Articulus 57
OMNES SIVE ANGELOS SIVE HOMINES HABERE PRIMAS, MEDIAS ET ULTIMAS VIRTUTES.
ADDIDERIM autem fortassis et hoc non incongrue, id est, istud quod subditur potero addere forsitan non inepte : et quoniam non præsumo me non posse errare, recte addo, « fortassis ». Quia et secundum se ipsum unusquisque et cœlestis et humanus animus, id est, quod quilibet individualis spiritus, tam angelicus quam rationalis, secundum se et in se consideratus et sumptus, speciales habet et primas, et medias, et ultimas ordinationes et virtutes, additas per unumquodque hierarchicarum illuminationum proprias anagogas proportionaliter manifestas, id est dispositiones, coaptationes et vires seu gradus hierarchialium illustrationum, « per unumquodque », id est in quolibet ordine seu supposito, superadditas ipsis animorum istorum essentiis, utpote « proprias anagogas », id est sursumductiones et elevationes gradatim usque in summum, « proportionaliter manifestas », id est notas magis aut minus, secundum quod animi seu spiritus isti sunt magis aut minus cogniti et sublimes ac differentes.123
Per quas unumquodque in participatione fit, sicut id ipsum et fas est et possibile, superincognitissimæ purgationis, plenissimi luminis, anteperfectæ perfectionis. Hoc est : « Per quas » virtutes, superductiones seu anagogas, « unumquodque », id est quilibet spiritus talis, « fit in participatione », id est, particeps efficitur et aliqualiter similis, « purgationis superincognitissimæ », id est divinæ et increatæ puritatis omnia purificantis, « luminis » quoque divini et æternalis, superplenissimi et immensi, et « anteperfectæ perfectionis », id est divinæ et incausatæ perfectionis, quæ est infinitæ eminentiæ ultra et super omnem perfectionem creatam, quam præcedit æternitate, causalitate, et dignitate prorsus interminata.4 Per has igitur anagogas atque hierarchicas ascensiones, quæ in purgatione, illuminatione, et perfectione videntur consistere, fit mens creata participatrix et imitatrix puritatis et luminositatis ac perfectionis proprii Creatoris, in quo realiter idem sunt tria hæc, utpote purgatio increata activa, illuminatio activa fontalis, seu lux prima superplenissima, cuncta illuminans, et anteperfectio, id est summa et absoluta perfectio abyssalis, omnem in se nobilitatem, beatitudinem et excellentiam superimmense ac supersimplicissime possidens et includens, ac omnium perfectiva.56 Fit, inquam, mens creata in hujusmodi participatione et assimilatione, secundum quod « fas est et possibile », id est decens, et per gratiam dantis possibile aut præfixum, non in eodem gradu aut genere, aut univoca conformatione : imo semper manet superexcellentia Dei prorsus immensa, mensque creata remanet jugiter infra terminos suæ institutionis et dependentiæ ac indigentiæ. Hinc subditur :
Est enim nihil perfectum, aut nihil non indigens universalis perfectionis, nisi vere perfectissimum et anteperfectum : id est, citra Deum nihil est absolute simpliciterque perfectum, imo solus Deus est ens superperfectum et anteperfectum, sua incausata ac æternali perfectione transcendens et superans universa. Cujus comparatione totus mundus est tanquam pulvis exiguus, et velut gutta roris antelucani; et sicut momentum stateræ, respectu suæ immensitatis reputata sunt omnia ista :78 a quo in tantum dependent ac indigent, ut nec in ictu oculi sine illius conservatione queant subsistere. Ideo scriptum est vere : Vanitati creatura subjecta est;9 itemque, Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Nempe hæc vanitas, omni creaturæ secundum se consideratæ et sumptæ, intime mixta inseparabiliterque conjuncta, est quædam privativa proprietas, consequens esse creatum eo ipso quo creatum est; estque defectus ac quidam occubitus a vero, æterno, independenti et incommutabili esse. At vero perfectio Dei, est universalis perfectio, non certi generis aut ordinis limitati, imo omnium perfectionum supereminentissime contentiva, qua indiget omne creatum, et ipsa nullius est egens.
Footnotes
Chapter 71 of 142