Skip to the text

Articulus 25

QUAM HUMILITER S. DIONYSIUS DE SE IPSO ET DE SUO OPERE SENTIAT.

SIC enim nosmetipsos constituimus et cognovimus, id est, ita de nobis sentimus, et tales nos inter homines exhibemus ac collocamus, ut neque sufficienter intelligere invisibilia divina capiamus, id est, quod capere non valemus « divina » immaterialia, ad intelligendum ac penetrandum ea limpide et acute. Propter quod dictum est primo libro : Impossibile est nobis splendere divinum radium, nisi circumvelatum varietate sensibilium formarum. Neque ut ineffabilia divinæ cognitionis liceat dicere et exponere, id est, nec sic quod « liceat » aut possibile nobis sit perfecte exprimere aut elucidare « ineffabilia » illa divina, præsertim quæ directe cadunt sub fide :1 quæ tamen a doctoribus aliqualiter exponuntur, persuadentur ac probabiliter fulciuntur, atque per donum intellectus conspiciuntur, juxta illud Leonis Papæ in homilia : Non ambigimus ita vobis radium resplenduisse divinum, ut quod vobis fide est insitum, id sit etiam intelligentia comprehensum.

Longe autem exsistentes, id est, per fidem peregrinantes a Domino, et a cognitione Beatorum vehementer distantes, deserimur divinorum virorum in theologicam veritatem scientia, id est, etiam privamur « scientia virorum divinorum », id est perfectorum, præcipue illuminatorum, ut fuit Hierotheus, introducente « in theologicam veritatem », id est claram notitiam ac luculentam intelligentiam Scripturarum.2 Quia omnino etiam in hoc per abundantem timorem venimus, id est, ex ingenti reverentiali timore pervenimus usque in hunc tractatum hujus theologicæ veritatis, ex causis prætactis non audentes penitus subticere, neque omnino audire aut dicere quid de divina philosophia, id est de ipsa desuper revelata theologia, si non secundum intellectum percepimus, id est, nisi id quod fideliter et intellectualiter novimus aut didicimus, incerta, ambigua ac ficta vitantes.

Sic non oportet susceptionem divinarum cognitionum negligere, id est, non expedit omnino « negligere », postponere seu non curare adeptionem scientiæ salutaris nobis proportionatæ sive possibilis, quum et Apostolus dicat : Semper cre-scentes in scientia Dei.3

Et hoc nos docuerunt, non solum juxta naturam appetitus animorum amabiliter semper dulces : id est, istud perpendimus non solum ex naturalibus desideriis animarum (quoniam omnes homines naturaliter scire desiderant, secundum Philosophum, quia scientia est perfectio creaturæ rationalis), « amabiliter semper dulces », id est, desideria ista sunt vere suavia, quoniam excitant ad considerationes scientiales ac delectabiles. Hinc secundum Philosophum, delectationi quæ est in considerando, non est tristitia contraria. Philosophia quoque, secundum eumdem, admirabiles delectationes habet admixtas, potissime dum theologicæ veritatis speculatione perfunditur atque perficitur. Unde subjungitur : adjuncta supernaturalium contemplatione, id est clara speculatione eorum quæ per fidem apprehendimus, et consequi ac possidere in æternum confidimus, juxta illud Apostoli :4 Spe gaudentes ; itemque : Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quæ præparavit Deus diligentibus se.5

Sed et ipsa divinarum legum egregia dispositio, id est præclara ordinatio præceptorum Dei in Scripturis; ea quidem quæ super nos sunt, depellens multum actitare, id est, prohibens nos immoderate et assidue exercere, scrutari et attendere quæ vires et capacitatem nostram excedunt, sicut Ecclesiasticus ait: Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris;6 sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. In Proverbiis quoque dicitur: Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum; sic qui perscrutator est majestatis, opprimetur a gloria.7 Sic et Apostolus: Noli (ait) altum sapere, sed time. Unde et in Jeremia habetur:8 Quia plus fecit quam potuit, idcirco periit.9 Hæc ergo prohibuit, et ut super dignitatem et ut impossibilia, id est tanquam excedentia nostram mensuram et conditionem, et tanquam ea quæ plene capere non valemus. Omnia autem quæcumque a nobis appetuntur et donantur, discere attente imperans et divinitus aliis tradere, id est, dispositio Dei præcipiens ut illa diligenter discamus et aliis deiformiter communicemus, quæ naturaliter scire optamus, aut ex fide, gratia et Scripturis revelata seu concessa sunt nobis. Unde in libro Proverbiorum dicitur: Audi, fili mi, disciplinam patris tui.10 Hinc ad Colossenses dixit Apostolus: Postulamus ut impleamini agnitione voluntatis Dei in omni sapientia et intellectu spirituali.11

