Articulus 16
INTRODUCTIO ET SOLUTIO QUÆSTIONUM QUARUMDAM CONCERNENTIUM PRÆSENS CAPITULUM SECUNDUM.
PRIMO hic quæritur, an spiritualia ac divina verius ac convenientius designentur per negativa et dissimilia, quam per affirmativa et nobiliora.1 Videtur quod non : quia nominatio rei ordinatur ac tendit ad habendam ejus notitiam ; negativa autem de Deo non exprimunt quid sit, sed quid non sit. Rursus, cognitio fit per quamdam assimilationem, et per similitudinem cogniti exsistentem in cognoscente.23 Positiva autem et nobiliora, sunt Deo et incorporeis similiora: ergo efficacius ad illorum ducunt notitiam. Amplius, quo effectus est suæ causæ conformior, eo clarius repræsentat eamdem, sicque est clarius medium ad illius cognitionem. — In oppositum videtur auctoritas et doctrina auctoris in littera.
Ad istud videtur breviter respondendum, quod per affirmativa et nobiliora, verius, clarius ac eminentius cognoscuntur immaterialia et divina, loquendo directe, et quantum est ex natura rei, atque ex parte objecti et medii; sed ex parte imbecillitatis ac defectuositatis nostri ingenii contingit oppositum, et etiam indirecte. Nostra quippe cognitio, ab imperfectioribus ad perfectiora paulatim procedit, et ad errandum proclivis est. Idcirco in primis facilius capimus quid Deus et mentes illæ deiformes angelicæ non sint, quam quid sint. Hinc tertio de Anima dicitur, quod simplicium intelligentia seu cognitio, est per negationem. Facilius enim apprehendimus quod Deus et angeli non sunt extensive magni aut parvi, figurati aut circumscripti, colorati aut sensibiliter lucidi, quam quid sit illa ipsorum simplicitas, aut qualiter terminetur essentia angeli in se aut in loco, ita quod quum sit in aliquo spatio loci, non sit in toto spatio universi. Insuper, quum multi sint non valentes se super sensum et imaginationem, et super cuncta materialia elevare, faciliter possent induci ad æstimandum quod Deus et substantiæ separatæ sint quædam materialia entia, splendidissima ac speciosissima, aut corporea lumina: ad quod vitandum, aptius describuntur interdum per viliora, quæ palam est ipsis substantialiter non convenire. Cognitio tamen per affirmativa et digniora, per similiora et propinquiora, in se perfectior est ac magis distincta, imo perfectæ notitiæ rei per speciem vicinior. Nec obstat quod sanctus iste theologus libro de Mystica theologia edocuit, quod perfectissima Dei contemplatio in præsenti, est intuitio illa qua ei unimur tanquam omnino ignoto, et in qua omnia auferuntur ab ipso. Hoc etenim contingit ex parte nostri, et quia hoc ipsum quod vere convenit Deo, et quod concipimus affirmative de eo, convenit ei in infinitum excellentius atque perfectius quam intelligere valeamus: sicque auferimus et negamus illa ab ipso, non simpliciter et absolute quantum ad id quod in sua natura sunt, sed quoad modum quo ea capere possumus in hac vita, prout istud infra et libris sequentibus diffusius exponetur.
Secundo hic quæritur, an ex rebus creatis possumus aliquid de Deo vere et quidditative cognoscere. Et apparet quod non, ex multis verbis hujus capituli: in quo inter cetera dicitur, quod Deus est super omnem essentiam et vitam, nullo lumine eum characterizante, id est determinante; et quod omnis intellectus ac ratio, ab ejus expressione, repræsentatione et similitudine deficiunt infinite; itemque, quod Deus non est secundum aliquid, imo nec aliquid eorum quæ sunt, ita quod ignoramus superessentialem ipsius naturam, atque ineffabilem ipsius infinitatem, ac supersubstantialis suæ deitatis beatitudinem. — Circa hæc dico, quod quæstio ista includit et tangit quasi pelagus difficultatum, plurimarumque quæstionum abyssum, an scilicet Deo et creaturis conveniat aliquid univoce, an possimus Deum in sæculo isto intuitive cognoscere, an valeamus de ipso nunc aliquid vere ac proprie et distincte concipere, an Deus sit in genere, an prædicata perfectionalia ex natura rei et per prius competant Deo quam creaturis. Verumtamen istæ et consimiles quæstiones, in libro de Divinis nominibus et in volumine de Mystica theologia potius habent locum, et ibi, prout Dominus dederit, ipso præstante solventur. De quibus etiam in collectario super primum Sententiarum, diligenter pro viribus est tractatum.
