Skip to the text

Articulus 24

S. HIEROTHEI LAUS PRÆCLARA.

QUONIAM et cum ipsis Deo acceptabili- Q bus nostris summis sacerdotibus, quando et nos, ut æstimatur, et tu, et multi sanctorum nostrorum fratrum, in visionem vitam inchoantis et Deum recipientis corporis convenimus : id est, « quando et nos » Dionysius Areopagita, « ut æstimatur », id est, a fidelibus pie creditur qui ibi non erant (alia littera habet, Ut nosti), « et tu », Timothee, « et multi sanctorum nostrorum fratrum », inter quos fuit et

D Hierotheus, « convenimus » corporaliter et unanimi intentione « in visionem », id est ad conspectum et considerationem, « corporis inchoantis vitam et recipientis Deum »: de quorum expositione verborum paulo post plenius tangam.

Aderat autem et Dei frater Jacobus, utputa Jacobus Minor, « frater » Christi, quia ex duabus sororibus nati fuerunt. Christo quoque simillimus erat in vultus effigie, morum quoque maturitate. Quem primo nominat Dionysius, quia tunc Jerosolymorum fuit præsul. Et Petrus vertex, id est summus seu summitas Apostolorum, et honorabilissima theologorum summitas, id est præstantissimus apex, princeps ac præsidens primorum et supremorum illorum Christi discipulorum de Deo loquentium. Ex quibus verbis ostenditur beatissimi Petri superioritas, principatus ac dignitas super Apostolos ceteros. Nam et alia habet translatio : Petrus verticalis et senioralis theologorum summitas ; alia vero : Et Petrus supremum decus et antiquissimum Apostolorum culmen ; rursusque alia : Petrus summa et provectissima theologorum summitas. Quia videlicet post Christum fuit supremus, generalis ac plenus pastor ac præsul Ecclesiæ, et plenus Christi vicarius.

Circa hæc scribit Albertus : Apostoli et multi ex discipulis, quorum congregationi interfuerunt Dionysius et Hierotheus, convenerunt in mortem beatæ Virginis.1 Alii quoque dicunt, quod quando Apostoli aliique discipuli debebant dispergi ad prædicandum Evangelium Christi, apparuit eis Christus pro confortatione eorum : propter quod convenerunt. De qua apparitione intelligunt quod ad Corinthios scripsit Apostolus :2 Post hæc apparuit plus quam quingentis fratribus simul. Sed hoc non videtur, quoniam illa apparitio subito facta est; nec propter eam oportuit discipulos corporaliter in Jerusalem convenire, quum et Petro apparuit Romæ, quum dixit : Vado Romam iterum crucifigi. Præterea non dixisset, Visionem corporis Christi, sed, Christi visionem. Ipse enim non est corpus suum. Melius ergo est dicere, quod convenerunt in morte beatæ Virginis, de qua corpus Christi acceptum est, et quæ Deum Dei Filium suscepit in utero. Hæc Albertus. — Cujus opinioni concordat quod in Aurea fertur legenda, in historia de Assumptione beatissimæ et incomparabilis Virginis, quod non solum Apostoli, sed Dionysius quoque, Timotheus, Hierotheus, ac alii plures discipuli, convenerunt et interfuerunt dormitioni præstantissimæ Virginis : quæ Christum (qui est via, veritas et vita) concipiendo et pariendo, recte asseritur vitam inchoasse, et princeps vitæ vocatur.3

Huic expositioni videtur obsistere, quod dormitioni Dominæ gloriosissimæ omnes Apostoli adfuisse narrantur; hic autem fit mentio de solo Petro et Jacobo, et infra de tertio, scilicet Paulo.

Alii exponunt de conventione præfatorum Apostolorum atque discipulorum ad disputandum et conferendum de mysterio incarnationis Filii Dei, quemadmodum S. Paulus ad Galatas recitat :4 Post annos (inquiens) quatuordecim ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito; et contuli cum illis evangelium quod prædico in gentibus. Sicque accipit Vercellensis.

Porro nonnulli melius considerantes, affirmant quod quidam sublimes viri ad fidem conversi et profundo fulgentes ingenio, audientes adhuc in Judæa esse ac agere in humanis admirandissimam et unicam illam puellam quæ salvo virginali signaculo concepit et peperit Unigenitum Dei salvatorem ac judicem mundi, admirati sunt vehementer dignitatem et excellentiam ejus. Hinc desiderio videndi eam accensi, condixerunt inter se simul venire ad eam.

