Skip to the text

Articulus 22

ELUCIDATIO PRIMÆ PARTIS CAPITULI HUJUS TERTII: QUÆ SIT ORATIONIS VIRTUS SIVE EFFICACIA.

ET primam, si videtur, perfectissimam et omnium Dei processionum manifestatoriam, optimam nominationem pronuntiemus: hoc est, « pronuntiemus », id est, proferamus et describamus, « si videtur », id est, quia merito ita videri et rationabile apparere debet bene consideranti, « nominationem Dei optimam, primam, perfectissimam », id est nomen Dei primum ac convenientissimum, « et manifestatoriam », id est declarativum, « processionum Dei omnium », id est universarum divinarum emanationum: videlicet hoc nomen, Bonum, cujus proprietas est esse diffusivum et communicativum sui ipsius: sicque in sua ratione includit id quod est radix ac ratio diffundendi et communicandi se aliis, ac per hoc est manifestativum omnium divinarum emanationum, quia designat et exprimit id quod est fontalis, radicalis et prima ratio derivandi se ceteris. Propterea dixit Psalmista:1 Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. Atque ut refert S. Hieronymus, beatus abbas Mutius dixit discipulo: Dabit tibi Dominus gratiam, bonus est enim. Imo bonitas Dei est ratio, causa atque principium omnium donorum ac beneficiorum suorum.

Optimarum principalem et superoptimam invocantes Trinitatem: id est, exorantes Deum gloriosum, trinum ac simplicem, « optimarum principalem et superoptimam », id est incomparabiliter eminentem cunctis bonitatibus secundorum; declarativam omnium sui optimarum providentiarum, id est, ostendentem nobis per illuminationem internam et per Scripturas aliorumve informationem, cuncta optima dona sua, naturalia atque gratuita, quæ providentialiter nobis largitur, et ex sua provisione æterna hominibus impertitur. Sic quippe scriptum est: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.2 Paulus quoque: Spiritum, inquit, non hujus mundi accepimus, sed qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.3 Quæ omnia nobis manifestat in communi aut speciali, et certitudinaliter aut probabiliter. Imo certissime scimus omne bonum esse ab ipso, et quidquid boni in nobis est, ab ipso fluxisse primordialiter, non naturali necessitate, sed providissima atque liberrima voluntate, cujus providentia conditi sumus et gubernamur.

Oportet enim nos orationibus primum in eam ut bonorum principium reduci: id est, recte dixi invocandam esse superbeatissimam Trinitatem, quia « oportet » necessitate conditionali, sicut oportet fidem et caritatem habere si debeamus salvari, « nos reduci primum », id est primo ac principaliter reverti et converti, in altissimam Trinitatem, « ut » in « principium bonorum », id est tanquam in primum et exemplare totius boni causati principium, cujus auxilio indesinenter egemus. Propter quod ipsum jugiter invocare debemus, prout deprompsit Salvator: Oportet semper orare, et non deficere.4

Et magis ei approximantes, id est, per mentis conversionem et fervoris ac devotionis affectum omniumque virtutum profectum, Deo propinquius nos jungentes: cui non loco, sed puritate et assimilatione imitativa approximamus, juxta illud Jacobi: Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. In hoc doceri, id est in hac approximatione illuminari ac instrui, secundum illud Psalmi:5 Accedite ad eum, et illuminamini. In Deuteronomio quoque dicitur:6 Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius. Optima dona circa eam collocata, id est præstantissima munera gratiæ ac gloriæ, in manu et potestate summæ Trinitatis consistere, ad infundendum et communicandum, ad conservandum ac perficiendum ea, quibus et quando et quantum et quomodocumque ei placuerit, juxta illud Job:7 In manibus abscondit lucem, et præcipit ei ut rursus adveniat; annuntiat de ea amico suo quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.8 « Optima » quoque « dona collocata » sunt « circa » Deum, id est in his qui Creatori suo vicinius sunt uniti, et quasi in ejus vestibulis positi, prout de summa hierarchia primo libro est introductum. Dicitur itaque aliquid esse apud et circa seu juxta Deum, non quod sit extra eum, quum et de Unigenito scriptum sit, Hoc erat in principio apud Deum;910 sed quia non distans nec longe ab eo, aut alio modo jam tacto.

Verum his objici potest quoniam teste Apostolo, Accedentem ad Deum oportet credere quia est.11 Nec sine fide potest quis Deo placere, nec sine caritate potest homo meritorie Deo uniri. Ergo per fidem et caritatem primum in Deum reducimur, non per orationem. Et respondendum, quod in eodem actu meritorio plures concurrunt virtutes secundum modum diversum. Oratio autem est præcipuum reductivum in Deum, tanquam vehiculum impetrativum ac reportativum ab ipso gratiæ concupitæ.

