Skip to the text

Articulus 15

EXPLANATIO PROSÆ HUJUS SEXTÆ.

HIC Philosophia respondet ad quæstionem in præcedenti prosa inductam de mirabilibus Dei judiciis: cur scilicet interdum in vita hac justis proveniunt aspera et adversa, iniquis vero prospera et jucunda, quandoque autem econverso justis hic accidunt prospera, impiisque adversa.1 Et ista est prosa totius libri præcipua, sententiosa, profunda : in qua, prout datum fuerit, intendere jam oportet.

Boetius itaque approbans præinducta, effatur :

Ita est, inquam, sicut jam protulisti. Sed quum sit tui muneris, id est effectus beneficii tui, opus tuæ doctrinæ atque officium magisterii tui, latentium rerum causas evolvere, id est de obscuro ad claram notitiam transferre « causas rerum latentium », id est incognitarum, velatasque caligine explicare rationes, id est, principia causalia sua difficultate ac profunditate operta, ac alta mysteria sensum humanum transcendentia, « explicare », id est enodare et extra suæ absconsionis plicas extrahere; quæso uti hinc decernas, id est, precor ut « decernas », id est, judices et exponas, « hinc », id est de ista materia, quid sit sentiendum de ea. Verumtamen istud eminentius spectat ad theologiam; principalissime autem, fontaliter et auctoritative, ad increatam Sapientiam, Deum altissimum, qui est creans scientias, ac supersplendidissimus totius sapientiæ ac intelligentiæ fons, ut in libro de Causis asseritur, Avicebronque Platonicus in libro Fontis vitæ testatur.2 Hinc sanctus Daniel vates, vir desideriorum spiritualium ac mundorum, divinis revelationibus assuetus, ait :3 Sit nomen Domini benedictum, quoniam ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta.4 Istud quoque instrumentaliter ac participative spectat ad viros desuper illustratos, in quorum animas sapientia Dei æterna se transfert, amicos Altissimi ac Prophetas eos constituens.5 Propter quod Danieli Nabuchodonosor rex dicebat :6 Omne sacramentum (id est sacrum absconditum) non est impossibile tibi ; et Balthasar rex :7 Ligata potes dissolvere.

Et quoniam hoc me miraculum maxime perturbat, id est, res ista mirabilis me potissime incitat, angit, et quasi stupidum reddit : videlicet quod sæpe bonis mala, id est adversa, malis prospera veniant, quum omnipotens Judex infinitus sit; edisseras, id est, quæso ut dicas et doceas quid in hac quæstione sit sentiendum. Proprie autem miraculum dicitur supernaturalis effectus; communius vero, quæcumque res mira et magna. Sicque libro de Civitate Dei disseruit Augustinus: Omni miraculo quod in mundo fieri potest, majus miraculum est ipse mundus. Et denuo protestatur, quod omni miraculo quod per hominem fieri potest, majus miraculum ipse est homo. Hieronymus quoque in Regula sua fatetur Aristotelem fuisse grande miraculum in tota rerum natura. Sic item Eliu ait : Miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.8

— Tum illa, scilicet Philosophia, paulisper arridens, id est, studiositati et quæstioni meæ perutili se congratulari ostendens cum pio et sobrio risu, qui fuit interioris favoris ac gaudii signum. Risus quippe sapientium ac Deum timentium, esse non debet dissolutus, nec frequens, nec quempiam scandalizans. Unde sanctus Job dixit : Si quando ridebam, juvenes non credebant mihi.9 Et Salomon ait : Sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti;10 vir autem sapiens, vix tacite ridebit.11 Sed et Tullius loquitur : Non est oratorum et sapientium dissoluto ore ridere. Ad rem me (inquit) omnium quæsitu maximam vocas : id est, Philosophia « inquit », O Boeti, tu « vocas » (id est invitas) « me ad rem maximam omnium », id est ad materiam inter omnia valde difficilem ac sublimem, « quæsitu », id est ipsa tua quæstione et inquisitione; vel, « quæsitu », id est ad inquirendum et inveniendum. Sic et Plato loquitur in Timæo : Ergone magnifice invitatus sum hodie, ut ex ipso apparatu datur intelligi? Cui vix exhausti quidquam satis sit : id est, « cui » quæstioni seu materiæ « vix » sufficiat « quidquam exhausti », id est quæcumque responsio ex corde respondentis extracta seu hausta.

Talis namque materia est, ut una dubitatione succisa, id est una quæstione sublata de medio, ita ut videantur plura non esse quærenda de ea; vel, « una dubitatione succisa », id est per responsionem ad dubitationem quodammodo defalcata; innumerabiles aliæ, velut hydræ capita, succrescant, id est, valde multæ aliæ interrogationes nascantur, quemadmodum serpenti nomine hydræ statim succrevit aliud caput dum ei Hercules unum caput abscidit. Serpens autem in aqua habitans, hydra vocatur; atque (ut fabulæ narrant) amputato ei capite uno, mox ei tria alia excrescebant: propter quod occidi ab Hercule non valebat totaliter. Ita, quum Deus sit ens infinitæ actualitatis ac intelligibilitatis, semper in hac vita occurrunt alia et alia de ipso quærenda. Ipse enim est torrens qui transvadari non potest, fons hortorum, puteus aquarum viventium.1213

Nec ullus fuerit modus, id est, nullus terminus, mensura aut moderatio quæstionum hujus materiæ poterit esse, nisi quis eas vivacissimo mentis igne coerceat: id est, « nisi » homo « coerceat eas », id est, moderetur ac reprimat hujusmodi quæstiones, « igne mentis », id est discretione intellectus, igniculo rationis, fervore reverentiæ, « vivacissimo », id est valde agili ac subtili. Unde de agno paschali Deus præcepit in Exodo, Si quid residuum fuerit, igne comburetis:14 quia, ut sanctus exponit Gregorius, subtiliores et secretiores intelligentias divinorum, potissime credendorum, judicio Spiritus Sancti debemus relinquere, quoniam ipse Spiritus scrutatur etiam profunda Dei. Denique vivax ingenium recte ignis nuncupatur:15 quoniam instar ignis ascendit, duraque penetrat, cogitationes et affectiones decoquit ac depurat ut sint salubris refectio mentis; animam quoque ad Deum accendit, juxta id Psalmi, In meditatione mea exardescet ignis.16 Hinc, ut asserunt naturales, quorum præcordia fervent et calidioris exstant naturæ, ingeniosiores solent consistere.

Debemus ergo vivaci discretione quæstiones de Deo moderari, reverenter proponere, sapienter pensare, veraciter solvere, considerando nostræ capacitatis imbecillitatem, materiæ sublimitatem, et contentionis periculum. Periculosum est enim de talibus inconsulte quid loqui, et incerta pro certis profari. Propter quod Salomon fassus est: Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum;17 sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Ideo dixit Apostolus: Non plus sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem.18 Quod quia hæresiarchæ non fecerunt, æternaliter perierunt.

In hac enim, de providentiæ simplicitate, de fati serie, de repentinis casibus, de cognitione ac prædestinatione divina, de arbitrii libertate quæri solet. Hoc est: « enim » (pro quia) « solet quæri in hac », id est in ista materia, « de simplicitate providentiæ », id est de providentia Dei, quæ in se ipsa est simplex, et utrum sit simplex omnino, ita quod universa et singula Deus uno intuitu comprehendat; provideat, ordinet; « de serie », id est connexione, modo ac ordine, « fati » ac rerum fatalium; « de casibus repentinis », id est improvisis eventibus; « de cognitione » (id est scientia) « ac prædestinatione divina », quid sint, et qualiter ab invicem distinguantur; « de libertate arbitrii », id est de libero arbitrio hominis, quid sit, et an sit specialis potentia ab intellectu et voluntate distincta, specialiter quoque qualiter simul stent certa et invariabilis præcognitio Dei et libertas arbitrii. Quæ quanti oneris sint, ipse perpendis: id est, tu « ipse », o Boeti, consideras « quanti oneris », id est quam magnæ difficultatis, « sint » istæ res.

Sed quoniam hæc quoque te nosse, quædam medicinæ tuæ portio est, quanquam angusto limite temporis septi, tamen aliquid deliberare conabimur:19 hoc est, quamvis simus « septi », id est conclusi et circumdati, « limite angusto », id est termino brevi, « temporis » vitæ hujus, seu

« temporis » nobis restantis ad conferendum, « conabimur tamen », id est, studebimus et enitemur pro viribus, « deliberare », id est deliberate et cum ingenti præavisatione tractare, « aliquid » de his, « quoniam portio quædam medicinæ tuæ », id est pars interioris tuæ curationis, « est nosse te hæc », id est horum cognitio.

Quod si te musici carminis oblectamenta delectant: hoc est, « si » (pro quia) « oblectamenta », id est spirituales delectationes, « carminis musici », id est dictaminis metrici, « delectant te », id est cordis tui palatum, aut etiam sensum auditus, consonantia quadam; hanc oportet paulisper differas voluptatem, hoc est, « oportet », id est convenit, ut « differas paulisper », id est, aliquantulum suspendas, « voluptatem hanc », æquanimiter sustinendo prolixitatem prosæ istius, quæ ceteris longior est, dum nexas sibi ordine contexam rationes:20 hoc est, quamdiu « contexam », id est, componam et prosequar, « rationes », id est sermones, argumentationes seu causas, « nexas sibi », id est invicem condependentes et junctas, « ordine », id est habitudine congrua et ordinato processu. — Ut libet, inquam: id est, ego Boetius dico, Fac « ut libet », id est, sicut tibi placet teque delectat.

— Tum velut ab alio orsa principio, id est, Philosophia « orsa » (id est loqui incipiens) tunc « velut a principio alio », id est ab alia maxima seu generali regula ac doctrina, ita disseruit: Omnium generatio rerum, cunctusque mutabilium naturarum progressus, et quidquid aliquo movetur modo, causas, ordinem, formas ex divinæ mentis stabilitate sortitur.

Philosophia volens docere quid sit divina providentia, et quid fatum, et qualiter ab invicem distinguantur, præmittit hoc documentum: « Generatio », id est productio, « omnium rerum », et omnis res producta, « cunctusque progressus », id est exitus, « mutabilium naturarum, et quidquid movetur aliquo modo », id est aliqua specie motus, hoc est, omne creatum, omne quod est citra Deum (quod utique, juxta præhabita, aliquo modo est mobile, et ex sua natura mutabile ac dependens; et ut est ex nihilo, vanum, juxta illud Apostoli ad Romanos, Vanitati creatura subjecta est), « sortitur causas »21 exsistentiæ suæ, et « ordinem », id est habitudinem, relationem seu ordinationem quam habet in rerum universitate, et « formas », id est dispositiones et omnem suam formationem, formam substantialem et accidentalem, omnem suum decorem, virtutem, proprietatem et actionem, « ex divinæ mentis stabilitate », id est ex invariabili mente Dei, ex superlimpidissima et omnipotenti sapientia ejus, quemadmodum dixit gloriosus Apostolus: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ex ipso, inquam, sicut ex causa efficiente: quod appropriate convenit Patri, cui appropriatur potentia. Per ipsum, sicut per causam formalem exemplarem: quod appropriatum est Filio, cui appropriatur sapientia, idea, ars, ratio, pulchritudo seu species, et exemplar, quum ipse sit Verbum Dei Patris; de quo Verbo fertur apud Joannem: Omnia per ipsum facta sunt. Et in ipso, sicut in causa finali:22 quod appropriatim competit Spiritui Sancto, cui appropriatur bonitas, amor, communio.

Huic verbo Boetii consonat quod supra est allegatum ex Proclo dicente: Omnia procedunt ab intellectu, et totus mundus ab intellectu substantiam habet. Porro, in prima rerum creatione, cuncta creata habuerunt hæc omnia immediate a Deo; deinde inferiora per causas producuntur secundas, sicut testatur Philosophus, quod sol suo accessu et recessu in circulo obliquo, est causa generationis et corruptionis in inferioribus. Animæ vero rationales procedunt per creationem immediate a Deo. — Si autem objiciatur, quod emanatio rerum a Deo est per similitudinem quamdam, quoniam omne agens producit simile sibi: ergo corporalia, temporalia, composita, imperfecta, corruptibilia, et instabilia, imo instabilissima ista, non profluxerunt immediate a simplicissimo, prorsus immateriali penitusque perfecto et incommutabili Deo.232425 Est respondendum, quod Avicenna, Algazel, et alii multi philosophi opinati sunt hoc, et erraverunt. Non tamen omnia sic profluxerunt a Deo immediate quin ordine quodam : ita quod inter se ordinem habent, et singula quoque propriis exemplaribus rationibus sunt producta; sicque similitudo quædam imitationis inter Creatorem et creata perpenditur et consistit.

