Articulus 12
EXPOSITIO SEXTÆ ET ULTIMÆ PROSÆ.
IN hac ultima hujus totius libri prosa, inducit Philosophia quædam valentia ad omnium intelligentiam prædictorum ; et quoniam dictum est, quod cognitio rerum est secundum modum atque naturam cognoscentium, non cognitorum, ideo jam ostendit qualis sit natura et consistentia Dei : ex quo innotescit qualiter res cognoscantur ab eo.
Quoniam igitur, uti (id est sicut) paulo ante monstratum est, omne quod scitur, non ex sua sed ex comprehendentis natura cognoscitur, id est, omne ens quod intellectus apprehendit, agnoscit ipse intellectus non secundum modum rei in se ipsa, sed juxta modum et exsistentiam ipsius intellectus seu intelligentis, ut jam sæpe expositum est;12 nunc intueamur, id est consideremus, quantum fas est, id est possibile aut licitum, non præsumendo scrutari majestatem ultra quam decet, sed cum reverentia ac moderamine procedendo, quis sit divinæ substantiæ status : hoc est, « quis status », id est proprietas, habitudo, immutabilitas, « sit » summæ et increatæ essentiæ. Denique, ut quinto libro de Trinitate asserit Augustinus, et Magister primo libro allegat, nomen essentiæ magis proprie convenit in divinis quam nomen substantiæ.3 Essentia namque dicitur ab essendo; esse autem propriissime ac eminentissime convenit Deo. Propter quod sanctus ait Hilarius: Esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas, manens causa, et naturalis generis proprietas. Substantia vero dicitur a substando; et constat quod substare non convenit proprie simplicissimæ Deitatis naturæ, quæ est purus actus. Ut quænam etiam scientia ejus sit possimus agnoscere: id est, quatenus valeamus secundum parvitatis nostræ capacitatem intelligere «quæ sit scientia» Dei, id est, quid sit in re, et qualis sit excellentia ejus.
Judicium igitur commune, id est generalis affirmatio et universale sentire, cunctorum degentium ratione, id est manentium in lumine rationis, est Deum esse æternum, id est, quod verus Deus sit absolute æternus. Omnes etenim dicunt, quod Deus sit primum et summum ens: sed primum ens nullatenus potuit esse ab alio, quia sic illud fuisset prius eo. Ideo primum ens est increatum, incausatum, independens, ac ens per essentiam, habens esse a se ipso: quod exponendum est negative, hoc est, non ab alio. Quid sit igitur æternitas consideremus: hæc enim, id est ista cognitio æternitatis, patefaciet , id est reserabit, nobis naturam divinam*, secundum quod competit capacitati nostræ in via hujus exsilii, pariterque scientiam, id est, etiam patefaciet nobis quæ et qualis sit scientia ac sapientia Dei. Hinc sequitur æternitatis descriptio.4*
Æternitas igitur est interminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio. Circa hanc definitionem loquitur Thomas in prima parte Summæ suæ, quæstione decima: Sicut ex rebus compositis devenimus in cognitionem simplicium, ita ex notitia temporis consurgimus in agnitionem æternitatis. Porro tempus est mensura motus, in quo est successio secundum prius et posterius, hoc est unius partis post aliam: ex qua successione consideramus temporis rationem, dicentes quod tempus est mensura seu numerus ipsius motus secundum prius et posterius. Unde per modum oppositum, considerando rem indesinenter eodem modo se habentem ac uniformiter stantem, accipimus rationem æternitatis, dicentes: Æternitas est interminabilis vitæ tota simul et perfecta possessio. Sicque ex duobus notificatur æternitas: primo, per hoc quod id cujus ipsa est mensura, est interminabile, carens termino tam a parte ante quam a parte post; secundo, per hoc quod æternitas est tota simul, tanquam successione omnimoda carens. Ex quibus probatur, quod solus Deus proprie sit æternus, quum cetera omnia ab ipso profluxerint, sicque terminum habeant a parte ante. Nec his obstat quod nunc stans æternitatis, dicitur facere æternitatem, quoniam hoc non est nisi secundum nostram considerationem. Imo in re nunc æternitatis est ipsa æternitas, quæ est ipse Deus æternus: neque enim æternitas est mensura Dei quasi sit aliquid diversum ab eo. Æternitas quoque, secundum nostram considerationem, consequitur immutabilitatem, cui repugnat successio ac nova in esse productio. Hinc sicut soli Deo convenit incommutabilitas omnimoda et perfecta, ita Deo propria exstat æternitas. — Quamvis etiam æternitas dicatur quædam duratio, æternitas tamen hic definitur esse possessio potius quam duratio: quia in nomine durationis notatur quædam protensio, quæ non convenit esse divino; possessio autem significat stabilem et quietam rei habitudinem, quæ potissime convenit Deo. Rursus, æternitas definitur esse possessio interminabilis vitæ magis quam interminabilis esse, ad insinuandum quod esse Dei est suum perfectum et invariabile vivere.
Juxta hæc, definitionem hanc æternitatis proprie sumptæ Philosophia consequenter declarat.
Quod ex collatione temporalium clarius liquet, id est, æternitatem sic esse definiendam, evidentius patet ex comparatione ejus ad tempus ac temporalia, quemadmodum communiter, opposita juxta se posita evidentius innotescunt, ita quod unum contrariorum per comparationem ad aliud, certius noscitur: sicut qui novit, præsertim per experientiam, quid sit ægritudo, melius scit quid sit sanitas; conformiter qui novit et passus est inopiam, perfectius scit quid sit opulentia.
Nam quidquid vivit in tempore, ita quod suum esse et vivere ipso tempore mensuratur, id præsens a præteritis procedit in futura: id est, tale ens temporale, præsentialiter, vel potius præsenter jam exsistens, a tempore præterito, quod effluxit et esse jam desiit, progreditur, currit ac properat ad futurum tempus, quod nondum est; et ita est in fluxu et cursu continuo.5 Nihilque est in tempore constitutum, quod totum suæ vitæ spatium, id est totam suam durationem, pariter possit amplecti, id est totum simul habere ac possidere. In quibus verbis vita accipi possit multum extense, pro esse seu exsistentia, quum et omnia dicantur vivere Deo. Sed crastinum quidem nondum apprehendit, id est, nondum attigit neque habet: nihil enim habemus actu de tempore nisi nunc. Hesternum vero jam perdidit: quia præteritum tempus effluxit. In hodierna quoque vita non amplius vivitis, id est, in actu et fluxu vitali præsentis diei non vivitis diutius, quam in illo mobili transitorioque momento, id est quam in ipso indivisibili nunc, quod tamen fluxibile est, non stans: propter quod mobile ac transitorium nominatur, extense loquendo de mobili; nam indivisibile et incorporale proprie non movetur, secundum Philosophum. Nunc quoque transitorium dicitur, quoniam fluxu suo ac transitu efficit transitorium tempus, ut infra dicetur: attamen ipsum nunc secundum substantiam manet idem.
Ex his Philosophia concludit, et aliqua quæ putantur esse æterna, a vera æternitate excludit.