Etenim ipsa quidem omnibus adest. Deus quippe est ubique et semper, atque in omnibus est per essentiam, præsentiam et potentiam, sine cujus conservatione nil creatum potest ad momentum subsistere. Unde in Actibus asserit Paulus: Non longe est ab unoquoque nostrum, in ipso enim vivimus et movemur et sumus.1213 Qui dixit per Jeremiam: Cœlum et terram ego impleo. Non omnia vero ei adsunt:14 quia ut in libro Proverbiorum scriptum est, Longe est Dominus ab impiis.15 Qui per Prophetas frequenter conqueritur de iniquis, Aversi sunt;161718 et, Recesserunt a me. Verumtamen in ejus scientia omnia continentur, et in ipsius immensitatem universa conclusa sunt, cui soli boni adsunt per caritatem et gratiam, ac noti sunt per approbationem.1920 Hinc peccatoribus loquitur Isaias:21 Iniquitates vestræ diviserunt inter vos et Deum vestrum.

Tunc autem quum eam invocamus castissimis quidem orationibus, id est precibus puris, devotis ac fervidis, in quibus nil quæritur nisi honor et gloria Domini animarumque salus, et si quæ alia postulantur, referuntur ad illa, revoluto quoque animo, id est mente simplificata ac re collecta in Deo, absque involutione vanorum phantasmatum ac vilium distractionum imaginumve turpium, et ad divinam unitatem opportunitate, id est cum convenienti coaptatione ad gratiosam, virtuosam ac fixam unitionem cum Deo.2223242526272829 Qui enim adhæret Deo, unus spiritus fit cum eo.30 Tunc et nos ei adsumus, id est, in tali conversione ad Creatorem exhibemus nos meritorie ac laudabiliter ei præsentes, ac vinculo dilectionis ei adstringimur. Propter quod ait per Zachariam:31 Convertimini ad me, et convertar ad vos. Ideo fertur in Psalmo: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum.32 Et in Deuteronomio loquitur Moyses filiis Israel:33 Patribus tuis conglutinatus est Dominus. Qui item per Jeremiam fatetur: Sicut adhæret lumbare ad lumbos viri, ita agglutinavi mihi omnem domum Israel.34

Sic etiam in meditationibus bonis et contemplationibus splendidis, psalmodiis et laudibus Dei, omnique actu devoto, adsumus Deo. Ad quod assidue enitamur. Et ut nostræ orationes castissimæ sint, satagamus ab omni carnali affectu irrefrenatisque motibus passionum, et omni torpore, tepore, negligentia et incustodia cordis esse immunes.

Ipsa enim neque in loco est, id est, superessentialis Trinitas non « est in loco » circumscriptive, nec definitive, sed potius per transcendentiam quamdam, et quoniam [Deus] nullibi deest ac omnia penetrat et includit, in omnibus, non inclusus, extra omnia, non exclusus, sicut et de hoc dictum est sæpe. Trinitas igitur superexaltata, non est in loco, ut et a quodam aut ex aliis in alia transeat, id est, ita ut moveatur ex uno loco in alium, aut ex aliquibus in alia, seu ex termino a quo, ad terminum ad quem, quia non est in loco terminative, commensurative, aut variabiliter, quamvis multoties in Scripturis dicatur descendisse, ascendisse, advenisse, abisse, et in medio ambulasse: quæ, sicut et consimilia, affirmantur de supersimplificissimo, incircumscriptibili et immaterialissimo Deo, metaphorice et per effectum ac more humano, vel per creaturam subjectam, sicut fertur in Genesi: Ascendit Deus ad Abraham; et in libro Job:35 Si venerit ad me, non videbo eum, et si recesserit a me, non intelligam; in Deuteronomio quoque: Dominus Deus tuus ambulat in medio castrorum.36

Sed et in omnibus exsistentibus eam esse, dicere relinquitur, id est, concluditur et superest, ac ex Scripturis convincitur, imo et ex naturali ratione, incomparabilem Trinitatem seu interminabilem Deum, « esse in omnibus » rebus, non localiter nec tangibiliter, sed causaliter, conservative, non inclusive, sed transcendenter. Ideo subditur: super omnia. Nempe essentiis nobilioribus congruit excellentior modus essendi in: quumque superdignissimus Deus sit excellentiæ penitus infinitæ, convenit sibi soli modus esse in rebus singularis ac eminentissimus; atque in illis dicitur specialiter esse, ubi eminentius aut gratiosius operatur, et ubi clarius se ostendit. Et omnium comprehensiva multitudinis, id est, supersanctissima Trinitas multitudinem universorum in se comprehendit, includit, cognoscit, et quasi præsentialiter intuetur.