Verumtamen ipsi quoque subtiliores philosophi, tam Platonici quam Peripatetici, multipliciter et efficaciter probaverunt, quod in ipso universo oportet esse unum primum fontale principium, ad quod tanquam ad causalem ac fontanam originem cetera omnia reducantur; sicque oportere omnia imperfecta et defectiva, cuncta generabilia et corruptibilia, universa mobilia, temporalia atque corporea, reduci ad unum ens primum, omniformiter ac omnifarie simplex, perfectum, independens nulloque indigens, invariabile et æternum, quod sit mensura et regula ceterorum. Imperfecta namque, composita et instabilia nequaquam potuerunt sibi ipsis exhibere ipsum esse ac vivere, neque se conservare, nec a se ipsis illa habere. Hinc in libro de Causis asseritur et probatur, quod omne opus naturæ, est opus intelligentiæ, et omne opus intelligentiæ, opus est primæ causæ.

Insuper, verbis istis Boetii concordat quod decimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Plotinus Platonicus de providentia Dei disputans, probat et asserit eam a summo Deo, cujus est intelligibilis atque ineffabilis pulchritudo, usque ad hæc terrena et ima pertingere, ex flosculorum ac foliorum pulchritudine: quæ omnia quasi abjecta et velocissime pereuntia, decentissimos formarum suarum numeros habere non posse affirmat, nisi inde formentur ubi forma exemplaris, intelligibilis et incommutabilis, simul habens omnia perseverat. Hoc ipsum Dominus Jesus Christus in Evangelio docuit, dicens: Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent; dico autem vobis, quod nec Salomon in omni gloria sua opertus est sicut unum ex illis.26

Quibus increatæ Sapientiæ verbis consonat quod dicunt philosophi: Ars imitatur naturam quantum potest, nec valet eam æquare, id est perfecte sequi ac repræsentare. Quod intelligendum est de arte humana. Ideo omnes mundi artifices non possunt rem aliquam tam formose ornare, exarare, depingere, sicut natura omni anno, tempore suo, ornat hortos et agros, herbas et arbores, graminibus, floribus, foliis, fructibus, colore multiplici, odore suavi, formatione decenti. Denique, sicut ars humana imitatur naturam creatam, nec eam potest plene sectari; sic hæc ipsa natura sequitur artem increatam et exemplarem, a qua fluxit et exemplata est, nec eam potest imitari perfecte, imo in infinitum minus quam ars humana naturam. Ecce quam superbeatissimus et supergloriosissimus est Dominus Deus noster, quam supereminens et penitus infinita est pulchritudo et gloria, amœnitas et dulcedo, convenientia et amabilitas ejus. Heu! quam vani et viles, quam excæcati et ingrati ac miseri sunt, qui præferunt ei ista carnalia et terrena, ad quæ magis quam ad ipsum afficiuntur! Per quod ipsum vehementer inhonorant ac vilipendunt: ideo digni sunt condemnatione æterna.

Consequenter providentia Dei et fatum describuntur.

Hæc in suæ simplicitatis arce composita, multiplicem rebus gerendis modum statuit. Hoc est: « Hæc », id est ipsa mens divina, quæ est ipse simplicissimus et supersapientissimus Deus, « composita », id est decora consistens seque ornatissime ac decentissime habens, secundum quod homines morigeratos dicimus moribus esse compositos, « in arce simplicitatis suæ », id est in incomparabili, summa et supereminentissima sua simplicitate æternaliter permanens, in qua nec est compositio ex materia et forma, neque ex actu et potentia, neque ex genere et differentia, nec ex quod et quo est, nec ex esse, posse et agere, neque ex esse et essentia, nec ex supposito et natura : imo in qua omnia sunt unum simplicissimum atque purissimum esse, in qua et quæ est omnis perfectio, omnis nobilitas, omnis beatitudo, cum superexcellentia infinita; « statuit », id est, præfixit, dedit, impressit, « rebus gerendis », id est creaturis ad suos fines dirigendis atque in suo cursu ac ordine administrandis, « modum multiplicem », id est multiformem ac variam dispositionem, formam, habitudinem, inclinationem, processum, unicuique videlicet rei secundum exigentiam suæ naturæ ac proprii finis. Unde in libro Sapientiæ dicitur omnia constituisse in mensura, numero et pondere;27 atque ut Augustinus disseruit, in modo, specie ac ordine. Hinc Plato fatetur : Operi formam dat opifex suus. Et ut Aristoteles addit, Dans formam, dat consequentia ad formam : quæ sunt inclinatio ad motum et locum, in corporalibus rebus; universaliter autem loquendo, sunt inclinatio ad proprium finem, et vis activa, seu actio qua ad finem pertingitur.

Qui modus, quum in ipsa divinæ intelligentiæ puritate conspicitur, providentia nominatur : id est, « modus » iste, non realiter idem cum modo præfato exemplato, rebus impresso, sed modus exemplaris, increatus, causativus illius modi, secundum quod consideratur ut consistens « in ipsa puritate intelligentiæ » (id est sapientiæ) « divinæ », hoc est in purissima sapientia Dei, « providentia nominatur », id est æterna dispositio et præconcepta ordinatio agendorum : quemadmodum artifex intra se format et concipit quid, quando, ubi, qualiter et propter quid aliquid sit acturus. Quum vero ad ea quæ movet atque disponit refertur, fatum a veteribus appellatum est : id est, modus iste seu dispositio agendorum, non idem numero cum modo exemplari mentis divinæ, sed modus ab illo exemplariter productus rebusque inditus, dum « refertur », id est, per considerationem comparatur, « ad ea quæ movet atque disponit », id est ad creaturas quas modus ille exemplaris mentis divinæ « movet » et regit principaliter et effective, modus vero exemplatus et in rebus digestus, regit et movet instrumentaliter et exsecutive.

Quæ diversa esse, facile liquebit, id est, patebit faciliter quod duo hæc, providentia scilicet et fatum, realiter sint distincta, si quis utriusque vim mente conspexerit, id est, si quis mentali intuitu viderit clare « vim », id est proprietatem et efficaciam, « utriusque », utpote providentiæ atque fati. Hoc forsan Philosophia subjungit, ne id quod dixit de modo præfato, putetur intelligendum de modo eodem numero. Consequenter ergo ostendit in quibus et quomodo differant.

Nam providentia est illa ipsa divina ratio, id est summa et dignissima, rationabilis et idealis dispositio, in summo omnium principe constituta, id est in luce et sapientia Dei, in quo non est per adventiciam seu accidentalem inhærentiam, sed per realem identitatem; quemadmodum sapientia, omnipotentia, justitia, et consimilia attributa, dicuntur esse in Deo, suntque ipsemet Deus, qui tantæ est simplicitatis quod in ipso realiter idem sunt habens et quod habetur, in his quæ absolute dicuntur, non in relativis : nam Pater habet Filium, non tamen est Filius, prout libro de Trinitate loquitur Augustinus. Quæ cuncta disponit, id est, quæ ratio exemplaris universa gubernat, sicut intra se continet et concipit. Ipsa quoque ratio, quum sit ipsa mens divina, in se ipsa disponit et ordinat omnia.

Fatum vero, inhærens rebus mobilibus dispositio per quam providentia suis quæque nectit ordinibus. Hoc est : « fatum » est « dispositio inhærens rebus mobilibus », id est rebus et causis atque causatis creatis, quæ omnes comparatione ejus qui est purus actus et prorsus incommutabilis ac æternus, sunt mobiles (qui, ut dictum est, stabilis manens, dat cuncta moveri);28 qua dispositione, tanquam per medium exsecutorium seu exsecutivum, divina « providentia nectit quæque », id est, quæcumque seu omnia jungit atque coordinat, « suis ordinibus », id est ordinationibus, habitudinibus, connexionibus et juncturis convenientibus seu debitis ipsis.

De his paulo post plenius loquetur. Interea videtur descriptio ista quodammodo concordare descriptioni fati quam ponit Hermes Trismegistus, in libro de Natura deorum loquens discipulo suo Asclepio: Fatum est causarum complexio, singulis temporaliter distribuens quæ sacramento deorum cœlestium sunt præordinata. Quam definitionem Thomas in tractatu quodam de Fato exponens: Fatum (inquit) accipitur hic pro forma ordinis esse ac vitæ inferiorum, causata in ipsis ex periodo circuli cœlestis, qui radiationibus suis ambit nativitates eorum. Porro deos cœlestes nominat stellas aut earum motores; sacramentum vero deorum, dispositionem immobilem esse ac vitæ inferiorum: quæ dispositio non exstat immobilis prout in ipsis rebus digesta est, sed per relationem ad suam fontalem originem;29 et fluit hæc forma a multis stellis et sitibus, spatiis, imaginibus, conjunctionibus, præventionibus, ac multiplicibus angulis, qui describuntur in intersecationibus radiorum cœlestium corporum productionumque radiorum super centrum in quo est sol. Hæc ibi. — Verumtamen opinionem illam Trismegisti reputo falsam, quum et hoc falsum sit aut incertum, quod stellas asserit deos, utpote intellectualiter animatas. Videtur quippe Trismegistus iste sensisse inferiora omnia de necessitate provenire; et dicta ejus consonant scriptis Alkindi astronomi in libro de Radiis stellicis, ubi et ista dicuntur: qui liber quamvis videatur multum subtilis, est tamen valde erroneus, ut etiam in libro contra errores philosophorum probat Ægidius.

JOANNES. — Multa mihi hic dubia oriuntur, videlicet: an fatum sit quid unum simpliciter, an solum aggregative; rursus, an sit substantia, an accidens; item, in quo aut in quibus sit; an etiam liceat uti nomine fati, quum dicat Gregorius, Absit a fidelium mentibus ut fatum aliquid esse dicant. Amplius quæro, an fatum sit dispositio activa.

DIONYSIUS. — Non solum hæc, sed et alia multa de fato et providentia hic restant quærenda: quorum solutionem usque in finem expositionis prosæ istius differri complaceat. Attamen quod Durandus super primum Sententiarum conscribit, hic tangam, quoniam ad horum intelligentiam confert, ipsumque fati nomen elucidat. Quemadmodum, inquit, in nobis verbum vocale est effativum interioris conceptus, sic fatum est expressivum divinæ providentiæ, et quasi quoddam fatum seu dictum atque expressio ejus: quoniam quod divina præscientia ordinatum est, quadam causarum connexione effatur. Hinc providentia et fatum distinguuntur in multis. Primo, ex parte subjecti: quoniam providentia est in mente Creatoris, fatum vero in causis secundis, quum sit secundarum ordo causarum reductus in Deum. Secundo, quoniam fatum est quid creatum, dependens ex providentia tanquam ex causa increata. Tertio, quia providentia est æterna, fatum autem temporale: quod enim Deus ab æterno disposuit et providit, fatum temporaliter subministrat. — Hæc eadem scribit super primum Sententiarum Thomas de Argentina.

JOANNES. — Ex his compendiose prolatis videntur mihi dubia mea pro magna parte soluta: nunc ergo de litteræ expositione te expedi.

Providentia namque cuncta pariter, quamvis diversa, quamvis infinita, complectitur: hoc est, « providentia » Dei « complectitur », id est, comprehendit, intuetur et ordinat, « cuncta » creata, « quamvis » illa sint inter se « diversa » et « infinita », id est innumerabilia quoad nos. Est autem in Deo scientia multiplex. Et una appellatur scientia visionis, qua cognoscit universa et singula quæ unquam fuerunt, sunt aut erunt. Alia nominatur scientia simplicis intelligentiæ, qua agnoscit et ea quæ nec fuerunt, nec sunt, nec erunt. Scientia itaque visionis non cognoscit Deus nisi finita: quia in creaturis non est aliquid actualiter infinitum, nec multitudine, nec magnitudine, nec virtute, nec perfectione;30 imo in mensura, numero et pondere constituta sunt omnia. Scientia vero simplicis intelligentiæ cognoscit Deus simpliciter infinita; sed illorum non est providentia: ideo infinitum hic sumitur sicut expositum est. Vel dicitur infinitum quantum ad partes divisionis, prout continuum dicitur divisibile in partes infinitas; aut quantum ad accidentalia, quæ numero carent, secundum quod ait Philosophus, quod uni rei possunt infinita accidere, quod verum est de infinito admixto potentiæ quæ nunquam perducetur ad actum:31 prout ista super primum Sententiarum a doctoribus plenius exprimuntur. Fatum vero singula digerit in motu, id est, universa providentialiter præcognita exsequitur, complet et explicat « in motu », id est in ipsa rerum mutatione, efficientia et productione, et hoc instrumentaliter: singula, inquam, locis, formis ac temporibus distributa, id est, deputata et distincta ab invicem propriis « locis », et « formis » substantialibus vel accidentalibus, atque « temporibus ».

