habituri escam ibidem. Ex quibus potes perpendere, quod luminositas sapientiæ Creatoris penetret omnia usque ad minima. Alioqui quis docuit bufonem alieno morsu venenoque læsum, accedere rutam, et ei locum vulneris affricare, sicque curari ? Innumerabilia talia inveniuntur in variis rebus, tam animatis quam inanimatis, quarum tam multæ et tam magnæ ac miræ virtutes, proprietates operationesque sunt, ut nec describi, nec cognosci, nec exprimi queant.

Denique scribit hic doctor : Quoniam maxime erraverunt et adhuc errant homines circa curam et providentiam Creatoris in his quæ casu tantum videntur accidere, ut ea quæ communiter atque æqualiter eveniunt sapientibus et insipientibus, justis et injustis, ut sunt pericula naufragiorum, varia genera mortis, et consimilia incommoda fortuita ; secundo in his qui omnino non curari videntur, tam a Creatore quam ab aliis, ut furiosi, qui solo furore feruntur ; tertio in his qui pro libito vivunt, et non nisi male vivere volunt, et (ut ita dicatur) stulta sua voluntate ducuntur, vel magis aguntur nullo rectore vel curatore, ut videtur exterius ; quarto in his qui omnino derelicti videntur, quemadmodum cadaver avibus canibusque expositum, pro cujus ereptione nil agitur (sic nonnulli pauperes a potentibus et violentis multipliciter affliguntur et opprimuntur, non solum nullo eripiente aut defendente, imo nec contradicente : qui tamen pauperes sanctissimi sunt atque justissimi) : scito ergo quod casus et fortuna sive temeritas tam longe sunt a bonitate ac sapientia Creatoris, quam longe stultitia et ignorantia ; et propter hoc, quantum ad Creatorem nihil est casus. Apud nos vero locum habet casus : et hoc, quantum ad nos, hoc est propter ignorantiam et improvisionem nostram. Creator enim omnia intuetur, non intuitione quæ sit quasi habitus dormiens, quin potius intuitione quæ est in ultimitate vigilantiæ et actualitatis ; nec quidquam opertum est aut absconditum a visione ipsius ullo modorum, videtque omnia nude et velut a proximo, imo quasi præsentialiter. — Itaque bona exteriora terrena, sunt parva et vilia, et per ea tanquam per quædam munuscula, attraxit sibi olim Omnipotens homines pueriles, imperfectos, pusillos, puta Judæos : quibus et comminatus est temporalia mala pœnalia.3

Erudito vero genere humano, promisit bona spiritualia et æterna, et comminatus est pœnas perpetuas. Non est ergo magnum si Deus justis et electis suis permittat talia bona auferri, ut per hoc ad spiritualia copiosius disponantur. Denique furiosi non sunt extra providentiam Dei : imo ex dispositione et cura ipsius ab hominibus aliis detinentur, qui et ipsis compatiuntur ac necessaria largiuntur, de remediis provident etiam ipsis pro posse. Unde et interdum permittunt eis libere ire et inter homines ambulare, dum probabiliter putant quod aliis non erunt nocivi : quia dimissio illa ex vinculis, est pro relevamine furoris ipsorum. Interdum quoque ipsa furia est pœna ex divina providentia juste aut certe paterne medicinaliterque inflicta; nec tales ab angelica custodia totaliter relinquuntur. Præterea nec voluptuosi, et qui se totaliter mancipant servituti facinorum, extra Dei providentiam vivunt, qui et justo judicio sic eos relinquit (quemadmodum ait in Psalmo, Dimisi eos secundum desideria cordis eorum);4 sic etiam, quod deliciarum ablatione gravius insanirent, et quod hi qui per prospera et jucunda non attrahuntur ad divinum amorem, per flagella et aspera ad deteriora corruerent, imo ad blasphemias, infidelitates, ac Dei negationem : consultius ergo dimittit eos in his quæ amant perverse. Et quamvis illis abutantur, hoc tamen est præter Creatoris intentionem, qui et vinum non concessit ut homines inebrientur, sed sobrie ac salubriter illo utantur.5

Amplius, providentiæ suæ majestatem et æquitatem Deus frequenter monstravit a mundi exordio, et per universale diluvium, per subversionem Pentapolis, et per plagationes Ægyptiorum;678 in Israelitico etiam populo in deserto, per devorationem quorumdam a terra, et per alias varias rebellium strages;9 deinde in exstirpatione Chananæorum, quando sol et luna steterunt in cœlo immobiles spatio unius diei;10 item temporibus Judicum, quando transgredientes Judæos juste reliquit et dire ac diu afflixit, pœnitentes vero piissime liberavit. De his in evangelica lege sic facta innumerabilia, certissime vera, descripta sunt, de multiplici ultione Dei in tyrannos sanctorum martyrum occisores, et de præclarissimis miraculis pro defensione fidei et glorificatione beatissimorum martyrum, ab omnipotenti Deo exhibitis.

Diligenter demum perpendens, invenies nihil vacare a Creatoris justitia : imo et ipsas belluas et pene omnia animalium genera reperies quamdam exercere justitiam, et jura sua defendere. Vide qualiter ursa ablationem vel necem suorum vindicet catulorum; similiter qualiter leo atque ciconia pro suis uxoribus ac fetibus pugnent; cum quanta justitia masculi et femellæ in brutis labores suos invicem partiantur, ut femina remanente in nido aut spelunca, masculus ad perquirendum et reportandum cibum feminæ suæ ac pullis, egrediatur et regrediatur. Tempore etiam meo ciconia tanquam de adulterio per olfactum mariti sui convicta, congregata multitudine ciconiarum, nescio qualiter accusante masculo vel crimen ejus detegente, a tota illa multitudine deplumata fuit ac lacerata, quasi consilio ac judicio omnium rea adulterii judicata. Narratur item de equo qui dum velatis oculis matrem suam cognovisset, deprehenso quod egerat, propriis dentibus genitalia sua præscidit, quasi vindicans in se ipso incestum quem ignoranter commisit. — Insuper nulla est natio tam barbarica, quæ non per superiores quosdam ac legibus refrenetur. Imo, quum triplex sit lex, utpote naturalis, positiva et divina, quæ omnes a Deo exortæ sunt, nulla est gens quæ non regatur aut una earum, aut simul duabus, aut omnibus tribus : ergo sub Dei providentia vivunt. — Hæc Guillelmus.

Impii quoque injuriam et contumeliam quas suo inferunt Creatori, in se ipsis gravissime ulciscuntur, tot et tantis beneficiis Dei se privando, jugo diaboli et peccati se ipsos subdendo, atque æternæ damnationi se ipsos exponendo. Porro dum justi multas et magnas ab impiis adversitates patiuntur, nequaquam a Deo relicti sunt, sicut nec martyres sancti, nec beatus Job suis possessionibus, prolibus ac corporis sanitate privatus :11 imo talia multipliciter eis expediunt, ut dictum est alibi.12

Footnotes

  1. Tob. II, 12. ↩

  2. II Cor. xii, 7-9. ↩

  3. * providentiæ ↩

  4. Ps. lxxx, 3. ↩

  5. Eccl. xxi, 35. ↩

  6. Exod. vu t seq. ↩

  7. Exod. xix. ↩

  8. Gen. vii. ↩

  9. Num. xvi. ↩

  10. osue x, 12-4. ↩

  11. Job 1, 1. ↩

  12. Cf. p. 82 C', et s., 104 C', 110 A', 124 A'. ↩

Chapter 166 of 199