Articulus 23
CUR POST B. HIEROTHEUM S. DIONYSIUS HOSCE LIBROS THEOLOGICOS CONSCRIPSERIT.
Et hoc autem æqua defensione dignum, id est, hoc ipsum quod ista tractare et scribere audemus, dignum est expurgatione qua nos ipsos purgamus a nota præsumptionis et superfluitatis, quæ nobis posset imponi eo quod de hac materia edimus librum hunc postquam B. Hierotheus de ea conscripsit. Hinc alia translatio habet: Et hoc excusatione dignum. Quia glorioso duce nostro Hierotheo theologica diligentissime elementa excellentissime congregante, id est, quia ductor et doctor noster Hierotheus, famosus et excellens, collegit valde docte et diligenter « elementa theologica », id est fundamenta atque exordia, ex Scripturis, quibus liber iste innititur, roboratur ac comprobatur, nos tanquam non sufficientibus illis, aliasque et præsentem theologiam conscripsimus, id est, quod illis non obstantibus, compilavimus « theologiam præsentem », id est istum theologicum librum de Divinis nominibus, « aliasque », id est alias theologicales editiones quamplures, quasi libri Hierothei non sufficiant.
Etenim si quidem ille deinceps actitare omnes theologicas actiones dignum duxisset: id est, certe si Hierotheus dignatus fuisset « actitare », id est pertractare ac frequenter exponere, « actiones omnes theologicas », id est universas operationes Dei quæ in Scripturis tanguntur, aut ex illis eliciuntur; et partitis ambitibus, id est particularibus circuitionibus, declarationibus et allegationibus, pertransisset totius Theologiæ capitulum, id est, elucidando tractasset et percurrisset distinctiones et seriem universæ Scripturæ ad suum propositum pertinentis;1 non fortassis nos in tantum aut insania aut stultitia veniremus, id est, nos non extendissemus nos forsitan in tam magnum et longum sermonem et tractatum circa divina, ex cordis amentia aut insipientia: ex quarum altera istud videretur aut videtur procedere, si Hierotheus de his plane ac diffuse determinasset; tanquam perspicacius illo et divinius arbitrando theologiis addere delectabiliora: hoc est, quasi « arbitrando », id est putando seu judicando, nos « addere theologiis », id est theologicis scriptis Hierothei, « delectabiliora », id est pulchriora suavioraque documenta, « tanquam » tractaturi de his « perspicacius », id est clarius ac divinius, « illo », utputa Hierotheo: quod præsumptuosum apparet, quum non sit discipulus super magistrum.2
Hæc superfluo dicentes, id est, immoderate et infructuose scribentes, quum ab illo satis essent determinata. Unde alia littera continet: Bis eadem dicentes. Nam et in Job scriptum est: Semel loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit. Ac si parvi pendendo ad hæc, id est, ita nos habendo ac si comparatione horum quæ ipsi nos scribimus, vilipenderemus scripta Hierothei, tanquam melius illo scripturi, et injuriam faciendo et in magistrum et amicum exsistentem, id est inferendo injuriam Hierotheo, qui est magister atque amicus noster, et nos post Paulum divinum in illius eloquiis formati, gloriosissimam ejus et contemplationem et explanationem nobismetipsis subripientes:3 id est, « nos formati », id est informati et instructi, « post Paulum divinum », id est post informationem quam a Paulo apostolo sumpsimus quando ab ipso conversi sumus, « in eloquiis illius », id est in verbis ac scriptis Hierothei, « subripientes », id est, furtive et vane nobis ipsis attribuentes, « gloriosissimam contemplationem », id est celeberrimas ac sapientissimas considerationes ipsius, « et explanationem », id est expositiones præclaras quibus exposuit secreta ac difficilia Scripturarum.
