Skip to the text

Articulus 55

EXPOSITIO CAPITULI HUJUS DECIMI, QUOD EST REPETITIO, EPILOGUS ET COMPENDIOSA PERSTRICTIO PRÆDICTORUM : ET PRIMO, DE CONNEXIONE TRIUM HIERARCHIARUM.

COMPLETA pertractatione de tribus cœlestibus hierarchiis et novem earum ordinibus, jam breviter recapitulat præinducta.

Connexa est itaque sic ipsa quidem honorabilissima circa Deum animorum dispositio, hoc est ordinatio illa supernorum spirituum, qui participatione divinorum donorum et imitatione deiformium perfectionum Deo sunt proximi, utpote quasi in Divinitatis vestibulis collocati, sicut expositum est nono capitulo. [Quæ ordinatio est] « honorabilissima », tum quoniam Creatori proximior atque conformior, tum quia hierarchica dignitate ac jurisdictione sublimior, tum quia sapientia major, tum quia causalitate et communicatione præclarior. Illuminat enim, et bona sibi desuper præstita large diffundit super hierarchias et choros sequentes. Hæ quippe sunt rationes honorabilitatis et honorationis decentis. Unde scriptum est in Ecclesiastico : Danti mihi sapientiam, dabo et gloriam et honorem.1 Et Augustinus : Si, inquit, posses me docere quod ignoro, libentissime merito te sufferrem, non solum verbis increpantem, sed etiam verberibus castigantem. Hinc magistris non potest reddi æquivalens, sicut nec Deo neque parentibus, sed incomparabiliter minus Deo. Sic et Aristoteles duodecimo Primæ philosophiæ, nominat Deum honoratissimum intellectum, quem constat universis ac singulis infinite honorabiliorem. Est item « connexa », id est invicem decentissime coordinata, habens in se primos et medios ac ultimos, primumque chorum ac medium et infimum. Est quoque ad primum et summum bonum recte reducta, et ad mediam hierarchiam rite coordinata.

Ex teletarchica, id est divina et increata, illuminatione sanctificata. Non enim purgatur, illuminatur, aut perficitur ab aliqua hierarchia cœlesti, sed immediate a Deo, prout istud septimo capitulo diffusius fuit expositum. In eam immediate ascendendo occultior : id est, hierarchia illa suprema, per hoc quod primo et immediate ascendit, non motu locali, sed elevatione mentali, in illuminationem divinam quam suscipit, et ad primam increatamque veritatem quam contemplatur, est « occultior », id est ignotior nobis, utpote incomprehensibili Deo propinquior, majorisque difficultatis ad cognoscendum, et a nostro sensu seu intellectu remotior, cujus objectum dicitur esse quidditas rei materialis; et manifestior, id est intelligibilior ex sua natura, utpote plus habens de actualitate et formalitate, quamvis nobis occultior sit ex nostri intellectus imbecillitate, qui ita se habet ad manifestissima naturæ quemadmodum visus noctuæ ad lumen solare; Divinitatis illuminatione purgatur, et illuminatur, et perficitur, hoc est immediate a Deo, sicut jam sæpe expressum est. Per hoc etenim Deus ipsam illuminat, quod veritatem ei ostendit in se ipso, qui est omnis veritatis speculum et exemplar, qui et intelligibiles quasdam species spiritualemque radium mentibus imprimit Beatorum.

Occultior quidem, tanquam invisibilior, id est, viatoribus minus nota, quia præ excellentia et copia suæ lucis et actualitatis, intellectum eorum magis transcendit; et magis simplificata, et magis unificata, id est a suo Creatore constituta in puriori simplicitate et simpliciori unitate, tanquam minus habens de potentialitate et plus de actualitate: sicque minus divisa, et subtilior in natura, ac minus diversificata: imo et per mentis conversionem ad supersplendidissimum totius luminis fontem vehementius atque ardentius simplex effecta, tanquam totalissime illi intenta, unita, et unum in illo ac cum eo effecta; verumtamen non consumpta neque deperdita sua essentia seu natura, sed ea magis deiformi peracta per exuberantiorem æternæ et increatæ unitatis ac simplicitatis participationem. Ideo absolute loquendo, a summa et incomparabili illa simplicitate ac unitate deficit infinite, quantumcumque dicatur illi vicina et proxima: quia hoc totum comparative intelligendum est, quod scilicet aliorum respectu, tam propinqua et similis Creatori suo consistit. Quod Proclus in Elementatione sua theologica tangit, dicendo: Omne quod participat uno, et unum est, et non unum; itemque, Omne (ait) unitum, alterum est a per se uno. Hinc auctor libri de Causis fatetur: Intelligentia est majoris unitatis, quam res secundæ quæ sunt sub ea. Verumtamen, quum mentes illæ supernæ sint immateriales, in nulla earum est substantialium partium unio, neque materiæ et formæ compositio. Differunt tamen in eis, esse et posse ac agere.