Ut hæc temporalis ordinis explicatio in divinæ mentis adunata prospectu, providentia sit; eadem vero adunatio digesta atque explicata temporibus, fatum vocetur. Hic rursus loquitur Philosophia quasi providentia et fatum sint idem in re, seu eadem; sed juxta prætacta sensus est: « Ut », id est ita quod, « hæc temporalis explicatio ordinis », id est exemplaris præordinatio hujus temporalis exsecutionis, « adunata in prospectu mentis divinæ », id est simul ac simpliciter cognita in mente divina omnia prospiciente non divisim et successive, sed adunatim, uno et indiviso mentis intuitu, « providentia sit; eadem vero adunatio », id est dispositio correspondens et imitative proportionata adunationi seu dispositioni exemplari Sapientiæ increatæ, « digesta », id est rebus impressa et exsecutioni mandata, et « explicata temporibus », id est temporaliter ac evidenter exhibita, « fatum vocetur ».

Quæ licet diversa sint, sicut increatum et creatum, quibus proprie loquendo nihil univoce convenit, alterum tamen pendet ex altero, id est, fatum ex providentia sicut ex causa fontali, exemplari et effectiva, profluit ac dependet. Ordo namque fatalis, id est series fati atque connexio causarum fatalium comprehensarum in fato, ex providentiæ simplicitate procedit, id est, causatur ex simplici providentia Dei. Cujus exemplum subjungitur.

Sicut enim artifex faciendæ rei formam mente percipiens, id est, quemadmodum « artifex », ut domificator, « percipiens mente », id est, intellectualiter præconcipiens perfecteque capiens mente, « formam », id est similitudinem, « rei faciendæ », movet operis effectum, id est, materiam rei faciendæ « movet » et applicat, ut ei formam domus inducat; vel, « movet », id est, explet et exsequitur, « effectum operis », intransitive; et quod simpliciter præsentarieque prospexerat, id est, quod præconcepit in se « simpliciter », id est nude et sola consideratione, et « præsentarie », id est repræsentative seu similitudinarie, per temporales ordines ducit, id est, ad effectum perducit per successiones temporales coordinatas. Ita Deus providentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit: hoc est, « Deus facienda disponit », id est ordinat, « providentia », id est per providentiam suam æternam, « singulariter », id est excellentissimo modo, seu particulariter et distincte, et non solum in universali, ut quidam dixerunt, et « stabiliter », id est infallibiliter ac immutabiliter, juxta illud in Job :32 Semel loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit. Fato vero, hæc ipsa quæ disposuit, multipliciter ac temporaliter administrat : hoc est, Deus « administrat », id est, exercet, operatur, exsequitur, « fato », id est per fatum et explicationem fatalem, mediate aut immediate, « multipliciter », id est multiplicem effectum, variis modis ac per causas secundas diversas, « ac temporaliter », id est in diversis temporum horis ac vicibus, et successive. De quo opere quotidianæ administrationis ait Salvator :33 Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

Consequenter per inductionem, adhuc declarat Philosophia præfatas providentiæ ac fati definitiones esse idoneas.

Sive igitur fatum exercetur, hoc est, sive fatum exerceatur et compleatur ac exsecutionibus mancipetur, spiritibus quibusdam divinis, utpote intelligentiis, famulantibus providentiæ, id est, obedientibus Deo et ministerialiter exsequentibus ordinationem ejus providentialem (prout in Timæo Plato inducit summum Patrem loquentem spiritibus talibus, O dii deorum, quorum pater et opifex ego, horum sementem ego faciam, vobisque tradam, vos cetera exsequi par erit : ut allegatum est supra) ; seu anima, id est, sive per animam nobilem, seu animas nobiles, quas dixerunt philosophi esse animas cœlestium corporum ;34 aut per animam mundi, de qua dictum est nono metro tertii libri ;35 seu tota inserviente natura, id est, qualibet causa naturali subministrante, et exsequente quod auctor naturæ sibi præstituit, indidit et agendum præfixit ;36 seu cœlestibus siderum motibus, id est per motus stellarum (sicut octavo Physicorum Aristoteles dicit, quod motus cœli est quasi vita quædam, id est causa vitæ inferiorum ; in libro quoque de Cœlo, Oportet hunc mundum esse contiguum lationibus superiorum, ut tota ejus virtus inde gubernetur) ; seu angelica virtute, id est per angelos sanctos, ut allegatum est ante ex auctoritatibus Augustini ;37 seu dæmonum varia solertia, id est multiplici industria intellectualium substantiarum, quæ a Platonicis in calodæmones, catodæmones et cacodæmones dividebantur : quæ omnia supra expressa sunt.38 Frequenter quòque per angelos malos, qui communiter dæmones nuncupantur, Deus providentiam suam exsequitur in impiorum punitione.

Seu fatalis series, id est sive ordinatio fati, texitur, id est, impletur et fit, aliquibus horum, id est per aliquas istarum causarum. Quod in veritate sic est : quia per angelos bonos seu intelligentias corpora moventur cœlestia, quæ etiam lumine, motu et influentia agunt in inferiora. Sed et angeli boni custodiunt homines ; et regnis atque provinciis certi angeli deputantur, juxta quod in Ecclesiastico legitur :39 In unamquamque gentem præposuit rectorem. Unde et Gregorius : Omne (inquit) judicium per angelos in hominibus exercetur. Causæ autem naturales suo modo sunt providentiæ divinæ exsecutrices : præsertim natura illa quæ dicitur vis insita cœlis ; natura item particularis, quæ est vis indita rebus, ex similibus similia procreans.40 Hinc Rabbi Moyses putavit per millia millium angelorum Deo obsequentium intelligendas esse naturales rerum virtutes, quæ exsequendo ordinationem providentiæ divinæ, dicerentur quasi nuntii Dei, ipso suo effectu insinuando quid Deus instituit et præcepit quando ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt.41 Quæ expositio ad litteram stare nequit, quamvis secundum allegoriam aut tropologiam possit salvari. Seu omnibus, id est per omnes causas prætactas : quod non est dicendum, quum nec anima mundi ponenda sit, et forsan nec animæ nobiles.

Quidquid ergo horum dicatur, illud certe manifestum est, immobilem simplicemque gerendarum formam rerum esse providentiam : id est, hoc evidens est ex inductis, quod divina providentia sit forma, id est activa dispositio et series ordinationis consistens in mente divina, « rerum gerendarum », id est omnium quæ fiunt in mundo; fatum vero, eorum quæ divina simplicitas gerenda disponit, mobilem nexum atque ordinem temporalem: id est, etiam hoc manifestum est, « fatum » esse « nexum mobilem », id est concatenationem, seriem et juncturam variabilem, ac « ordinem temporalem », id est colligationem causalem successive operantem et provenientem, « eorum quæ simplicitas divina », id est simplex providentia Dei, « disponit », id est ordinat, esse « gerenda ». Ista patent ex introductis. Verumtamen, sicut patebit, fatum per respectum ad Deum, certum et immobile est dicendum.

Sequitur alia inter fatum et providentiam distinctio: quoniam providentia comprehendit et includit plura quam fatum. Unde subjungitur:

Quo fit, id est, ex dictis patet et sequitur, ut omnia quæ fato subsunt, id est, quæ cadunt sub fato, providentiæ quoque subjecta sint, quum fatum non sit nisi impressio atque expressio providentiæ quantum ad aliqua. Est quippe impressio per relationem ad terminum ad quem, hoc est per respectum ad ea quibus ingeritur; et item expressio per comparationem ad terminum a quo, id est ad providentiam, a qua profertur, derivatur et institutionem sortitur. Cui ipsum etiam subjacet fatum, id est, hoc fatum subjacet providentiæ tanquam suæ causæ et institutori: a qua providentia legem, connexionem ac ordinem habet. Quæ autem subduntur inferiori, subduntur et superiori, præsertim supremo: sicut qui subest principi militum, subest et regi. Providentia autem est superior fato: imo est summa lex. Ergo fatum et quæ fato subduntur, etiam providentiæ subsunt.

Quædam vero quæ sub providentia locata sunt, quæ scilicet immediate et uniformiter reguntur a Deo, fati seriem superant, id est, transcendunt cursum, mutabilitatem ac ordinantiam fati. Ea vero sunt quæ primæ propinqua Divinitati stabiliter fixa, fatalis ordinem mobilitatis excedunt: id est, illa creata « sunt » transcendentia fata, « quæ propinqua primæ Divinitati », id est summæ et veræ Deitati, et ideo « fixa stabiliter », id est firmiter stantia in statu eodem, « excedunt ordinem mobilitatis fatalis », id est modum ac habitudinem mutabilitatis ad fatum spectantis. Cujus exemplum subjungitur.

Nam ut orbium circa eumdem cardinem sese vertentium, qui est intimus, ad simplicitatem medietatis accedit, ceterorumque extra locatorum veluti cardo quidam circa quem versantur, exsistit.42 Ordo et sensus verborum est: « Nam ut » (id est sicut), supple orbis, « orbium », id est exsistens de numero orbium, id est sphærarum, « vertentium sese », id est, qui circumvolvuntur, « circa cardinem eumdem », id est circa idem centrum, polum seu axem, « qui » orbis « est intimus », id est ceteris sphæris minor et contentus sub illis ac proximus centro, « accedit ad simplicitatem medietatis », id est, magis assimilatur stabilitati immobilitatique centri, et « exsistit » quasi « cardo quidam », id est quidam punctus seu centrum, « ceterorum » orbium « extra locatorum », id est aliarum sphærarum exteriorum circumdantium ipsum, « circa quem » cardinem « versantur », id est, in cujus gyro assidue vertuntur et currunt. Extimus vero majori ambitu rotatus, id est, orbis extremus et maximus inter ceteros, « rotatus », id est circumactus, « ambitu », id est circuitione, « majori », quia major est, et in circumeundo describit circulum majorem; quanto a puncti media individuitate discedit, id est, « quanto » plus elongatur et abit « ab individuitate » (id est ab indivisibilitate) « media puncti », id est centri, hoc est ab indivisibili centro, quod medium est in sphæra, tanto amplioribus spatiis explicatur, id est, tanto longioribus ac diffusioribus dimensionibus explicat et consummat proprium motum, sicut istud patet ad oculum. Si quid vero illi se medio connectat et societ, in simplicitatem cogitur: id est, si aliquid immediate et inseparabiliter adhæreat centro, « cogitur in simplicitatem », id est, necesse est ipsum conformari immobilitati illius simplicis centri; diffundique ac diffluere cessat, id est, tale ens « cessat diffundi » per motum, id est ad majorem quantitatem extendi, « ac diffluere », id est per loca plura discurrere.

Deinde simile istud ad propositum applicatur.

Simili ratione, quod longius a prima mente discedit, id est, creatura quæ remotius ac vehementius distat a Creatore, non per localem distantiam, sed per suæ naturæ dissimilitudinem et imperfectionem (de qua distantia in Proverbiis Salomon dixit, Longe est Dominus ab impiis; et Psalmista, Alta, id est superba, a longe cognoscit), majoribus fati nexibus implicatur, id est, circumdatur, involvitur et subest pluribus seu intensioribus mutationibus et colligantiis fati, quoniam plura movent et agunt in ipsum, seu multiplicius imprimunt ei.43 Ac tanto aliquid fato liberum est, id est, tanto plus est res immunis et tuta a dispositionibus et constringentiis fati, quanto illum rerum cardinem vicinius petit: id est, « quanto » firmius « petit », id est, appetit et accedit seu obtinet, « cardinem illum rerum », id est Deum incircumscriptum, qui instar puncti, indivisibilis, simplex immobilisque consistit, atque in medio omnium est per essentiam, præsentiam et potentiam, quamvis non ita per gratiam. Circa ipsum quoque moventur et ad ipsum tendunt omnium corda fidelium: imo et suo modo naturalia desideria universorum, quoniam sine participatione et conservatione ipsius, nec ad momentum possunt consistere.

Denique in isto omnes concordant philosophi, quod quanto aliquid est primæ causæ propinquius, tanto est ei in cunactis similius; et tanto res illi propinquior est, quanto pauciores rerum gradus, perfectiones ac species mediant inter Creatorem et ipsam. Ordo namque est intimus rebus; et prima ac superiora in creaturis fécit Deus sibi similiora: idcirco sunt magis simplicia et minus variabilia, atque paucioribus motibus impressionem ac perfectionem suscipiunt. De hoc divinus Dionysius libro de Ecclesiastica hierarchia, plenius vero libro de Angelica hierarchia, Proclus quoque et auctor libri de Causis plura loquuntur.44 Aristoteles etiam libro de Cœlo fatetur, quod ea quæ minus distant a primo et summo ente, paucioribus motibus seu actibus ad ipsum pertingunt: propter quod magis uniformia sunt, minusque subjacent varietati fatali.

Quod si supernæ mentis hæserit firmitati, motu carens, fati quoque supergreditur necessitatem: id est, « si » aliquid inter creata « hæserit », id est, fixe adhæserit, « firmitati », id est incommutabili stabilitati, « mentis supernæ », id est divini ac summi intellectus, præsertim per confirmationem in bono, et beatificam fruitionem illius; per hoc « carens motu », id est mutatione et flexibilitate a summo bono, tale ens « supergreditur quoque necessitatem fati »: cujus necessitas non est absoluta, sed conditionata, ut infra dicetur; vel, « necessitatem », id est inevitabilem mobilitatem, « fati » ipsius.