Tertio quæritur de simplicitate et puritate angelorum, an scilicet vere immateriales exsistant. Et probatur quod imo, ex multis auctoritatibus hujus capituli, in quo Theologus non solum nominat eos incorporales et immateriales, sed etiam deiformes simplicitates, aliquando vero immaterialitates. De hac autem quæstione, super secundum Sententiarum dictum est copiose, et perscrutatum est ibi an in angelis sit compositio aut unio aliqua ex materia et forma, ex esse et essentia, ex actu et potentia.4 Denique quæstio ista de immaterialitate angelorum antiqua est, et tam inter philosophos quam inter theologos præcipuos, fuerunt de ea diversæ opiniones. Plato enim in dæmonibus posuit etiam corporalem materiam, quamvis invisibilem nobis. Unde Apuleius Platonicus, in libro de Deo Socratis, affirmat dæmones esse animalia, corpore aeria, animo passiva, mente rationalia, tempore æterna. In superioribus demum intellectualibus substantiis posuit Plato simpliciorem quamdam materiam, quam Proclus in Elementatione sua theologica nominat schema. Auctor quoque libri de Causis affirmat quod intelligentia est habens hyliathin.5 Hanc opinionem secuti sunt aliqui magni qui philosophia Platonicorum fuerunt instructi, ut sancti patres Augustinus, Basilius, Cassianus. Aristoteles vero et Peripatetici dixerunt intelligentias esse substantias separatas, id est a materia liberas et semotas. Similiter inter doctores scholasticos sunt de hac re duæ opiniones. Nam Bonaventura, Richardus de Mediavilla, Petrus, ac alii multi, dicunt in angelis esse spiritualem materiam. Porro Guillelmus Parisiensis in libro de Universo, Thomas, Albertus, Ægidius, cum suis sequacibus, fortiter tenent contrarium: quorum opinio probabilior reputatur, præsertim quia doctrinæ S. Dionysii consonantior esse censetur. Angeli namque nec ad subsistendum, nec ad intelligendum, neque ad movendum active egent materia. Est tamen in eis unio quædam actus atque potentiæ. At vero Origenes, doctor antiquus ac ingeniosissimus homo, in libris Periarchon etiam scripsit quod post summam Trinitatem nulla creata substantia sine materia potest subsistere. Avicebron item in libro Fontis vitæ asserit in cunctis intellectualibus creaturis ac ceteris esse materiam, quam et secundum se sumptam dicit in omnibus illis ejusdem consistere rationis.
Verum de hac quæstione pertranseo, quoniam utriusque opinionis motiva super secundum Sententiarum cum declarationibus suis diffuse sunt introducta.
PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS
ANTEQUAM ergo de hierarchiis distincte tractemus, congruum est ut exponamus quæ sit generalis descriptio hierarchiæ (quod fiet tertio capitulo), et quid utilitatis conferat hierarchia quibuslibet personis in se constitutis et ministrantibus; deinde specialiter laudemus cœlestes hierarchias secundum testimonia Scripturarum eis congruentia (quod fiet quarto, et decem capitulis sequentibus); tandem [dicamus] quintodecimo et ultimo capitulo, quibuslibet formis et figuris sensibilibus cœlestes animi in Scripturis designentur, et ad qualem simplicem veritatem oporteat reduci per illas formas vel figuras: ne et nos sicut alii multi, stulte arbitremur mentes cœlestes et Deo conformes, multipedes esse (quia dicitur in Ezechiele: Pedes eorum pedes recti), et quasdam esse multorum vultuum (quia rursus dicitur in Ezechiele:67 Quatuor facies uni), et esse formatas secundum figuram boum, aut leonum, aut aquilarum (ut dicitur ibidem: Similitudo vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor;8 et in Apocalypsi habetur: In medio sedis et in circuitu sedis, quatuor animalia plena oculis ante et retro), aut habere trinum alarum ordinem (propter illud quod legitur apud Isaiam:9 Sex alæ uni, et sex alæ alteri); et ne imaginemur super cœlum rotas igneas (quia dicit Daniel: Rotæ ejus ignis accensus), et thronos materiales quasi necessarios ad reclinationem principatui Deitatis (quia dicitur etiam apud Danielem:1011 Throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit), et quosdam equos colorum multorum (juxta quod Zachariæ revelatum est, ubi ait: Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et post eum equi rufi, varii, et albi), et principes principum militiæ ferentes lanceas, (quia dicitur in Ezechiele: Ecce ego suscitabo principes principum, et nominatos ascensores eorum). Hæc tamen junctura, Ferentes lanceas, ibi non invenitur in Scriptura. Sed de hujusmodi lancea legitur in Job: Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos, et non pepercit; et in libro Sapientiæ: Acuet diram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Et similiter quæcumque alia nobis in Scripturis sacris tradita sunt per formas sensibiles, secundum varietatem signorum manifestantium statum cœlestium animorum. Artificiose enim Theologia utitur formis coaptatis ad significandum mentes infigurabiles, ut dictum est, considerata infirmitate mentis nostræ, et providendo sibi familiarem et connaturalem sursumactionem, prout dictum est supra, reflectendo ad ipsam nostram mentem sanctas analogicas Scripturas.1213
