Skip to the text

Capitulum 10

REPETITIO ET CONGREGATIO ANGELICÆ ORDINATIONIS.

CONNEXA est itaque sic ipsa quidem honorabilissima circa Deum animorum dispositio. Ex perfectiva illuminatione ordinata, immediate in eam ascendendo occultior et manifestior, Divinitatis illuminatione purgatur, et illuminatur, et perficitur : occultior quidem, tanquam invisibilior, et magis simplificata et unificata ; manifestior vero, ut ante data, et primo lucet, et universalior, et magis in eam, ut oportet, forma effusa. Ab ipsa autem iterum proportionaliter secunda, et a secunda tertia, et ex tertia secundum nos hierarchia, secundum ipsam bene ornantis ordinationis legem, in harmonia divina et analogia, ad simul omnis boni ornatus superprincipale principium et consummationem hierarchice reducitur.

Manifestatores autem omnes sunt et angeli eorum qui ante ipsos sunt : ipsi quidem honorabilissimi, Dei moventis ; proportionaliter autem ceteri, ex Deo motorum. Tantum enim omnium superessentialis harmonia, unicuique rationalium et intellectualium sacro ornatu et ordinata ductione prævidit, quantum ipse hierarchiarum unusquisque ordo sacre et decenter positus est. Et omnem hierarchiam videmus in primas, et medias, et ultimas virtutes divisam. Sed et ipsam per singulas specialiter dicendum dispositionem ipsis divinis harmoniis discrevit. Propter quod et ipsos divinissimos Seraphim, ipsi theologi aiunt alterum ad alterum clamare : aperte in hoc (ut æstimo) declarantes, quoniam theologicas scientias ipsi primi secundis tradunt.

Addiderim autem fortassis et hoc non incongrue, quia et secundum se ipsum unusquisque et cœlestis et humanus animus, speciales habet et primas, et medias, et ultimas ordinationes et virtutes ad dictas per unumquemque hierarchicarum illuminationum proprias anagogas proportionaliter manifestatas, per quas unumquodque in participatione fit, sicut id ipsum et fas est et possibile, superincognitissimæ purgationis, plenissimi luminis, anteperfectæ perfectionis.1 Est enim nihil per se perfectum, non indigens universalis perfectionis, nisi perfectissimum et anteperfectum.

Footnotes

  1. Is. vi, 3. ↩

Chapter 68 of 142