His igitur et nos suasi, id est ex his rationibus moti, et ad possibilem divinorum inventionem laborantes, id est, conantes acquirere notitiam divinorum, quam sive ex naturalibus nostris, sive ex dono gratiæ Dei, sive ex aliorum informatione invenire aut acquirere possumus, aut formidantes, id est, offensam Dei ac pœnam incurrere metuentes, si non conamur pertingere ad talem Dei cognitionem, qui loquitur per Osee:12 Quia tu scientiam repulisti, repellam et ego te, ne sacerdotio fungaris mihi; itemque:13 Scientiam Dei volui plus quam holocaustum. In Proverbiis quoque scriptum est:14 Dic sapientiæ, Soror mea es; et prudentiam voca amicam tuam. Sed et non valentes in nostrum meliora adspicere, inadjutos relinquere non sustinentes: id est, non tolerantes nec æquanimiter patientes eos « relinquere inadjutos », id est non instructos, et quantum nobis possibile est, non refocillatos nec suffragatos per nostram doctrinam, « non valentes », id est, eos qui non valent, « adspicere », id est intelligere, « in meliora nostrum », id est libros et documenta Hierothei et aliorum qui profundiores sunt nobis in scribendo, et meliora scripserunt quam nos.

In conscribendum nosmetipsos perduximus, id est, nos ipsos excitavimus atque extendimus ad compilandum hæc scripta et libros; novum quidem nihil introducere audentes, id est, pro certo non præsumentes neque volentes docere aut inter alios seminare aliquid novi, quod scilicet dissonet a patrum et seniorum doctrinis, vel nequaquam aut virtualiter non contineatur in illis. Alioqui teste Boetio, miserrimi ingenii est, semper uti inventis, et nunquam inveniendis. Subtilioribus autem et secundum partes singulas interrogationibus, quæ præclare dicta sunt vere ab Hierotheo discernentes et exprimentes: hoc est, distinguentes, discutientes ac prosequentes « subtilioribus interrogationibus », id est quæstionibus multum subtilibus, « et secundum partes singulas », id est particularibus secundum exigentiam et tenorem partium singularum, ea quæ Hierotheus compendiose expressit quasi in generali, non ita ad particularia descendendo. Nec vult Dionysius dicere quod ipse movebit quæstiones subtiliores quam Hierotheus, sed quod secundum altitudinem materiæ movebit acutas et proportionatas dubitationes, quemadmodum sanctus humilisque Gregorius ait in homilia de angelis: Quid prodest nobis angelorum choros exprimere, si non studeamus eorum officia subtiliter explicare?

Ex introductis elicitur magna bonitas, gratitudo, humilitas Dionysii, qui magistrum suum Hierotheum in tantum extollit, et propria scripta comparatione scriptorum illius tam vehementer humiliat, imo et illi magis quam sibi ipsi adscribit:15161718 qui insuper sapientiam et scientiam sibi collatas, tam caritative et exuberanter communicavit cunctis fidelibus nec talenta sibi concessa abscondit, sed fructuosissime usus est ipsis. Quo constat quam vehementer fuit succensus zelo divini honoris desiderioque fraternæ salutis.