Sed quoniam veritate quæ divina sunt pretiose introducens ille, id est, « quoniam » Hierotheus « introducens », id est, tractans, allegans et exponens, « pretiose », id est subtiliter et profunde ac sententiose, « veritate », id est revera, ea « quæ divina sunt », id est ad superbeatissimæ Trinitatis mysterium ac simplicissimam deitatem incarnationemque Christi pertinentia ac consimilia, conspicuas nobis definitiones exposuit, id est, claras determinationes nobis exhibuit ac donavit, quæ ex sua natura claræ et lucidæ sunt, quamvis minus peritis sint prorsus obscuræ, quemadmodum secundo Primæ philosophiæ, substantiæ separatæ dicuntur manifestissima naturæ, et in uno multa ambiens, id est, modico sermone plura complectens et comprehendens; prout possibile nobis et his quicumque sunt secundum nos, magister nuper perfectarum animarum jubens aperire et discernere nobis commensurabili sermone: id est ipse Hierotheus exsistens « magister animarum » fidelium « perfectarum nuper » ex illuminatione divina et sublimi doctrina sanctorum doctorum, « jubens aperire », id est aliis palam tradere, « et discernere », id est discrete exponere, « nobis commensurabili sermone », id est verbis proportionatis et aptioribus intellectui nostro pro simpliciorum informatione: « jubens », inquam, hoc « nobis et his quicumque sunt secundum nos », id est nobis doctioribus et consimilibus nobis, quantum « nobis possibile » est. « Aperire » dico, conspicuos et potentes intellectualissimæ viri illius virtutis ambitus: hoc est, « ambitus », id est conclusiones, sententias et continentias seu tenores, « conspicuos et potentes », id est in se claros et fortes, « viri illius », utputa Hierothei, « virtutis intellectualissimæ », id est potentiæ ingeniosissimæ mentis. Et sæpe nos et tu ipse in hoc hortatus es, id est, etiam tu, Timothee, frequenter exhortatus es nos hoc facere, utputa difficillima scripta Hierothei clarius tibi exponere, et librum ipsum ut superexaltatum remisisti, id est, volumen de Divinis nominibus a Beato editum Hierotheo, quod misi tibi ad perlegendum, mihi « remisisti » tanquam « superexaltatum », id est nimis difficili stilo ac sensu, et excedens tuum ingenium.
Propterea et nos eum quidem, ut perfectorum et honorabilium sensuum magistrum, his qui super multos sunt segregamus : id est, Hierotheum « segregamus », hoc est, a communi hominum grege dividimus, adjungendo eum « his qui sunt super multos », id est eminentioribus viris qui commune genus hominum transcendunt : perfectio namque quo major, eo paucioribus inest hominibus; « ut magistrum sensuum perfectorum et honorabilium », id est tanquam doctorem et conscriptorem sententiarum speculativarum altissimarum, quæ sunt de numero bonorum honorabilium, hoc est per se et propter se desiderabilium, ut in exordio libri de Anima tangitur; veluti quædam secunda Eloquia, id est, tanquam dicta angelica, desuper inspirata verba et scripta Hierothei extollimus et superlocamus, ita quod verba angelorum sanctorum dicantur prima, quorum comparatione ista dicantur « secunda »; vel, Secunda, quasi post verba beatissimorum Apostolorum ac Scripturæ canonicæ merito ordinanda præ excellentia sua; et Deo unctos consequentem, id est, Hierotheum reponimus mox sequentem sanctos Apostolos Spiritu Sancto præ aliis plenius « unctos », juxta illud Pauli : Nos ipsi primitias Spiritus habentes.4
His autem qui secundum nos sunt, id est, qui non sunt in tam præeminenti perfectione et gradu constituti, proportionaliter nos nobis divina trademus, id est, docebimus divina et catholica documenta juxta mensuram et proportionem seu facultatem scientiæ nobis concessæ, et secundum capacitatem ipsarum. Informatio quippe coaptanda est capacitati audientium, dicente Apostolo :5 Sapientiam loquimur inter perfectos; itemque : Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi parvulis in Christo lac dedi.6