Si quis autem arbitretur congrue designari cœlestia in sacris Scripturis signis sensibilibus, tanquam in se ipsis ignota et nobis incontemplabilia, sed inconveniens esse ut tam vilibus signis designentur, et per hoc quasi publicam irrisionem angelicorum nominum fieri;14 et debere theologos [ea] signare pretiosissimis sensibilium creaturarum vel corporum, tanquam ipsis angelis per sui pretiositatem quodammodo secundum sensibilium possibilitatem cognatis et familiaribus, neque cœlestibus animis simplicibus et Deo conformibus debere attribuere viles et infimas sensibilium formas, eo quod iste modus videatur et nobis esse ad cœlestia cognoscenda expeditior, et supermundanis mentibus honorabilior. Sed et vilitas formarum forte potest legentes ad talem errorem inducere, ut putent supercœlestia repleri multitudine leonum, equorum, et similium animalium, et decantari ibi laudes mugitivas more boum, et esse ibi volatiles angelos ad modum avium, et alia animalia, et materias viliores prædictis (ut designantur lapidibus in Ezechiele et in Job, et herbis virentibus in Ezechiele): et ita quæcumque Scripturarum testimonia describunt hujusmodi sensibilium similitudines valde cœlestibus dissimiles, quasi declinando et humiliando ipsa cœlestia ad dedecus et ignobilitatem et passibilitatem. Si quis, inquam, ita ut dixi, arbitratur, ego sic ei respondeo: Veritatis inquisitio docet quod Theologia per signorum vilitatem perfecte provideat, ut neque cœlestibus fiat injuria, neque fideles seducantur opinando deformes aut viles materias esse in cœlo. Non enim propter hanc solam causam per visibilia et infima signantur invisibilia cœlestia, ut animus noster, qui non potest immediate extendi ad intelligibles contemplationes, sed indiget sursumactione familiarium et connaturalium sibi signorum, per ea ad cognitionem cœlestium manuducatur; sed et propter aliam causam, scilicet, ut dum quædam signorum, quamvis vilium, fideles illuminant ad cognitionem cœlestium, eorumdem vilitas abscondat reprobis divinam veritatem, ne detur sanctum canibus: quia ut dicit Apostolus, Non omnium est scientia. Quod autem hujusmodi sensibilium signorum vilitas non injuriam cœlestibus faciat, sed veriorem eorumdem ingignat cognitionem, inde patet quia duplex est modus notificandi invisibilia Dei et quælibet cœlestia: unus affirmativus, quasi per similia, ut quum dicitur, Deus lux est; alius vero quasi negativus, est per dissimilia et summe inconvenientia, et quæ videantur ei omnino non congruere. Siquidem supersubstantialem Deitatem quam vocant Scripturæ mentem vel substantiam, ostendentes in ea rationalitatem, et sapientiam ipsi convenientem, et veram essentiam quæ est vera causa omnium exsistentium, vocant etiam ipsam et lumen et vitam: his et his similibus, tanquam inter cetera venerabilioribus, signantes quod Divinitas superemineat omnibus materialibus, quamvis et illa signa multum deficiant a comparatione veritatis. Est enim Divinitas super omnem substantiam et vitam, adeo ut nullum lumen digne valeat eam signare; sed et omnis mens et ratio ab ipsius similitudine incomparabiliter deficit. Alius autem modus est manifesti divina vel cœlestia per negationes et remotiones dissimilitudinum, ut quando dicitur in Scripturis invisibilis, interminabilis, incomprehensibilis: quibus omnibus non quod ipse est, sed quod ipse non est, signatur. Et iste modus secundus efficacius nos inducit ad cognitionem Dei, quoniam sicut secretius ab apostolica doctrina accepimus, non proprie dicitur Deus aliquid exsistens aut intelligibile. Unde omnia possunt ab ipso vere et proprie removeri, nihil autem proprie affirmari. Secundus autem modus plus congruit negationibus, quæ propriæ magis sunt, quam primus. Vere enim ignoramus supersubstantialem et incomprehensibilem et ineffabilem infinitatem ipsius, quæ ipsam excedit unitionem. Quum ergo omnia de Deo vere et proprie negentur et removeantur, et nihil proprie de ipso affirmetur, divino occulto convenientior est manifestatio per viliores et dissimiliores formas sensibiles, quam per pretiosiores. Dum ergo sacra Scriptura designat divina et cœlestia formis vilioribus, non eadem per hoc dehonestat, sed honorat; et ostendit per hoc, quod ipsa supermundane excedant omnia materialia.