Nos igitur ipsos orationibus extendamus, id est, mentes nostras elevemus per fervidas preces, in divinorum et optimorum radiorum excelsiorem respectum, id est ad considerationem ac intuitum valde præclarum cœlestium et intellectualium luminum, seu supernaturalium donorum gratiæ ac gloriæ illuminationumque supernarum, seu nominum divinorum, de quibus jam infra tractabimus.

Veluti multi luminis splendorem ex cœlesti summitate suspensum, id est tanquam in candorem luminosum plurima ex se lumina scintillantem ac diffundentem, a summa altitudine prodeuntem, et quasi objectum et oblatum nobis ad intuendum, ut extendamur in ipsum. Quemadmodum enim imaginamur gratiam gratum facientem spiritualiter ac suo modo causaliter ratificari in habitus virtutum ac donorum;37 ita concipimus lucem quamdam creatam a Deo profluere, quæ quamvis in sua entitate sit quid particulare, tamen abstracte considerata, plurium luminum est contentiva, et suo modo causativa, secundum quod genus causa est speciei, et species individuorum. In ea quæ hic sunt pervenientem, id est, usque in corda hominum descendentem, juxta illud Jacobi: Omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.38

Et semper in ejus conspectum manibus attributis agentes: hoc est, « agentes », id est, conantes et satagentes, « in conspectum ejus », id est ad ejus intuitum clariorem pertingere et oculos in ipsam defigere, « manibus attributis », id est viribus ad hoc applicatis, aut etiam corporalibus manibus præ desiderio elevatis, juxta illud ad Timotheum:39 Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus;40 in Threnis quoque: Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cœlos. Hæc enim corporalis elevatio oculorum et manuum in excelsum, disponit et confert ad perfectiorem elevationem mentis in Deum summum. Propter quod dicitur per Isaiam:41 Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc. Trahere quidem eam putamus, id est, prima facie et ante acutam considerationem, æstimamus nos ipsam lucem trahere atque deducere ad nos.

Veritate autem non deducimus illam, id est, revera non trahimus lucem illam ad nos, et sursum et deorsum præsentem, id est, coexsistentem cunctis qui quærunt et cupiunt ipsam, ubicumque consistant, juxta quod de luce sapientiæ scriptum est: Præoccupat qui se concupiscunt, ut se prior illis ostendat.42 Amplius potest istud exponi de globo, catena seu columna lucis sensibilis quæ circumferentialiter se diffundit per omnem differentiam loci, emicans ex sphæra et corpore solis, ad ejus luminis ortum gaudemus. Unde et in libro Job inducitur:43 Super omnes cœlos ipse considerat, et lumen ipsius super terminos terræ. Sed nos ipsi reducimur, id est, ipsimet erigimur ac redimus, ad excelsiores lucidissimorum radiorum claritates, id est ad speculationem limpidorem luminum cœlestium ac supernorum seu divinorum charismatum et intellectualium naturarum.

Consequenter ponitur ad hoc ostendendum, aliud ac secundum exemplum. Aut velut in navim ascendentes, et recipientes ex quadam petra extentos funes et velut nobis in receptionem datos: id est, istud quod dixi ita se habet, ac si nos ingrederemur navigium, et caperemus in manibus nostris chordas fixas in magno saxo et ex illo protentas usque ad nos, ad quarum chordarum apprehensionem exhiberemus nos paratos; non ad nos petram, sed nosmetipsos in veritate et navim ad petram adducimus, id est, in tali casu non trahimus saxum illud ad nos, imo nos ipsos ac navim movemus ad petram. Similiter ad immobilem Deum nos ipsos deducimus orando et contemplando ac ipsum colendo, juxta illud in Threnis:44 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur.