Manifestior autem, id est, hierarchia prima ex natura sua cognoscibilior clariorque consistit, præsertim eis qui ipsam in sua limpiditate et puritate cognoscunt; non nobis, quorum cognitio a sensibus et sensibilibus inchoatur, ex quibus ad immaterialium cognitionem ascendimus, vel potius repimus. Itaque manifestior est, ut ante data, id est prior facta, non tempore, sed dignitate, juxta illud Ecclesiastici: Prior omnium creata est sapientia.2

Quod verbum et aliter potest exponi: « ut ante data », id est ceteris prælata, sicut in Evangelio Joannes effatur de Christo: Qui post me venit, ante me factus est, id est mihi prælatus, secundum Augustinum.3

Et prima lucens.4 Quemadmodum enim prima hierarchicum lumen a Deo accepit, sic et prima fulget in se, ac aliis lucet, sequentem hierarchiam illuminando. Et universalior, non in essendo, sed in intelligendo ac influendo ac operando, quemadmodum in libro de Causis asseritur, quod intelligentiæ superiores habent formas universaliores, per quas tamen intelligunt plus atque distinctius, quam intelligentiæ inferiores per formas minus universales. Et magis in eam (ut oportet) formam effusa, id est excellentius reducta atque intenta « in formam », id est in illuminationem divinam principalem, hoc est in Deitatem, totius perfectionis causam fontalem ac principem. Vel sensus est, quod « in eam », id est in istam primam hierarchiam, « magis », id est copiosius, « effusa » est illuminatio illa activa divina, et lux ipsa illuminans, cujus irradiationem et informationem in rationibus et mysteriis divinorum effectuum, clarius, latius et copiosius prima hæc recipit hierarchia.

Præterea circa hæc multa scribit Joannes Scotus, quæ etiam ex verbis S. Gregorii in Moralibus super Job sumpta videntur, ideoque majoris merito auctoritatis censentur. Hunc (inquit Scotus ille) versum citius intelligimus, si gloriam quam ante casum habuit primus angelus, ad memoriam revocemus. Cujus eminentiam conspexit Propheta quum dixit : Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei, abietes non adæquaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt æquæ frondibus ejus; omne lignum paradisi non est assimilatum pulchritudini ejus, quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus.5 Hæc consequenter diffuse Scotus prosequitur.

Quocirca pensandum est, quod B. Dionysius non loquitur hic præcise, nec solum, nec principaliter, de primo illo supremæ angelicæ hierarchiæ supposito quod communiter Lucifer appellatur, imo nec de ordine illo summo qui Seraphim nuncupatur, sed directe de tota illa hierarchia, ut patet ex textu. Insuper verba Prophetæ quæ allegat, verba sunt Ezechielis, quæ an ad litteram dicta sint de primo apostata illo, non est certum. Imo multi doctores scripserunt super secundum Sententiarum, quod non : quod etiam videri potest ex textu Ezechielis. Dicuntque aliqui, quod ad litteram sint prolata de rege Ægypti per metaphoram quamdam, vel magis, ni fallor, de rege Assyriorum. Etenim capitulum illud Ezechielis, de rege Ægypti sumit exordium, sed mox ad regem Assur divertit : Factum est, inquit, verbum Domini ad me, dicens : Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti et populo ejus : Cui similis factus es in magnitudine tua? Ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus.6 De quo post pauca subjunguntur verba illa memorata, et alia multa, quæ certum est, saltem mystice posse exponi de principe illo totius contra Deum creatorem rebellionis. At vero paradisus Dei, interdum accipitur pro loco quocumque multum amœno et pulchro, quemadmodum in Genesi legitur : Elevatis Lot oculis, vidit omnem circa regionem, quæ universa irrigabatur aquis sicut paradisus Domini et sicut Ægyptus.7