Huic narrationi affert et confert credulitatem, quod B. Dionysius, vir profundissimi ac ferventissimi cordis, legitur a Græcia pervenisse in Judæam, et accessisse ac exorasse Joannem apostolum, ut ei dignaretur præstantissimam illam ostendere creaturam ex qua universorum principium nasci et prodire dignatum erat. Quumque Domina ipsa se præsentasset, Dionysius in tanta claritate, luce et gloria ipsam intuebatur, quod præ admiratione deficiens viribus, corruit mox in terram. At tandem reversus ad se, dixit : Nisi ex ratione naturali ac fide novissem esse aliam Deitatem, non putassem præter hanc esse aliam Deitatem. Hoc idem recitat Ubertinus libro de Vita Salvatoris, addens quod Dionysius circa præclarissimam Virginem vidit innumerabilem exercitum angelorum. — Præterea S. Ignatius in una epistolarum suarum ad sacratissimam Virginem, fervide rogat eamdem ut pro consolatione et confortatione sui et plurium neophytorum, dignaretur venire ad se. Porro in alia epistola protestatur se intente optare illam videre, et ad eam velle ascendere: Quem, inquiens, non delectet illam videre quæ concepit et peperit Deum, si tamen nostræ religionis amicus sit? Rursus in alia epistola rogavit præceptorem suum. Joannem apostolum licentiam adeundi Jerusalem, ut Jacobum Christi fratrem conspiceret. Multo plus credendum magnum illum Ignatium ad sanctissimæ Virginis exarsisse conspectum.

De his in libro de Laudibus beatissimæ Virginis plenius scripsi. Ubi et fassus sum, probabile esse Paulum apostolum secum sumpsisse quosdam præclaros suos discipulos jam præfatos, dum prædicto quartodecimo anno ascendit Jerusalem, et gesta tunc esse quæ de visione summæ Virginis a Dionysio jam narravi.5

Deinde placuit post visionem laudare summos sacerdotes simul omnes, quomodo unusquisque erat idoneus, id est, post præhabita bonum visum ibi præsentibus, quod summi sacerdotes, puta Apostoli, qui omnes erant episcopi, ac alii quidam majores discipuli, « quomodo unusquisque erat idoneus », id est unusquisque illorum secundum facultatem et gratiam sibi concessam, laudarent, multum potentem bonitatem divinæ infirmitatis, id est omnipotentem « bonitatem » atque immensam virtutem, utputa deitatem, « divinæ infirmitatis », id est Verbi incarnati, qui carnem assumpsit passibilem. De quo scriptum est per Isaiam:6 Dominus voluit eum conterere in infirmitate.

Omnium dominabatur post theologos, ut cognoscis, aliorum sanctorum doctorum: id est, Hierotheus ceteros, demptis summis Apostolis, excessit et vicit sapientia et sermone, affectu et devotione, quantum ab hominibus conjici potuit, ut tu ipse nosti qui aderas;78 totus ex populis, id est ex gentibus natus, et ex gentilitate ad Christum conversus, totus exiens semetipso, id est, se ipsum supergrediens per excellentiam divinorum charismatum et contemplationem æternorum, secundum illud Apostoli:9 Mente excedimus Deo. Et in Threnis dicitur: Levabit se super se. Et ad laudata societatem patiens, id est per mentis fervorem et eminentem divinorum participationem quasi transformatus in Deum, cujus caritatem, pietatem et liberalitatem ferventissime collaudavit, juxta illud ad Corinthios:10 Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini spiritu. Unde alia habet translatio: Ille totus excedens, totus se deserens, et eorum quæ laudabat, consortium patiens. Alius vero transtulit: Totus ecstasim patiens.

Hinc constat quod mysticæ theologiæ particeps fuit exuberanter, et totus caritatis ardore ignitus, assidue alteratus, inflammatus, liquefactus, æstuansque in Deum, atque in regionem luminis infiniti extentus, et sursum actus ac profundatus, et ubertim raptus in Deum, potens dicere illud Jeremiæ: Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans claususque in ossibus meis;11 et defeci, ferre non sustinens. Hoc est in homine hominem exuere.

Et ab omnibus quibus auditus est et visus est, et cognitus est et non cognitus est, Deo acceptabilis esse et divinus laudator judicatus: id est, Hierotheus iste tunc reputatus est vir Deo acceptus, idoneusque « laudator » Altissimi, prout in hoc statu et fragili carne potest viator esse dignus ac divinus Dei laudator, quamvis per comparationem ad infinitam excellentiam Dei nemo sit talis, quum et maximus ille vatum cecinerit : Non sum dignus corrigiam calceamentorum ejus solvere. Talis, inquam, reputatus est ab omnibus ibi præsentibus, a quibus audiebatur, videbatur ac noscebatur, imo et ab aliis qui ante non noverant eum, sicut ad Galatas scripsit Apostolus :12 Eram facie ignotus Ecclesiis Judææ quæ erant in Christo.

