Articulus 56
IN QUALIBET HIERARCHIA ESSE PRIMUM, MEDIUM ET ULTIMUM ORDINEM, ET IN QUOLIBET ORDINE PRIMAS, MEDIAS ET ULTIMAS PERSONAS.
MANIFESTATORES autem omnes sunt et angeli eorum qui ante ipsos sunt, id est, omnes illi intellectus cœle-stes, « sunt manifestatores et angeli » su-periorum a quibus illuminantur, in quan-tum inferioribus communicant et revelant, congrua hora, quod a superioribus per-ceperunt. Ipsi quidem honorabilissimi, Dei moventis, id est, mentes supernæ primæ hierarchiæ ceteris digniores, sunt manife-statores ac angeli Dei, a quo immediate illuminantur, moventur seu diriguntur; proportionaliter autem ceteri, ex Deo mo-torum : id est, conformiter spiritus se-cundæ hierarchiæ, sunt nuntii et mani-festatores spirituum primæ hierarchiæ, a quibus illuminantur, et Dei, per illam per quam illuminantur a Deo; angeli quo-que infimæ hierarchiæ, sunt immediate manifestatores ac angeli spirituum hierar-chiæ secundæ, a quibus illustrantur imme-diate, et per secundam hierarchiam, sunt manifestatores et angeli primæ hierarchiæ ac Dei : sicque ceteri sunt manife-statores « motorum », id est superiorum, qui a Deo moventur immediate aut mediate.
Tantum enim omnium superessentialis harmonia, unicuique rationalium et in-tellectualium sacro ornatu et ordinata ductione prævidit : id est, omnipotens sapientia Dei, causa omnis harmoniæ cre-aturarum, in qua est idealium rationum rationabiliumque causarum omnium re-rum creatarum, ac divinorum effectuum convenientia et consonantia optima, contulit omni creaturæ rationali, id est humanæ, et intellectuali, id est angelicæ, « sacro ornatu », id est per decorem naturalium ac gratuitorum donorum ordinatum ad repræsentationem increatæ perfectionis, « et ductione ordinata », id est directione decenti, qua ducit et dirigit unumquodque ad proprium actum ac finem, « prævidit », id est, dare disposuit et donavit, « tantum », id est tam multum de gratia et virtute; quantum ipse hierarchiarum unusquisque ordo sacre et decenter positus est, id est, « quantum ordo ipse » cujuslibet hierarchiæ requirit, « et positus » seu statutus « est » facere. Si enim, juxta Philosophum, natura non deficit in necessariis, nec abundat superfluis, quanto magis auctor naturæ in actibus gratiæ et necessariis ad salutem et ad finem intentum ?
Et omnem hierarchiam videmus in primas, et medias, et ultimas virtutes divisam. In qualibet enim hierarchia cœlesti tres sunt chori seu ordines, quorum unus est in ipsa hierarchia supremus et primus, alter vero in ea est medius, tertius infimus.
Sed et ipsam per singulos specialiter dicendum dispositionem ipsis divinis harmoniis discrevit :1 hoc est, « dicendum » est quod sapientia Dei « discrevit », id est distinxit, « ipsam dispositionem », id est unumquemque angelicum ordinem, « harmoniis ipsis divinis », id est distinctis coaptationibus et coordinationibus, ita quod in quolibet ordine sunt primi, et medii, ac ultimi, ad eumdem ordinem pertinentes. Unde apparet nonnullis, quod angeli etiam ejusdem chori, non sunt omnes speciei ejusdem : quod sequi videtur, si angeli juxta gradum et distinctionem suam in naturalibus, magis aut minus intense mox post suam creationem se converterunt ad Deum, ut opinatur Magister Sententiarum libro secundo, et multi in hoc ipsum sequentes.2 Porro, qui dicunt hoc, et ultra hoc ponunt in angelis tot species quot personas, haberent adhuc quamlibet harum distinctionum seu partium distinctarum, in alias tres dividere : quod Thomas concedens, fatetur quod loquendo in speciali, non sint ibi aliqui duo omnino ordinis ejusdem, id est, non est accipere duos angelos æquales in tota cœlesti hierarchia.
Propter quod et ipsos divinissimos Seraphim, ipsi theologi aiunt alterum ad alterum clamare : Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus exercituum, ut in Isaia habetur, et supra capitulo septimo expositum est. Aperte in hoc (ut æstimo) declarantes, quoniam theologicas scientias, id est divinorum notitias, ipsi primi secundis tradunt, id est, spiritus Seraphici superiores tradunt spiritibus Seraphicis inferioribus, qui secum ejusdem sunt ordinis.3 Verum istud videtur præinductis, præsertim capitulo septimo, obviare : quoniam dictum est ibi, quod prima hierarchia illuminatur immediate a Deo, et solum ab eo. Ad quod paulo post respondebo.
Footnotes
Chapter 70 of 142