Sed neque arbitror aliquem prudentem virum negare quin signa dissimiliora efficacius sursumducant mentem nostram, quam similiora: quia per signa pretiosiora facile posset seduci animus infirmus, ut putaret ad litteram tale aliquid esse in cœlo, scilicet quod sint ibi homines lucidi et fulgentes, vestiti decentissime veste splendidissima, et emitentes a se igneas flammas non urentes nec lædentes: quia dicitur in Ezechiele, Adspectus eorum quasi carbonum ignis, etc.15 Et similiter decipi posset mens in similibus signis pretiosis, qualia in Scripturis inveniuntur in designatione animorum cœlestium. Ne ergo hanc incurrant deceptionem qui nihil noverunt altius pulchris sensibilibus, sapientia sanctorum theologorum suscitans mentes ad cœlestia, deponit se ad utendum similitudinibus valde dissimilibus in cœlestium designatione, ne permittat mentem nostram materialibus immersam quiescere in talibus imaginibus, sed per earum turpitudinem valde suscitans et sublevans mentis nostræ vim supernorum apprehensivam, eo quod nec conveniat neque verisimile videatur quod valde materialia et tam deformia, sint proprie comparabilia cœlestibus et divinis.
Alia præterea est ratio quare per viliores creaturas corporeas congrue cœlestia designantur. Nulla enim res universaliter privatur participatione boni, dicente Scriptura:16 Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Congrue ergo ex omnibus materialibus designari possunt cœlestia et divina, intellectualibus tamen alio modo habentibus ea quæ sensibilibus longe alio modo tribuuntur. Verbi gratia: furor qui attribuitur irrationalibus, ingignitur ex motu passibili, et motus ille furibundus plenus est omni irrationalitate.17 Quando vero attribuitur intellectualibus, signat fortem ipsorum discretionem, et indissolubilem immobilitatem in immutabili stabilitate bonorum quibus Deo conformantur. Et similiter concupiscentia quæ attribuitur irrationalibus, est quædam incircumspecta et materialis passio respectu alicujus rei sensibilis, ingenita et ex naturali motu vel consuetudine, impetuosa, impetu corporalis appetitus irrationabiliter obtinens quod appetitur, impingendo totum animal in concupiscibile se-
B C cundum sensum. Quando autem concupiscentiam cœlestibus animis attribuimus, nomine ipsius intelligimus divinum amorem immaterialitatis qui est super mentem, et indeclinabile ad aliud et irremissibile a proprio fervore desiderium contemplationis divinæ et per excessum omnis substantiæ, in solos Sponsi amplexus tendentis, et nulla anxietate afflictæ ut accidit in desideriis carnalium voluptatum, quarum appetitus plenus est anxietate, et satietas pœnitentia; et tendentis ad divinum, purissimum et omnium summum splendorem, qui comprehensores suos omnino errare non patitur illuminando eos ipsa specie veritatis, ad decorem, id est pulchritudinis plenitudinem æternæ et veræ communionis ad Deum, pulchros facientem suos contemplatores et amatores, juxta illud: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu, etc.18 Desiderium dico, non valens coerceri vel remitti, propter sui fortitudinem ad id quod appetit, et inconversibilitatem ad illud:19 quod nulla occasio valet incidere, propter hoc quod pure et singulariter Deum desiderant, et nihil est quod eos possit ab ejus amore revocare vel re- tardare. Et quia semper Deus est uniformis, æqualiter bonus et pulcher, et quia ipse in se simplicissime habet omnem speciem desiderabilem, ut