Verum eadem ratione posset quis dicere, quod nec Isaias ad litteram dixerit quod in libro visionum suarum scriptum est : Quomodo cecidisti de cœlo, Lucifer qui mane oriebaris?8 qui dicebas in corde tuo : In cœlum conscendam, super astra cœli exaltabo solium meum, etc. Certum est namque, quod Isaias in illo capitulo ad litteram de rege Babylonis locutus sit, de quo post verba præallegata confestim multa adjecit, quæ de Lucifero illo, vel potius tenebrifero, exponi non valent, nisi valde improprie et extorte : quod et prætacti doctores concedunt. Porro gloriosus Hieronymus sensisse videtur, quod Isaias ibidem mixtim loquatur de rege Babylonis, et primo apostata : siquidem aliqua dicit quæ ad litteram proprie exponi non queunt de rege illo; aliqua quoque quæ ad litteram non videntur apte intelligi de primo totius malitiæ inventore diabolo. Idemque apparet esse dicendum de verbis Ezechielis. Istud verius reor, prout super Prophetas illos et super secundum Sententiarum plenius introduxi.

Inter hæc dubitatio oritur, cur de primo illo iniquissimo spiritu dicat Ezechiel, Tu Cherub extentus et protegens, et posui te in monte sancto Dei, repleta sunt interiora tua iniquitate;9 quum tamen impius ille dicatur fuisse de ordine Seraphim : unde videtur dicendum fuisse, Tu Seraph, etc. Respondetur quod ideo, ut insinuetur quid fuerit ei incitamentum suæ ambitionis et lapsus : quod fuit excellentia suæ scientiæ, non divini amoris. Cherub enim, plenus scientia interpretatur; Seraph, plenus amore.

Ab ipsa autem iterum proportionaliter secunda, et a secunda tertia reducitur. Hoc est : « Ab ipsa » prima hierarchia illuminatur « proportionaliter » hierarchia « secunda » : proportionaliter, inquam, hoc est secundum conditionis et capacitatis seu dignitatis suæ mensuram, non tam plene ut prima a Deo. « Et a secunda » hierarchia, « tertia » proportionaliter illustratur, non tam excellenter sicut secunda a prima. Et a tertia, secundum nos hierar-chia: id est, « hierarchia » ecclesiastica et humana illustratur « a tertia » hierarchia angelica proportionaliter, non penitus tam excellenter nec eo modo quo tertia illa a secunda, quia ecclesiastica hierarchia ab ultima illa angelica illuminatur, ut communiter, per formas et similitudines corporales, juxta quod dictum est : Im-possibile est aliter nobis lucere divinum radium, nisi formis sensibilibus circum-tectum. Hinc sequitur : secundum ipsam bene ornantis taxiarchiæ legem, id est secundum ordinationem, institutionem ac jussionem « taxiarchiæ », id est principa-lis et increatæ dispositionis, omnia « bene ornantis » et ordinantis, quum nihil tota-liter expers sit participatione pulchritu-dinis summæ, et infinita sapientia Dei nil inordinatum relinquat finaliter.10

[Reducitur, inquam,] in harmonia di-vina, id est consonantia seu convenientia ordinis rerum divinitus instituta : in quo ordine, quemadmodum in discantu idoneo et in complexione mixtorum, est conve-nientia mira et consonantia dulcis et pul-chra, ut Plato profunde consideravit, qui omnia ad hujuscemodi harmoniam et nu-meros retulit :11 quem pro grandi parte in hoc secutus est Augustinus; et analogia, id est proportionata cohabitudine unius ad alterum. Et ita reducitur ad simul omnis boni ornatus superprincipale prin-cipium et consummationem hierarchice, hoc est, universa sanctarum istarum hie-rarchiarum exsistentia et series redit, at-que convertitur ad Deum, qui est « su-perprincipale principium », et finis ac consummatio « omnis boni ornatus » hie-rarchicique decoris : ideo additur, « hie-rarchice », id est, quemadmodum ad hie-rarchialem pertinet ordinem, qui requirit ut inferiora reducantur ad Deum per su-periora.

Footnotes

  1. Eccli. li, 23. ↩

  2. Eccli. 1, 4. ↩

  3. Joann. 1, 30. ↩

  4. *primo lucet ↩

  5. Ezech. xxxi, 8, 9. ↩

  6. Ibid. 1-3. ↩

  7. Gen. xiii, 10. ↩

  8. Is. xiv, 12, 13. ↩

  9. Ezech. xxviii, 14, 16. ↩

  10. cap. 1. ↩

  11. *ordinati-onis ↩

Chapter 69 of 142