Quod igitur temporis patitur conditionem, id est, quod subjacet proprietati, fluxui naturæque temporis, licet illud nec cœperit unquam esse, id est, quamvis illud nullo tempore de novo inceperit, ita quod ante non fuerit, nec unquam desinat esse, per corruptionem, vitaque (id est exsistentia) ejus tendatur, id est, per durationem coextendatur, cum infinitate temporis, quod Aristoteles putavit non incepisse: unde subditur, sicut Aristoteles censuit, id est judicavit, de mundo, quantum ad corpora cœlestia et elementa et intellectuales substantias. Quod tamen Aristoteles non censuit cum absoluta assertione, sed magis cum quadam probabili opinione, sciens rationes suas ad hoc inductas, non esse demonstrativas: quia revera sunt debiles valde, ut supra ostensum est. Propter quod ipsemet in libro disseruit Topicorum, quod problema de mundi æternitate est problema neutrum, id est pro utraque parte probabile, ut dictum est plenius ante. Nondum tamen tale est, id est ita stabile, invariabile et perfectum, ut credatur jure, id est, rationabiliter existimetur, esse æternum, prout sumitur modo æternitas. Non enim totum simul (infinitæ licet) vitæ spatium comprehendit atque complectitur: id est, nequaquam tale ens « comprehendit » et « complectitur » intra se « totum simul spatium vitæ », id est integram suæ consistentiæ durationem, « licet infinitæ », id est, quamvis vita ejus esset infinita seu durans in infinitum: non enim habet nec possidet eam simul et sine successione; sed futura nondum transacta, jam non habet, id est, adhuc nondum habet præsentialiter durationem, consistentiam et dispositionem sibi futuram.
Quod igitur interminabilis vitæ plenitudinem totam pariter comprehendit ac possidet, cui neque futuri quidquam absit nec præteriti fluxerit, id est, cui jam nil abest quod ei postea aderit adesseve poterit, et a quo nil abiit quod aliquando fuit in eo, id æternum esse jure perhibetur, id est, tale ens recte et rationabiliter asseritur esse æternum. Idque necesse est et compos , id est potens esse, adsistere (id est ad adsistendum) semper sibi ipsi præsens*, ita quod invariabiliter sibi ipsi sit præsens, ideoque non possit corrumpi, nec dividi, nec aliquo modo a se ipso elongari aut transmutari;6* et potens esse quoque infinitatem temporis mobilis*, id est instabilis,* habere præsentem*, id est, simplici intuitu cognoscere et quasi præsentialiter intueri tempus quantumcumque diuturnum aut infinitum.*
Insuper ex his Philosophia redarguit modum loquendi quorumdam. Unde quidam putant non recte, id est, opinantur non vere, qui quum audiunt visum esse, id est apparuisse, Platoni, mundum hunc, id est universum, nec habuisse initium temporis, id est exordium temporale, nec habiturum esse defectum, id est corruptionem aut finem subsistentiæ suæ, putant hoc modo, id est ex hac ratione, mundum conditum fieri coæternum, id est sequi quod coæternus sit, Conditori. Aliud est enim per interminabilem duci vitam, id est, durare et per durationem extendi per vitam nec principium durationis habentem nec finem, quod mundo Plato tribuit, id est, mundo adscripsit; aliud interminabilis vitæ totam pariter complexam esse præsentiam : id est, « aliud » ab eo quod dictum est, « præsentiam », id est quietam ac fixam possessionem, « interminabilis vitæ esse complexam totam pariter », id est simul esse comprehensam ac præsentialiter inexsistentem seu plene præsentem; quod divinæ mentis proprium esse manifestum est, hoc est, clarum est quod istud sit proprium menti increatæ seu Deo.
JOANNES. — Circa hæc mihi dubia oriuntur : primo, de hoc quod Philosophia affirmat Platonem sensisse mundum non incepisse, quum tamen Plato in primo Timæi apertissime scribit quemadmodum
Deus mundum produxerit ex confusa et fluitante materia præexsistente. Denique Aristoteles refert, quod solus Plato genuit mundum, hoc est, de novo generatum perhibuit. Secundo, de eo quod reprehenduntur qui, stante illa Platonis opinione, fatentur mundum Deo coæternum, quum et in libro de Causis intelligentia dicatur esse æterna seu cum æternitate. Salomon quoque : Terra (inquit) in æternum stat.7 Imo et in Evangelio, ignem inferni Christus vocat æternum.
DIONYSIUS.8 — Ad primum horum vicissim hinc inde responsum est, atque ex verbis Augustini ac Procli ostensum, quod secundum Platonem mundus fuerit ab æterno. Quod autem in Timæo conscripsit de processione materiæ confusæ, quidam exponunt de processione, non temporis, sed ordinis naturæ aut generationis. Porro, quod Plato dicitur mundum genuisse, potest referri ad illud quod juxta superficiem litteræ loquitur in Timæo de generatione mundi, vel de mundo inferiori, quem magno anno expleto asseruit renovari, et corrupta regenerari. — Ad secundum dicendum, quod æternitas tam a philosophis quam a theologis multipliciter sumitur. Primo, proprie, sicut jam exstitit definita, et Deo est propria.9 Secundo, pro ævo seu æviterno, quod est æternitas participata : unde in libro de Causis habetur, quod omne esse superius, aut est ante æternitatem, aut cum æternitate, aut post æternitatem et supra tempus. Philosophi demum qui putabant mundum ab æterno fuisse, quamvis dixerint quædam creata ab æterno fuisse, non tamen dixerunt ea proprie esse æterna, sed participative ; quum vero dixerint mundum Deo coæternum, sumpserunt æternum non prorsus univoce. Quandoque etiam æternitas capitur pro sæculo, seu longa quavis duratione, sicut in cantico Moysis : Dominus regnabit in æternum et ultra.
JOANNES. — An ergo æternitas dicatur de Creatore et creaturis æquivoce?
DIONYSIUS. — Sicut alia quæ dicuntur de10
Deo et rebus creatis, dicuntur de eis non prorsus æquivoce, sed potius analogice, ut esse bonum, sapientem, potentem, quæ per prius et eminentiori modo enuntiantur de Deo; ita de æternitate censendum est.
Consequenter Philosophia respondet quæstioni simplicium magis quam peritorum, qui quærere solent an Deus fuerit ante mundum, an sit antiquior mundo, et ubi fuerit antequam quidquam creavit.
Neque enim Deus conditis rebus antiquior videri debet temporis quantitate, id est, nemo debet sentire quod Deus sit « antiquior » et prior mundo « quantitate temporis », id est diuturnitate temporalis durationis: tum quoniam ante mundum non fuit tempus, sicut nec modo extra mundum est locus, nisi imaginarie (juxta quem modum ait Gregorius, quod Deus est intra omnia non inclusus, et extra omnia non exclusus; aliqui quoque dicunt, quod Deus est extra mundum per spatium infinitum, quum tamen extra mundum non sit spatium nisi imaginarium, nec debemus superaltissimi Dei immensitatem ruditer imaginari per modum quantitativæ extensionis); tum quoniam esse Dei nequaquam tempore mensuratur. Sed Deus est prior et antiquior mundo proprietate potius simplicis naturæ, id est infinita eminentia simplicissimæ suæ essentiæ, utpote prioritate naturæ ac dignitatis, imo causalitatis, atque duratione æternitatis. Verumtamen antiquitas non convenit proprie Deo, in quo nulla est successio, nulla protensio, quum et Apostolus fateatur: Quod antiquatur et senescit, est prope interitum.11 Idcirco, quod Daniel ait propheta, Antiquus dierum sedit, metaphorice de Deo exponitur:12 qui vocatur Antiquus dierum, quoniam sua æternitate omni tempori coadsistit, omneque tempus includit et excedit, prout libro de Divinis nominibus magnus Dionysius ait.13
Consequenter tangitur qualiter etiam tempus æternitatem quodammodo imitatur.
Hunc enim vitæ immobilis præsentarium statum, infinitus ille temporalium rerum motus imitatur: id est, incessabilis « motus temporalium » atque mobilium « rerum imitatur » per quamdam assimilationem « statum præsentarium vitæ immobilis », id est consistentiam Dei invariabilem, indesinenter præsentem, in eodem instanti immutabiliter permanentem. Quem statum motus et tempus imitantur in hoc quod incessabiliter durant successione, præsertim secundum philosophos qui motus cœlestes posuerunt nunquam cessaturos. Quumque eum effingere atque æquare non possit: id est, quum infinitus iste temporalium motus non valeat « effingere », id est explicare ac repræsentare, « atque æquare », id est perfecte assimilare, statum illum æternitatis; ex immobilitate deficit in motum, id est, ab « immobilitate » æternitatis « deficit » in tantum, quod cadit in rationem et speciem motionis (nam et omnis creata essentia incomparabiliter plus deficit a Creatoris perfectione quam ei assimiletur), ex simplicitate præsentiæ, id est a simplicissima præsentia qua Deus sua æternitate jugiter sibi est præsens ac omnia tanquam præsentia intuetur, decrescit in infinitam futuri ac præteriti quantitatem, id est, in tantum occumbit, quod extenditur in perpetuam extensionem a præterito in futurum.