Ex quibus Philosophia infert hoc corollarium pulchrum: Igitur, uti est ad intellectum ratiocinatio, id est, sicut se habet ad intellectum ratiocinatio: nam ratiocinatio est discursiva, successiva et imperfecta cognitio respectu intellectus, id est intellectualis notitiæ, quæ est simplex, instantanea et certa intuitio veritatis; ad id quod est, id quod gignitur, id est, sicut res generabilis corporalis habet se « ad id quod est », id est ad ens perpetuum; ad æternitatem tempus, id est, sicut tempus se habet ad æternitatem; ad punctum medium circulus, id est, sicut sphæra se habet ad centrum: ita est fati series mobilis ad providentiæ stabilem simplicitatem, id est, sic se habet fatum instabile ad providentiam Dei simplicem atque immobilem: imo breviter, ita sicut se habet creatura ad Creatorem. Ideo providentia, sua perfectione, in infinitum magis transcendit fatum, quam intellectus seu intelligentia ratiocinationem, lineam punctus, æternitas seu perpetuitas tempus, substantia separata lignum aut lapidem.

Insuper Philosophia describit fati effectus, et tangit ea quæ fato subduntur.

Ea series cœlum ac sidera movet, id est, series ista fati, hoc est fatum sic ordinatum, seu connexio causarum quæ continentur sub fato, movet cuncta cœlestia corpora, utpote orbes, sidera fixa, et planetas habentes motus varios et quasi erraticos, quamvis vere sint ordinati, et ex rationabilibus causis taliter diversificati.

Sed potest quis dicere: Quum corpora illa ab intelligentiis moveantur, vel ab intrinseca vi ac causa motiva, quomodo dicuntur a fato moveri, præsertim quum intelligentiæ non videantur comprehendi sub fato? Et respondendum, quod quidquid omnipotens Deus agit in creaturis non immediate per se, sed per causas secundas, dicitur fieri fato, id est per causalitatem et seriem causarum creatarum, sicut præordinavit se illud facturum per illas; et quantum ad hoc, fatum est in intelligentiis quasi active, quamvis et passive in ipsis sit, secundum quod a Deo id receperunt. Vis ergo activa quæ cœlestia corpora movet, est causa fatalis, et quid comprehensum in fato: ideo fatum dicitur agere illud quod facit illa, quemadmodum exercitus agere perhibetur quod aliqui de exercitu operantur. Intelligentiæ vero et cetera a Deo immediate producta, quantum ad id quod immediate a Creatore habent et per ejus influxum sortita sunt, non fataliter sed providentialiter gubernantur. Hinc constat, quod fatum non est quid unum simpliciter, sicut homo, lapis seu lignum; sed est quid unum aggregative, sicut exercitus, seu acervus, aut ordo multorum, prout ordo vocatur relatio. Et sive ipsum fatum dicatur esse substantia, utpote ipsæ causæ substantiales ita coordinatæ et productivæ, seu vires earum causales, activæ aut etiam receptivæ, utrumque intelligi recte potest cum inclusione alterius.

JOANNES. — Ex his quæstiones quæ me multum movebant, videntur mihi solutæ.

DIONYSIUS. — Adhuc multa audies inde.

Elementa in se invicem temperat: id est, series seu causalitas fati, elementa quamvis mutuo contraria, tamen facit ea in mixto concurrere, comproportionari, conciliari, et permanere usque ad præfixam periodum, nisi quid incidentale corruptivum superveniens, ea dissolvat; facit quoque unum eorum generari ex alio. Porro, secundum Commentatorem tertio Cœli, et alibi, elementa compatiuntur se invicem in mixto sub esse remisso. Avicenna quoque opinatur ea secundum formas substantiales in mixtis manere. Verior tamen videtur opinio tenens contrarium: quam et sequitur Thomas. Verum de his dictum est supra, libro tertio, metro nono, super illud: Tu numeris elementa ligas. Et alterna commutatione transformat: id est, materiam unius elementi transfert ad formam elementi alterius, ad quod concurrunt et operantur qualitates elementares (quæ comprehenduntur in serie fati) « commutatione alterna », id est mutua actione et passione, et per condensationem subtilioris materiæ, atque per extenuationem materiæ grossioris, sicut in libro de Generatione et corruptione docet Philosophus. Et de hoc loquitur Plato in secundo Timæi subtiliter et profunde, tamen obscure, juxta suum modum loquendi frequenter difficilem.

Eadem nascentia occidentiaque omnia, per similes fetuum seminumque renovat progressus: hoc est, « eadem », id est hæc ipsa series fati, « renovat », id est, instaurat, conservat, multiplicat, « omnia nascientia » et « occidentia », id est cuncta generabilia et corruptibilia, « per progressus similes », id est per generationes et propagationes, « fetuum », id est prolium ejusdem speciei quantum ad animalia, et « seminum » quantum ad arbores, ex quibus oritur semen ad propagationem similium arbustorum, juxta illud Genesis : Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum, faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram.45

Hæc actus etiam fortunasque hominum indissolubili causarum connexione constringit : id est, « hæc » dispositio fati « constringit », id est, invicem nectit et ligat, « actus hominum », id est actiones hominum ex deliberatione procedentes, et « fortunas », id est eventus eorum casuales atque fortuitos, « connexione causarum indissolubili », id est certa et inevitabili. Sed hoc videtur contra jam dicta, quod scilicet dispositio fati est mobilis, imo mutabilis.46 Item, si causarum connexio est certa et indissolubilis, videntur omnia de necessitate accidere. Ad quod dicendum, quod dispositio fati, in se et ex natura sua mobilis mutabilisque consistit in inferioribus istis actibusque hominis : nihilo minus per respectum ad providentiam Dei, cujus est quædam expressio et imago, indissolubilem habet causarum colligationem, prout hoc infra clarius elucebit.

Quæ quum ab immobilis providentiæ proficiscatur exordiis, id est, ex quo series fati causatur et exit « ab exordiis » æternis et exemplaribus rationibus « providentiæ immobilis » (quæ exordia distinguuntur ab invicem, non re, sed ratione, sicut ideæ;47 sunt quoque realiter idem quod providentia ipsa, quamvis ejus exordia appellentur, tanquam pertinentia ad ipsam), ipsam quoque immutabilem esse necesse est, id est, necessario sequitur quod et dispositio, ordo seu series fati sit invariabilis, non in se, sed per comparationem ad providentiam.48 Verum contra hæc argui posset : nam simili modo argui posset, quod omnis creatura et omnis effectus Dei sit immutabilis, quia ab immutabili causa, id est invariabili Deo, processit. Et respondendum, quod omnem creaturam oportet deficere a Creatoris perfectione. Nec sequitur : Deus est invariabilis, incommutabilis, independens; ergo creatura est talis. Unde nec in proposito : providentia Dei in se simplex est et invariabilis : ergo et fatum. Hinc nec argumentatio ista Boetii tenet nisi secundum expositionem prætactam. Nec tamen est per omnia simile de fato et aliis rebus : quoniam fatum in propria ratione dicit respectum seu habitudinem ad providentiam Dei immobilem, quæ et in definitione ponitur.

Ita enim res optime geruntur, id est, fiunt et gubernantur, si (pro quia) manens in divina mente simplicitas, indeclinabilem causarum ordinem promat : hoc est, « simplicitas », id est simplex providentia, « manens in mente divina », imo et exsistens ipsa mens Dei ac Deus, « promat », id est producat, « ordinem causarum indeclinabilem », id est inevitabilem, per comparationem ad infallibilem suum intuitum, ac prævisionem et ordinationem certissimam; hic vero ordo res mutabiles, et alioqui temere fluituras, propria incommutabilitate coerceat : hoc est, « ordo hic » causarum indeclinabilis, id est series fati, « coerceat », id est, restringat ac moderetur, « propria » sua « incommutabilitate », id est certa causarum connexione, « res mutabiles, et alioqui », id est, nisi hoc ageret, « fluituras temere », id est, instar insipientis undique jactandas, exagitandas, et dissolvendas.

Quo fit, ut tametsi vobis hunc ordinem minime considerare valentibus, confusa omnia perturbataque videantur : hoc est, « quo fit », id est, ex quo sequitur, « ut tametsi » (id est quamvis) « omnia » ista inferiora, hoc est quædam de omnibus, præsertim hominum gesta, « videantur vobis minime valentibus », id est, nequaquam potentibus, « considerare ordinem hunc », id est connexionem et colligationem istarum causarum (quæ frequenter mutabiles sunt et libere operantes : propter quod earum indeterminata causalitas non cadit sub humana scientia), « videantur », inquam, « confusa », id est inordinata, et « perturbata », id est perversa; nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens, cuncta disponat : hoc est, « tamen modus suus », id est modus naturalis ac proprius cujuslibet rei, « dirigens », id est inclinans, « ad bonum », id est ad rei perfectionem ac finem, « disponat cuncta », id est unumquodque eorum juxta fati tenorem ac providentiæ præordinationem.

Nihil est enim quod mali causa ne ab ipsis quidem improbis fiat, hoc est, « nihil est quod fiat causa mali, ne quidem ab improbis ipsis », id est iniquis, utpote intentione mali formaliter : quoniam malum ut tale, nequit esse appetitus objectum. Propter quod divinus Dionysius effatur, quod nullus respiciens ad malum operatur :49 quia non cupit nec agit malum nisi in quantum bonum, vere aut apparenter, ut jam ante, tertio libro, declaratum est sæpius; nec aliquis facit malum nisi propter aliquod apparenter bonum.50 Quos (ut uberrime demonstratum est) bonum quærentes, pravus error avertit : id est, « quos » improbos « bonum quærentes », id est, propter beatitudinem operantes, « pravus error avertit », id est, ignorantia, deceptio seu vitiosa affectio fallit, excæcat, atque a recto modo quærendi felicitatem detorquet : quia nec veram beatitudinem efficaciter quærunt, sed eam quam sibi in rebus caducis et vanis constituunt, nec per proportionata ac debita media ad finem vere beatificum tendunt; « ut uberrime », id est copiose, « demonstratum est » libro tertio. Nedum ordo de summi boni cardine proficiscens, a suo quoquam deflectat exordio :51 hoc est, « nedum », id est ut non, « ordo », id est series fati,

« proficiscens », id est effluens et causatus, « de cardine summi boni », id est a principio totius boni seu ex providentia Dei, « deflectat », id est recedat, « a suo exordio », id est ab ipsa providentia, aliter agendo quam illa prævidit aut ordinavit : per quod providentia frustraretur aut falleretur.

Consequenter Philosophia repetit quæstionem in principio hujus prosæ, imo et frequenter antea, motam. Quæ vero, inquies, potest ulla iniquior esse confusio, quam ut bonis tum adversa, tum prospera, malis etiam tum optata, tum odiosa contingant? Hoc est : sed, « inquies », id est, dices et replicabis contra ea quæ dixi, quod omnia bene regantur ordinateque fiant, « quæ confusio », id est inordinatio, « potest esse iniquior, quam ut bonis » hominibus « contingant tum », id est interdum (seu, « tum », id est tam), « adversa, tum prospera, malis etiam » hominibus contingant « tum optata », id est prospera, « tum odiosa », id est adversa.

Deinde ostendit Philosophia homines sæpe errare de aliorum hominum bonitate ac pravitate. Num igitur ea mentis integritate homines degunt, id est, numquid « homines degunt », id est, vivunt et vigent, « ea mentis integritate », id est tam sano judicio rationis, ut quos probos improbosve censuerint, eos quoque, uti existimant, esse necesse sit, hoc est, « ut eos quos censuerint », id est judicaverint, esse « probos » aut « improbos, necesse sit esse » tales, id est, « uti existimant » qui judicant eos? quasi dicat, Non : quia judicium hominum de aliis non est tam clarum et certum. Imo homines sæpissime falluntur judicando de aliis. Propter quod dixit Salvator : Nolite judicare, ut non judicemini. Rursus quoque ait :52 Nolite secundum faciem judicare. Denique istud est unum de communibus pessimis vitiis hominum, quod tam intimorate, incaute ac insipienter judicant alios, imo et bona ac incerta interpretantur in pejus.53 Ideo ad Romanos scribit Apostolus : Tu quid judicas fratrem tuum? Aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi.54

Quod autem homines multoties errent de aliis judicando, probat ex hoc quod sæpe diversi tam diversimode judicant de eisdem. Atqui in hoc hominum judicia depugnant, ut quos alii præmio, alii supplicio dignos arbitrentur : hoc est, « atqui », id est pro certo, « judicia hominum depugnant », id est, contra se invicem pugnant ac mutuo contrariantur, « in hoc, ut » eos « quos alii », id est quidam, « arbitrentur dignos præmio », utpote probos, « alii » arbitrentur dignos « supplicio ».55 Nam et de Christo refert Joannes evangelista : Quidam dicebant, Quia bonus est;56 alii dicebant, Non, sed seducit turbas.

