Skip to the text

Articulus 15

DE PRÆSCIENTIA ET PRÆDESTINATIONE.

Ad horum intelligentiam prænotandum, quod primo Sententiarum, distinctione tricesima quinta, ait Magister: Sapientia seu scientia Dei quum sit una et simplex, tamen propter varios rerum status et ob diversos suos effectus, nomina sortitur plura ac diversa. Dicitur namque non solum scientia, sed etiam præscientia seu prævidentia, dispositio, prædestinatio, et providentia. Et est præscientia sive prævidentia non de futuris tantum, sed de omnibus, utpote de bonis et malis; dispositio vero de faciendis, prædestinatio de salvandis.

De hoc Bonaventura in Breviloquio plenius loquens: De sapientia (inquit) Dei tenendum est, quod ipsa limpidissime cognoscit omnia bona et mala, præterita, præsentia et futura, actualia et potentialia, ac per hoc incomprehensibilia nobis et infinita: ita tamen quod ipsa in se nequaquam diversificatur, quamvis diversa nomina sortiatur. In quantum enim est cognoscitiva omnium possibilium, dicitur scientia sive cognitio; in quantum est cognoscitiva omnium quæ in universo fiunt et sunt, dicitur visio; in quantum cognoscit omnia quæ bene fiunt, dicitur approbatio; in quantum cognitiva est futurorum, vocatur præscientia sive prævisio; in quantum est cognoscitiva eorum quæ a Deo fienda sunt, dispositio appellatur; in quantum cognitiva glorificandorum, prædestinatio nuncupatur; in quantum cognoscit damnandos, reprobatio nominatur. Quumque ipsa sapientia et increata Dei scientia non solum sit cognoscitiva, sed etiam ratio cognoscendi: idcirco in quantum est ratio cognoscendi omnia cognita, dicitur lux; in quantum est ratio cognoscendi visa et approbata, dicitur speculum; in quantum est ratio cognoscendi visa et disposita, vocatur exemplar; in quantum est ratio cognoscendi prædestinata et reprobata, dicitur liber vitæ. Est igitur liber vitæ respectu rerum ut redeuntium, exemplar ut exeuntium, speculum ut entium, lux respectu omnium. Ad exemplar spectat idea, verbum, ars et ratio: idea, secundum actum prævidendi; verbum, secundum actum proponendi; ars, secundum actum prosequendi; ratio, secundum actum perficiendi, quoniam superaddit finis intentionem. Verumtamen, quia hæc omnia unum sunt in Deo, unum frequenter sumitur pro alio. Quamvis etiam Dei sapientia ratione scitorum et cognitorum diversa sortiatur vocabula, non tamen diversificatur secundum rationem intrinsecam: imo ipsa cognoscit contingentia infallibiliter, mutabilia immutabiliter, futura præsentialiter, temporalia æternaliter, dependentia independenter, creata increate, alia a se, in se et per se. Quum contingentia infallibiliter noscat, simul stant vertibilitas et libertas voluntatis humanæ, cum providentia et prædestinatione ac præscientia Dei. Hæc Doctor devotus.

Hic quæritur primo, quid sit prædestinatio secundum rem. Ad quod Albertus in Scripto primi, distinctione quadragesima: Prædestinatio est quid increatum, ita quod sive sumatur ex parte prædestinantis, sive ex parte prædestinati, non est nisi ipsemet Deus prædestinans. Si namque sumatur quantum ad id quod est ipsa prædestinatio, sic nihil ex tempore ponit; et quamvis tempore suo effectum habeat in prædestinato respectu cujus est, hoc est ex parte connotati effectus. Prædestinatio quippe quantum ad modum significandi, est quasi medium inter prædestinantem et prædestinatum; prædestinatio quoque dicit habitudinem Dei proponentis salvare ad salvandum. Hinc prædestinatio ponitur in prædestinato prout ipse est in luce et scientia Creatoris. Quum ergo quis dicitur prædestinatus, non significatur ibi passive nisi quoad modum et quantum ad nos. Est etenim sensus: Iste est prædestinatus, id est prævisus salvari; et ly prævisus non ponit aliquid quod sit extra prævidentem, quamvis ponat respectum ad aliquid quod erit in futuro.