Et quum totam pariter vitæ suæ plenitudinem nequeat possidere, id est, ex quo tempus non valet simul habere totam et plenam exsistentiam suam (ejus enim partes sunt: præteritum, quod fuit et nunc non est; atque futurum, quod erit et nondum est), hoc ipso quod aliquo modo nunquam esse desinit, juxta sensum expressum (in Apocalypsi tamen vere asseritur, Quia tempus ultra non erit, videlicet motu cœli cessante), illud quod implere atque exprimere non potest, id est æternitatem, quam non valet repræsentare evidenter, stabili mansione ac fixa duratione, aliquatenus videtur æmulari, id est, aliqualiter multumque imperfecte imitatur ac repræsentat per continuationem suæ successionis:14 unde subjungitur, alligans se ad qualemcumque præsentiam hujus exigui volucrisque momenti, id est, ipsum tempus se connectens ad instans seu nunc præsens, cujus tamen præsentia est imperfecta, celeriter fluens ac defluens tanquam velocissima avis.
Quæ quoniam manentis illius præsentiæ quamdam gestat imaginem, id est, ex quo debilis ista præsentia momenti seu nunc temporis, habet et repræsentat defectuosam ac modicam seu vestigialem similitudinem « illius præsentiæ » æternitatis invariabiliter permanentis, quibuscumque contigerit id præstat ut esse videantur, id est, præsentia hæc temporis confert partibus suis ut quodammodo sint per connexionem suam ad tempus: quod etiam de rebus temporalibus potest exponi. Quoniam vero manere non potuit, id est, quia ista hujus momenti præsentia non valuit stabilis esse, infinitum temporis iter arripuit, id est incessabilem fluxum et cursum perpetuum; eoque modo factum est ut continuaret eundo vitam, id est, taliter contigit effective ex ordinatione et dispositione divina, quæ unicuique speciei rerum largita est quod ei ex propria convenit ratione ac specie, ut nunc temporis « continuaret » et conservaret « vitam », id est consistentiam suam, « eundo », id est fluendo a præterito in futurum, cujus plenitudinem complecti non valuit permanendo, id est, cujus exsistentiæ totalitatem nequivit habere atque includere stabiliter persistendo ut ea quæ sunt permanentis naturæ.
Itaque, si digna rebus nomina velimus imponere, id est, si cupimus unumquodque designare convenienti proprioque vocabulo, Platonem sequentes, Deum quidem æternum, mundum vero dicamus esse perpetuum, id est, Deum certissime vocemus æternum, mundum vero perpetuum, sequendo in hoc Platonis doctrinam. Verumtamen agnoscendum, quod etiam secundum sanctissimæ fidei nostræ veritatem dicimus mundum esse perpetuum, aliter tamen quam secundum Platonis Aristotelisque intentionem. Nempe secundum fidem, mundus perpetuus est, et hoc, absolute ac sine distinctione loquendo: quoniam habet principium sui esse, tam principium productionis, quod est Deus, quam principium suæ durationis, quoniam ab æterno non fuit. Sed juxta illos philosophos, non habuit nisi principium productivum: quod simpliciter falsum est.
Consequenter Philosophia diffusius declarat jam dicta, videlicet æternitatis naturam ac proprietatem, et increatæ scientiæ modum, qualiter rebus non aufert contingentiam ac libertatem.
Quoniam igitur omne judicium, secundum sui naturam quæ sibi subjecta sunt comprehendit: id est, quia « omne judicium » seu cognitio « comprehendit », id est, formaliter noscit, « secundum naturam sui », id est secundum propriam naturam et dispositionem cognoscentis, « quæ subjecta sunt sibi », id est sua objecta, et non secundum modum rei cognitæ, ut dictum est sæpe;15 est autem Deo semper, æternus ac præsentarius status, id est, status invariabilis, præsens ac æternalis (intelligendo per statum modum essendi) convenit Deo: scientia quoque ejus, omnem temporis supergressa motionem, id est, increata sua cognitio transcendens omnem instabilitatem, conditionem ac differentiam temporis, in suæ manet simplicitate præsentiæ, id est, æternaliter perseverat in simplicissima sua præsentia atque in præsentissima sua simplicitate, universa et singula sciens ac intuens in se et per se tanquam præsentia sibi, sicut visus noster fertur in id quod in sua consistit præsentia; infinitaque præteriti ac futuri spatia complectens, id est, simul cognoscens innumerabilia spatia, durationes, successiones quascumque cujuscumque temporis præteriti et futuri, tam veri quam imaginarii, omnia quasi jam gerantur, in sua simplici co- gnitione considerat, id est, unico simplicissimo mentis intuitu omnia conspicit ac si jam præsentialiter sint, aut fiant ipso cernente.
Itaque, si præscientiam pensare velis qua cuncta prænoscit , id est, si recte et profunde pensaveris « præscientiam » illam æternam qua Deus cuncta prænoscere dicitur, non esse præscientiam quasi futuri, sed scientiam nunquam deficientis instantiæ rectius æstimabis, id est, vere senties illam præscientiam Dei esse « scientiam instantiæ », id est præsentiæ seu rei præsentis, saltem quoad esse suum cognoscibile et exemplare quod habet in mente divina.16
Unde non prævidentia, sed providentia potius dicitur, id est, quum omnia sint Deo quasi præsentia, illa cognitio aptius nuncupatur « providentia », quæ et præsentia comprehendit, quam « prævidentia », quæ proprie concernit futura. Verumtamen, si objiciatur quod modus loquendi obtinuit ut illa Dei cognitio dicatur prævidentia ac præscientia; dicendum, quod quamvis in se ipsa sit simplex et unica, non diversa et multiplex juxta diversitatem et multitudinem præstitorum aut prævisorum, attamen per relationem ad ista præstita, et quoad reale eorum esse quæ nondum sunt, vere præscientia et prævidentia nuncupatur. Proprie autem providentia nominatur propter causam quæ subditur : quod porro ab rebus infimis constituta, id est eo quod « rebus » eventibusque futuris ac declivibus ineffabiliter superexaltata infiniteque eminens, quasi ab excelso rerum cacumine cuncta prospiciat, id est, universa cognoscat a summo throno ac vertice sapientiæ et excellentiæ suæ, sive a cœlo empyreo, in quo specialiter esse ac residere perhibetur. Propter quod scriptum est :17 Dominus de cœlo prospexit super filios hominum. Sicque dicitur « porro », id est a remoto, non quod loco, sed dignitate et eminentia distet a creaturis, præsertim inferioribus ac futuris. Unde habetur in Esdra :18 Domine, cujus oculi in superiora porrecti. Salomon quoque ait : Domine, respice de cœlo, de sublimi solio gloriæ tuæ.1920 Aliqua vero fertur Deus a longe cognoscere, ut ea quæ reprobat, juxta illud Psalmi :21 Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit. Circa quod loquitur Augustinus : longe cognoscit, sed non ignoscit. Quemadmodum etiam dicitur longe esse ab illis, secundum illud Proverbiorum : Longe est Dominus ab impiis.22
Ex præinductis ostendit Philosophia insufficientiam objectorum contra præscientiam ac providentiam Dei factorum.