Deinceps Philosophia ostendit, quod quamvis homines possent certitudinaliter judicare de aliorum pravitate et bonitate, adhuc tamen non liceret eis contra Dei judicia murmurare.

Sed concedamus ut aliquis possit bonos malosve discernere : id est, disputationis gratia admittamus quod « aliquis bonos malosve possit discernere », id est, quod aliquis possit certissime cognoscere ab invicemque judicare bonos aut malos. Quod aliquo modo probabiliter fieri potest ab homine, quum Christus locutus sit :57 A fructibus eorum cognoscetis eos. Num igitur poterit intueri illam intimam temperiem (veluti in corporibus dici solet) animorum? id est, adhuc tamen non posset inspicere « temperiem illam intimam animorum », id est interiorem cordium dispositionem, inclinationem, capacitatem, proportionem, « veluti in corporibus dici solet », id est, sicut a medicis dici solet, quod scilicet nemo potest esse aptus judex et efficax corporum curator, nisi eorum interiorem dispositionem, puta temperiem intemperiemve, cognoscat.

Non enim dissimile est miraculum, id est, negotium istud mirum « non est dissimile », id est, simile est de comparatione hac corporum et animorum, nescienti, id est quoad nescientem medicinalia, utpote cur sanis corporibus, his quidem dulcia, illis vero amara conveniant, id est, cur alimenta suavia conveniant quibusdam sanis corporibus ad hoc quod in sanitate conserventur diutius, amara vero nutrimenta conveniant aliis sanis pro sanitate conservanda; cur ægri etiam quidam lenibus, quidam vero acerbis adjuvantur, id est, quare « etiam quidam » homines « ægri adjuvantur », id est, curantur vel relevantur, « lenibus », id est dulcibus medicinis, « quidam vero acerbis », id est acrioribus medelis.58 At hoc*, id est, de his,* medicus, qui sanitatis ipsius atque ægritudinis modum temperamentumque dignoscit, minime miratur : quia (ut dictum est) admiratio oritur, quando effectus aliquis notabilis cernitur cujus causa nescitur.

Quid vero aliud animorum salus videtur esse, quam probitas? id est, nil aliud est « salus », integritas, sanitas rationalium animarum, « quam probitas », seu virtus (præsertim infusa, quæ mortalia expellit peccata) et ea quæ pertinent ad virtutem, ut gratia gratum faciens, dona Spiritus Sancti, fructus quoque et actus virtuosi, itemque beatitudines de quibus loquitur Christus Matthæi quinto. Quid ægritudo, quam vitia? id est, non aliud est animæ ægritudo, quam habitus pravi, actus iniqui omissionesque boni.

Quis autem alius vel servator bonorum, vel malorum depulsor (id est, nullus alius est « servator bonorum », id est virtutum et operum virtuosorum, seu hominum proborum, « vel depulsor malorum », id est exterminator vitiorum, seu hominum impiorum, impœnitentes damnando, pœnitentes curando, sicque eos depellendo, non quantum ad esse naturæ, sed quantum ad esse culpæ, secundum quod in Proverbiis Salomon loquitur, Verte impios, et non erunt :59 et ita impletur in quolibet tali illud Regum primo, Mutaberis in virum alium), quam rector ac medicator mentium Deus?60 Qui solus peccata dimittit, gratiam tribuit, virtutes infundit, beatitudinem elargitur; qui misericorditer salvat electos, ac juste deserit, abjicit et condemnat reprobos et impios. Qui in Exodo testatur: Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit. De quo in Ecclesiaste Salomon fassus est: Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. Denique actus isti soli Deo conveniunt tanquam causæ primæ ac principali; creaturis autem quibusdam attribuuntur ut causis secundariis instrumentalibus. Nam et Apostolus dixit: Salvos faciam quosdam ex illis. Sacerdotes quoque a peccatis absolvunt; et annuntiantes verbum Dei quosdam convertunt et purgant, sicque animarum medentur languoribus. Quod totum per principalem auctoritatem et interiorem efficientiam convenit soli Deo, qui loquitur per Isaiam: Deus justus et salvans non est præter me; atque in Osee: Salvator non est præter me.

Qui quum ex alta providentiæ specula respicit, id est, ex sublimi throno ac summo consistorio sapientiæ suæ universa attendit, juxta illud Psalmi: Dominus de cœlo prospexit super filios hominum. De quo scriptum est in Deuteronomio: Non est Deus alius ut Deus rectissimi; habitaculum ejus sursum. Loquitur autem Scriptura de Deo more humano, quasi de rege provido, residente in solio, et inde prospiciente, quum tamen incircumscriptibilis Deus sit penitus illocalis. Quid unicuique conveniat agnoscit, et quod convenire novit accommodat. Hoc verbum intricatum videtur. Nonne unicuique convenientissimum esset gratiam in præsenti et gloriam in futuro a Deo suscipere? Quod tamen non fit. Unicuique quoque ægro vitiis, convenit a cœlesti medico Deo curari; nec tamen omnes curat. Si autem sic exponatur, « quod convenire novit », id est, secundum merita aut demerita sua unicuique debetur aut congruit; nec sic stare posse videtur, quia non dat Deus unicuique secundum sua demerita, quum scriptum sit: Non secundum peccata nostra fecit nobis.61 Potest autem et ita exponi: « quod convenire novit », id est, quod videt sibi decens et congruum esse, et rationi suæ prædestinationis ac providentiæ convenire, hoc præstat. Rursus, quum nullum bonum deserat irremuneratum, nullum quoque malum impunitum, potest simpliciter accipi, quod « accommodat », id est rependit, quod convenit, contemperando tamen in cunctis misericordiam æquitati, juxta illud in Psalmo: Universæ viæ Domini misericordia et veritas.62 Interea, sicut ait Anselmus, tam bonus et pius est Deus, ut justum sit (id est decens ex parte ipsius) quod quibusdam indignis ac reis misereatur et gratiam largiatur.

Hinc jam fit illud fatalis ordinis insigne miraculum: hoc est, « hinc jam fit », id est, ex ista varia atque multiplici distributione, accommodatione, erogatione Judicis summi medicique superni, contingit, « illud miraculum insigne », id est præclarus iste effectus multis valde mirabilis, « ordinis fatalis », id est ordinationis et dispositionis ad fatum pertinentis: quod scilicet justis sæpe contingunt adversa, et impiis prospera; quum a sciente geritur quod stupeant ignorantes, id est, dum a Deo omnipotente, omnia cognoscente, aliquid agitur « quod ignorantes stupeant », id est, vehementer mirentur ignorantes, id est, causam facti hujusmodi nescientes: ut dum fideles et justi in præliis magnis ab infidelibus ac pessimis vincuntur, occiduntur. Cujus aliud exemplum subjungitur.

Nam ut pauca quæ valet ratio humana, de divina profunditate perstringam: hoc est, « nam ut perstringam », id est, breviter comprehendam, « pauca », id est modica opera seu judicia, vel pauca verba aut scripta, « de profunditate divina », id est de tam imperscrutabili altitudine providentiæ Dei, « quæ ratio humana valet », id est, potest perstringere aut capere; de hoc, quem tu justissimum et æqui servantissimum putas, omnia scienti Providen- tiæ diversum videtur : hoc est, homo « quem tu putas justissimum », id est valde justum fuisse quantum ad cordis affectum, « et servantissimum æqui », id est valde tenacem æquitatis in opere, « diversum videtur », id est contrarium quid sensisse, « providentiæ » divinæ « omnia scienti » (vel, « videtur diversum », id est exstitisse res diversa, contraria, « providentiæ » Dei), « de hoc », id est de isto judicio ordinationis divinæ et humanorum eventuum; et victricem quidem causam diis, victam vero Catoni placuisse, familiaris noster Lucanus admonuit : id est, « Lucanus » poeta nobis « familiaris, admonuit », id est commemoravit, « victricem causam », id est causam Julii Cæsaris, « placuisse quidem » (id est certe) « diis », quos putavit hujus mundi rectores; secundum nos, Deo, summo omnium moderatori. De quo Aristoteles scripsit : Entia nolunt male disponi; pluralitas principum mala : unus ergo princeps. « Victam vero » causam « Catoni » placuisse admonuit.

Præterea, ut in historiis recitatur, Julius et Pompeius, cujus uxor fuit Julii filia, fuerunt duo præcipui consules Romanorum. Pompeius quoque vastavit orientem, Julius occidentem. Quumque Julius victor redisset, et consulatum adhuc diutius postulasset nec consequeretur, indignatus ac suorum fretus auxilio usurpavit imperium. Cui Pompeius fortiter diuque restitit. Tandem in regnum quoddam orientis deveniens, a rege quodam captus fuit et decollatus, qui et caput Pompeii Julio misit : quo viso, lacrimatus est Julius, reminiscens strenuitatis Pompeii. Qui autem tunc Romanorum prudentissimi erant, ut Cato et Cicero, favebant Pompeio, quia nolebant rempublicam per regem administrari, sed per senatores et consules. Unde et Cicero edidit orationem de laudibus Pompeii. Itaque hoc exemplo probat Philosophia, quod de eadem re aliter judicat providentia Dei, aliter homo, etiam justus et prudens : quemadmodum Cato tunc inter Romanos prudentissimus atque justissimus, judicavit causam Pompeii justam ac dignam triumpho; providentia vero Dei concessit victoriam Julio.

Atque, ut quidam hic scribunt, causa Julii fuit justa Deoque placita : propter quod præstitit ei triumphum. Quod non videtur : quoniam Julius, quamvis aliunde fuit vir bonus virtutibus acquisitis, ut legitur, et de novem melioribus unus, tamen in hoc facto ex ambitione est motus, et censetur fuisse tyrannus, ut etiam S. Thomas circa finem secundi Sententiarum et in libro de Regimine principum fatetur.63 Nec ideo succubuit Pompeius quia injustam habuit causam bellandi contra Julium, et Julius justam; sed quia Pompeius aliunde exstitit coram Altissimo reus, triumpho indignus, occidique dignus. Unde et in historiis legitur, quod postquam Pompeius in templo Dei in Jerusalem, ex contemptu legis Judæorum, suos equos installavit, desiit prosperari, adversitatibusque subjacuit quousque prætacto modo fuit occisus. Porro Deus justissimus, propter causas justas et rationabiles victoriam Julio dedit, ut et Pompeius juste puniretur, et Julius, qui per alia opera ex genere suo bona illam forsan meruit prosperitatem, hanc pro mercede reciperet. Deo item ex aliis placuit causis ut Romana respublica administraretur per regem et imperatorem. Nam et in veritate, regimen monarchicum et regale, quo unus toti præsidet communitati, est optimum, ut in Politicis etiam probat Philosophus. Verum ad has justas causas Julius non adspexit, sed ad proprium honorem et commodum.

Amplius, istud ex divinis Scripturis declaratur. Legitur quippe in libro Judicum quemadmodum contra tribum Benjamin ceteræ tribus Israel convenerunt ad præliandum, et ex Dei responso congressæ sunt contra Benjamitas :64 nihilo minus bis victæ fuerunt; nec dubium quin causa earum exstitit justa ac divinitus approbata. Causa vero tribus Benjamin injustissima fuit : propter quod in tertio congressu totaliter victa fuit. Sic et frequenter Christiani contra perfidos Sarracenos et Teucros congrediuntur, intentione et desiderio defendendi fidem et legem Christi, et exstirpandi legem (imo potius fæcem) falsissimam Mahometi:65 attamen succumbunt; et prævalent infideles, quorum injustissima exstat causa. Deus autem justissimus ex justis causis victoriam illis interdum largitur; nec dubium quin saluti Christianorum multo plus sæpe expediat vinci quam vincere.

Hic igitur quidquid citra spem videas geri, rebus quidem rectus ordo est, opinioni vero tuæ perversa confusio: hoc est, « quidquid videas geri hic », id est fieri in sæculo isto, « citra spem », id est, aliter quam sperasti seu æstimasti, « ordo rectus est », id est, decens et certa seu justa series et ordinatio causarum est, per comparationem ad providentiam Dei: ex quibus causis procedit effectus ille, ideo subditur, « rebus », id est operibus quæ causantur; « confusio vero perversa », id est irrationabilis error, est « tuæ opinioni » qua opinaris oppositum.

Consequenter Philosophia incipit solvere motiva Boetii propter quæ providentia Dei videbatur sibi tam admiranda: propter hoc quod justis proveniunt sæpe adversa, et impiis prospera, et interdum econtra; aliquando etiam quibusdam justis adversa, et quibusdam justis prospera: imo interdum eidem justo nunc prospera, nunc adversa. De his ergo ponit Philosophia varios casus.

Sed sit aliquis ita bene moratus, id est, dato quod aliquis homo sit tam eminenter moribus bonis ornatus, ut de eo divinum judicium pariter humanumque consentiat: id est, ut tam Deus quam homines judicent eum forinsecus bene morigeratum, et ita « judicium divinum », id est censura mentis divinæ, « pariter » (id est simul) et « humanum » judicium « consentiat », id est, unum cum alio concorditer sentiat, « de eo », quod sit vere extra facetus: quod aliquibus inest a natura.

