Skip to the text

Articulus 16

DE MIRABILIBUS JUDICIIS DEI ET PROVIDENTIA EJUS.

VIDENTUR verba Philosophiæ in hac prosa et aliis, ex dictis B. Augustini in libro de Civitate Dei magna ex parte accepta, ubi et inter cetera loquitur: Nunc autem et mala æquo animo ferre discimus, quæ patiuntur et boni, et bona non magni pendere, quæ adipiscuntur et mali; ac per hoc etiam in his rebus in quibus non apparet divina justitia, salutaris est divina doctrina. Nescimus enim quo Dei judicio bonus ille sit pauper, malus iste sit dives; iste gaudeat, quem pro perditis suis moribus cruciari debuisse mœroribus arbitramur;1 contristetur ille, quem vita laudabilis gaudere debuisse persuadet: exeat de judicio non solum inultus, verum etiam damnatus, innocens aut iniquitate judicis pressus, aut falsis testimoniis obrutus; econtrario scelestus adversarius ejus non solum impunitus, sed etiam vindicatus, judicato insultans: impius optime valeat, pius languore tabescat: latrocinentur sanissimi juvenes; et qui nec aliquem verbo lædere potuerunt, diversa morborum atrocitate affligantur pueri: adolescentes humanis rebus perutiles, immatura morte tollantur; et qui videntur nec nasci debuisse, diutissime insuper vivant:23 plenus criminibus sublimetur honoribus; et hominem sine querela, utpote virtuosum, tenebræ ignobilitatis abscondant: et cetera hujusmodi, quæ quis colligere, quis numerare sufficiat? Quæ si in sua quasi absurditate haberent constantiam seu uniformitatem, ita ut in hac vita (in qua, sicut sacer psalmus eloquitur, homo vanitati similis factus est, et dies ejus velut umbra prætereunt) non nisi mali adipiscerentur transitoria bona ista atque terrena, et non4 nisi boni paterentur talia mala; posset hoc referri ad justum Dei judicium, aut etiam benignum: quatenus qui non erant assecuturi bona æterna beatificantia, temporalibus deciperentur pro sua nequitia, vel consolarentur ex divina misericordia; et qui non erant passuri æterna tormenta, temporalibus malis affligerentur pro suis qualibuscumque culpis, vel pro suis virtutibus exercendis et consummandis. Nunc vero, quando non solum in malo sunt boni, atque in bono mali, quod videtur injustum; verum etiam plerumque et malis mala eveniunt, et bonis bona: magis inscrutabilia fiunt judicia Dei et investigabiles viæ ejus. Quamvis ergo ignoremus quo judicio Deus hæc faciat vel fieri sinat, apud quem summa virtus est, summa sapientia, summa justitia, nulla infirmitas, nulla temeritas, nulla iniquitas: salubriter tamen hinc discimus non magni pendere seu bona (id est prospera), seu mala (id est adversa), quæ videmus justis et injustis esse communia; illaque bona quærere quæ propria sunt bonorum, illaque mala maxime fugere quæ propria sunt malorum. Porro, quum ad judicium Dei venerimus, cujus tempus proprie dies judicii aut dies Domini nuncupatur; non solum quæcumque tunc judicabuntur, verum etiam quæcumque ab initio judicata, et quæcumque usque ad illud tempus adhuc judicanda sunt, apparebunt esse justissima. Ubi hoc quoque manifestabitur, quam justo Dei judicio fiat ut nunc tam multa ac pene omnia justa Dei judicia lateant sensus mentesque mortalium, quum tamen in hac re piorum fidem non lateat justum esse quod latet. Hæc Augustinus.

Insuper de his narratur in Vitis Patrum exemplum notabile, ex quo multa possunt elici ac perpendi. Fuit in solitudine Ægypti vir sanctus, qui in consideratione altitudinis et admirabilitatis judiciorum divinæ providentiæ ac sapientiæ prorsus deficiens, Deum frequenter oravit, dicens: Domine, ostende mihi judicia tua. Venit ergo tandem ad eum angelus Dei in forma humana. Veni, inquiens, ut videamus sanctos patres. Quumque de sero pulsassent ad cellam cujusdam sancti senis, petentes hospitium, suscepit eos cum gaudio, et caritative eos tractavit. Mane dum abirent, tulit angelus scutellam quam solam senex habebat: misit ergo senex discipulum suum post eos, ut redderent ei scutellam. Angelus vero discipulum illum præcipitavit a loco eminenti, tam valide quod totus diruptus est. Quo viso, horruit senex comes itineris angeli, intra se loquens: Heu, quam male contigit seni qui nos caritative tractavit! Deinde ambulantes per eremum, venerunt de sero ad cellam cujusdam durissimi senis, hospitium postulantes. Qui repulit eos, et dixit: Cur ita discurritis, et non in cellulis vestris manetis? Illi vero instanter rogabant ut permitterentur ostium ingredi, ne a bestiis devorarentur: quod tandem vix permisit, et jussit discipulo suo ut nec panem nec lumen ipsis porrigeret, nec cellam sineret introire. Mane angelus ait discipulo: Roga dominum abbatem ut benedicere nos dignetur. Quo nolente, rursus angelus ait discipulo: Roga ut veniat, quia habemus ei dare aliquid. Dumque abbas venisset, angelus dedit ei catinum: quo recepto, protinus se avertit. Et illis egressis, senex dixit ad angelum: Recede a me, quia perversa sunt opera tua. Ecce sanctum senem illum pro beneficiis quæ nobis impendit, qualiter remunerasti, paropsidem ejus abstulisti, et ejus discipulum tam atrociter occidisti; huic autem seni, qui nec Deum timet nec hominem reveretur, dedisti illius boni senis catinum. Dixitque angelus: Nonne tu Deum rogasti ut ostenderet quam justa sint ejus judicia? Idcirco me misit ut tibi ostendam hoc. Senex ille bonus, vir sanctus est; hæc tamen scutella ad eum devenit injuste, nec decuit injustum quid apud justissimum esse: ideo abstuli ei. Discipulus vero ejus in gravi fuit tentatione; quem nisi occidissem, manum mox injecisset in senem: expediens ergo ei fuit ante tam grave crimen occidi. At vero alius senex, quamvis durus et ferox, tamen aliquid boni fuit in eo, et aliquid boni egit in nos: pro quo hanc ei remunerationem exhibui. Quibus dictis, disparuit angelus.