sapientiam, bonitatem, pulchritudinem, æternitatem, omnipotentiam, etc., et secundum omnia est totus desiderabilis;20 ideo plenarie, intime, irrevocabiliter in se trahit omnia suorum comprehensorum desideria. Item, quum inanimatis aut irrationalibus attribuimus insensibilitatem vel irrationalitatem, ostendimus quod preventur sensu vel ratione. Quum autem figurative [illas] attribuimus cœlestibus substantiis, ostendimus eas excedere sensum et rationem nostram, qui per materialia investigamus immaterialia, et utimur sensibus, qui valde sunt alieni a cœlestibus animis. Patet ergo per prædicta, quod non incongrue designantur cœlestes mentes per formas sensibiles etiam vilissimas. Quum enim omnia, etiam corporalia et vilissima existentium, a vere bono esse suum habeant, secundum omnes ipsorum proprietates habent quasdam resonantias et repræsentationes intellectualis et superintellectualis decoris, et possibile est per omnes ipsas sursumagi ad immateriales archetypias, quæ sunt rationes Verbi, vel ideæ, vel exemplaria, de quibus [libro] de Divinis nominibus; non quidem eodem modo, sed valde dissimiliter accipendo hinc inde proprietates sensibiles, ut scilicet secundum congruentiam intellectualium attribuantur intellectualibus, et secundum congruentiam sensibilium attribuantur sensibilibus.
Invenitur autem in Scripturis, quod theologi non solum angelis attribuunt formas sensibiles, sicut dictum est, sed et ipsi Divinitati quandoque attribuunt digniores formas, vocando eam Solem justitiæ, Stellam matutinam, quæ in mente oritur quando homo justificatur, et lumen, quia resplendet intelligibiliter et interminabiliter.21 Unde Psalmista: Signatum est, inquit, super nos lumen vultus tui, Domine;22 et iterum, In lumine tuo videbimus lumen.23 Et S. Joannes ait: Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.24 Aliquando attribuunt ei mediocres formas, vocando Deum ignem (unde in Deuteronomio dicitur, Dominus Deus tuus ignis consumens est):25 quia illuminat, quamvis sine læsione, quum ignis lædat et urat. Attribuunt etiam illi aquam, sicut habetur apud Joannem:26 Flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ; hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Daniel quoque: Fluvius, inquit, egrediebatur a facie ejus. Et in Ecclesiastico dicitur: Ego quasi fluvius Dorix, et quasi aquæductus.27 Et hoc ideo, quia vitalibus affluentiis replet mentes, sicut aqua administrat materialem vitam plantis. De quibus infra, capitulo quintodecimo. Aliquando autem attribuunt Deo formas infimas, ut unguenti.28 Unde S. Joannes in prima sua ait epistola: Unctio ejus docet vos de omnibus;29 et Ecclesiasticus, Unguentarius conficiet pigmenta suavitatis;3031 et in Psalmo, Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ.32 Et in Actibus S. Petrus ait: Unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute. Lapidem angularem: ut est apud Isaiam, apud Job, in Actibus, etc. Attribuunt etiam ei formam beluinam: ut leonis, apud Osee, Consumam eos ibi quasi leo; et pantheræ, in antiqua translatione, ubi nos habemus, Catulus leonis; et pardi, Sicut pardus in via Assyriorum, occurram eis quasi ursa raptis catulis.33 Attribuunt etiam ei formam quæ videtur esse vilior ceteris, scilicet vermis, quem ipse Dominus sibi adscribit in Psalmo: Ego autem sum vermis. — Ita et omnes Deum cognoscentes et gustantes, qui per Scripturam recitant quæ sibi occulte divinitus inspirata sunt, in dictis formationibus bene distinguunt cœlestia et divina ab