Quid igitur postulas, id est, quum prædicta ita se habeant, « quid postulas », id est, cur irrationabiliter petis concedi, ut necessaria fiant, id est, de necessitate contingant et necessaria fieri affirmentur, quæ divino lumine illustrantur , id est, ab increata luce mentis divinæ limpide cognoscuntur, quum ne homines quidem necessaria faciant esse quæ videant, id est, ex quo cognitio hominum nullam influat necessitatem his quæ præsentialiter coram hominum visu fiunt, quum tamen cognitio Dei conformis sit cognito multo plus quam cognitio hominum ?23
Num enim, id est numquid, tuus intuitus, id est præsentialis tua cognitio, addit, id est influit, necessitatem aliquam absolutam eis rebus et effectibus quæ cernis præsentia, id est coram oculis tuis accidere? Ad quod Boetius : Minime : quia nostra inspectio nihil mutat in natura rerum quas cernimus (quamvis necessitas conditionata ibi esse dicatur), quia sensus directe non fallitur circa suum objectum. Et Philosophia : Atqui, id est pro certo, si (pro quia) est collatio digna, id est comparatio apta seu decens, loquendo de comparatione et proportione imitativa, divini humanique præsentis, id est inter præsens seu nunc æternitatis ipsius Dei, et inter præsens et nunc hominis : quia (ut patuit) tempus et nunc temporis aliqualiter imitantur æternitatem et nunc æternitatis ; uti vos vestro hoc temporario præ- senti quædam videtis, id est, sicut « vos » homines « videtis quædam » in « hoc vestro præsenti temporario », seu in instanti et nunc temporis : quod nunc suo fluxu causat tempus ; ita ille omnia suo cernit æterno, id est, sic Deus omnipotens universa contemplatur et videt in suo præsenti et nunc æternali.
Quare hæc divina prænotio, id est, ergo præcognitio ista mentis divinæ, naturam rerum proprietatemque non mutat, id est, non aufert « rerum » a se cognitarum « naturam » et « proprietatem » naturalem : imo est causa et conservatrix earum, quoniam supersublimis Deus per suam scientiam et omnipotentiam est prima rerum causa et conservator ordinis, differentiarumque rerum non ablator aut destructor, sed auctor et conservator ; taliaque futura apud se præsentia spectat, id est, « futura » conspicit in sua æternali præsentia, imo et suæ notitiæ æternaliter « præsentia » exsistentia, « talia », qualia in tempore olim, id est aliquando, provenient. Nec rerum judicia confundit, id est, inordinate non miscet rerum cognitiones et discretiones ita quod erret judicando de entibus, unoque suæ mentis intuitu tam necessario quam non necessario ventura dignoscit, id est, clarissime intuetur unico mentis prospectu tam ea quæ fiunt necessario quam ea quæ contingenter ac libere ; sicuti vos quum pariter ambulare in terra hominem et oriri in cœlo solem videtis, id est, sicut vos homines quando simul conspicitis in aurora solem oriri in sua sphæra et hominem transire in terra, quorum unum fit necessario, aliud contingenter, quanquam simul utrumque conspectum, tamen discernitis, id est, res simul visas ab invicem per intellectum distinguitis, et hoc voluntarium, illud esse necessarium judicatis, id est, affirmatis quod hominem ambulare, sit ex voluntate procedens, et liberum ac contingens, atque quod solem oriri, sit necessarium secundum naturalem cursum ac ordinem : quamvis sanctus Job fateatur, Deus præcipit soli, et non oritur ;24 quod superbenedictissimo Creatori perfacile est, et supernaturaliter fieri valet.
Ita igitur cuncta despiciens divinus intuitus, id est, intuitio Dei « cuncta despiciens », id est, deorsum omnia videns, qualitatem rerum minime perturbat, id est, nequaquam confundit, destruit aut deordinat proprietates, differentias dispositionesque rerum : imo et si quid in rebus supernaturaliter operetur (sicut in libro Sapientiæ legitur, In aqua plus ignis valebat, hic autem iterum etiam suæ virtutis oblitus est), hoc non est contra sed supra rerum naturam ;25 « rerum », inquam, apud se quidem præsentium, id est in lumine suæ cognitionis immutabiliter evidentium ac stantium, ad conditionem vero temporis futurarum, id est, venturarum quantum ad suum reale exsistere, per comparationem « ad conditionem », id est differentiam, « temporis ». Quo fit, id est, ex quo sequitur, ut hæc non sit opinio, id est, quod ista præscientia Dei non sit opinativa seu incerta apprehensio, sed veritate potius nixa cognitio, id est, notitia magis « nixa », id est firma et certa, in « veritate », quum exstiturum quid esse cognoscit, id est, dum Deus agnoscit « quid », id est aliquid, « esse exstiturum », id est futurum, quod idem exsistendi necessitate carere non nesciat : id est, « quod » futurum « idem » Deus « non nesciat », id est, certissime agnoscat, « carere necessitate exsistendi », id est, contingere esse futurum.
Consequenter Philosophia resumit objectionem Boetii, ut eam clarius solvat.
Hic si dicas, id est, si hoc loco objicias, quod eventurum Deus videt, id non evenire non posse, quod autem non potest non evenire, id ex necessitate contingere (istud argumentum frequenter prætactum est, et ordo verborum est clarus) ;26 meque ad hoc nomen necessitatis adstringas, id est, virtute argumenti istius velis « me » arctare « ad hoc nomen necessitatis », id est, ut concedam in his rebus nomen necessitatis seu ipsam necessitatem locum habere : fatebor quidem, id est, pro certo dicam et affirmabo, rem solidissimæ veritatis, sed cui vix aliquis, nisi divini speculator, accesserit, id est, responsionem atque sententiam tantæ difficultatis ut « vix aliquis » homo ei « accesserit », id est, per intellectum clarum appropinquaverit, « nisi speculator divini », id est siderum mysterii ac Verbi æterni et cœlestis eloquii.
Respondebo namque, idem futurum, id est eumdem venturum effectum, quum ad divinam notionem refertur, id est, dum comparatur ad præscientiam intuitionemque Dei, necessarium esse, id est necessario eventurum et certissimam causarum connexionem inevitabilemque eventum habere, prout hoc supra de effectu fatali et operibus Providentiæ æternalis diffuse expressum est;27 quum vero in sua natura perpenditur, id est, quando consideratur in se ipso et secundum ea quæ sibi conveniunt per comparationem ad causas naturales, immediatas et proximas, liberum prorsus atque absolutum videri, id est, vere de ipso cognosci quod libere seu contingenter eveniat, sicque absolutus sit, id est immunis ac alienus a necessitate: et ita de eo est judicandum simpliciter, quia judicium atque cognitio de rebus sumuntur a propria natura et propriis ac proximis causis.
Denique Philosophia istud consequenter declarat.
Duæ sunt etenim necessitates: simplex una, veluti quod necesse est omnes homines esse mortales. Hoc est: « Duæ sunt necessitates », loquendo in generali, ita quod duæ sunt species necessitatis. « Una » est necessitas « simplex », id est simpliciter dicta, quæ et communiter nominatur necessitas absoluta, non secundum quid: ut omnem hominem esse mortalem ex sua natura, ratione corporis mixti; et hoc, secundum cursum naturæ: quamvis primi parentes fuerunt sic instituti quod potuerunt non mori (quod fuit supernaturale), neque obiissent nisi peccassent; glorificati vero non potuerunt mori. Mortale quippe non est vera differentia. Altera conditionis, id est, alia est necessitas conditionalis seu conditionata, ut si asinus volet, habet pennas: quæ est necessitas secundum quid. Ut si aliquem ambulare scias, eum ambulare necesse est: id est, « si » certitudinaliter noscas « aliquem ambulare, necesse est » ex illa hypothesi eaque stante, quod ambulet. Quod enim quisque novit, id esse aliter ac notum est nequit, quamdiu sic noscitur, quia scientia est impossibilium aliter se habere, præsertim scientia universalium.