Præterea, si quæratur, quid sit prædestinatio secundum rationem seu definitionem; dicendum juxta Albertum, quod definitio ejus est multiplex. Una est: Prædestinatio est præscientia et præparatio beneficiorum quibus certissime liberantur quicumque liberantur. Secunda est Augustini in libro de Fide ad Petrum: Prædestinatio est gratuitæ donationis præparatio. Tertia rursus est Augustini libro de Prædestinatione Sanctorum: Prædestinatio propositum est miserendi; et item: Prædestinatio est alicujus in finem destinatio. Alia demum est magistrorum, dicentium: Prædestinatio est præparatio gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro. Harum descriptionum expositionem, brevitati studens, pertranseo.

Tertio igitur quæro, an merita aut præscientia meritorum rationalium creaturarum sint causa aut ratio prædestinationis earum, et utrum demerita reproborum sint causa reprobationis eorum. — Quocirca sic argui potest: Deus justus ac sapiens nil irrationabiliter agit neque injuste: ergo est aliqua ratio cur potius elegit et prædestinavit unum quam alium; nec videtur alia ratio posse assignari, quam præcognitio alicujus boni in uno magis quam in alio. Insuper, secundum B. Augustinum, reprobatio est nolle misereri quibusdam. Hujus autem nolle præscientia demeritorum ratio esse videtur: alioqui videretur esse crudele. Amplius, ratio comparatur regi, voluntas tyranno: si ergo sola Dei voluntas sit causa aut ratio hujus, videtur esse tyrannicum. Insuper, quum Deus non sit personarum acceptor, non videtur prædestinasse unum magis quam alium, seu alium reprobasse, nisi propter majorem idoneitatem unius quam alterius. In oppositum est doctrina Sanctorum.

Ad hoc Bonaventura respondet: In prædestinatione tria intelliguntur. Primum est æternum propositum miserendi atque salvandi. Secundum est temporalis gratificatio. Tertium, perpetua glorificatio. Similiter in reprobatione sunt tria, videlicet, æternum propositum non salvandi seu odium reprobi æternale, temporalis obduratio, sempiterna damnatio. Horum trium duo ultima, videlicet pœna et gloria, cadunt sub merito; primum autem, puta æternum propositum, non cadit sub merito. Sed quantum ad medium, quod est gratificatio seu obduratio, differenter est respondendum. Obduratio quippe simpliciter sub demerito cadit; gratificatio vero nec simpliciter cadit sub merito, nec simpliciter extra meritum est. Est etenim meritum congrui, meritum digni, meritumque condigni. Meritum congrui est, quando peccator facit quod in se est et pro se; meritum vero digni, dum justus agit et orat pro alio; meritum condigni, dum justus operatur et deprecatur pro se ipso, quia ad hoc ex condigno gratia ordinatur. Gratia vero alteri promerenda non ordinatur penitus ex condigno, quia peccator omni bono indignus est; nec solum ex congruo, eo quod justus dignus sit exaudiri. Gratificatio ergo sub merito congrui cadere potest quantum ad gratificandum; sub merito digni, quantum ad alium virum sanctum; sub merito vero condigni, quantum ad neutrum: et hoc proprie loquendo est meritum. Itaque prædestinatio et reprobatio, quantum ad principale significatum, quod est æternum propositum, non cadunt sub merito; sed quantum ad connotatum, reprobatio sub merito cadit simpliciter, prædestinatio secundum quid.

His præmissis, ad propositum magis accedens Bonaventura sciscitatur, utrum prædestinatio et reprobatio habeant aliquam rationem motivam in Deo ex parte ipsius. Quæ quæstio in ea quæ nunc mota est continetur.

Ad quod respondet: Dum quæritur, utrum æternum Dei propositum, prædestinatio seu reprobatio, habeat causam aut rationem in Deo, hoc non intelligitur quantum ad voluntatem divinam, vel ejus actum, qui Deus est, sed quantum ad ordinationem voliti ad ejus voluntatem. Et si quæratur ratio causalis aut meritoria, respondetur quod non habeat rationem. — Si autem quæratur ratio congruitatis seu condecentiæ, respondent quidam, quod ipsa Dei voluntas sibi ipsi est causa seu ratio, neque est ratio alia quare istum elegit, nisi quia sibi sic placuit: et hoc est sufficiens ratio per omnia, quoniam ipsa est causa causarum et ratio rationum; atque eo ipso quod ei quid placet, rectum et bonum est propter summam rectitudinem ejus, quum et ipsa sit regula ac mensura omnis justitiæ. Sed cavendum est ne dum voluntatem Dei commendare volumus, ei potius derogemus. Si enim non esset alia ratio quare Deus istum elegit, non illum, nisi quia ei sic placet, jam non essent judicia Dei occulta, sed manifesta, quum unusquisque facillime hanc capiat rationem; nec dicerentur mirabilia, sed voluntaria potius. Idcirco dicendum, quod propositum illud æternum (sicut loquitur Augustinus et habetur in littera) et voluntas illa rationabilissima est rationemque habet, et sicut ab æterno fuit, ita ab æterno habuit rationem, non aliam propter essentiam, sed propter connotatum. Quæ autem sit ratio illa, nec omnino est notum, nec prorsus ignotum.

