Skip to the text

Articulus 14

DE FATO ET PROVIDENTIA EX DICTIS S. THOMÆ.

UT tactum est supra, de fato (ut fertur) edidit Thomas speciale opusculum, in quo inter cetera protestatur :1 Fatum primo dicitur mors dispositione periodorum inducta. Secundo, dispositio divinæ providentiæ de futuro progressu esse et vitæ inferiorum : quæ dispositio est æterna.

Tertio fatum dicitur forma ordinis esse ac vitæ inferiorum, causata in ipsis ex periodo cœlestis circuli, qui suis radiationibus ambit nativitates inferiorum. Quæ forma non est forma substantialis dans esse, sed potius forma cujusdam universalis ordinis esse ac vitæ, in essentia simplex, ac multiplex in virtute. Etenim simplex esse habet a simplicitate circulationis circuli communis, multiplicitatem autem virtutis a multitudine eorum quæ continuo a circulo fluunt :2 fluit quippe a multis stellis et sitibus et spatiis et imaginibus et conjunctionibus et præventionibus, et multiplicibus angulis, qui describuntur ex intersecationibus radiorum cœlestium corporum productioneque radiorum super centrum, in quo est sol. Atque ut asserit Ptolemæus, per adspectum solis omnes virtutes eorum quæ sunt in circulo cœlesti congregantur et ad unam formam uniuntur. — Quæ forma medium est inter necessarium et possibile. Necessarium enim est quidquid est in motu circuli cœlestis, possibile vero quidquid est in generabilium corruptibiliumque materia : sed forma ex circulo cœlesti causata et generabilibus corruptibilibusque inhærens, media est inter utrumque. Omne enim quod recipitur in aliquo, recipitur in eo secundum potestatem et dispositionem recipientis, non recepti seu causæ a qua est. Quod patet in bonitatibus quæ procedunt a Deo, ut sunt esse, vita, ratio, lux, sapientia : quæ quanto longius a primo procedunt secundum diversos entium gradus, tanto mutabiliora materialioraque fiunt, quamvis in Deo simplicissime, immutabiliter æternaliterque consistant, ut divinus Dionysius libro de Divinis nominibus docet.3 Conformiter est de forma ordinis esse ac vitæ : quæ in cœlesti circulo necessaria est, et incommutabilis, hoc est inalterabilis ; in rebus vero generatis, propter mutabilitatem esse ipsarum, est mutabiliter ac contingenter recepta. Unde quarto de Consolatione Boetius multos figurat circulos, in quorum centro ordo est et causa fati atque fatalium :4 et in circulo primo propinquo centro, est immutabilitas fati secundum quod refertur ad causam ; in circulo autem distante, in quo continentur generabilia et corruptibilia, est ejusdem fati contingentia ac mutabilitas per esse generatorum et corruptorum. Sicque centrum est dispositio esse et vitæ in mente primi motoris : circulus vero juxta centrum propinquus, est eadem forma dispositionis prout est in periodo circuli cœlestis; circulus demum a centro distans, designat formam dispositionis eamdem prout mutabiliter est in rebus generatis atque corruptis. Forma quoque hæc, quum sit imago periodi, virtualiter ac potentialiter continet totum esse et operationem et durationem generatorum et corruptorum : sicque quamvis sit ex necessario, nihilo minus est variabilis et contingens. Cujus causam optime assignat Ptolemæus in Quadripartito : Virtutes (dicens) stellarum per aliud et per accidens fiunt in inferioribus. Per aliud quidem, quia per sphæram activorum et passivorum, per quorum qualitates activas et passivas inhærent inferioribus; per accidens autem, quia hæc forma, etsi a necessaria effluat causa et immutabili, accidit ei habere esse in rebus contingentibus ac variabilibus. Itaque ex duobus habet mutabilitatem, puta : ex qualitatibus elementorum, per quæ defertur ad generata; et ex esse generatorum, in quibus est sicut in subjecto. — Hinc dispositio fatalis exclusibilis impedibilisque consistit per oppositas dispositiones in materia sensibili exsistentes, per dispositiones quoque oppositas in anima sensitiva inventas. Hoc namque faciunt apprehensa in virtutibus animæ sensitivæ, quod dispositiones qualitatum activarum et passivarum in corporibus. Ex imaginatione enim mulieris intensa, totum corpus ad venerea transmutatur. Propter quod etiam asserit Avicenna, quod quidam ex imaginatione lepræ leprosus effectus est. Patientibus quoque sanguinis fluxum, dissuadet Galenus rubicundorum adspectum. Si igitur apprehensa sint motui cœlesti contraria, excludunt cœli effectum; per convenientes vero cœlesti motioni dispositiones corporales apprehensionesque animales juvatur cœlestis effectus. Propter quod Mesalon dixit :5 Cœlestis effectus [qui vocatur alatre] juvatur a sapiente astronomo, sicut in productione terræ nascentium juvatur aratione et seminatione.