Sed est animi viribus infirmus, id est, non est in virtutibus fortis. Cui si quid eveniat adversi, id est, si aliqua notabilis adversitas acciderit ei, desinet colere forsitan innocentiam, id est, forsan cessabit exercere justitiam, nulli nocendo, et quæ nociva sunt evitando, per quam non potuit retinere fortunam, id est, per cujus innocentiæ observantiam aut meritum, vidit se non consequi temporalem prosperitatem.

Parcit itaque sapiens dispensatio ei: hoc est, « dispensatio sapiens », id est dispensator, moderator et erogator omnis boni, Deus essentialiter sapiens, qui est dispensatio sua activa, sicut ipse est sua cognitio et sua dilectio, « parcit ei », id est, præservat illum a tentationibus et persecutionibus, sicut ait Apostolus, Fidelis Deus, qui non permittet vos tentari supra id quod potestis;66 quem deteriorem facere possit adversitas, id est, qui occasione adversitatis se ipsum faceret « deteriorem », per impatientiam suam aut alio modo adversitatibus succumbendo. Hoc Deus in quibusdam sic agit. Attamen interdum permittit tales tentari, quamvis eos sciat casuros: sicut in Evangelio asserit Dominus, Qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.67 Unde apud Matthæum loquitur: Hic est qui audit verbum Dei et cum gaudio suscipit illud; non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.68 Ne cui non convenit, laborare patiatur: id est, « ne » Deus « patiatur », id est permittat, illum « laborare », id est affligi tolerando adversa, cui non expedit, nec dispositus est ad resistendum ac sustinendum idonee.

Deinde ponitur alius casus, huic quasi ex opposito contrarius.

Est alius cunctis virtutibus absolutus, id est absolute perfectus: non tamen omnifarie, sed in genere suo, utpote excellenter heroicus; ideo subditur, sanctusque, id est ab omni terrena et carnali affectione prorsus purgatus, ac Deo proximus, id est multum propinquus per ardentissimæ caritatis intimam unitionem ac mysticæ theologiæ contemplationem: ita quod per donum sapientiæ consummatum atque seraphicam caritatem, stat quasi in contactu Solis justitiæ, ab illo suscipiens stillicidia roris divini, scintillas ignis Spiritus Sancti, et exuberantem supernorum charismatum influxum, ita quod est quasi consiliarius et secretarius Dei, qui incerta et occulta sapientiæ suæ illi revelat.69

Hunc contingi quibuslibet adversis nefas Providentia judicat: id est, « Providentia » Dei « judicat » esse illicitum seu indecens « hunc contingi », id est tangi et affligi, « adversis quibuslibet ». Unde de talibus per Zachariam dicitur: Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei. Malachias quoque ait: Parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi. Istud (ut tactum est) Deus interdum sic agit: quum tamen sanctiores illis seu quibusdam illorum, tradiderit gravioribus pœnis, ut ipsummet Christum, et beatissimum Joannem Baptistam, et gloriosos Apostolos. Sacratissimam etiam Virginem, et magnam illam Mariam Magdalene, sanctamque Theclam, ac sublimem Joannem evangelistam, a suppliciis præservavit aut rapuit. Voluit namque infinitæ sapientiæ Deus ac immensæ potentiæ, in Sanctis diversimode operari, ut sic excellentiam suam, libertatem et beatitudinem multipliciter demonstraret, ut decuit. Nempe, ut Salomon fatetur, Omnia propter se ipsum operatus est Deus. Adeo ut ne corporeis quidem morbis agitari sinat: id est, in tantum Deus hunc præservat a pœnis, « ut quidem » (id est certe) « ne sinat » eum « agitari », id est frequenter agi et vexari, « morbis corporeis ».

Nam ut quidam me quoque excellentior ait (cujus verba Græca tantum designat in Latino):70 Viri sacri corpus virtutes ædificarunt: id est, ipsæ excellentes « virtutes » et actus earum « ædificarunt », id est, munierunt et quasi circumvallaverunt, « corpus sacri viri », id est virorum sanctorum, ita quod quidam eorum non potuerunt tangi et pati ab impiis.71 Quis autem fuerit iste major, nescitur; et puto quod magnus Græcus aliquis theologus (ut Basilius, aut Gregorius Nazianzenus, etc.), qui in quantum theologus, fuit major Philosophia.

Consequenter tanguntur modi quibus interdum bonis hominibus proveniant prospera.72 Fit autem sæpe uti bonis summa rerum gerenda deferatur: id est, frequenter contingit ut « summa » (id est potestas et dignitas) « rerum deferatur », id est, præbeatur et committatur, electis et virtuosis hominibus, puta principibus ac prælatis idoneis, quales fuerunt innumerabiles sancti pontifices principesque catholici;7374 ut exuberans retundatur improbitas, id est, abundans malitia compescatur et exstirpetur per eos: quemadmodum in Proverbiis Salomon loquitur, Rex qui sedet in solio judicii, intuitu suo dissipat omne malum;75 in Ecclesiastico quoque, Secundum judicem populi, sic et ministri ejus: prout de isto superius allegatæ sunt multæ auctoritates.

Interdum prosperitas talis conceditur virtuosis cum admixtione adversitatis, ne extollantur, sicut dixit Apostolus: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi angelus Satanæ, qui me colaphizet.76 Unde nunc sequitur: Aliis mixta quædam pro animorum qualitate distribuit, id est, Providentia quibusdam confert commixtim prospera et adversa. Et ita contingit in electis communiter, præsertim in bonis prælatis atque principibus, quibus dum aliqui favent, obtemperant, obsequuntur, alii adversantur, quia nec omnibus queunt placere. Hinc, juxta Apostolum, per infamiam et bonam famam serviunt Deo. In quorum persona dixit Apostolus: Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra; et Psalmista: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.777879

Dispensatio quosdam remordet, id est, Deus dispensans, per adversitatum remorsus ac punctiones reprimit et affligit nonnullos : sicut ait per Osee, Ecce ego sepiam viam tuam spinis. In quorum persona fertur in Psalmo : Transivimus per ignem et aquam. Ne longa felicitate luxurient, id est, ne diuturna prosperitate in petulantiam resolvantur, et dissoluti intimoratique fiant, prout Dominus ait animæ tali : Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? Hoc salubre adversitatis et puncturæ remedium expertus Propheta, Conversus sum (inquit) in ærumna mea, dum configitur spina.

Alios duris agitari sinit, id est, Providentia quosdam permittit, imo et facit, « agitari », id est exerceri, « duris », id est adversitatibus, tribulationibus, persecutionibus magnis et diuturnis : sicut permisit sanctum David quasi sex annis agitari a Saul, ita quod David dixit, Ego et mors tantum uno gradu dividimur ; ut virtutes animi, patientiæ usu atque exercitatione confirmentur, id est, radicentur in eis. Quemadmodum enim ex multis actibus bonis boni habitus generantur, ita exercitationibus roborantur ac splendent : sicut et cuprum rubigine non offuscatur si frequenter teratur. Ideo tali homini Dominus loquitur per Isaiam : Excoxi te et elegi te in camino paupertatis. Et Sapiens dicit : Tanquam aurum in fornace probavit electos Dominus. Hinc in claustris vere religiosis congregationibusque devotis, fratres per exercitia humilitatis et patientiæ ac obedientiæ, multipliciter solent probari, et assuefieri in cunctis frangere, contemnere, accusare se ipsos. Sic Deus exercitavit Job, Tobiam, Eustachium.

Alii plus æquo metuunt quod ferre possunt, id est, quidam formidolosi ac pusillanimes verentur aggredi et non incipiunt quod tamen Deo adjuvante possunt explere, pati seu agere. Ex qua formidine aliqui omittunt religionem intrare, quum tamen videre possint multos se teneriores, in religione robustos subsistere. Sic secundo Paralipomenon de Roboam filio Salomonis asseritur : Roboam rudis erat et corde pavido. Talium quisque cum Apostolo dicat : Omnia possum in eo qui me confortat; et cum Psalmographo : Quoniam in te, Domine, eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum. Talem quoque se fuisse ad tempus, refert Augustinus in libro Confessionum; et animavit se, dicens : Tu non poteris quod illi et illæ? Quousque in te stas et non stas? Projice cogitatum tuum in Domino, et confide in eo sine quo nihil potes, et per quem omnia potes. Alii plus æquo despiciunt quod ferre non possunt, id est, quidam plus quam decet et licet parvi pendunt ea, tanquam sibi facilia aut saltem possibilia, quæ supergrediuntur vires eorum, ut præsumptuosi et incircumspecti, quibus vera deest prudentia; idcirco sunt male audaces. Quibus in Isaia dicitur : Superbia tantum est, quiesce. Jeremias quoque ait : Quia plus fecit (id est, facere præsumpsit) quam potuit, idcirco periit. Tale quid, non quidem ex elatione, sed quadam inconsideratione nimioque amore, accidit S. Petro adhuc infirmo, ita quod dixit : Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor.

Hos, in experimentum sui, tristibus ducit, id est, providentia Dei per tristia et adversa perducit tam illos formidolosos quam hos præsumptuosos, ad experimentalem notitiam sui ipsorum ac virium propriarum : dum timidi talia sustinendo aut operando, discunt se talia posse, et sumunt in Deo fiduciam, ac ardua strenue aggrediuntur (juxta quod scriptum est : Exspecta Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum); præsumptuosi vero et male audaces, deficiendo discunt propriam imbecillitatem ac fragilitatem.

Nonnulli venerandum sæculi nomen, gloriosæ pretio mortis emerunt : hoc est, aliqui « emerunt », id est, instar ementium obtinuerunt, « nomen sæculi venerandum », id est magnam et inclytam fa-

II Par. XIII, 7.

Philipp. IV, 13.

Ps. XVII, 30.

Is. XXX, 7.

Jer. XLVIII, 36.

Matth. XXVI, 33.

Ps. XXVI, 14. mam, et titulum altum ac celebre nomen, « pretio mortis gloriosæ », id est merito exitus virtuosi ac strenui. Quocirca sciendum, quod quidam ex vanitate cupientes in memoriis hominum permanere, fecerunt sibi quædam quasi proba ac strenua opera, sicut et Alexander. Qui autem bonam famam retulerunt ad Dei honorem aliorumque ædificationem, bene fecerunt, quemadmodum fortissimus Judas, qui imminente prælio in quo cum octingentis inclytis viris contra quadraginta millia armatorum congressus est, dixit: Si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriæ nostræ. Et interfecit ex illis viginti millia primæ cohortis, deinde multos circumstantes et fortes cohortis secundæ; ingravatoque prælio, cecidit etiam ipse, ut primo libro Machabæorum describitur. Talis item videtur fuisse Eleazarus, frater (ut creditur) Judæ: qui se dedit periculo, interficiens in medio legionis a dextris et sinistris, ut acquireret sibi nomen æternum. Potissime autem beatissimi martyres, pretio suæ gloriosissimæ mortis mercati sunt sibi præclarissimum nomen in hoc sæculo et futuro, in omni plane militanti ac triumphanti Ecclesia.808182

Quidam suppliciis inexpugnabiles, id est, tam virtuosi quod nullis potuerunt suppliciis superari, hoc est a veritate et æquitate averti, quamvis corporaliter occidebantur, exemplum ceteris prætulerunt, id est, proposuerunt et exhibuerunt aliis « exemplum » peroptimum, utpote invictam malis esse virtutem, id est, quod virtus seu homo virtuosus non valet vinci a « malis », id est a vitiis, neque a « malis » hominibus, loquendo de virtute perfecta: nam et virtus ex sua natura fortior est peccatis, quamvis interdum ex fragilitate sui subinde succumbant. Istud exemplum omnibus nobis prætulerunt ac reliquerunt martyres præelecti: quia, ut asserit Leo Papa, plus est opere docere quam sermone, et validiora sunt exempla quam verba. In quorum persona dixit Apostolus: Certus sum quia neque mors neque vita, nec creatura alia poterit nos separare a caritate Dei.83 Hinc de Eleazaro sene, secundo libro Machabæorum narratur: Eleazarus ætate provectus, gloriosam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium.84

Quæ quam recte atque disposite, et ex eorum bono quibus accidere videntur, fiant, nulla dubitatio est:85 hoc est, « quæ » omnia jam prædicta divinæ providentiæ opera « quam recte » et « disposite », id est quam decenter et ordinate, « fiant, et ex bono », id est ex profectu et salute, sive ex merito aut bona radice, « eorum quibus videntur », id est, palam cernuntur, « accidere, dubitatio nulla est »: quia jam constat ex dictis, quod per respectum ad sapientissimam ac rationabilissimam providentiam Dei, omnia ista omnino ordinate proveniunt, atque ad maximum præmium electorum, et ad salubre exemplum viventium.