Postremo claret ex dictis quam magnum, divinum meritoriumque consistat proximos salubriter informare: si tamen hoc fiat sicut oportet, videlicet ordinate, caritative, sincere, ita quod homo docens et prædicans, in primis doceat se et prædicet sibimetipsi. Caritas quippe incipit a se, id est a proprio suo subjecto. Alioqui verbis docere et prædicare, ac impie conversari, est prorsus damnabile scandalizativumque maxime, ac propriis factis monstrare non esse sicut docetur, quum majus sit aliquid opere edocere quam verbis, ut asserit Leo Papa in sermone de S. Laurentio: Majus est, inquiens, exemplo docere quam verbo. Quod totum constat ex verbis Apostoli, affirmantis: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne aliis prædicans, ipse reprobus efficiar;19 et rursus: Si quæ destruxi, hæc iterum ædifico, prævaricatorem me constituo;20 et ad Romanos: Qui alium doces, te ipsum non doces? qui gloriaris in lege, per prævaricationem legis Deum inhonoras? qui doces non furandum, furaris?21

TRANSLATIO MARSILII FICINI

PRINCIPIO, si placet, perfectissimam omnesque divinas processiones exprimentem, appellationem boni consideremus, invocantes videlicet Trinitatem, bonorum principium atque superbonam, optimas quasque suas providentias explicantem. Oportet enim nos votis in primis ad ipsam tanquam bonorum originem provehi, atque ita ad illam propius accedentes, in hoc ipso gradu optima quæque dona penes ipsam sita perdiscere. Illa enim omnibus adest; non tamen omnia illi adsunt. Quando vero illam castissimis precibus et intellectu tranquillo affectuque ad divinam unionem apto precamur, tunc nos etiam illi adsumus. Jam vero illa nec est in loco, ut propterea absit ab ullo, aut ab aliis se ad alia transferat: imo etiam dicere hanc in rebus omnibus esse, longe deficit ab ipsa infinitate, quæ et excedit et complectitur omnia. Quamobrem nos ipsos ad divinorum salutariumque radiorum sublimiorem intuitum omnibus elevamus. Veluti si catena quædam multis contexta luminibus a summo cœlo suspensa usque ad infima protendatur, nosque hanc manibus semper alternis in anteriora porrectis apprehendamus, trahere quidem ipsam ad nos videbimur; re autem vera non deducimus eam ad nos, supra videlicet infraque præsentem, sed ipsi potius ad excelsiores radiorum varie lucentium splendores feliciter provehimur. Aut forte quemadmodum si ingressi navim, funes ex petra quadam usque ad nos extentos teneamus, quippe quorum nitamur auxilio, non petram quidem ad nos, sed nos potius navimque revera promovemus ad petram: quemadmodum vicissim si quis stans in navi maritimum percutiat saxum, in illud tanquam immobile permanens nihil efficiet, sed se ipsum potius arcebit a saxo, et quanto vehementius contendet impellere, tanto illinc longius repelletur. Quamobrem ante omnem actum, præcipue theologicum, ab oratione nobis exordiendum: non quidem ut potestatem illam ubique præsentem et nusquam addictam, ad nos quandoque trahamus; verum ut divinis commemorationibus invocationibusque nos ipsos illi dedamus et unione jungamus.

Purgatione forsan nobis opus est. Quum enim inclytus præceptor noster Hierotheus theologica elementa mirabiliter profecto collegerit, mirabitur forte aliquis cur nos, quasi minus illa sufficiant, et alibi et hic theologica conscripserimus. Jam vero si ille omnia theologica ordine deinceps disposito digerere voluisset, particularibusque explicationibus unumquodque totius theologiæ caput disposuisset, nunquam nos in tantum furoris vel ruditatis incidissemus, ut perspicacius vel divinius quam ille theologica penetrare posse mysteria confideremus, aut eadem bis dicendo, superflua frustra tractare vellemus, atque ita præceptorem amicumque nostrum injuria audeoremus afficere, et præclarissimam intelligentiam expositionemque illius a quo post divum Paulum instituti sumus, nobis usurpare non dubitaremus. Ceterum ille divina venerabiliter exponens, summas profecto quasdam perspicacia compendiosa refertas nobis exposuit, in uno videlicet plurima complectentes: præcipiens videlicet nobis ceterisque rudium animorum magistris, explicare pro viribus atque distinguere nobis sermone congruo lucentia intus compendiosaque mysteria a virtute illius apprime intellectuali manantia. Præterea et ipse ad idem sæpe nos exhortatus es, librumque ipsum, ut supra modum excellens quiddam, remisisti. Quamobrem nos quoque ipsum velut perfectorum seniliumque animorum magistrum, his dumtaxat assignamus qui intelligentia ceteros antecellunt, tanquam secunda quædam Eloquia sacra apostolicam auctoritatem proxime consequentia. Nos autem his qui nobis propinquiores sunt, pro ingenii nostri proportione divina trademus. Si enim cibus solidus perfectorum est, hoc certe et alios pascere, quantæ perfectionis æstimandum esse censemus? Recte igitur id quoque nobis est dictum: contemplationem quidem intelligibilia Eloquia prorsus inspicientem compendiosamque eorum doctrinam, consummatæ virtutis exsistere; scientiam vero sermonum ad id conducentium atque ejusmodi disciplinam, inferioris meriti præceptoribus discipulisque congruere. Enimvero diligentissime id observavimus, ut quæ divinus ille præceptor plane nobis expressit, nunquam attingeremus, ne forte repeteremus eadem ad id exponendum quod in verborum divinorum explanatione fuisset ab eo propositum.