Ideo advertendum, quod quædam sunt opera quæ a divina exeunt voluntate cum alio ad hoc ordinato ordine necessitatis, sive necessitatem sumamus in causando, sive in merendo vel disponendo: ut pluere vel remunerare, sive damnare et salvare. Et respectu talium divina voluntas habet rationem in generali et speciali. Nempe si quæratur, cur Deus vult pluere, respondetur quod propter nostram utilitatem. Similiter si interrogetur, quare vult quosdam remunerare, respondetur quod propter gloriam suam. Similiter habent hæc rationem in speciali: ut si quæratur, cur Deus vult pluere in hieme, non in æstate; respondetur, quia in hieme magis abundant vapores aquosi. Item si scisciteris, cur magis vult salvare Petrum quam Judam; respondetur, quoniam Petrus exstitit justus et opera habuit virtuosa, Judas iniqua. — Quædam autem sunt opera quæ sunt a voluntate divina cum alio ad hoc ordinato ordine congruitatis: sicut est nostra gratificatio seu justificatio, quæ est a divina voluntate cum cooperatione liberi nostri arbitrii. Propter quod asserit Augustinus: Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. Quod dictum est secundum congruentiam: Dei enim adjutores sumus, secundum Apostolum.1 Verumtamen Deus quosdam justificat sine præparatione et cooperatione: ut patet de justificatis in utero, et ut aliqui dicunt, de Paulo. Et respectu operum talium habet voluntas divina rationem in generali et speciali, sed certam in generali, occultam in speciali. Si namque quæratur, cur Deus vult quosdam justificare, respondetur quod ad misericordiæ suæ ostensionem. Et si quæratur, cur non vult omnes homines justificare voluntate beneplaciti, respondetur quod ad justitiæ suæ ostensionem. Unde libro de Civitate loquitur Augustinus: Si manerent omnes in pœna, non appareret gratia misericorditer redimentis; et si omnes de tenebris transferrentur ad lucem, in nullo appareret districtio ultionis: in qua pœna sunt plures quam in gratia seu gloria quantum ad homines, ut appareat quid omnibus debebatur. Si vero quæratur in speciali, cur potius vult unum justificare quam alium, duobus similibus demonstratis; quoniam multæ possunt esse rationes congruentiæ, ideo non est certitudo ex parte rei. Quumque cognitio nostra a rebus dependeat, nemo potest certam inde invenire rationem neque id scire, nisi per revelationem divinam: et quia non fuit nobis expediens ista cognitio, imo utilior fuit nescientia; idcirco ob nostram humiliationem noluit nobis Deus plus inde revelare. Apostolus quoque non audebat interrogare, sed ostendit nobis defectum intelligentiæ nostræ, exclamando: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus!2 Itaque, quamvis Scriptura sacra rationem prædestinationis et obdurationis assignet voluntatem ac beneplacitum Dei, non tamen sequitur quod alia non sit ratio: quia non omnia scripta sunt, sed utilia ac necessaria nobis sunt scripta; fuitque nobis expediens illam rationem assignari, ut discamus Deum timere, et nobis ipsis nihil meritorum tribuere. Postremo his consonat quod in libro Retractationum loquitur Augustinus: Deus proponit, eligit, reprobat veritate certissima, atque a nostris sensibus remotissima. Ideo nullus debet eam in hac vita inquirere, quia ad eam non possumus pervenire. Hinc in recognitione humili insufficientiæ intelligentiæ nostræ claudendus est sermo noster de prædestinatione, ut omne os obstruatur, et subditus fiat Deo omnis mundus:3 cujus judicia sunt inscrutabilia, non scrutanda, sed formidoloso silentio veneranda. — Hæc dominus Bonaventura: cujus responsio videtur moderata et sobria.