Sed hæc conditio, id est necessitas ista conditionata, minime secum illam simplicem trahit, id est, nullatenus infert neque concludit « illam simplicem » necessitatem. Hanc enim necessitatem, utpote conditionalem, non propria facit natura, id est, non causat neque inducit ipsa rei « natura », aut species, aut aliquid ei per se conveniens, sed conditionis adjectio, id est accidentalis additio « conditionis » aut circumstantiæ rei. Nulla enim necessitas cogit incedere voluntate gradientem, id est, nulla absoluta et pura necessitas cogit eum ambulare qui ambulat ex propria voluntate, quæ et absolute cogi non valet, sed bene secundum quid et ex finis præsuppositione:28 sicut necesse est voluntatem Deo subjicere, si debeat homo salvari; aliquod quoque est voluntarium involuntario mixtum, sicut mercium in mare projectio. Quamvis eum tum quum graditur, incedere necessarium sit ex suppositione et conditione: non sic quin possit a gressu cessare, sed quoniam impossibile est ut simul gradiatur et non gradiatur.
Eodem igitur modo, si quid Providentia præsens videt, id esse necesse est necessitate conditionis, tametsi, id est quamvis, nullam naturæ habeat necessitatem, id est, ex propria natura non « habeat necessitatem » ad hoc quod nunc sit sive futurum sit. Atqui, id est certe, Deus ea futura quæ ex arbitrii libertate proveniunt, præsentia contuetur, id est præsentialiter, seu quasi præsentialiter coram se essent, ut jam sæpe expositum est.29 Hæc igitur ad intuitum relata divinum, id est futura et contingentia ista per comparationem ad Dei cognitionem, necessaria fiunt per conditionem divinæ notionis, id est, rationem cujusdam necessitatis conditionatæ sortiuntur ex proprietate et certitudine scientiæ Creatoris, cui omnia in se præsenter atque clarissime refulgent et constant; per se vero considerata, id est secundum propriam naturam pensata, ab absoluta naturæ suæ libertate non desinunt, id est, non deficiunt « a libertate naturæ suæ absoluta » (id est immuni et inobligata ad necessitatem), hoc est a contingentia et indeterminatione.
Fient igitur procul dubio cuncta quæ futura Deus esse prænoscit. Sed eorum quædam de libero proficiscuntur arbitrio, ut ea quæ homines ex deliberatione atque proposito operantur; quæ quamvis eveniant sicut Deus prævidit aut etiam præordinavit, exsistendo tamen propriam naturam non amittunt, id est, per hoc quod fiunt et sunt, non amittunt libertatem et contingentiam eis generalem (nam et Deus prævidit et præordinavit ac statuit quod sic fierent et sic essent), qua eorum propria natura priusquam fierent, etiam non evenire potuissent simpliciter loquendo, id est per comparationem ad proprias ac proximas causas.
Vera et catholica ista solutio superius habita est per distinctionem magis philosophicam, qua est dictum, quod de prævisis, præcognitis, prædestinatis, præscitis, de electis, de virtuosis et vitiosis, possimus loqui dupliciter:30 primo formaliter, utpote secundum quod tales sunt; secundo materialiter, prout sunt creaturæ quædam secundum se consideratæ, libero arbitrio decoratæ. Itaque primo modo de eis loquendo, non possunt non evenire, seu non salvari aut non damnari, secundum quod a Deo præcognitum est: sic enim considerantur per relationem ad providentiam seu præordinantiam, et sortiuntur necessitatem conditionalem. Porro materialiter de ipsis loquendo, possunt aliter evenire, et potest prædestinatus damnari ac virtuosus perire, vitiosus quoque pœnitere et adipisci salutem. Ideo tales propositiones, Prædestinatus potest damnari, et, Præscitus potest salvari, distinguuntur: et in sensu composito seu modali negantur; in sensu autem diviso conceduntur, ut supra inductum est: sic etenim attenduntur res istæ secundum propriam suam naturam.
Deinde Philosophia in persona Boetii tangit quasdam replicationes contra jam dicta.
Quid igitur (inquies) refert non esse necessaria, id est, tu forsitan dices, « Quid refert », id est interest, futura quidem ac liberi arbitrii opera non evenire de necessitate, quum propter divinæ scientiæ conditionem, id est propter certitudinem et infallibilitatem scientiæ Dei, modis omnibus necessitatis instar eveniant, id est, certissime accidant instar necessitatis et ad similitudinem eorum quæ vere ex necessitate contingunt? Etenim dictum est, quod per comparationem ad præscientiam Dei tam inevitabiliter fiant quam impossibile est Dei præscientiam falli.
Ad quod Philosophia respondet: Hoc scilicet, id est, istud refert, quod ea quæ paulo ante proposui, sol oriens et gradiens homo, id est, quod duo hæc, sol oriens et homo ambulans, quantum ad propositum attinet, quæ dum fiunt, non fieri non possunt, id est, dum sol oritur, non potest non oriri, et dum homo ambulat, non potest non ambulare, loquendo de his formaliter et in sensu composito. Quum namque propositio de possibili possit poni in esse, si homo posset non ambulare dum ambulat, hæ duæ essent de eodem homine pariter veræ, Homo ambulat, et, Homo non ambulat. Eorum tamen unum, prius quoque quam fieret, necesse erat exsistere, secundum cursum ordinemque naturæ, videlicet solem oriri; alterum ve- ro minime, id est, hominem ambulare non fuit necesse antequam fieret. Ita etiam quæ præsentia Deus habet, id est, ea quæ Deus intuetur tanquam in præsentia suæ mentis constituta, quamvis adhuc futura, procul (id est sine) dubio exsistunt; sed eorum hoc quidem de rerum necessitate descendit, id est, quoddam illorum necessario fit, ut cœlum moveri, illud vero de potestate facientium, id est, quoddam ipsorum provenit ex libera facientium voluntate.
Ex quibus infert Philosophia: Haud igitur injuria diximus, id est, non injuriose nec false protulimus, ita quod dicendo quod subditur, non sumus locuti injuriam, id est injuriosum quid, contra Deum et veritatem: hæc, utpote futura contingentia, si ad divinam notitiam (id est ad Dei præscientiam) referantur, necessaria, id est necessario eventura; si per se considerentur, id est in propria natura, necessitatis esse nexibus absoluta, id est immunia et libera a necessario eventu, utpote contingentia. Cujus subjungitur simile. Sicuti omne quod sensibus patet, id est omne sensibile ac particulare, si ad rationem referas, id est per comparationem ad rationem abstrahentem, et illimitate considerantem ac sine reflexione ad phantasmata, universale est, id est generale, seu communis natura; si ad se ipsum respicias, id est, si id attendas secundum quod in se ipso consistit, singulare est. Propter quod asserit Commentator: Universale dum intelligitur, singulare dum sentitur. Unde et in libello de Unitate et uno scribit Boetius: Omne quod est, ideo est quoniam unum est. Ideo quoque juxta Philosophum, esse (utique actualis ac realis exsistentiæ) est suppositorum.
Deinde tangit Philosophia secundam replicam contra præhabita. Sed si in mea (inquies) potestate situm est mutare propositum: id est, tu « inquies, Si situm est », id est constitutum, « in mea potestate », id est libertate, « mutare propositum », id est mentis meæ intentionem; evacuabo providentiam, id est, præcognitionem Dei faciam irritam et frustratam, quum quæ illa prænoscit, forte mutavero, id est, dum forsitan proposuero agere quod agere ante non proponebam.