Sed his objici potest, quoniam somnia ex quibus prognosticamus futura, ut dicit Macrobius, sive sint oracula, sive intelligentiæ, sive prophetiæ, tripliciter fiunt in nobis, ut etiam Aristoteles ait secundo de Somno et vigilia , puta, per signum, per causam, aut per accidens, in quantum actus est accidens per se, non accidens communiter. Est autem somnium passio somni : idcirco per aliquid dormitionis accidit somnium dormienti. Accidens autem dormitionis quod est prognosticum futuri, non potest causari a calido et frigido, humido et sicco, quæ sunt in materia :6 oportet ergo quod causetur a forma aliqua, quæ est forma ordinis et regula vitæ inferiorum. Nec forma hæc potest esse nisi a circulo cœlesti : cui formæ inferiora de necessitate subjecta videntur. Dicendum, quod non de necessitate inferiora subjacent illi formæ. Cujus duplex causa prætacta est. — Porro de illuminatione intellectus est duplex responsio. Una Stoicorum et Platonicorum, dicentium quod omnis substantia nobilior per imperium habet movere inferiorem, et quod inferior illi obedit : sicut in fascinationibus anima unius inspiciendo alium ligat et impedit operationes illius. Dicunt namque, quod virtute alicujus naturæ superioris, sive intelligentiæ sive stellæ, anima unius ponitur in gradu superiori, et anima alterius in gradu inferiori; tuncque inferior nata est immutari ab apprehensione superioris, et sic fiunt fascinationes. Hoc vero secundum Peripateticos non bene convenit, quoniam inter agens et actum, movens et motum, oportet esse immediationem et conjunctionem secundum contactum. Unde dicimus, quod sicut calor digestivus duplicis est virtutis, unamque habet in quantum est calor ignis, cujus est alterare et separare ea quæ diversi sunt generis atque decoquere; alteram habet in quantum instrumentum est animæ, quæ est principium vitæ, secundum quam terminat dirigendo ad formam viventis:7 sic et motus cœlestis duplicem habet virtutem, unam in quantum est motus corporis orbicularis, et sic movet aliqua corpora;8 aliam prout est instrumentum intelligentiæ moventis, et ita effectus ejus fit in anima sensitiva per formas corporum, et in anima intellectiva per formas illuminationis.

Itaque, juxta præhabita, fatum mutatur duplici de causa: propter quod nullam rebus necessitatem imponit, sed inclinat ad effectus cœlestium, si non sit dispositio fortior in materia ad contrarium movens. Idcirco hujusmodi moventia assimilat Aristoteles, secundo de Somno et vigilia, duplicibus consiliariis. Superiores quippe consiliarii ex rationibus certis suadent aliquid utiliter faciendum, quod tamen inferiores propter diversos casus obviantes dissuadent. Unde ait, quod supervenientibus aliis consiliis, consilia frequenter mutantur. Propterea, secundum Ptolemæum, duæ sunt partes astronomiæ. Una de sitibus et motibus corporum superiorum, et quantitatibus eorum et passionibus propriis: ad hanc per demonstrationem pertingitur. Alia est de effectibus astrorum in inferioribus, qui in rebus mutabilibus mutabiliter recipiuntur: ideo ad hanc non nisi per conjecturationem pervenitur. Hinc astronomiam in hac parte dicit secundum aliquid physicum esse, et ex signis mutabilibus generare habitum minoris certitudinis quam sit scientia sive opinio. Quum enim hujusmodi signa sint communia et mutabilia, non demonstrant, eo quod nec in omnibus nec in pluribus includunt significatum, sed quantum est de se, sunt indicia quædam, multis ex causis mutabilia. Ideo astronomus sæpe dicit verum, et tamen quod dixit non evenit: quoniam dictum suum secundum dispositionem cœlestium fuit verissimum, sed hæc dispositio mutatione inferiorum causarum exclusa est. — Hæc Thomas in præfato tractatu.