Porro Alexander circa hæc sciscitatur, utrum præscientia qua Deus scit quosdam bene usuros gratia sua, sit causa seu ratio prædestinationis eorum. Respondet: Secundum rem idem in Deo sunt præscientia et prædestinatio quantum ad principale significatum, tamen secundum rationem intelligendi distinctæ sunt: ideo unum potest esse ratio alterius, sed non causa. Propter quod dixit Augustinus: Voluntas Dei ex ratione est. Damascenus quoque, Voluntas, inquit, rationalis est appetitus: quod de voluntate divina potissime veritatem sortitur. Denique, quod nobilius est, adscribendum est Deo. Voluntas vero agens ex ratione nobilior est quam illa quæ ex ratione non operatur: ergo sicut Dei voluntas est nobilissima, ita et rationabilissima. Quæritur ergo, quæ sit ratio voluntatis divinæ. Videtur quod præscientia. Voluntatis namque quæ ex ratione est, scientia præcedens est ratio: quumque in prædestinatione intelligatur voluntas præparativa gratiæ, videtur quod ratio ejus sit præscientia. Ad hoc valet quod ait Apostolus, Romanorum octavo: Quos præscivit, hos et prædestinavit.4 Et rursus quod Dominus dixit ad Abraham: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum, quum præcepturus sit domui suæ ut custodiat pactum meum?5 Ambrosius etiam super epistolam ad Romanos in Dei persona loquens: Dabo, inquit, gratiam ei quem scio toto corde reversurum ad me post errorem. — Verum his objici potest, quod in libro de Prædestinatione Sanctorum loquitur Augustinus: Non quia nos tales esse futuros præscivit, ideo nos elegit, sed ut tales essemus. Et respondendum, quod si hic ideo dicat causam, verum est; si rationem, falsum est, quoniam præscientia meritorum dicit rationem voluntatis: non tamen sequitur quod merita sint causa aut ratio voluntatis divinæ. — Sed rursus objicitur: Præscientia meriti est ipsum meritum in præscientia, et hoc est Deus, aut non. Si sic, ergo idem est ratio et causa sui ipsius, quia prædestinatio illa activa est ipsemet Deus; si non, ergo aliquid aliud a Deo est causa et ratio Dei. Respondetur, quod merita in præscientia Dei, sunt ipsa præscientia eorumdem, illaque præscientia est ipse Deus præsciens: non est tamen idem penitus ratio sui. Nam etsi quantum ad principale significatum sint idem re præscientia et voluntas, differunt tamen secundum intelligentiæ rationem et quantum ad connotata : nam præscientia meritorum potest esse ratio collationis gratiæ et gloriæ. Hæc Alexander.

Cujus responsioni videtur consentire Henricus quarto Quodlibeto, quæstione nonadecima; quanquam in alio Quodlibeto, quæstione qua sciscitatur, utrum Paulus ante suam conversionem poterat occidi, aliter sensisse videatur, dicendo: Prædestinatio respectu alicujus, non est respectu ipsius solius in se et absolute, sed cum tota coordinatione omnium aliorum effectuum seu non effectuum qui ordinantur ad illum; quumque bonus gratiæ usus inter illa contineatur, constat quod ipse etiam sit prædestinationis effectus, non causa aut ratio ejus. — Albertus demum in aliquibus scriptis videtur responsioni Alexandri favere, in aliquibus autem non ita.

Interea responsio tantorum doctorum, præcipue Alexandri, grandem mihi ingerit admirationem et timorem, quoniam apertissime protestatur, præscientiam meritorum rationem esse collationis gratiæ et gloriæ; auctoritatemque Augustini præallegatam exponit sic, quod præscientia Dei qua præscivit nos tales (utpote justos) futuros, non est causa sed ratio quod et quare elegit nos. Hæc quippe videntur esse contra intentionem Augustini et Patrum: quia ex his sequi videtur, quod præscientia meritorum sit ratio prædestinationis quantum ad connotata, non pura et mera bonitas ac liberalitas Dei; et item, quod gratia non detur pure ac penitus gratis, sed intuitu meritorum. Nec videtur ista responsio multum differre ab opinione prava ac condemnata dicentium quod gratia datur propter merita saltem futura, atque quod merita sunt causa prædestinationis seu ratio. Nec enim qui hoc dixerunt erant tam rudes et imperiti, quod opinabantur merita temporalia ac gesta creaturarum esse causam effectivam aut antecessivam prædestinationis æternæ, quæ est ipsemet Deus; sed hoc intendisse videntur, quod præcognitio meritorum fuerit ratio prædestinationis, id est, cur Deus voluerit atque decreverit seu præparaverit gratiam dare his quos præscivit justos futuros, seu gratia Dei bene usuros.