Convenimus quandoque apud pontifices nostros Deo plenos, ut nosti, nos simul et ipse multique sancti fratres nostri, visuri corpus illud quod vitæ principem Deumque suscepit: ubi aderant et Jacobus frater Domini, et Petrus excelsum et amplissimum theologorum culmen. Illic ergo post contuitum placuit ut pontifices omnes, pro viribus quisque suis, infinitæ potentiæ debilitatis divinam bonitatem laudarent. Hierotheus autem alios omnes ibi doctores sacros, ut nosti, post ipsos theologos superavit, totus excedens, totus extra se positus, et eorum quæ laudabat, communionem patiens. Quamobrem ab omnibus qui audiebant eum atque videbant, sive cognoscerent ipsum seu non cognoscerent, occupatus Deo divinusque laudator est judicatus. Sed quidnam illa tibi referam quæ illic sunt theologica ratione tractata? Jam vero, nisi mei oblitus sum, memini me partes quasdam divinarum illarum laudationum abs te sæpius accepisse: adeo studuisti divina diligentissime prosequi. Verum quæ illic mystice tractata sunt, missa in præsentia faciamus, quippe quum nec multis exprimi possint, et tibi nota sint. Quoties autem oporteret nostra multis communia facere, et quam multos possemus in sanctam disciplinam nostram introducere, erat profecto mirandum quam longe Hierotheus sanctorum doctorum plurimos antecelleret et diuturna docendi sedulitate, et puritate mentis, et exacta diligentia demonstrandi, ac ceteris omnibus quæcumque ad sacra eloquia pertinent. Itaque nos nunquam adversus solem tam ingentem figere auderemus obtutus.

Sic enim nobis consciis sumus, nec ignoramus nos ne intelligibilia quidem ipsa divinorum satis intelligere posse, vel ineffabilia divinæ cognitionis mysteria verbis exprimere. Et profecto longe divinorum virorum scientia veritatem theologicam spectante, inferiores sumus. Huc profecto reverentia summa nos adduxit, ut nec audire nec loqui de divina philosophia quidquam auderemus, nisi id prorsus incidisset animo, non oportere divinarum rerum cognitionem, quatenus assequi licet, nos negligere. Id autem nobis persuaserunt, non solum naturalia mentium desideria, amatorio quodam affectu contemplationem rerum sublimium, quantam capere possunt, desiderantia; sed ipsa quoque optima legum institutio divinarum, quæ supra nos sunt inquirere vetans (quippe quum et nostra merita superent, et comprehendi non possint), quæ vero præter id quod naturaliter appetuntur, notitiæ quoque nostræ concessa sunt, studiose perdiscere ceterisque benigne tradere admonens. His igitur et nos persuasi, nec labore nec ignavia perterremur quominus divina pro facultate nobis concessa quæramus. Imo vero eos etiam qui humano ingenio superiora contemplari non possunt, absque auxilio deserendos minime judicantes, descendimus ad scribendum: novi quidem nihil audentes inferre, sed minutioribus quibusdam et per singula dispositis inquisitionibus discernentes et explicantes ea quæ ab illo vere Hierotheo, id est sacro quodam deo, perspicacia compendiosa sunt tradita.