Respondebo ego Philosophia, propositum quidem tuum te posse deflectere, id est mutare, sed quoniam et id te posse, et an facias, quove convertas, præsens providentiæ veritas intuetur, divinam te præscientiam non posse vitare: id est, dicam « te non posse vitare », evadere, fallere aut frustrari, « præscientiam » Omnipotentis, quoniam ipse scit infallibiliter quod tu possis mutare tuum propositum, scit quoque an id mutabis, et si mutaveris, præscit ad quid potius te vertes et flectes seu inclinabis. Hoc itaque « intuetur veritas præsens providentiæ », id est vera providentia Dei præsens ubique et universa in se ipsa præsentialiter intuens, sicuti præsentis oculi effugere non possis intuitum, id est, quemadmodum non potes evadere inspectionem oculi alicujus hominis tibi adstantis et apertos oculos super te habentis, quamvis te in varias actiones libera voluntate converteris, id est, quidquid effeceris manendo in præsentia oculi in te fixi: quia potentia sensitiva necessario immutatur a suo subjecto sibi proportionabiliter applicato.
Sequitur replica tertia. Quid igitur? inquies: id est, dices, « Quid igitur » restat? Ex meane dispositione scientia divina mutabitur, id est, utrumne « ex dispositione mea », id est ex varia propositi mei altercatione, « mutabitur » Dei « scientia », ut quum ego nunc hoc nunc aliud velim, illa quoque, utpote scientia Dei, noscendi vices alternare videatur, id est, agnoscatur « alternare vices noscendi », id est variare modos circumstantiasque noscendi vicissitudinemve sciendi, ita ut noscat uno momento aut tempore quod alio nescit?
Minime, id est, nullatenus hoc concedam. Omne namque futurum divinus præ- currit intuitus : id est, intuitio seu cognitio æterna mentis divinæ (de qua in Timæo subtiliter asserit Plato : Deus ut mens cujus intuitus contemplatioque intellectus, etc.) « præcurrit », id est, ab æterno præcedit, « omne futurum » quod nunc est aut unquam fuit futurum; et ad præsentiam propriæ cognitionis retorquet, id est, omne futurum « retorquet », id est flectit, a proprietate suæ futuritionis quasi « ad » quamdam « præsentiam » coram se : ideo additur, ac revocat, id est, in suo conspectu præsentialiter statuit : quia (ut patuit) cognitio rerum est secundum naturam et modum cognoscentis, non cogniti. Nec alternat, ut existimas, nunc hoc, nunc illud, prænoscendi vice : hoc est, scientia Dei seu scientissimus Deus non « alternat », id est, suam cognitionem nullatenus mutat, « vice », id est vicissitudine seu modo aut circumstantia temporis, « prænoscendi nunc hoc » futurum, « nunc illud »;31 sed uno ictu mutationes tuas manens prævenit atque complectitur : id est, Deus seu præscientia ejus, in se « manens » invariabilis et immobilis, « prævenit », id est, æternaliter præscit, « atque complectitur », id est, plene includit et omnifarie comprehendit, « uno ictu », id est uno præsentiali intuitu, « tuas mutationes », id est cunctas tuas variationes et varietates, imo te ipsum, et cetera universa cum omnibus eorum contingentiis, circumstantiis, actibus et accidentiis, ut supra ostensum est;32 nec aliter posset consistere hominum judex.
Quam comprehendendi omnia visendique præsentiam, non ex futurarum proventu rerum sed ex propria Deus simplicitate sortitus est : id est, « Deus » supersapientissimus « sortitus est », id est, habet ac possidet, nec aliunde suscepit, « præsentiam » hanc « visendi », id est præsentialem universorum notitiam ac virtutem visendi, id est indesinenter videndi, et « comprehendendi omnia », tam genera quam species ac individua (quum et nos multa talium cognoscamus, et ipse Aristoteles libro de Anima pro inconvenienti habeat, quod Deus dicatur ignorare quæ nos scimus), « non ex proventu », id est impletione seu exsistentia, « rerum futurarum » (sic enim, quod absit, scientia superbenedicti, superperfecti et supergloriosissimi Creatoris dependeret ex creaturis, imo et ipsemet Deus, quum sua scientia sit sua essentia et ipsemet sciens), « sed ex simplicitate propria », id est ex sua simplicissima natura, eminentia et perfectione. Ipse enim est essentialiter actualissimus et honoratissimus intellectus, ut duodecimo Metaphysicæ fatetur Philosophus; et sua supersplendidissima ac supersancta essentia est omnium rerum idea, species, ratio et exemplar, in qua cuncta relucent plenissime, ut patuit supra, beatusque Augustinus libro LXXXIII Quæstionum prosequitur.33 Juxta hunc modum loquendi Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica loquitur, quod universa catena deorum non est comparabilis αὐταρχη, id est summo ex se et per se Deo : tantam (inquit) ille excellentiam super omnia est sortitus. Hinc item in libro de Causis habetur : Primum (id est causa prima) scit res omnes per suam essentiam.
Præterea, prætactæ distinctioni Philosophiæ, quod quædam necessario fiant et aliqua contingenter, atque quod quædam sunt temporalia et quædam perpetua et suo modo æterna, concordat quod in primo Timæi disseruit Plato : In primis dividendum quid sit quod semper est generationeque carens, quid item quod gignitur nec est semper. Alterum intellectu perceptibile est ductu et investigatione rationis, semper idem;34 alterum vero opinione et irrationali sensu apprehensibile. Hinc iterum ait ibidem : Solitariæ (id est divinæ, singulari et summæ) naturæ non recte partes temporis adscribimus. Dicimus enim, Fuit, et est, et erit. At esse solum competit ei juxta veram sinceramque rationem; fuisse vero et fore ei deinceps non competunt : hæc quippe genituræ temporis sunt propria.
Ex quo illud quoque resolvitur, id est, ex dictis clare et resolutorie declaratur, quod paulo ante posuisti, indignum esse, id est, quod in hoc libro quinto asseruisti, esse indecens Deo adscribere, si scientiæ Dei causam futura nostra præstare dicantur, id est, quod opera nostra ventura « dicantur præstare causam scientiæ Dei », hoc est, quod hujusmodi eventus perhibeantur esse causa et ratio præscientiæ Dei, prout videntur sensisse qui dicunt, non ideo aliquid esse venturum quoniam Deus præscit hoc esse futurum, sed econverso, quoniam hoc futurum est, Deus id præscire.35 Verumtamen qui hoc dixerunt, non intenderunt hunc sensum, nec hanc admisissent sequelam. Origenes quoque, homo profundissimi et quasi angelici intellectus, quamvis in suis scriptis hinc inde suspectus, dixit hoc ipsum super epistolam ad Romanos, loquens extreme contra quosdam hæreticos omnia necessario evenire dicentes. Contra quos dixit, non ideo futura evenire (supple, ex necessitate) quia prævisa sunt, sed quoniam futura sunt, omnia ea præsciri : intelligendo per « quoniam » causam a posteriori, seu causam sine qua non ; quæ causa denotat signum seu effectum causæ, non proprie causam. Sic in Psalterio fertur de Christo : Diffusa est gratia in labiis tuis ;36 propterea benedixit te Deus in æternum. Non enim est dubium quin benedictio Dei fuerit causa gratiæ diffusæ in labiis Christi. Et rursus in psalmo eodem : Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ;37 propterea unxit te Deus, etc. Unctionem etenim Christo collatam secundum naturam suam assumptam, ipse non meruit, sed ex mera superpiissima benignitate in primo suæ incarnationis instanti suscepit : ideo per dilectionem justitiæ et odium pravitatis non meruit gratiæ unctionem ; verum unctio illa plenitudoque gratiæ, caritas quoque infusa, fuerunt causa actualis dilectionis justitiæ ac odii mali culpæ.