Si enim perfectorum est solida esca, id est, ex quo perfectis, spiritualibus et contemplativis competit spiritualis refectio, sapientialis doctrina, et informatio valde interna de grandi perfectione. Hoc sumptum est ex eo quod ad Hebræos ait Apostolus : Perfectorum autem est solidus cibus, eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni et mali.7 Tali esu alios reficere quantæ fuerit perfectionis? id est, utique magnæ perfectionis est alios talia idonee edocere, præsertim quum nemo queat alios efficaciter vitam internam ac viam perfectionis exercitiaque virtutum instruere, qui talia in se ipso per exercitationes et gustum mentalem expertus non est. Propter quod Isaias inquirit : Quem docebit Dominus scientiam ? et quem intelligere faciet auditum ? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.8 In libro Job item inducitur : Sapientia ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ? Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium; trahitur autem sapientia de occultis.9 Unde et Timotheo scripsit Apostolus : Hæc commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere.10
D Hinc subditur : Recte ergo a nobis et igitur convenientissime hoc dictum est : per se ipsam quidem contemplativam invisibilium Eloquiorum visionem et conspectivam eorum doctrinam, honorabilis indigere virtutis : id est, « recte » omnino et valde congrue diximus quod visio, id est clara intuitio seu formata et affectiva intelligentia, spiritualium Scripturarum per se contemplativa, id est, limpide cernens divina, et doctrina talium conspectiva sine involutione phantasmatum atque inquietatione passionum ac vitiorum, indigeat et requirat venerabilem firmitatem, virtuositatem seu senectutem, vel diuturnam exercitationem. Unde translatio alia habet,
Provecta indigeat ætate; alia vero, Senilis esse virtutis. Quod et de corporali ætate potest verificari, juxta illud in Job : In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. Aptius tamen de spirituali canitie : quæ teste Ambrosio, in B. Agnete, tertiodecimo suæ ætatis anno, fuit immensa. De qua fertur in libro Sapientiæ : Senectus venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata; cani autem sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. Nempe gratia Spiritus Sancti naturæ limitibus non arctatur. Hinc perfectionem prætactam quibusdam electissimis in eorum adolescentia seu juventute constat esse collatam.
In hoc autem ferentium verborum scientiam et disciplinam, minoribus devotis et sacratis convenire, id est, notitiam et directionem sermonum introducentium ad tantam perfectionem, diximus pertinere ad eos qui minus devoti sunt et applicati ad meliora, ut sunt incipientes et proficientes, ad quos spectat addiscere moralia et devotionalia documenta, modum et formam proficiendi in schola virtutum tradentia, ut sciat unusquisque quæ suam vocationem, statum et gradum concernunt.
A Hinc talibus scripsit Apostolus :11 Quasi parvulis in Christo lac dedi vobis, non escam. Sacratissimus quoque princeps Apostolorum : Quasi (inquit) modo geniti infantes, rationabiles sine dolo, lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem.12 Atqui, id est certe, et hoc nobis observatum est valde modulose, id est, nos sæpe observamus istud multum convenienter ac consonanter, videlicet contemplativam visionem senioribus convenire ac reservari.
Itaque ipso divino duce juxta expressi- B onem lucidam bene discretis, nihil injungendum omnino unquam : id est, nunquam innectendum, interponendum aut adjicendum est aliquid a me, « discretis bene », id est distincte et ordinate prolatis ac scriptis ab Hierotheo ductore nostro, « juxta expressionem lucidam », id est quantum ad ea quæ ipse plane expressit; ad tautologiam, id est quasi ad complementum tractatum theologicum compilatum ab illo, in propositi ab eo eloquii explanationem, id est ad exponendum ac declarandum verba ab Hierotheo proposita et inducta : qui tantus fuit, quod et gloriosissimi Apostoli sapientiam illi collatam admirabantur, quemadmodum subditur.
Footnotes
Chapter 27 of 143