Rursus in Vitis Patrum describitur quemadmodum quidam bonus sæcularis servivit uni sancto anachoretæ, quem quadam die invenit devoratum a bellua; alium quemdam iniquum defunctum vidit cum ingenti honore duci ad sepulcrum. Prostravit se ergo sæcularis ille in terram, dicens: Domine, hinc non surgam nisi ostenderis mihi quid sint hæc. Ad quem locutus est angelus juxta tenorem responsionis præmissæ.

Præterea, ad Ezechielem prophetam Dominus loquebatur: Fili hominis, vade ad domum Israel. Non enim ad populos ignotæ linguæ tu mitteris: et si ad illos mittereris, ipsi audirent te; domus autem Israel nolunt audire te.5 Ecce misit Prophetam ad eos quos noverat non audituros, et non misit ad illos quos noverat audituros.

JOANNES. — Merito dixit Psalmista:6 Venite et videte opera Dei, terribilis in consiliis super filios hominum.

DIONYSIUS. — De his multa scribit Gregorius; et ea quæ in libro isto de Consolatione philosophiæ continentur, præsertim in prosis, multo diffusius in Moralibus super Job inducuntur. Tota nempe disputatio et admiratio ista Boetii, est de isto tam vario eventu fortunæ et dispensatione divinæ providentiæ circa homines probos et improbos, quod interdum eadem, interdum diversa proveniunt eis. Quocirca possent tangi ac introduci alia multa multo difficiliora, de præscientia et prædestinatione: et cur Deus omnipotens et æternus condidit primum illum apostatam, per quem prævidit tam innumerabilia millia angelorum mox peritura; cur præfecit ipsum Jeroboam in regem decem tribuum, quas per ipsum noverat mox ad pessimam idololatriam pertrahendas;7 cur edidit impiissimum Mahometum, per quem præscivit quasi tertiam partem generis humani decipiendam. Multa consimilia possent quæri de aliis hæresiarchis aliisque subversoribus ac perditoribus animarum. Cur hanc animam infundit corpusculo prolis Judæorum infideliumve parentum, ita quod ad Baptismi gratiam non pertingit; hanc vero corpusculo prolis fidelium: cur unum tam vehementer derelinquit, alium tam gratiose ad se applicat; istum misericordissime prævenit, illi quasi inexorabilem se exhibere videtur; istum in suis iniquitatibus diutissime sustinet, et circa finem vitæ convertit, illum in adolescentia aut juventute sua in suis deprehendit ac perdit sceleribus.

In his et consimilibus debemus nos imbecilles ac miseri, supergloriosissimi Dei sancta ac metuenda judicia perhorrere, venerari ac glorificare, certissimi quod ipse Deus essentialiter sanctus, bonus, justus ac sapiens, nil agit nisi sapienter, bene ac gloriose, atque quod parvitas nostræ capacitatis, debilitas nostri intellectus deficit prorsus in infinitum a comprehensione, perscrutatione, dijudicatione ac discussione sapientiæ ac providentiæ judiciorum Dei: qui in veritate est naturaliter et incircumscriptibiliter et incomparabiliter bonus, pius, justus et dulcis; qui quantum diligat genus humanum et ejus optet salutem, per incarnationem Verbi æterni et cetera mysteria Christi, et per innumerabilia beneficia, copiosissime et evidentissime nobis monstravit; cui indesinenter oportet nos cum summa reverentia et timore subjectos et gratos consistere.

Footnotes

  1. Rom. xi, 33. ↩

  2. II Petr. u, 9; ↩

  3. I Cor. iii, 13. ↩

  4. Ps. cXLIII, 4. ↩

  5. Ezech. III, 4-7. ↩

  6. Ps. LXXV, 5. ↩

  7. III Reg. xii, 20 et seq. ↩

Chapter 165 of 199