Denique ratio additur cur rerum eventus non sint causa scientiæ Dei. Hæc enim scientiæ vis, id est virtus et proprietas ista divinæ scientiæ, præsentaria notione cuncta complectens, id est, omnia comprehendens cognitione præsentiali intuitiva in se ipsa, non ex rebus concepta, prout istud jam sæpe expositum est, rebus omnibus modum ipsa constituit, id est, ipsamet increata scientia, propria et substantiali sibi virtute præordinavit, impressit, præfixit « omnibus rebus modum », id est differentiam certam, gradum et speciem ; nihil vero posterioribus debet. Itaque quædam sunt contingentia, quædam necessaria ; quædam temporalia, quædam perpetua ; nec providentia rerum aufert rebus proprietates differentiasque hujusmodi.
Ex quibus Philosophia quasi epilogat atque finaliter intentam conclusionem infert, dicendo :
Quæ quum ita sint, id est, quum præinducta ita se habeant, manet intemerata mortalibus arbitrii libertas, hoc est, « libertas arbitrii », id est liberum arbitrium, manet intemeratum, id est inviolatum et integrum, seu potius a necessitatione et coactione immune, quanquam in primis parentibus per originale peccatum læsum fuerit et suo modo infectum : propter quod status naturæ humanæ post originale peccatum vocatur status naturæ corruptæ, status vero naturæ ejusdem ante illud peccatum, status naturæ integræ, prout secundo Sententiarum Magister asserit et doctores.38
Sequitur secunda conclusio. Nec inique leges solutis omni necessitate voluntatibus præmia pœnasque proponunt :39 id est, lex divina et naturalis ac positiva non « inique », id est non injuste, « proponunt », id est, cum certitudine prædicunt, « voluntatibus » creatis « solutis », id est immunibus et religatis, ab « omni necessitate », id est coactione et limitatione in agendo, « præmia » voluntatibus justis, si usque in finem perseverent, et « pœ nas » voluntatibus pravis, nisi pœniteant. Sic namque ait Salvator:40 Ibunt mali in ignem æternum, justi autem in vitam æternam. Si autem omnia necessario evenirent, leges hujusmodi essent injustæ. Etenim per præmiorum pollicitationem homines alliciuntur ad meliora, et per comminationem pœnarum a vitiis retrahuntur. Principaliter tamen ex puro Dei amore agenda sunt bona, et mala jugiter fugienda: alias magis diligeremus nos ipsos ac præmia nostra quam Deum. Ista demum secunda conclusio directe ex prima consequitur.
Sequitur conclusio tertia. Manet etiam spectator desuper cunctorum præscius Deus: hoc est, omnipotens Conditor immobiliter perseverat super omnia, cuncta conspiciens et « præscius » omnium futurorum, providentiam habens universorum, ut jam diffuse et copiose probatum est.41
Quarta conclusio est: Visionis ejus quoque præsens semper æternitas cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit: hoc est, « æternitas visionis ejus », videlicet Dei, id est æterna cognitio Creatoris, jugiter « præsens », id est, cuncta præsenter inspiciens, atque in omnibus per essentiam, præsentiam potentiamque consistens, « concurrit », id est, simul stat, « cum futura qualitate », id est temporalitate, mutabilitate et contingentia, « actuum nostrorum », nec unum horum derogat alteri, imo compatiuntur se invicem, sicut hoc modo ostensum est;42 bonis præmia, malis supplicia dispensans, id est, ordinate et juste distribuens, quemadmodum fertur in Apocalypsi:43 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique secundum opera sua.
Quinta conclusio est: Nec frustra sunt in Deo positæ spes precesque, id est, fideles non inaniter ponunt in Deo spem suam et ipsum exorant. Nempe, quum ipse sit fidelissimus, piissimus, optimus, et omnia sciens, nequaquam relinquet sperantes in se spe formata, hoc est confidentia per caritatem ornata. Spes quoque informis disponit de congruo, non de condigno, ad impetrandum spei effectum: sicut et cetera opera bona ex genere extra caritatem exhibita, de congruo disponunt aliquo modo ad gratiam, quantum in ipsis est. Hinc sanctus loquitur Jeremias: Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus;44 beatus etiam Isaias propheta: Deus judicii Dominus, beati omnes qui exspectant eum.45 Sic firmissime speravit in Deo electus ille Job, loquens: Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo.46 Hinc Ecclesiasticus nos monet: Respicite et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.47 Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? Aut quis invocavit illum, et despexit eum?
Quæ quum rectæ sunt, id est, dum spes et preces « sunt rectæ » et justæ, inefficaces esse non possunt. Tunc autem preces sunt rectæ, quando spiritualia ad salutem necessaria, primo et principaliter petuntur, et hoc perseveranter:48 quia ut ait Salvator, Oportet semper orare et non deficere;49 Paulus quoque, Sine intermissione (inquit) orate. Deinde petenda sunt alia in quantum expediunt ad salutem. Rursus, orare oportet cum omni attentione, ferventi affectione, cordiali compunctione, contrito et humili corde, cum reverentia et timore.50 Imo, ut sanctus vir Joannes Climacus, abbas montis Sinai, in suo sententioso asserit libro, qualiter Deum invocare debemus, discere possumus a reis mortis, qui si aliquam habeant spem impetrandi veniam a judice, videmus quam lacrimose, quam humiliate, quam indesinenter et affectuosissime invocent eum: quanto magis Deum æternum, Judicem summum, taliter invocare debemus, qui toties æternam damnationem meruimus, atque æternam ab eo beatitudinem adipisci precamur? Spes item est recta, dum divinæ pietati principaliter innititur, et meritis propriis secundario: spes enim est certa exspectatio futuræ felicitatis ex gratia Dei meritisque procedens.51
Postremo Philosophia compendiosam facit admonitionem. Aversamini igitur vitia, id est, peccatis resistite et fugite ea : juxta illud Ecclesiastici, Quasi a facie colubri fuge peccata;52 et illud Jacobi, Resistite diabolo, et fugiet a vobis.53 Virtutes colite, id est, amate et exercete. Hoc est quod dixit Psalmista : Declina a malo, et fac bonum.54 Ad rectas spes animum sublevate, id est, cor vestrum erigite ad sperandum in Domino, ipsum virtuosis actibus honorando, ne sit spes sine operibus. Ideo ait Osee propheta : Misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper.55 Quo contra dicitur præsumptuoso ac arroganti : Noli extolli vanis spebus ;56 nondum enim Omnipotentis judicium effugisti. Et Jeremias testatur : Maledictus qui confidit in homine.57 Verumtamen in Sanctis Dei speramus, præsertim in beatissima Virgine, quæ est vita, dulcedo et spes nostra : non quasi in principali objecto, sed secundario, in quantum est mediatrix et auxiliatrix nostra apud Deum ad impetrandam gratiam ad salutem. Humiles preces in excelsa porrigite : id est, Deo in excelsis residenti preces ex humilitate manantes offerte, tam ex consideratione propriæ defectuositatis et culpæ, quam ex contemplatione infinitæ excellentiæ atque justitiæ Dei ; cum profunda et stabili humiliatione invocetis Altissimum, quum in Ecclesiastico scriptum sit : Oratio humiliantis se nubes penetrat.58 In Psalmo quoque de eo asseritur :59 Respexit in orationem humilium, et non sprevit precem eorum.