Deinde pandit Philosophia, quam rationabilis et decora sit providentia Dei circa reprobos et iniquos, et cur illis quoque nunc prospera, nunc adversa eveniant, et quot modis.

Nam illud quoque quod improbis nunc tristia, nunc optata proveniunt, ex eisdem ducitur causis: id est, ex rationibus divinæ providentiæ seu operum ejus et dispensationibus illius jam tactis, « ducitur », id est procedit, « quod nunc tristia », id est adversa, « nunc optata », id est prospera et jucunda, « proveniunt improbis ».

Ac de tristibus quidem nemo miratur, id est, nullus miratur de hoc quod adversa accidunt pravis hominibus, quoniam culpæ debetur pœna: ideo subditur, quod eos male meritos omnes existimant: hoc est, quia « omnes existimant eos », videlicet improbos, esse « male meritos », id est reos, quia sunt meriti mali, id est demeriti, quod sunt supplicio digni. Et pœna ipsorum est fructuosa, sicut subjungitur. Quorum quidem supplicia tum ceteros ab sceleribus deterrent : hoc est, « quorum » improborum « supplicia tum » (id est etiam) « deterrent », id est, terrore quem causant retrahunt, « ceteros » qui vident aut percipiunt illa supplicia, « ab sceleribus », ne et ipsi sic puniantur. Ideo dixit Apostolus, Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant :86 pro-ut paulo ante plenius fuit expositum.87 Tum ipsos quibus invehuntur, emendant, id est, supplicia ista etiam corrigunt et purgant eos quibus infliguntur : quoniam pœnæ hujus vitæ sunt medicinales ex sua natura aut institutione, et ex conditione status præsentis intentioneque corrigentis; idcirco « emendant » aut natæ sunt emendare punitum, nisi ille ex sua malitia incorrigibilis sit, et per impatientiam, iram, indignationem aut resistentiam suam fiat deterior.

Consequenter tanguntur quædam utilitates quæ nascuntur ex hoc quod vitiosis hominibus etiam interdum proveniunt prospera.

Læta vero magnum bonis argumentum loquuntur, id est, prospera « loquuntur » materialiter et bene considerantibus præbent « argumentum magnum », id est grande documentum atque probabilem rationem, quid de hujusmodi felicitate debeant judicare, id est, quid debeant sentire de terrena prosperitate, quam famulari sæpe improbis cernant, id est, quam quotidie possint videre evenire ac suppetere iniquis hominibus.

In qua re illud etiam dispensari credo : hoc est, « in qua re », utpote quod prosperitas ista arridet injustis, « credo dispensari », id est ex summi provisoris providentia ordinari, « etiam illud » quod subditur : quod est forsitan alicujus tam præceps atque importuna natura, id est naturalis inclinatio, sumendo naturam pro natura corrupta, juxta modum quo in libro Sapientiæ scriptum est, quod naturalis fuit Chananæorum malitia, ut eum in scelera potius exacerbare possit rei familiaris inopia :88 hoc est, « ut inopia », id est carentia et defectus, « rei familiaris », id est terrenæ possessionis, « possit eum exacerbare », id est amaricare et provocare, « in scelera », id est ad impatientiam et appetentiam rei alienæ, deinde ad furta, rapinam, fraudes, mendacia. Propter quod orat vir sapiens : Divitias et paupertatem ne dederis mihi; tribue tantum victui meo necessaria, ne egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei.89 Hujus morbo Providentia collatæ pecuniæ remedio medetur : hoc est, « providentia » Dei « medetur », id est, curationem largitur et præservationem a scelere, « remedio », id est beneficio, « pecuniæ collatæ », id est opulentiæ seu competentiæ temporalis. Unde et Plato in Phædone disseruit : Propter pecuniarum possessionem universa nobis prælia fiunt, et tamen eas possidere compellimur propter corporis necessitatem.

Hic fœdatam probris conscientiam spectans, id est, alter aliquis malus « spectans », id est attendens, « conscientiam » suam vel alterius, seu « conscientiam » in communi, « fœdatam probris », id est vitiis maculatam, quam vilis, periculosa et fugienda sit conscientia talis, et se cum fortuna sua comparans, id est, comparationem faciens inter se et suam fortunam, id est rem suam temporalem fortunæ subjectam, et eventus suos fortuitos; forsitan pertimescit ne cujus rei jucundus usus est, sit tristis amissio, id est, « ne amissio » suæ « rei » temporalis « sit » sibi « tristis », id est molesta et ipsum contristans, « cujus » rei « usus », id est possessio et visio, est delectabilis sibi. Mutabit igitur mores, id est, « mores » pravos, consuetudines vitiosas, affectus corruptos, « mutabit » utcumque in melius, timore damni temporalis quod per transgressiones consuetas incurreret. Ideo in Proverbiis scriptum est :90 Per timorem Domini unusquisque declinat a malo. Ac dum fortunam metuit amittere, id est, dum formidat perdere temporalia bona, nequitiam derelinquit, id est, scelera vitat. Verumtamen iste est timor omnino servilis: qui non sufficit ad rationem virtutis, nec ad veritatem salutis, ut tertio Sententiarum probat Magister auctoritatibus Augustini;91 sed est dispositio ad virtutes: propter quod initium sapientiæ appellatur. Et nisi hoc timore homines ad vitia proni cohiberentur, nulla esset mensura facinorum:92 idcirco oportuit esse sæcularia judicia etiam rigorosa, legesque positivas, ut in Politicis scribit Aristoteles, disputans contra philosophiam Socratis et Platonis, dicentium reum quantumlibet non esse totaliter occidendum, sed mitius puniendum.

Alios in cladem meritam præcipitavit indigne aucta felicitas: id est, terrena prosperitas « aucta indigne », id est copiose concessa abutentibus ea, et contra eorum demerita (quia transgressor indignus est pane quo vescitur, ac totius obsequio creaturæ: propter quod in die judicii pugnabit pro Creatore orbis terrarum, regio elementorum, et universitas creaturarum, contra ingratos et insensatos), « alios præcipitavit », id est dejecit, « in cladem meritam », id est in calamitatem et pœnam quam meruerunt, sicut Salomon dixit:9394 Prosperitas stultorum perdet eos.

Consequenter docet, quod impiis quoque interdum conceditur auctoritas præsidendi ac puniendi, quam ipsi in tyrannidem vertunt.

Quibusdam permissum puniendi jus, hoc est, « jus puniendi », id est auctoritas judicialis et præsidendi potestas, « permissum » est, id est traditum vel admissum, « quibusdam » pravis hominibus, ut exercitii bonis, et malis esset causa supplicii: id est, quatenus istud jus iniquorum « esset » et fieret « bonis », id est justis et electis hominibus, « causa exercitii », id est exercitationis salubris, dum propter Deum et pro suis peccatis ac profectu virtutum æquanimiter tolerant præsidentem indignum atque tyrannicum,

« et » jus istud esset causa « supplicii », id est damnationis, hominibus « malis »: non quod jus seu potestas in se mala sit et causa directa perditionis et pœnæ suæ. Denique apte ait Philosophia, impiis esse permissum jus puniendi: talibus enim potius videtur permissum quam datum, quantum ad hoc quod inordinate ascendunt. Propter quod Deus per Osee prophetam de ipsis testatur:95 Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi. Verum, quoniam ipsa potestas a Deo est, qui et justo judicio tales promoveri permittit, idcirco dicuntur a Deo concessi:96 qui denuo loquitur per Osee, Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.97 De isto dictum est supra frequenter, et allegatum est illud in Job:98 Deus regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.99

Nam ut probis atque improbis nullum fœdus est: id est, nulla concordia, nullum amicitiæ fœdus est inter iniquos et virtuosos, quum sint diversæ atque contrariæ voluntatis; amicorum autem est eadem velle et nolle, secundum Philosophum. Unde, secundum Tullium, non nisi inter sapientes et virtuosos est amicitia vera.100 Verumtamen his objici potest, quia in Genesi legitur Abraham Dei amicus cum quibusdam Chananæis fœdus iniisse.101 Secundo quoque Paralipomenon reprehenditur Josaphat rex virtuosus, quoniam amicitiam iniit cum Achab rege, cujus opera pessima erant. Imo videmus ad oculum, quod frequenter aliqui sunt mutuo familiares, amicabiles simul, quorum unus est virtuosus, alter iniquus. Ad quæ omnia et consimilia respondendum videtur, quod amicitia quæ est virtus et relationem includit, non est nisi inter bonos; conformiter, nec fœdus caritatis infusæ: attamen amicitia naturalis et socialis, et fœdus hujusmodi, inter probum et improbum potest consistere. Iterum dici potest, quod inter probos et improbos, loquendo de eis formaliter, puta secundum quod tales sunt, nullum est fœdus (sic enim contrarii sunt), sed in quantum in quibusdam concordant. Atque sic verificatur quod subditur : ita ipsi inter se improbi nequeunt convenire, id est concordare. Et constat quod non concordant in omnibus, neque in bonis, neque stabiliter, quum et Salomon protestetur : Inter superbos semper sunt jurgia. Nihilo minus, sicut in Job legitur quod squamæ ceti squamis adhærent, sic tales interdum in rebus pessimis tenaciter sibi cohærent.

Quidni, id est, quid mirum quod ita est, et quid aliud est de isto nisi quod dictum est, quod sibi nequeunt convenire, quum a semetipsis, discerpentibus conscientiam vitiis, quique dissentiant, id est, unusquisque eorum a semetipso dissentiat, agendo contra conscientiam propriam atque synderesim, sintque in eo invicem contrariæ ratio et sensualitas, « discerpentibus » in eo « conscientiam vitiis », id est, peccatis ejus suo remorsu quem pariunt, distrahentibus et affligentibus conscientiam ipsam, faciantque sæpe quæ quum gesserint, non fuisse gerenda decernant, id est, frequenter agant aliqua tam vehementer enormia, ex vehementia passionum aut usu pravissimo, « quæ quum gesserint », id est, opere impleverint, « decernant », id est judicent, ea « non fuisse gerenda »? quia cessante jam impetu passionis ac vehementia malignitatis, redeunt ad cor, ac tanti excessus concutiuntur horrore. Quibus consonat illud Catonis : Conveniet nulli, qui secum dissidet ipse.

Ex quo sæpe summa illa Providentia protulit insigne miraculum : hoc est, « ex quo », id est, ex hoc quod mali a malis dissentiant, « Providentia illa summa protulit », id est produxit, « sæpe miraculum insigne », id est opus præclarum atque mirabile, utpote ut malos mali bonos facerent, id est, quod iniqui puniendo quædam enormia scelera, dispositive cooperantur ad hoc quod pravi debite castigati emendant se, et alii timore sustinendi similia a vitiis retrahuntur. Hinc in Enchiridio et libro de Civitate Dei asserit Augustinus : Pravis hominum voluntatibus Deus bene utitur, nec quemquam malorum esse sivisset, si non præscivisset quibus eum bonorum usibus suo tempore commodaret.

Deinde exprimit modum quo istud efficitur. Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti videntur : hoc est, « dum quidam », id est aliqui mali, « videntur sibi perpeti », id est, putant se tolerare, « iniqua », id est injuriosa, « a pessimis » hominibus seu tyrannis ; noxiorum odio flagrantes, id est, ferventes « odio noxiorum » talium injuriatorum, qui sibi ipsis ac aliis sunt nocivi (quorum personam non licet odire, sed vitium), ad virtutis frugem rediere, id est, redierunt et conversi sunt « ad frugem », id est fructum et operationem, « virtutis », id est justitiæ (quæ dicitur omnis virtus, quoniam omnis virtus est quædam justitia, quia per unamquamque virtutem homo se habet sicut debet), dum se eis dissimiles student esse, hoc est, « dum student », id est, intendunt et conantur, « se esse dissimiles eis », id est illis iniquis, quos oderant : quia quod detestantur in aliis, cupiunt exstirpare a se. Et istud est commendabile, ut malum quod reprehendis et odis in alio, expellas a temetipso : verumtamen non potest se homo veraciter emendare, nisi odium adversarii a suo abjiciat corde, quamvis inimicus in quantum inimicus et impius, non sit amandus.

Sola est enim divina vis, id est, divinæ et increatæ virtuti hoc proprium est, cui mala quoque bona sint, id est, « cui » virtuti « mala quoque », id est etiam mala culpæ, « sint bona », id est ordinabilia ad aliqua bona, quamvis mala illa in se vitia sint, displicentia Deo : ideo quasi expositorie subditur, quum eis competenter utendo, alicujus boni elicit effectum : id est, dum Deus « elicit », id est producit, « effectum boni alicujus, utendo competenter eis », videlicet vitiis. Propter quod in Enchiridio asserit Augustinus : Tam bonus et sapiens est Deus, quod non permitteret fieri mala, nisi posset et vellet ex eis elicere bona. Sic etenim, quamvis occisio Christi fuerit gravissimum scelus, tamen ex eo elicuit Deus maximum bonum, utpote totius humani generis redemptionem; sic quoque ex infidelitate atque ferocia tyrannorum, Deo providente et eliciente, consecutus est ineffabilis decor et gloria martyrum. In punitione etiam vitiosorum, justitia Dei multiformiter pulchriformiterque relucet. Imo ex illorum damnatione justa, augetur gloria electorum : nam et opposita juxta se posita magis elucescunt; et lætabitur justus quum viderit vindictam.102 Quum itaque malum culpæ ad tot tantaque bona deserviat, et Deo sit quasi materia ad ea, recte utique dicitur bonum Deo, sicut et sanctum nominatur, quod ordinatur ad sanctitatem Deique cultum.