Insuper, ut superius quoque inductum est, in Summa contra gentiles, libro tertio, Thomas diffuse inde conscripsit: quæ a studiosis ibi possunt requiri. Ubi et inter cetera refert: Sciendum quod ad probandum effectus cœlestium corporum ex necessitate procedere, Avicenna in sua Metaphysica tali utitur ratione: Si effectus cœlestium corporum impeditur, oportet quod hoc sit per aliquam causam voluntariam aut naturalem. Omnis autem causa inferior, tam voluntaria quam naturalis, ad aliquod principium cœleste reducitur: ergo impedimentum effectuum cœlestium corporum procedit ex aliquibus cœlestibus principiis. Si ergo totus ordo causalitatis cœlestium corporum simul accipiatur, impossibile est quod ejus effectus in inferioribus istis cassetur. Hæc autem ratio, ut secundo Physicorum Aristoteles tangit, fuit quorumdam antiquorum philosophorum casum fortunamque negantium, eo quod unumquemque effectum dicebant esse ab aliqua causa determinata; posita autem causa, necessario ponitur et effectus. Quam rationem ipse Aristoteles sexto Metaphysicæ solvit, duas propositiones negando quibus ratio ipsa innititur. Quarum una est, quod posita causa quacumque, necessario ponitur et effectus. Hoc enim non oportet in omnibus causis, quoniam aliqua causa quamvis sit per se et proprie causa sufficiens alicujus effectus, potest tamen impediri ex concursu alterius causæ, ut non sequatur effectus. Alia propositio quam negat, est: Omne quod quocumque modo est, citra Deum, habet causam per se. Quod dicit solum verum esse de his quæ sunt per se; quæ autem sunt per accidens, non habent aliquam causam per se: sicut esse musicum, habet causam in homine; quod autem homo sit simul albus et musicus, non habet aliquam causam per se. Quæcumque enim sunt simul propter aliquam causam, habent inter se ordinem ex causa illa; quæ vero per accidens sunt, ordinem non habent ad invicem. Sic ergo, proposito aliquo effectu, dicemus quod habuit aliquam causam, ex qua non de necessitate sequebatur, quoniam poterat impediri ex alia causa per accidens concurrente. Et licet causam illam concurrentem oporteat reducere in causam altiorem, tamen concursum qui impedit non est reducere in aliquam causam. Ideo dici non potest, quod impedimentum hujus vel illius effectus procedit ex aliquo cœlesti principio. Hinc dicendum non est, quod effectus corporum cœlestium ex necessitate proveniant in inferioribus istis. Hæc ibidem.

Quocirca sciendum, quod Avicenna et Algazel ac alii multi Peripateticorum, dicentes ab uno primo simplici uniformiter et immutabiliter se habente, non procedere immediate nisi unum, dixerunt unam intelligentiam creatam ab alia, et animas rationales omnes ab intelligentia infima: quod Guillelmus asserit fuisse de Aristotelis mente. Ideo consequenter dixerunt intelligentiam illam ultimam posse consistere causam electionum et volitionum nostrarum. Quæ opinio est prorsus erronea: quoniam et creare Deo est proprium, et quum Deus gloriosus ac summus sit omnium causa liberrima per intellectum et voluntatem, ideo sicut plura et omnia simul uno actu intelligit et vult, sic unico actu simul plura producit et creat, et tot ac tanta et taliter, quot, quanta et qualiter; nec ex hoc variabiliter habet se. Denique de his etiam Henricus, tam in Summa quam in Quodlibetis, diffuse scribit et eleganter; similiter Alexander, Bonaventura, et alii, et Thomas (ut tactum est) in plurimis locis. Quorum omnium sententiæ, quantum ad præsentem spectat tractatum, satis contentæ videntur in nunc dictis et expositione totius voluminis hujus.

JOANNES. — De fato ergo et providentia satis dixisse videris; sed quoniam materia ista de divina providentia proxima est tractatui de prædestinatione Dei quantum ad electos, et præscientia ejus quantum ad reprobos, precor ut de prædestinatione ac præscientia hujusmodi aliquid compendiose subjungas.

DIONYSIUS. — Forsan non expedit, quia materia est profunda; nec istud secretum omnibus est pandendum, capacitatemque superat puerorum.

JOANNES. — Nosti quod etiam laici multi frequenter incaute loquuntur de materia ista, et imaginantur prædestinatum non posse perire, nec præscitum salvari, nec interesse an bene an male vivant, quasi prædestinatio et præscientia Dei imprimant libero arbitrio necessitatem. Nonne ergo expediens est ut fideles discipuli et capaces scholares super his salubriter informentur, ut bene fundati, ab intimorata loquacitate reprimantur, atque occulta Dei vereantur ac venerentur judicia, sicque in sanctitate et justitia suo deserviant jugiter Creatori, incaute quoque et imperite loquentes reprimant et informent?

DIONYSIUS. — Tam rationabili persuasione convictus, quod postulas pro viribus adimplebo.

Footnotes

  1. Cf. p. 512 B et s., 542 B et s. ↩

  2. * fit ↩

  3. cap. v. ↩

  4. Cf. p. 515 B' et s. ↩

  5. * Maschallah ↩

  6. * primo de Divinatione ↩

  7. Cf. p. 169 D' et s. ↩

  8. cap. 86. ↩

Chapter 198 of 199