At vero Thomas super his ait in Scripto primi Sententiarum: Præscientia meritorum nullo modo est causa prædestinationis divinæ. Quod patet, si consideretur totum quod est in prædestinatione de ejus essentia. Tamen nil prohibet effectum prædestinationis, videlicet gratiam et gloriam, quæ in prædestinationis descriptione ponuntur in obliquo, habere aliquam causam ex parte operum nostrorum. De essentia quippe prædestinationis sunt præscientia Dei et voluntas ejus de aliquorum salute. Præscientia autem de salute illorum, non est a cognitione operum nostrorum. Voluntas quoque Dei quum liberrima sit, non habet causam nisi finem sui, qui est bonitas sua. Idcirco dum quæritur, quare Deus hoc vult; convenienter respondetur, propter suam bonitatem, non quia hoc scivit vel quia hoc factum est. Attamen effectus suæ voluntatis, scilicet ipsum volitum, potest procedere ex aliqua causa quam Deus ab æterno præscivit; istumque ordinem causæ ad causatum Deus vult, et vult quod effectus sit, quoniam causa est: non sic, quod causalitas referatur ad voluntatem divinam, sed ad volitum. Et causa hæc voliti, non volendi, vocatur ratio quædam voluntatis ex parte effectus. Verum hæc causa in quibusdam habet rationem causæ completam, interdum vero est dispositio tantum. Ita etiam ad duplicem effectum prædestinationis diversimode habent se opera nostra: quoniam opus meritorium gratia informatum, causa est meritoria gloriæ, sed opus bonum gratiam præcedens, non est causa meritoria gratiæ, sed dispositio quædam. Hinc patet quod prædestinatio causam non habet, rationem vero habet ex parte effectus, secundum quem rationabilis appellatur ac justa. — Ad auctoritatem ergo Ambrosii respondendum, quod in ea non designatur quod opus nostrum sit causa voluntatis divinæ, nec etiam quod sit causa collationis gratiæ, sed solum dispositio quædam :6 ita ut hoc intelligatur non de opere gratiam consequente, quod virtutem merendi habet a gratia, et nec est causa ejus neque dispositio ad ipsam, quoniam sequitur eam; sed de opere præcedente, quod dispositio consistit ad gratiam. Illi namque Deus gratiam proponit infundere quem scit se præparaturum ad gratiam : non tamen propter præparationem, quæ non est sufficiens gratiæ causa, sed propter suam bonitatem. Vult tamen quod iste habeat gratiam, quia se præparavit, juxta modum loquendi quo dicitur, quod Deus dat gratiam illi quoniam præparavit se ad eam, ita ut conjunctio illa denotet dispositionem, non causam. Tamen respectu actus volendi ipsius Dei, non potest designare dispositionem nec causam : non enim ideo voluit quoniam iste se præparavit, sed solum quoniam bonus est. — Quum ergo arguitur, quod ad justitiam pertinet æqualibus dare æqualia, etc. : dicendum, quod in homine justo causa eliciens actum volendi, finis est voluntatis; sed ex parte effectus, accipit causam ex opere hominum quod discretionem facit in eis: ut si quæratur a judice justo, Quare vis plus dare huic quam illi? si velit respondere causam voluntatis, dicet, Propter bonum justitiæ quod relucet in opere isto; si autem voluerit causam operis assignare, dicet, Quoniam iste est dignior. Verumtamen prædestinatio respectu gloriæ habet rationem justitiæ distributivæ, quia secundum exigentiam meritorum Deus eam largitur; sed respectu primi effectus ipsius prædestinationis, videlicet gratiæ, potius habet rationem liberalitatis quam æquitatis, quoniam gratia datur gratis, nec redditur meritis : unde ex parte recipientis non est assignare causam quare dignus sit gratia, sed dispositionem dumtaxat. Hæc Thomas in Scripto.