Et quid tibi de his quæ ibi theologice posita sunt, dicam? quasi dicat : Tam profunda, divina, supernaturalia, incomprehensibilia, in illa Sanctorum congregatione prolata sunt a gloriosis Apostolis et apostolicis viris theologicaliter ac saporose, tam ardenter ac dulciter, ut plene describere nequeam. Etenim, si non a me ipso eloquerer, id est, si loquendo non sum mei ipsius oblitus. Unde aliæ translationes habent : Si non me ipsum oblitus sum. Sæpe scio a te, id est, frequenter audivi et scivi a te, et partes quasdam divinarum illarum hymnodiarum audiens, id est audiendo verba tua quibus pro posse et parte repetisti prolata ab aliis sanctissimis viris, utputa præconia Dei. Sic tibi festino et parato divina persequi, id est, dico et fateor « tibi », Timothee, qui festinus, fervens et paratus eras « persequi », id est perfecte sequi et pro posse apprehendere, « divina » quæ dicebantur ab illis.

Et ut ibi mystica, et ut multis ineffabilia et ut incognita, tibi relinquamus : id est, ut jam prætermittamus et omittamus referre ac scribere multa secreta ac « mystica » quæ dicebantur ibidem, quæ « et multis ineffabilia » sunt « et incognita », quæ tamen « tibi » tanquam sapienti et capaci relinquimus meditanda ; vel, quæ « tibi » quoque « incognita » sunt, id est non plenarie nota ; ipse multis usus erat communicare, id est, Hierotheus conatus est ac studuit pluribus talia reserare et manifestare tempore opportuno, juxta illud Archiapostoli : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Nam et Salomon :13 Deriventur, inquit, fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.14 Nempe ut in Ecclesiastico fertur, Sapientia abscondita et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?1516 Et quantos poterat in eam quæ secundum nos est sacram doctrinam adducere : id est, studuit « adducere » ad intellectum sacræ Scripturæ « quæ est secundum nos », id est, nostræ capacitati et communitati proportionata est, « quantos poterat », id est, quoscumque valebat, loquendo eis tam plane ut potuit, ut decet pium ac discretum magistrum, qui non quærit se ostentare, sed discipulos informare.17

Quomodo supereminebat multos sanctorum magistrorum, id est, quantum et qualiter splenduit præ multis sanctis doctoribus ac prælatis, et temporis mora, id est venerabili senectute, seu diuturnitate docendi, et mentis puritate, et ostensionum diligentia, id est demonstrationum ac declarationum evidentia et cautela, et ceteris sacris orationibus, id est aliis sanctis locutionibus seu exhortationibus ac precibus : [supple,] hoc tu nosti. Itaque nequaquam aliquando ad sic magnum solem contradicere conati essemus, id est, « nequaquam » unquam præsumpsimus « contradicere » (aut contraspicere) tanto viro, qui ob tantam suæ sapientiæ claritatem fulgentissimasque doctrinas, ac fervida hortamenta et verba flammigera, recte per metaphoram, sol, imo et in suo ordine sol magnus, vocatur. Unde dicit Ecclesiasticus : Quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei.18192021

Footnotes

  1. DE CELEBRI APOSTOLO-RUM ALIO-RUMQUE SAN-CTORUM VI-ROBUM APUD S. MARIAM DEI GENITRI-CEM CONVEN-TIONE. ↩

  2. 1 Cor. xv. 6. ↩

  3. Joann. xiv. 6. ↩

  4. Galat. u. 1, 2. ↩

  5. 11b. cc. 10. ↩

  6. Is. 10, 10. ↩

  7. II Cor. v, 12. ↩

  8. *existens ↩

  9. Thren. m, 28. ↩

  10. II Cor. m, 18. ↩

  11. Jer. xx, 9. ↩

  12. Galat. 1, 22. ↩

  13. 1 Petr. IV, 10. ↩

  14. Prov. V, 16. ↩

  15. Eccli. XX, 32; XLV, 17. ↩

  16. Eccli. XX, 32; XLI, 17. ↩

  17. * scientiam ↩

  18. Eccli. L, 7. ↩

  19. Galat. I, 22. ↩

  20. Marc. I, 7. ↩

  21. Eccli. IV, 7. ↩

Chapter 28 of 143