Capitulum 3
QUÆ ORATIONIS VIRTUS, ET DE B. HIEROTHEO, ET DE REVERENTI ET CONSCRIPTA THEOLOGIA.
ET primam, si videtur, perfectissimam et omnium Dei processionum manifestatoriam, optimam nominationem pronuntiemus, optimarum principalem et superoptimam invocantes Trinitatem, declarativam omnium sui optimarum providentiarum. Oportet enim nos orationibus primum in eam ut bonorum principium reduci, et magis ei approximantes, in hoc doceri optima dona circa eam collocata. Etenim ipsa quidem omnibus adest; non omnia vero ei adsunt. Tunc autem quum eam invocamus castissimis quidem orationibus, revoluto quoque animo, et ad divinam unitatem opportunitate, tunc et nos ei adsumus. Ipsa enim neque in loco est, ut et a quodam aut ex aliis in alia transeat; sed et in omnibus exsistentibus eam esse, dicere relinquitur, super omnia, et omnium comprehensiva multitudinis. Nos igitur ipsos orationibus extendamus in divinorum et optimorum radiorum excelsiorem respectum, veluti multi luminis splendorem ex cœlesti summitate suspensum, in ea quæ hic sunt pervenientem: et semper in ejus conspectum manibus attributis agentes, trahere quidem eam putamus; veritate autem non deducimus illam et sursum et deorsum præsentem, sed nos ipsi reducimur ad excelsiores lucidissimorum radiorum claritates. Aut velut in navim ascendentes, et recipientes ex quadam petra extentos funes et velut nobis in receptionem datos, non ad nos petram, sed nosmetipsos in veritate et navim ad petram adducimus. Sicut et hoc in contrarium: si quis juxta validam petram stans in navi repellatur, aget quidem nihil in stantem et immutabilem petram, se vero ipsum ab illa segregabit, et quanto magis eam repulerit, tanto magis ab ea revertetur. Proinde et ante omne, et magis ex theologia, oratione inchoari oportet: non ut trahentes ubique præsentem et nusquam virtutem, sed ut divinis memoriis et invocationibus nosmetipsos immittentes ei et adunantes.
Et hoc autem æqua defensione dignum, quia glorioso duce nostro Hierotheo theologica diligentissime elementa excellentissime congregante, nos tanquam non sufficientibus illis, aliasque et præsentem theologiam conscripsimus. Etenim si quidem ille deinceps actitare omnes theologicas actiones dignum duxisset, et partitis ambitibus pertransisset totius Theologiæ capitulum, non fortassis nos in tantum aut insania aut stultitia veniremus, tanquam perspicacius illo et divinius arbitrando theologiis addere delectabiliora: hæc superfluo dicentes, ac si parvi pendendo ad hæc*, et injuriam faciendo et in magistrum et amicum exsistentem, et nos post1*
Paulum divinum in illius eloquiis formati, gloriosissimam ejus et contemplationem et explanationem nobismetipsis subripientes. Sed quoniam veritate quæ divina sunt pretiose introducens ille, conspicuas nobis definitiones exposuit, et in uno multo ambiens, prout possibile nobis et his quicumque sunt secundum nos, magister nuper perfectarum animarum jubens aperire et discernere nobis commensurabili sermone conspicuos et potentes intellectualissimæ viri illius virtutis ambitus; et sæpe nos et tu ipse in hoc hortatus es, et librum ipsum ut superexaltatum remisisti: propterea et nos eum quidem, ut perfectorum et honorabilium sensuum magistrum, his qui super multos sunt segregamus, veluti quædam secunda Eloquia, et Deo unctos consequentem;2 his autem qui secundum nos sunt, proportionaliter nos nobis divina trademus. Si enim perfectorum est solida esca, tali esu alios reficere quantæ fuerit perfectionis? Recte igitur a nobis et convenientissime hoc dictum est: per se ipsam quidem contemplativam invisibilium Eloquiorum visionem et conspectivam eorum doctrinam, honorabilis indigere virtutis; in hoc autem ferentium verborum scientiam et disciplinam, minoribus devotis et sacratis convenire. Atqui et hoc nobis observatum est valde modulose. Itaque ipso divino duce juxta expressionem lucidam bene discretis, nihil injungendum omnino unquam ad tautologiam in propositi ab eo eloquii explanationem.
Quoniam et cum ipsis Deo acceptabilibus nostris summis sacerdotibus, (quando et nos, ut æstimatur, et tu, et multi sanctorum nostrorum fratrum, in visionem vitam inchoantis et Deum recipientis corporis convenimus; aderat autem et Dei frater Jacobus, et Petrus vertex et honorabilissima theologorum summitas; deinde placuit post visionem laudare summos sacerdotes simul omnes, quomodo unusquisque erat idoneus, multum potentem bonitatem divinæ infirmitatis), omnium dominabatur post theologos, ut cognoscis, aliorum sanctorum doctorum, totus ex populis, totus exsistens semetipso, et ad laudata societatem patiens; et ab omnibus quibus auditus est et visus est, et cognitus est et non cognitus est, Deo acceptabilis esse et divinus laudator judicatus. Et quid tibi de his quæ ibi theologice posita sunt, dicam? Etenim, si non a me ipso eloquerer, sæpe scio a te et partes quasdam divinarum illarum hymnodiarum audiens. Sic tibi festino et parato divina persequi. Et ut ibi mystica, et ut multis ineffabilia et ut incognita, tibi relinquamus, ipse multis usus erat communicare, et quantos poterat in eam quæ secundum nos est sacram scientiam adducere. Quomodo supereminebat multos sanctorum magistrorum et temporis mora, et mentis puritate, et ostensionum diligentia, et ceteris sacris orationibus. Itaque nequaquam aliquando ad sic magnum solem contradicere conati essemus.
Sic enim nosmetipsos constituimus et cognovimus, ut neque sufficienter intelligere invisibilia divina capiamus, neque ut ineffabilia divinæ cognitionis liceat dicere et exponere. Longe autem exsistentes, deserimur divinorum virorum in theologicam veritatem scientia: quia omnino etiam in hoc per abundantem timorem venimus, neque omnino audire aut dicere quid de divina philosophia, si non secundum intellectum percepimus. Sic non oportet susceptionem divinarum cognitionum negligere. Et hoc nos docuerunt, non solum juxta naturam appetitus animorum amabiliter semper dulces, adjuncta supernaturalium contemplatione; sed et ipsa divinarum legum egregia dispositio, ea quidem quæ super nos, depellens multum actitare, et ut super dignitatem et ut impossibilia, omnia autem quæcumque a nobis appetuntur et donantur, discere attente imperans et divinitus aliis tradere. His igitur et nos suasi, et ad possibilem divinorum inventionem laborantes, aut formidantes, sed et non valentes in nostrum meliora adspicere, inadjutos relinquere non sustinentes, in conscribendum nosmetipsos perduximus: novum quidem nihil introducere audentes, subtilioribus autem et secundum partes singulas interrogationibus, quæ præclare dicta sunt vere ab Hierotheo discernentes et exprimentes.
Footnotes
Chapter 25 of 143