C

Sicut et hoc in contrarium, id est, quemadmodum etiam hoc accidit converso: si quis juxta validam petram stans in navi repellatur, id est, veluti si aliquis stet in navi posita apud duram ac fortem petram, « repellatur » et elongetur a petra trudendo seu impingendo cum remo ad illam, aget quidem nihil in stantem et immutabilem petram, id est, non movebit illam de loco suo, quæ immobiliter fixa est:45 juxta illud ad beatum Job, Numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo? Porro petra talis fertur immobilis, quia difficulter est mobilis; et immutabilis quantum ad locum, quamvis absolute loquendo, corruptibilis sit atque mutabilis, tanquam quid mixtum. Simili modo dum peccando Deum offendimus, ipse nequaquam movetur, nec offensus mutatur, nec recedit localiter. Ad quod insinuandum, apud Jeremiam pro-

D testatur: Numquid me ad iracundiam provocant? nonne semetipsos in confusionem vultus sui? Se vero ipsum ab illa segregabit, et quanto magis eam repulerit, tanto magis ab ea revertetur.

Proinde et ante omne, et magis ex theologia, oratione inchoari oportet, id est, in hac materia potissime ab invocatione divini auxilii incipere ante cetera oportet. Et hoc ex Scriptura constat (ex qua etiam forma orationis accipitur), quum dicat Salvator: Sine me nihil potestis facere. In Ecclesiastico quoque docetur: Non impediaris semper orare.46 Hinc et Plato in primo Timæi deprompsit:47 Deliba cœptum, ut mos est, vocata in auxilium Deitate; et post pauca: Sit, inquit, meis precibus comprehensum maxime quidem, ut ea dicantur quæ placeant Deo.

Non ut trahentes ubique præsentem et nusquam virtutem: id est, non sic oremus ut insipienter putemus nos posse omnipotentem et incircumscriptibilem Deum, « ubique præsentem » et nullibi localiter exsistentem, trahere ad nos per localem accessum et appropinquationem. Hoc est quod ait, « non ut trahentes virtutem », id est omnipotentiam Dei, qui est sua virtus, « præsentem ubique et nusquam », sicut expositum est. Sed ut divinis memoriis et invocationibus nosmetipsos immittentes ei, id est, quatenus per assiduas commemorationes Dei beneficiorumque ejus et per preces indesinentes, uniamus nos intime illi. Unde oratio dicitur esse ascensus mentis in Deum; et qui Deum exorat, divinæ misericordiæ ac propriæ miseriæ recordatur. Et adunantes, id est, unum nos cum Deo facientes, secundum illud: Qui adhæret Deo, unus spiritus est cum eo.48

Footnotes

  1. Ps. cxviii, 68. ↩

  2. Jacob. 1,17. ↩

  3. ii Cor. 1,12. ↩

  4. Euc. xvi, 1. ↩

  5. Sauud. xiv, 3. ↩

  6. Ps. xiii, 6. ↩

  7. Deud. xiii, 3. ↩

  8. Job xiii, 22, 23. ↩

  9. Joann. 1, 2. ↩

  10. art. xli. ↩

  11. Hebr. xi, 6. ↩

  12. Act. xvii, 27, 28. ↩

  13. Jer. xiii, 24. ↩

  14. Prov. xv, 29. ↩

  15. Is. lix, 13; ↩

  16. Soph. i, 6; ↩

  17. Ezech. xxu, 26; ↩

  18. Jer. viii, 5; ↩

  19. Ezech. ii, 3; xiv, 5; xliiv, 10; Osee vi, 13, 14. ↩

  20. Zach. vi, 11. ↩

  21. Is. lix, 2. ↩

  22. Job xxxvii, 22, 23. ↩

  23. Deut. xxxiii, 3. ↩

  24. Ps. xxxiii, 6. ↩

  25. Jacob. iv, 8. ↩

  26. Luc. xviii, 1. ↩

  27. Ezech. ii, 3; xiv, 5; xliv, 10; Osee vii, 13, 14. ↩

  28. Jer. xxiii, 24. ↩

  29. Joann. i, 2. ↩

  30. 1 Cor. vi, 17. ↩

  31. Zach. i, 3. ↩

  32. Ps. cxliv, 18. ↩

  33. Deut. x, 15. ↩

  34. Jer. xiii, 11. ↩

  35. Gen. xvii, 22. Job ix, 11. ↩

  36. Deut. xxiii, 14. ↩

  37. Jer. xiii, 11. ↩

  38. Jund. 1, 17. ↩

  39. Thren. 1, 8. ↩

  40. Thren. 1, 15. ↩

  41. Isa. 1, 26. ↩

  42. Sep. 11, 14. ↩

  43. Job xiii, 1. ↩

  44. Thren. v, 21. ↩

  45. Job xiii, 4. ↩

  46. Joann. xv, 5. ↩

  47. Eccl. xviii, 22. ↩

  48. 1 Cor. vi, 17. ↩

Chapter 26 of 143