Insuper in prima parte Summæ, quæstione vicesima tertia :7 Prædestinatio, inquit, voluntatem includit. Idcirco sic inquirenda est ratio prædestinationis, sicut inquiritur ratio voluntatis divinæ. Non est autem assignare causam voluntatis divinæ ex parte actus volendi, sed ex parte volitorum, in quantum Deus vult unum propter aliud. Itaque nemo tantæ fuit insaniæ ut diceret merita esse causam prædestinationis divinæ ex parte actus prædestinationis. Verum tunc quæritur, utrum ex parte effectus prædestinatio aliquam habeat causam, hoc est, an Deus præordinaverit se daturum prædestinationis effectum alicui propter merita ejus. Dicendum, quod quidam dixerunt quod imo, videlicet propter merita præcedentia in alia vita : ut Origenes, qui dixit, omnes animas rationales simul creatas, atque in cœlo quasdam peccasse, ac juxta diversitatem meritorum suorum diversos in hoc mundo status sortiri. Verum istam opinionem excludit Apostolus ad Romanos, dicendo de Jacob et Esau : Quum nondum nati essent aut aliquid egissent boni aut mali, non ex operibus, sed ex vocante, dictum est : Quia major serviet minori.8 — Alii ergo, ut Pelagiani hæretici, dixerunt quod merita præexsistentia in hac vita, sunt ratio et causa effectus prædestinationis : dicentes, initium bene faciendi ac promerendi esse ex nobis, consummationem vero ex Deo. Quorum error patet ex verbis Apostoli ad Corinthios asserentis : Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis.9 Nullum autem principium actualiter promerendi potest esse in nobis ante cogitationem. Ideo dici non valet, quod aliquod initium in nobis exsistat quod sit ratio effectus prædestinationis. — Unde fuerunt alii qui dixerunt, quod merita sequentia prædestinationis effectum, sunt ratio prædestinationis : ita quod ideo Deus dat vel dare decrevit seu præordinavit alicui gratiam, quoniam præscivit illum bene usurum gratia sua, quemadmodum rex dat militi equum, quoniam scit quod eo bene utetur. Sed hi videntur distinxisse inter id quod est ex gratia, et id quod est ex libero arbitrio, quasi idem esse nequeat ex utroque. Manifestum est autem quod id quod est gratiæ, est prædestinationis effectus; nec hoc potest poni ut ratio prædestinationis, quum hoc sub prædestinatione concludatur. Si ergo aliquid aliud ex parte nostri sit ratio prædestinationis, hoc erit præter prædestinationis effectum. Sed non est distinctum quod est ex libero arbitrio et ex prædestinatione, sicut non est distinctum quod est ex causa secunda et causa prima: divina quippe providentia producit effectus per secundarum operationes causarum. Hinc et id quod est per liberum arbitrium ex prædestinatione procedit.

Dicendum ergo, quod prædestinationis effectum possumus considerare dupliciter. Primo, in particulari; et ita nil prohibet unum prædestinationis effectum esse causam et rationem alterius, utpote: posteriorem prioris, secundum rationem causæ finalis; priorem vero posterioris, secundum rationem causæ meritoriæ, quæ reducitur ad dispositionem materiæ: ut si dicamus quod Deus præordinavit se daturum alicui gloriam ex meritis, et quod præordinavit se alicui præstaturum gratiam ut gloriam mereatur. — Secundo considerari potest prædestinationis effectus in communi: sicque impossibile est quod totus prædestinationis effectus aliquam habeat causam ex parte nostri, quoniam quidquid est in homine ordinans ipsum ad salutem, totum comprehenditur sub prædestinationis effectu, etiam præparatio ipsa ad gratiam: neque enim hæc fit nisi per divinum auxilium, juxta illud Threnorum, Converte nos, Domine, ad te, et convertemur. Habet tamen hoc modo prædestinatio ex parte effectus pro ratione bonitatem divinam, ad quam totus prædestinationis effectus ordinatur tanquam in finem, ex qua et procedit tanquam ex primo movente principio. Itaque bonus usus gratiæ præcognitus, non est ratio collationis gratiæ, nisi secundum rationem causæ finalis.

