Skip to the text

Capitulum 4

QUID SIGNIFICET ANGELORUM COGNOMINATIO.

IGITUR hierarchia, quid est, bene (ut æstimo) a nobis definita, angelica hierarchia deinde laudanda, mirabilesque ejus in Eloquiis formarum facturæ, supermundanis oculis intuendæ, ut ascendamus in deiformissimam eorum simplicitatem per mysticas formationes. Et simul omnis hierarchicæ scientiæ principium laudabimus in divina religiositate et perfectissimis gratiarum actionibus.

Primum simul omnium illud dicere verum, ut bonitate universali superessentialis Divinitas, eorum quæ sunt essentias substituens, ad esse adduxit. Est enim hoc omnium causa , et super omnia bonitatis proprium, ad communionem suam ea quæ sunt vocare, ut unicuique eorum quæ sunt, ex propria definitur analogia.1 Omnia igitur quæ sunt, participant providentiam ex superessentiali et causalissima Divinitate manantem. Non enim fortassis essent, nisi eorum quæ sunt essentiæ et principii assumptione. Exsistentia igitur omnia esse ejus participant (esse enim omnium, est superesse Divinitatis); viventia autem, eamdem super omnem vitam vivificam virtutem; rationalia autem et intellectualia, eamdem super omnem et rationem et intellectum per se perfectam et anteperfectam sapientiam. Clarumque quia circa eam illæ essentiarum sunt, quæcumque innumerabiliter ab ea acceperunt. — Sanctæ ergo cœlestium essentiarum dispositiones, super ea quæ tantum sunt, et irrationabiliter viventia, secundumque nos rationalia, in hierarchiæ traditionis participatione factæ sunt. Invisibiliter enim in divinam imitationem se ipsas conformantes, et ad divinam similitudinem supermundane adspicientes, et formare appetentes intellectualem suam speciem, copiosiores pulchre habent ad eam communiones: attendentes quidem sunt omnem vitam. Ipsæ ergo sunt primo et multipliciter et semper ad summum, quantum fas est, in confirmatione divini et inflexibilis amoris intentæ, et principales illuminationes immaterialiter et pure recipientes, et ad ipsas ordinatæ, et intellectualem habentes omnem vitam. Ipsæ ergo sunt primo et multipliciter in participatione Dei factæ, et primo et multipliciter manifestatrices divinæ occultationis. Propterea et ultra omnia, cognominatione angelica selectim dignæ factæ sunt, eo quod primo in se ipsas edunt divinam illuminationem, et per se in nos deferunt quæ supra nos sunt manifestationes. Sic quidem, ut Theologia ait, per angelos nobis donatæ sunt.2 Et gloriosos quosque ante legem et post legem nostros patres angeli ad divinum reducebant, quod agendum introducentes, et ad rectam veritatis viam ex errore et vita immunda reducentes, aut ordines sacros mysteriorum supermundialium, aut occultas visiones, aut divinas quasdam anteprædicationes prophetice revelantes.3

Si autem quis dixerit et inde immediate fuisse quibusdam Sanctorum theophanias, discat et hoc sapienter ex sacratissimis Eloquiis, quomodo hoc quidem quod est Dei occultum, nemo vidit neque videbit.4 Theophaniæ autem Sanctis factæ sunt secundum decentes Deum, perque quasdam sacras videntibus proportionalium visionum manifestationes. Ipsa igitur sapientissima Theologia visionem illam quæ in ipsa est descripta, revelavit, divinam quasi in forma informium similitudinem, ex videntium in divinum reductione pulchre vocari theophaniam, quasi per ipsam videntibus divina facta illuminatione, et quidem divinis ipsis sancte perficientibus.

Has autem divinas visiones gloriosi patres nostri perceperunt per medias cœlestes virtutes. Aut non et sacram legislationem Eloquiorum traditio velut per se quidem dicit ex Deo Moysi donatam, ut etiam vere nos doceat divinos eam esse et sacros characteres?5 Docet autem et hoc sapienter Theologia, per angelos eam in nos provenire, tanquam divino legali ordine illud legaliter ponente, hoc est, per prima secunda in divinum reduci.67 Etenim non solum et in superpositis et in subjectis animis, sed et in æque potentibus, ipsa lex definitur ex superessentiali omnium ordinationis principio, hoc est, per unamquamque hierarchiam primas et medias et ultimas esse et ordinationes et virtutes, et minorum esse diviniores doctores et manuductores in divinam adductionem et illuminationem et communicationem.

Video autem quia et divinum Christi humanitatis mysterium angeli primum docuere, deinde per ipsos in nos scientiæ gratia descendit. Sic igitur divinissimus Gabriel Zachariam quidem summum sacerdotem edocuit mysteria, hoc est, prophetam fore ex ipso contra spem gratia divina nasciturum puerum, divinitus et salutariter mundo manifestandæ virilis Jesu divinæ operationis;8 Mariam quoque, quomodo ipsa foret divinum ineffabilis divinæ formationis mysterium. At alius angelorum Joseph erudiebat quomodo vere implerentur divinitus promissa progenitori David. Alius vero pastores, tanquam multorum reditu et silentio purgatos, evangelizavit;910 et cum eo multitudo exercitus cœlestis illam valde laudabilem tradebant his qui in terra sunt doxologiam.1112 Respiciamque ad excellentissimas Eloquiorum luminis apparitiones. Video enim quod et ipse Jesus supercœlestium essentiarum superessentialis essentia, ad id quod secundum nos est immutabiliter veniens, non resilit a se ordinata et assumpta humana ordinatione; sed obediens subditur Patris et Dei per angelos dispositionibus, et per medios ipsos annuntiatur Joseph, a Patre disposita Filii ad Ægyptum recessio, et iterum ad Judæam ex13

Ægypto transductio; et per angelos ipsum videmus sub Patris legislationibus ordinatum.14 Insto enim dicere, ut scienti nostris sacerdotalibus traditionibus expressa, et de angelo ipsum Jesum confortante; aut quia et ipse Jesus per nostram salutarem, beneficam et manifestatoriam veniens ordinationem, Angelus magni consilii appellatur.1516 Etenim, ut ipse Angelus dixit, quæcumque audivit a Patre, annuntiavit nobis.17

Footnotes

  1. * causæ ↩

  2. Act. vii, 53; ↩

  3. Galat. iii, 19. ↩

  4. 1 Tim. vi, 16. ↩

  5. Exod. xxxi, 18. ↩

  6. Galat. iii, 19. ↩

  7. Act. vii, 53; ↩

  8. Ibid. 26-35. ↩

  9. Luc. ii, 9-12. ↩

  10. Matth. i, 20, 21. ↩

  11. Luc. ii, 11-20. ↩

  12. Matth. i, 13, 14. ↩

  13. Matth. ii, 13. ↩

  14. Matth. II, 19, 20. ↩

  15. Is. IX, 6, juxta LXX. ↩

  16. Luc XXII, 43. ↩

  17. Joann. XV, 15. ↩

Chapter 27 of 142