Sequitur saluberrimum documentum. Magna vobis est (si dissimulare non vultis) necessitas indicta probitatis : hoc est, o homines mortales cito morituri, « magna necessitas probitatis », id est obligatio et opportunitas ad virtuose vivendum, « est indicta », id est præfixa et commissa, « vobis » (ista tamen est necessitas conditionata, non absoluta, quia salutem consequi non valemus nisi insistendo virtutibus), « si non vultis dissimulare », id est negligenter et inadvertenter surda aure præterire, quemadmodum hi qui sciunt et non faciunt, qui habitualiter norunt et actualiter non perpendunt, qui tepidi sunt et remissi : de quibus S. Jacobus in sua Canonica, Scienti bonum facere et non facienti, peccatum est illi;60 Salomon quoque, Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis.61 Quum ante oculos agitis Judicis cuncta cernentis : hoc est, quia « agitis », id est, vivitis, et quidquid cogitatis, appetitis, loquimini, exercetis, negligitis, totum committitis aut omittitis, « ante oculos », id est in conspectu et coram præsentia sapientiæ ac scientiæ atque justitiæ, « Judicis cuncta cernentis », id est, omnia clarissime ac diligentissime inspicientis, ponderantis ac judicaturi. Ad cujus contemptum et vilipensionem pertinet quod insensata ac misera creatura audet, ipso præsente, intuente, prohibente ac comminante, transgredi ejus præcepta, quum et judex terrenus hoc reputaret sibi valde injuriosum.
Istud debet nos incessanter timoratos, sollicitos et custoditos efficere, quia tota conversatio nostra intus et extra, est ubique et semper coram oculis supersanctissimi Dei. Hæc consideratio parit sapientialem pudorem turpiter operandi viliterque vivendi, negligenter et inhoneste agendi. Si ergo vis in vera cordis stabilitate proficere, divini judicii assiduam commemorationem habere, omnem acediam, turpitudinem negligentiamque vitare, satage indesinenter aut saltem frequenter attendere Dei præsentiam et adspectum, cum sanctis quoque viris Elia et Eliseo sæpius intra te dicere illud libri Regum : Vivit Dominus in cujus conspectu sto hodie.6263 Ideo sanctus rex David psalmo vicesimo quarto deprompsit : Oculi mei semper ad Dominum.64 Et iterum regius ille propheta David psalmo centesimo octavodecimo asseruit : Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.65
Præterea B. Bernardus docet, hoc multum prodesse homini proficere cupienti, ut assidue meditetur sibi esse præsentem aliquam personam virtuosam ac sapientem, quam veneretur, et coram qua verecundaretur se male habere, negligenter, acediose, incomposite agere, opus Dei irreverenter solvere, seque in omnibus regat ac si videret illam sibi præsentem seque inspicientem. De hoc Seneca in libro de Copia verborum disseruit : Aliquis vir bonus eligendus est nobis et ante oculos semper habendus, ut sic tanquam illo spectante vivamus, et omnia tanquam illo judice faciamus. Maxima vitiorum pars tollitur, si peccanti testis adsistit. Aliquem habeat animus quem vereatur, cujus auctoritate etiam secretum suum efficiat sanctius. O felicem, qui aliquem sic veretur ut ad ejus memoriam se componat ac ordinet! Qui sic aliquem veretur, cito erit verecundus. Insuper in suis ait Proverbiis : Non aliter vivas in solitudine quam in publico, id est non negligentius nec inverecundius. Ideo rursus deprompsit : Nullum locum putes consistere sine teste. Verumtamen, si tam utile est et salubre, tam proficuum ad virtutes, virum bonum et sapientem habere aut imaginari præsentem, quanto magis advertere et pensare Deum omnipotentem sibi incessabiliter esse præsentem, intentum et eminentem, imo et angelum sanctum? Quem utique Deum certum est cunctis creatis esse in infinitum venerabiliorem, terribiliorem, digniorem ac sanctiorem. Hinc decima epistola loquitur Seneca : Sic vive cum hominibus, tanquam Deus videat; sic loquere cum Deo, tanquam homines audiant.
JOANNES. — Grates Altissimo, quia completa est expositio voluminis hujus. Verum (ni fallor) adhuc quædam vis addere de providentia Dei ex nonnullis doctoribus. Sed (precor) responde quid moralissimus Seneca de fato et providentia senserit.
DIONYSIUS. — De tanta re inter varias opiniones fluctuasse videtur, attamen ad id quod securius fuit, amplius divertisse.66 Sic quippe sextadecima ait epistola : Nemo beate vivere potest sine sapientiæ studio, in quo perseverandum est tibi, et assiduo studio robur addendum. Sed dicet aliquis : Quid mihi prodest philosophia, si fatum est? Quid prodest, si Deus est rector? Quid prodest, si casus imperat? Nam mutari certa non possunt, nihil quoque præparari potest adversus incerta; sed aut Deus meum præoccupavit consilium, decrevitque quid facerem, aut consilio meo fortuna nihil permittit. Quidquid ex his sit, mi Lucili, vel si hæc omnia sunt, philosophandum est. Sive nos inexorabili lege fata constringunt, sive Deus arbiter universi cuncta disponit, sive casus res humanas sine ordine impellit et jactat, philosophia nos debet tueri. Hæc adhortabitur ut Deo pareamus libenter, fortunæ contumaciter; hæc docebit ut Deum sequaris, et casum feras.
JOANNES. — Supra induxisti pulchra quædam ex dictis Guillelmi Parisiensis de providentia atque fato, plura inferius te dicturum inde insinuans :67 illa (si placet) prosequere.
Footnotes
-
* comprehendit ↩
-
Cf. p. 594 D et s. ↩
-
dist. VIII A et s. ↩
-
* patefecerit ↩
-
Cf. p. 371 B'. ↩
-
*sui com- pos ↩
-
Eccle. 1, 4. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Cf. p. 379 C' et s., 383 D' et s. ↩
-
Exod. xv, 18. ↩
-
Hebr. viii, 13. ↩
-
Dan. vii, 9. ↩
-
cap. x. ↩
-
Apoc. x, 6. ↩
-
Cf. p. 612 A'. ↩
-
* præsen- tiam * dignoscit ↩
-
Ps. XIII, 2. ↩
-
IV Esdr. VIII, 20. ↩
-
II Par. VI, 30; ↩
-
III Reg. VIII, 49. ↩
-
Ps. CXXXVII, 6. ↩
-
Prov. XV, 29. ↩
-
* lustren- tur ↩
-
Job 1x, 7. ↩
-
Sap. xvi, 17, 23. ↩
-
Cf. p. 604 D. ↩
-
Cf. p. 518 B et s. ↩
-
voluntarie ↩
-
Cf. p. 615 B, 617 D' et ↩
-
Cf. p. 579 D' et s. ↩
-
* vices ↩
-
Cf. p. 606 et s. ↩
-
Cf. p. 372 C et s. ↩
-
* sempi-ternæ ↩
-
Cf. p. 580 B et s. ↩
-
Ps. XLIV, 3. ↩
-
Ibid. 8. ↩
-
Cf. dist. xxiv D, xxv H. ↩
-
* iniquæ ↩
-
Matth. xxv, 46. ↩
-
Cf. p. 509 D et s., 617 C' et s., 623 C'. ↩
-
Cf. p. 618 B' et s. ↩
-
Apoc. xxii, 12. ↩
-
Jer. xvii, 7. ↩
-
Is. xxx, 18. ↩
-
Job xiii, 15. ↩
-
Eccl. ii, 11, 12. ↩
-
1 Thess. v, 17. ↩
-
Luc. xviii, 1. ↩
-
Cf. t. XXVIII, p. 470 D. ↩
-
Cf. t. XXVII, p. 470 D. ↩
-
Eccli. xxi, 2. ↩
-
Jacob. iv, 7. ↩
-
Ps. xxxvi, 27. ↩
-
Osee xii, 6. ↩
-
II Mach. vii, 34, 35. ↩
-
Jer. xvi, 5. ↩
-
Eccli. xxxv, 21. ↩
-
Ps. ci, 18. ↩
-
Jacob. iv, 17. ↩
-
Prov. xviii, 9. ↩
-
III Reg. xvii, 1; xviii, 15; ↩
-
IV Reg. iii, 14; v, 16. ↩
-
Ps. xxiv, 15. ↩
-
Ps. cxviii, 168. ↩
-
* Epist. lib. 1, ep. 11. ↩
-
Cf. p. 535 C et s. ↩
Chapter 196 of 199