Denique, ex bonitate divina sumi potest ratio prædestinationis aliquorum reprobationisque aliorum. Sic etenim dicitur Deus omnia propter bonitatem suam fecisse, ut in creaturis divina bonitas repræsentetur. Necesse est autem ut divina bonitas in se simplex et una, multipliciter repræsentetur in rebus: ideo ad completionem universi instituti sunt diversi entium gradus. Et ut multiplicitas graduum in rebus conservetur, permittit Deus fieri aliqua mala, ne multa bona impediantur. Sic ergo considerando totum genus humanum, voluit Deus in aliquibus repræsentare suam bonitatem per modum misericordiæ, ut in prædestinatis; in aliis per modum justitiæ, ut in præscitis et reprobis. Ad quod insinuandum dicit Apostolus ad Romanos: Volens Deus ostendere iram (id est justitiæ suæ ultionem), et notam facere potentiam suam, sustinuit (id est permisit) in multa patientia vasa iræ apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ quæ præparavit in gloriam.10 Sed quare in particulari hos elegit et illos reprobavit, non habet rationem nisi voluntatem divinam. Quemadmodum in rebus naturalibus potest ratio assignari, quum materia prima sit tota in se uniformis, cur una pars ejus est sub forma ignis, alia sub forma terræ, a Deo in principio condita: ut scilicet sic sit diversitas specierum in universo. Verum quare hæc pars materiæ est sub ista forma, et illa pars sub alia forma, dependet ex simplici Dei voluntate: sicut ex simplici artificis voluntate dependet quod iste lapis sit in hac ædificii parte, et ille in alia. Nec tamen ob hoc exstat iniquitas apud Deum, quia inæqualia non inæqualibus præparat. Hoc quippe derogaret justitiæ, si prædestinationis effectus ex debito præstaretur et non magis ex gratia. In his vero quæ ex gratia dantur, potest quis ex libito suo dare cui vult plus, et cui vult minus, absque præjudicio justitiæ, dummodo nulli subtrahat debitum. Propter quod paterfamilias apud Matthæum ait: Tolle quod tuum est, et vade.1112

Volo autem et huic dare sicut et tibi : an non licet mihi quod volo facere ?

His scriptis Thomæ omnino concordant scripta Ægidii de his super primum Sententiarum, scripta quoque Richardi et scripta Petri. Imo Richardus contra positionem quam sequitur Bonaventura sic arguit : Si qua ratio fuit in Deo, cur potius prædestinavit ipsum Jacob quam Esau, seu istum quemcumque, quam alium signatum, ergo rationabilius fuit prædestinare ipsum Jacob quam Esau; sed inconveniens est Deum facere quod minus rationabile est, omisso eo quod rationabilius est : ergo impossibile fuit quod Deus prædestinasset ipsum Esau et reprobasset Jacob. Necessarium ergo fuit Deum prædestinare Jacob et non prædestinare Esau. Ait namque Anselmus primo libro Cur Deus homo : Sicut in Deo quodlibet parvum inconveniens sequitur impossibilitas, ita quamlibet parvam rationem, si majori non vincitur, sequitur necessitas. Concordat Durandus.

Inter has tres responsiones videtur responsio Alexandri et Henrici minorem difficultatem et admirationem includere, ac magis valere ad satisfaciendum vulgaribus; sed, sicut ostensum est, non videtur consonare Scripturis et dictis Sanctorum. Porro positio S. Thomæ Scripturis consonantior esse videtur, quum et in Exodo Dominus ad Moysen dixerit : Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.13 Apostolus itidem ad Romanos de hac re disputando concludit : Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.14 Et multa ibidem de his scribit metuenda et cum ingenti tremore pensanda magis quam discutienda. Ita et Christus quum dixisset, Confiteor tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis;15 pro ratione subjunxit : Ita, Pater, quoniam sic placitum fuit ante te. In his ergo ponamus custodiam cordi et ori nostro, et ostium circumstantiæ labiis nostris;16 atque cum metu, timore et tremore nostram operemur salutem :17 certi quod Dominus Deus noster omnipotens sit essentialiter bonus et bonitas, cujus voluntas est substantialiter sapientia sua et sanctitas ac pietas infinita, realiter quoque justitia prorsus immensa, idcirco nec irrationabilis nec injusta consistere potest.

Hinc etiam positio illa Bonaventuræ rationabilior esse videtur propter motiva præhabita; et quantum salva veritate Scripturæ fas est, amplius mihi placet. Nec imperscrutabilia perscrutari præsumo. Unde et Scotus post multa difficilia, subtilia et profunda quæ circa hæc tangit, ita abrumpit : De his omnibus quia Apostolus disputat ad Romanos, ego in fine disputationis totum tanquam imperscrutabile derelinquo, dicens cum ipso Apostolo : O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei ! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus !18 etc.

JOANNES. — De proposita materia diffuse tractasti, et de ea me instruxisti; magis tamen perterruisti, eo quod omnium Pater, Dominus et Creator sic dividat inter fratres, quosdam ad inæstimabilem beatitudinem eligens ac perducens, quosdam (imo plures valdeque plurimos) reprobans, deserens et condemnans.