PARAPHRASIS ABBATIS VERCELLENSIS

CUM in quarto capitulo sit aggressurus principalem materiam hujus libri, in hoc tertio capitulo orat et orare hortatur pro tantorum mysteriorum revelatione, ostendens quibus modis mens contemplativa Deo appropinquat et adsistit, quum Deus a nullo localiter distet, sed in omnibus sit, et infinitate sua cuncta impleat et excedat. Deinde ad orationem contemplativam invitat sub exemplo catenæ multi luminis de cœlo dependentis, et funium a littore ad nos in navi constitutos extentorum, aut econverso petram immobilem de navi impellentium. Unde ante omnia est orandum, non ut Deum trahamus ad nos, sed ut nos ad Deum trahamur et uniamur.

Postea excusat se de eo quod ista tractat, quum S. Hierotheus ipso major et magister ejus, hujusmodi supernaturaliter tractaverit in obscuris commentis theologiæ. Qui si totam theologiam seriatim tractare dignatus fuisset, Dionysius nihil ab eo diligenter tractatum iterum tractare præsumeret. Sed quæ ipse Hierotheus eum conspicacius docuit multa breviter comprehendens, hæc Dionysius et condiscipuli ejus, magistri præcepto, minus capacibus specialiter reserant secundum audientium capacitatem. Unde Timotheus, cui hunc librum scripsit Dionysius, dictum librum Hierothei, tanquam excedentem intellectum suum, Dionysio remisit: quo libro cibantur etiam perfecti, quorum solidus est cibus. Perfectissimis ergo congruit profundior Scripturarum intelligentia conspicax et pura; inferioribus autem doctoribus, scientia Scripturarum ad perfectiorem profunditatem dirigentium.

Hierothei autem perfectionem insinuat ex excedente et ecstatica laudatione divinæ bonitatis humanam infirmitatem assumentis, in civitate Jerusalem penes sepulcrum Domini, in præsentia sanctorum apostolorum Petri, Jacobi, Joannis, Dionysii, Timothei, et aliorum spiritualium virorum, convenientium ad tractandum de mysterio incarnationis dominicæ. Cui etiam disputationi B. Paulus interfuisse ostenditur ex sequentibus, suppresso nomine ejus. Prosequitur etiam ulterius commendans dictam laudationem Hierothei.

Unde se asserit contra solem magnum nunquam inspicere, subjungens se non sufficiens esse ad intelligendum divina intelligibilia, nec ad eloquendum de Deo dicibilia, neque docturum de Deo nisi quæ a Deo secundum veritatem acceperat, sed neque neglecturum quæ de Deo noverit. Dei autem cognitionem contingentem non negligere, non solum suadent mentium desideria naturaliter sapientiam cupientia, sed sacra Scriptura scrutari Deum supra vires nostras et immoderate nos prohibens, in his quæ nobis cœlitus de Deo cognoscere datum est, monet diligenter exerceri, et aliis benigne tradere. His ergo persuasus Dionysius, postpositis pigritia et pusillanimitate, subvenire cupiens eis qui profundiora ipso non capiunt, tractatum Divinorum nominum assumit, non de eis nova docturus, sed quæ Hierotheus breviter et profunde tractaverat, singulatim et specialibus tractatibus manifestaturus.

Footnotes

  1. St. 2. ↩

  2. 1 Cor. v, 4. ↩

  3. Coloss. 1, 10. ↩

  4. Rom. xii, 12. ↩

  5. 1 Cor. ii, 9. ↩

  6. Eccl. m. 22. ↩

  7. Prov. xxv. 27. ↩

  8. Rom. x1. 20. ↩

  9. Jer. xlviii. 36. ↩

  10. Prov. 1. 8. ↩

  11. Coloss. 1. 9. ↩

  12. Osee. IV. 6. ↩

  13. Osee. VI. 6. ↩

  14. Prov. VII. 4. ↩

  15. Coloss. I, 9. ↩

  16. Prov. I, 8. ↩

  17. Rom. XI, 20. ↩

  18. Eccli. III, 22. ↩

  19. 1 Cor. ix, 27. ↩

  20. Galat. ii, 18. ↩

  21. Rom. ii, 21, 23. ↩

Chapter 29 of 143