Articulus 100
ELUCIDATIO INITII CAPITULI HUJUS TERTII DECIMI : QUALITER DEUS DICATUR PERFECTUS.
MODO edocet sanctus iste theologus, qualiter Deo conveniant nomina ista, unus et perfectus.
Tanta et de his, id est, de nominibus quatuor de quibus in præcedenti capitulo est tractatum, dicta sint tanta. In hoc autem residuum (si videtur) sermonem fortissimum collocemus, id est, in isto capitulo introducamus « sermonem residuum » hujus libri « fortissimum », id est, de profunda materia pertractantem. Alia littera habet, Brevissimum.
Etenim Theologia de omnium causa, et omnia et simul omnia prædicat, id est, Scriptura affirmat de Deo « omnia », imo « et omnia simul » sicut expositum est, per causam, ita quod ipse dicitur omnia causaliter seu per supereminentiam.1 Unde dicit Apostolus : Ut sit ipse Deus omnia in omnibus. Et ut perfectum solum et ut unum laudat : id est, Scriptura « laudat » Deum « ut perfectum », imo ut « solum » perfectum, quia docet eum simpliciter esse perfectum; laudat quoque eum « ut unum ».
Perfectum quidem ergo est, id est, Deus « est » ens certe « perfectum », non solum ut per se ipsum perfectum, id est non tantum ut ex se et propria sua natura perfectum, secundum se ipsum, hoc est sine respectu ad aliud, seu ut spectat ad eminentiam ejus, a se ipso, id est non per receptionem ab alio, uniformiter segregatum, id est separatum ab omnibus uno simplici modo per infinitam excellentiam suam, non per localem distantiam, et totum per totum, id est in cunctis omnino et in omni attributo suo, in esse quoque ac posse et agere, perfectissimum; sed et ut plusquam perfectum, id est magis perfectum quam intelligere valeamus aut dicere, secundum omnium excellentiam, id est per excessum prorsus immensum universarum perfectionum ac nobilitatum in ipso.
Et omnem quidem multitudinem terminans, id est, omni multitudini finem numerumque imponens; nec vult aliquid in creaturis esse infinitum multitudine aut magnitudine, qui in numero et pondere et mensura constituit universa; omni vero summitati superexpansum, id est omni altitudini ac vertici rerum superelevatum, et quasi omnia operientem, et a nullo locatum aut comprehensum, quum ipse sit incircumscriptus, sed extentum in omnia simul et super omnia, non quantitate, sed virtute et influentia, non deficientibus augmentis, id est, indeficientibus suæ majestatis porrectionibus, et infinitis operationibus, id est incessabilibus influxibus.
Perfectum iterum dicitur, et velut non actum, id est non factum a quoquam, et semper perfectum, et ut indiminutum, id est a nullo minoratum, ut omnia in se ipso superans, id est transcendens, et supermanans, id est, copiosissime desuper fluens seque communicans, secundum unam et incessabilem et eamdem per se superplenam et non minoratam largitatem, id est per suam infinitam liberalitatem, a cujus tamen plena receptione cuncta deficiunt infinite, per quam perfecta omnia perficit, id est perfecta creata, quæ non sunt simpliciter et absolute perfecta, ideo perfici queunt, et quoad hoc etiam perfici aliquando asseruntur, quod in concessa eis perfectione conservantur, et propria replet perfectione, id est participatione suæ propriæ perfectionis, vel « perfectione » illis « propria », id est, proprie conveniente : quæ repletio fit in aliquibus successive ac tempore opportuno.
Footnotes
-
1 Car. xv, 29. ↩
Chapter 114 of 143