imperfectis materiis et immundis, aliter, ut dictum est, attribuendo cœlestibus quæ aliquando conveniunt sensibilibus, nullam per hoc maculam cœlestibus impingentes:3435 quin potius honorant ipsa cœlestia, describendo ea per formas dissimiliores et viliores, ut per hoc veritas indignis abscondatur, qui despiciunt tam viles descriptiones nec eas curant investigare, et fidelibus pateat, qui (ut prædictum est) eam per sensibilium collationem diligenter inquirunt, et dum figurarum significationem intelligere desiderant, non permittuntur in sensibilibus formis tanquam ad litteram intelligendis permanere, ipsa formarum deformitate eos repellente.36373839 Honorificant ergo theologi divina, removendo ab eis quæ vere et proprie possunt ab eis removeri, dum dicunt Deum invisibilem, infinitum, et similia, et comparando ipsum infimis sensibilibus propter familiares resonantias ipsorum.40 Non est igitur inconveniens aut injuriosum cœlestibus animis, quod ipsi designentur formis viliorum sensibilibus, ratione supra dicta. Ipsa siquidem deformitas formarum quibus angeli in Scripturis describuntur, turbando mentem nostram, nos induxit ad tantæ ambiguitatis inquisitionem, et per consequens ad sursum-actionem per diligentem intelligentiæ spiri-tualis perscrutationem, ad quam forte non sine hac occasione induceremur, eo quod ipsa deformitas non permittit mentem nostram permanere et quiescere in formationibus tam manifeste dissonantibus a cœlestibus substan-tiis, sed inducit ad luctandum per investiga-tionem diligentem, ut segreget a cœlestibus concupiscentias materiales et passibilitates ali-cujus rei sensibilis, et assuescat pedetentim per collationem sensibilium extendi ad co-gnitionem et contemplationem cœlestium.4142
Hæc præmisi ad declarandum quod convenienter et utiliter per formas sensibilium et viliores designantur cœlestes substantiæ in Scripturis. Deinde convenit definire hierar-chiam, et ostendere quid juvat unaquæque hierarchia mentes in se collocatas. Duxque sermonis hujus sit Christus (si licet sic dice-re) meus, qui inspirat manifestationem om-nis hierarchiæ. Tu autem, o puer Timothee, secundum apostolicam traditionem audi san-cte dicta, sicut sanctum audire decet, factus divinus in doctrina divinorum; et mentis oc-culto absconde sancta tanquam uniformia, ab auditu et notitia immundæ multitudinis: quia juxta sententiam Domini, non licet spargere ante porcos mundam et luciformem et men-tes pulchrificantem venustatem intelligibilium sive invisibilium margaritarum.
Footnotes
-
II Cor. x, 4, 5. ↩
-
Hebr. xiii, 16. ↩
-
Ibid. xiii, 45. ↩
-
In II Sent. dist. 8, q. 1. ↩
-
Cf. p. 21 C. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Ezech. 1, 7 ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Apoc. IV, 6. ↩
-
Ezech. xxxiv, 14. ↩
-
Ezech. 1, 26; x, 1, 9; Job xxviii, 3, 6. ↩
-
1 Cor. 1, 7. ↩
-
Matth. 1, 6. ↩
-
1 Joann. 1, 5. ↩
-
Ezech. 1, 13. ↩
-
Gen. 1, 31. ↩
-
* ingignitur eis ↩
-
II Cor. III, 18. ↩
-
* conversibilitatem Cf. p. 51 B'. ↩
-
Cant. v, 16. ↩
-
Malach. IV, 2. ↩
-
Ps. IV, 7. ↩
-
Ps. XXXV, 10. ↩
-
Joann. I, 9. ↩
-
Deut. IV, 24. ↩
-
Joann. VII, 38, 39. ↩
-
Dan. VII, 10. ↩
-
Eccli. XXIV, 41. ↩
-
1 Joann. II, 27. ↩
-
Eccli. XXXVIII, 7. ↩
-
Eccli. XXXVIII, 7. ↩
-
Ps. XLIV, 8. ↩
-
Osee. XIII, 8. ↩
-
Is. XXVIII, 16. ↩
-
Act. X, 38. ↩
-
Act. XIII, 7, 8. ↩
-
Act. V, 14, juxta LXX. ↩
-
Act. IV, 11. ↩
-
Job XXVIII, 6. ↩
-
Ps. XXI, 7. ↩
-
Job XXXVIII, 6. ↩
-
Apoc. II, 28; XXII, 16. ↩
Chapter 22 of 142