DIONYSIUS. — Non solum hoc, sed et utrumque in multiplici gradu efficiens. Sunt enim quidam electi, quidam electiores; nonnulli electissimi, quorum tota vita est quasi continuum Dei obsequium incessabilisque profectus in Dei amore ac omni virtute. Ita et reproborum ac impiorum quidam sunt vitiosi, quidam vitiosiores, quidam vitiosissimi. Quemadmodum enim supersanctissimus Deus statuit ac decrevit omnipotentiam, sapientiam bonitatemque suam multipliciter declarare in naturalibus, in diversis rerum ordinibus, speciebus ac gradibus;19 sic misericordiam suam atque justitiam voluit multiformiter repræsentare in rationalium creaturarum suppositis.

JOANNES. — Terrorem et admirationem hoc auget; et ut potius puto, non expedit homini de tam incomprehensibili mysterio loqui aut cogitare, nisi ingens cogat necessitas.

DIONYSIUS. — Non omnibus omnia expediunt; et quod unum sanat, alium lædit. Æstimo itaque, quod præinductorum consideratio timorata ac sobria mirabiliter valeat ad humiliandum se ipsum, ad metuendum Altissimum, ad reprimendum omnem dissolutionem, vanitatem et periculosam securitatem, ad reprimendum incauta judicia, ad vitandum proximorum contemptum. Et de hoc sic ait Cancellarius Parisiensis Joannes: Hæc consideratio judiciorum Dei, qui terribilis est in consiliis suis super filios hominum, si cum superba curiositate recenseatur, præcipitat in illam Sapientis damnationem: Qui scrutator est majestatis, opprimetur a gloria. Exterminat omnem bonæ consolationis virtutem; denique in reprobam de Deo desperationem, et in odiosas, rabidas ac insanas demergit blasphemias. Hoc in viatoribus aliquibus, hoc in damnatis omnibus operatur. Si vero cum debita humilitate ac reverentia assumatur, nullam existimo potiorem vel efficaciorem ad obtinendum consolationem divinam et gratiam ac salutem. Verum in hoc jugiter omnis immoderantia est vitanda, et juxta doctrinam Apostoli, redigendus est intellectus in obsequium Christi subjectionemque fidei.20

JOANNES. — Satisfecisti jam abundanter desiderio meo in opere tanto: unde et gratias pro viribus ago; quanquam unum sit quod doleo omissum.

DIONYSIUS. — Et quid est hoc?

JOANNES. — Divisiones: de quibus quamvis te supra excusaveris, attamen quia in scholis jam consueverunt præmitti, utinam saltem breviter tangeres eas.

DIONYSIUS. — Etiam in hoc acquiescam. Verumtamen huic operi hic finem imponam; atque de omni quod bene prolatum est, grates offero Patri misericordiarum, Deo totius consolationis:21 cujus providentia nos in hujus vitæ curriculo tam paterne ac pie gubernet et consoletur, ut ad torrentem voluptatis supernæ, ad supersplendidissimum fontem vitæ æternæ, ad possessionem inamissibilem luminis gloriæ, decurso stadii hujus exsilio perducamur.22 Ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS COMMENTARIORUM IN LIBROS B. SEVERINI BOETII DE CONSOLATIONE PHILOSOPHIÆ.

Footnotes

  1. 1 Cor. III, 9. ↩

  2. Rom. xi, 33. ↩

  3. Rom. iii, 19. ↩

  4. Rom. viii, 29. ↩

  5. Gen. xviii, 17, 19. ↩

  6. Cf. p. 638 B'. ↩

  7. art. 5. ↩

  8. Rom. ix, 11, 12. ↩

  9. II Cor. III, 5. ↩

  10. Rom. IX, 22, 23. ↩

  11. Matth. XX, 14, 15. ↩

  12. Ibid. 14. ↩

  13. Exod. xxxiii, 19. ↩

  14. Rom. ix, 18. ↩

  15. Matth. xi, 25. ↩

  16. Ps. cxl, 3. ↩

  17. Philipp. ii, 12. ↩

  18. Rom.xi,33. ↩

  19. Rom. ix, 26. ↩

  20. II Cor. x, 5. ↩

  21. Ibid. 1, 3. ↩

  22. Ps. xxxv, 9, 10. ↩

Chapter 199 of 199