Ordo enim quidam cuncta complectitur : id est, « ordo » divinæ providentiæ, utpote ordinatio qua Deus in se ipso ordinavit ac ordinat universa, « complectitur cuncta », id est, omnia comprehendit ac intuetur, et omnem connexionem causarum et causatorum, omnem cohabitudinem et influxum superiorum et inferiorum; ut quod ab assignata ordinis ratione discesserit, id est, quatenus effectus qui exorbitaverit et deviaverit « a ratione » (id est tenore ac serie) « ordinis assignata » et certa, et particulari seu naturali, hoc licet in alium, tamen in ordinem relabatur, id est, « hoc » idem « relabatur tamen in ordinem », id est in præordinationem Providentiæ, « licet », id est quamvis, « in alium » ordinem : nam exeundo ac evadendo ordinem particularem, incidit in ordinem divinæ justitiæ generalem omnia complectentem; ne quid in regno Providentiæ liceat temeritati, id est, ne aliquid in toto universo licere adscribatur insipientiæ aut improvido causarum processui; vel, « ne quid temeritati liceat », id est, ne aliquid putetur temere aut improvide evenire, per comparationem ad providentiam Dei. Idem hoc dixerunt in Metaphysicis suis Avicenna et Algazel, et reprehenduntur; dicit hoc Boetius, et laudatur. Illi enim voluerunt ex hoc demonstrare omnia de necessitate venire; non autem Boetius, ut tactum est supra diceturque plenius infra.103

Interea, horum exemplum sanctus ponit Gregorius in Joseph, quem fratres sui vendiderunt, ut in Ægyptum descendens, ipsis non dominaretur;104 et hoc ipsum quod illuc devenit, fuit occasio quod ei tandem fuerunt subjecti. Ex quo infert Gregorius, quod divinæ providentiæ nemo valet obsistere, neque hanc impedire : imo per hoc ipsum providentia sæpe impletur, per quod impii eam impedire nituntur.

Sequitur : Deus enim fortissimus cuncta gubernat ineffabiliter sua benignitate, prout de hoc dicta sunt multa; et allegatum est illud Job : Quem constituit alium super terram? Aut quem posuit super orbem quem fabricatus est?105 Neque enim fas est homini, id est, non, est licitum neque possibile « homini » viatori, cunctas divini operis machinas vel ingenio comprehendere, vel explicare sermone, ita quod nullum horum est possibile homini.106 Machinæ autem « divini operis » appellantur secretæ ac subtiles dispositiones ac rationes divinorum effectuum, quas plene et perfecte in omnibus scire nemo potest sine revelatione divina. Unde dixit Apostolus : Quis cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius ejus fuit?107 Jeremias quoque : Quis adfuit (inquit) in consilio Domini, et audivit sermones ejus? Hinc libro de Civitate loquitur Augustinus : Sicut Deus, qui fecit mundum, secretus est, ita modus quo fecit et regit mundum, secretus est. Per hæc etiam verba Philosophia excusat se ab immoderato scrutinio divinorum, quia, ut etiam in Timæo effatus est Plato, in tam sublimibus rebus mediocris elocutio est quid magnum censenda.108 Unde et in libro Sapientiæ habetur :109 Difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt, invenimus cum labore; quæ autem in cœlis sunt quis investigabit?110111 Consonat his Alanus in Anticlaudiano: In his (inquiens) hæret intellectus, hebet ratio, sapientia nutat, Tullius ipse silet, raucescit lingua Maronis, languet Aristoteles, Ptolemæi sensus aberrat.

Hoc tantum perspexisse sufficiat, id est, pro nunc sufficiat considerasse, quod naturarum omnium proditor Deus, hoc est, « quod Deus proditor », id est emanator et productor, « naturarum omnium », idem ad bonum dirigens, id est, unumquodque ad suam perfectionem ac finem inclinans, quoniam opus naturæ est opus primæ causæ, cuncta disponit: juxta illud Sapientiæ, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit cuncta suaviter.112 Dumque ea quæ protulit in sui similitudinem, retinere festinat: id est, dum Deus celeriter curat « retinere », id est conservare, « ea quæ protulit », id est plasmavit, « in similitudinem sui », id est in participationem bonitatis et perfectionis quam eis communicavit, et in assimilationem quam habent cum sua idea in mente divina (unde in libro Sapientiæ dicitur Deo, Quomodo aliquid posset permanere, nisi tu voluisses?);113 malum omne de reipublicæ suæ terminis per fatalis seriem necessitatis eliminat: id est, exterminat et expellit « de terminis », id est de finibus, « reipublicæ suæ », id est totius universi, « per seriem », id est connexionem et colligationem, « necessitatis fatalis », id est fati, necessitatem habentis per respectum ad providentiam Dei, quamvis ex se necessitatem non habeat, ut dictum est sæpe.

Denique dicitur Deus « omne malum » de universo expellere, non quod in mundo non remaneant mala culpæ ac pœnæ, nec sine fine in inferno manebunt; sed quoniam infinita atque omnipotens sapientia Dei nullum malum culpæ relinquit inordinatum, imo mala per culpam, ordinat et compensat per pœnam: quod cedit ad universi decorem. Hinc, secundum Augustinum, mala culpæ comparantur veneno, quod in se quidem perniciosum est, quum vero alteri apte mixtum exstat, affert commodum, ut patet de theriaca: quemadmodum etiam niger color albo substernitur, ut albus clarior videatur. Unde et undecimo de Civitate fatetur: Venena, quæ per inconvenientiam nociva noscuntur et perniciosa, prudenter adhibita, in salubria medicamina vertuntur.

Quo fit ut quæ in terris abundare creduntur, id est peccata, quibus homines in mundo replentur, si disponentem Providentiam spectes, nihil usquam mali esse perpendas: id est, agnoscas « nihil mali », id est peccati, « esse usquam », id est alicubi in hoc mundo, « si spectes », id est, rite attendas, « providentiam » Dei omnia « disponentem »: et hoc juxta sensum jam positum, quia nihil tandem manebit inordinatum.

Sed video jamdudum te et pondere quæstionis oneratum, et rationis prolixitate fatigatum, aliquam carminis exspectare dulcedinem: id est, o Boeti, attendo « te et oneratum », id est gravatum, « pondere », id est difficultate, « quæstionis » jam ventilatæ, « et fatigatum prolixitate rationis », id est expositionis prosæ istius, « exspectare dulcedinem aliquam carminis », quia alternis uti delectabile est. Intellectus quoque in difficilium perscrutatione valde laborat: ideo eget solatio. Denique modus agendi proportionatur modo essendi. Ideo, sicut natura humana multiplicem in se habet compositionem, sic varietas actionum convenit ei: ut et in Problematibus suis ait Philosophus, quod homines plus lassantur pergendo diu per viam planam et uniformem, quam si tantum tempus gradiantur itinere nunc ascensum nunc descensum habente. Accipe igitur haustum, id est sequentis carminis suavitatem, intelligentiam ac saporem, quo refectus, id est mente refocillatus, firmior in ulteriora contendas, id est, mecum tendas et procedas « firmior », id est robustior, « in ulteriora », id est ad ea quæ restant.

Footnotes

  1. Cf. p. 500 C. ↩

  2. Eccli. 1, 9; xvii, 6. ↩

  3. Dan. ix, 23. ↩

  4. Dan. ii, 20, 22. ↩

  5. Sap. vii, 27. ↩

  6. Dan. iv, 6. ↩

  7. Dan. v, 16. ↩

  8. Job xxxiii, 7. ↩

  9. Job xxix, 24. ↩

  10. Eccle. vii, 7. ↩

  11. Eccli. xxi, 23. ↩

  12. Cant.IV, 15. ↩

  13. Ezech. XLVII, 5. ↩

  14. Exod. xii, 10. ↩

  15. 1 Cor. II, 10. ↩

  16. Ps. XXXVIII, 4. ↩

  17. Prov. XXV, 27. ↩

  18. Rom. XII, 3. ↩

  19. *delibare* ↩

  20. * contexto ↩

  21. Rom. VIII, 20. ↩

  22. Joann. I, 3. ↩

  23. p. 304 A'. ↩

  24. Joann. XI, 36. ↩

  25. Cf. p. 368 D et s. ↩

  26. Matth. vi, 28, 29. ↩

  27. Sap. XI, 21. ↩

  28. p. 368 D. ↩

  29. * fit ↩

  30. Sap. XI, 21. ↩

  31. Cf. p. 416 et s., 580 et s. ↩

  32. Job xxxiii, 14. ↩

  33. Joann. v, 17. ↩

  34. Cf. p. 379 ↩

  35. Cf. p. 376 ↩

  36. A' et s. ↩

  37. Cf. p. 420 ↩

  38. Cf. p. 365 ↩

  39. Eccli. xvii, 14. ↩

  40. Dan. vii, 10. ↩

  41. Ps. xxxii, 9 ; cXLVIII, 5. ↩

  42. *versentur* ↩

  43. Prov. xv, 29. Ps cxxxvii, 6. ↩

  44. De Eccl. hier. c. I, v, VI; de Cœlest hier. c. IV, VII-IX, X, XIII. ↩

  45. Gen. 1, 11. ↩

  46. Cf. p. 511 D' et s. ↩

  47. * profici-scantur ↩

  48. * ipsas quo-que immu-tabiles ↩

  49. De Divin. nom. c. IV. ↩

  50. Cf. p. 302 D et s. 396 B et s. ↩

  51. Pros. III. VIII. ↩

  52. Matth. VII, 1. ↩

  53. Joann. VII, 24. ↩

  54. Rom. XIV, 10. ↩

  55. * et * arbitran- tur ↩

  56. Joann. vii, 12. ↩

  57. Matth. vii, 16. ↩

  58. * acribus ↩

  59. Prov. xii, 7. ↩

  60. 1 Reg. x, 6. ↩

  61. Ps. cii, 10. ↩

  62. Ps. xxiv, 10. ↩

  63. Cf. t. XXII, p. 585 D, 586 A'. ↩

  64. Judic. xx. ↩

  65. Turcas ↩

  66. I Cor. x, 13. ↩

  67. Luc. viii, 13. ↩

  68. Matth. xiii, 20, 21. ↩

  69. Ps. l, 8. ↩

  70. *Ibid. i, 3, 4.* ↩

  71. *Ps. xciii, 19.* ↩

  72. *Prov. xx, 8.* ↩

  73. Prov. xvi, 4. ↩

  74. *Eccli. x, 2.* ↩

  75. *Cf. p. 94 D et s.* ↩

  76. *II Cor. xii, 7.* ↩

  77. Malach. iii, 17. ↩

  78. Zach. ii, 8. ↩

  79. *Ibid. vi, 8.* ↩

  80. Rom. vi, 43-46. ↩

  81. Ibid. 17, 18. ↩

  82. Ibid. 10. ↩

  83. Rom. viii, 38, 39. ↩

  84. II Mach. vi, 18, 19. ↩

  85. I Mach. ix, 6. ↩

  86. Tim. v, 20. ↩

  87. Cf. p. 484 et s. ↩

  88. Ap. xii, 10. ↩

  89. Prov. xxx, 8, 9. ↩

  90. Prov. xv, 27. ↩

  91. dist. xxxiv D et s. ↩

  92. Ps. cx, 10. ↩

  93. Prov. 1, 32. ↩

  94. Sap. v, 21-24. ↩

  95. Osee viii, 4. ↩

  96. Rom. xiii, 1. ↩

  97. Osee xiii, 11. ↩

  98. Cf. p. 124 A' et s., 254 A' et s. ↩

  99. Job xxxiv, 30. ↩

  100. Gen. xiv, 13 xxi, 27, 32. ↩

  101. II Par. xix, 2. ↩

  102. Ps. LVII, 11. ↩

  103. Cf. p. 516 C', 518 B et s. ↩

  104. Gen. xxxvii, xxxix et seq. ↩

  105. Job xxxiv, 13. ↩

  106. Cf. p. 122 A' et s., 141 C' et s., 421 C et s. ↩

  107. Rom. xi, 34. ↩

  108. * Difficile autem est me sermone explicare quemadmodum Deus omnia regat et su pro providentia disponat. Rom. x1, 34. ↩

  109. Jer. xxiii, 18. ↩

  110. Sap. ix, 16. ↩

  111. Sap. ix, 16. ↩

  112. p. VIII, 1. ↩

  113. id. XI, 26. ↩

Chapter 164 of 199