Articulus 102
QUONAM SENSU DEUS DICATUR UNUS.
I PSA ergo Theologia, id est sacra Scriptura, totam Thearchiam, id est perfectam et superperfectam Deitatem ac Trinitatem seu Personarum pluralitatem, ut omnium causam laudat unius vocabulo, id est hoc nomine, Unus, dicendo :1 Et unus Deus Pater, et unus Dominus Jesus Christus, unus autem et ipse Spiritus per superexcellentem totius divinæ unitatis impartibilitatem, id est, « Spiritus Sanctus » Patri Filioque æqualis, consubstantialis et coæternus, est etiam « unus », habendo in se supereminentem indivisibilitatem « divinæ unitatis » :23 quæ est ipsa superbenedicta divina essentia prorsus immultiplicabilis, in tribus supergloriosissimis adorandis Personis una et eadem numero; in qua omnia singulariter connectuntur, id est, « in qua » unitate essentiæ « omnia » in divinis, tam absoluta quam relativa, plenissime uniuntur, et unum sunt « singulariter », id est simplicissime ac eminentissime, et superuniuntur, id est, unum sunt simplicius quam valeat comprehendi; et adest superessentialiter, id est, in omnibus est per essentiam suam, præsentiam atque potentiam, incomprehensibili modo et super omnem naturam ac ordinem rerum.
Proinde et omnia in ipsam juste remittuntur, id est, in unitatem divinam cuncta creata merito rediguntur, et referuntur; sub qua, et ex qua, et per quam, et in qua, et in quam, omnia sunt, et coordinantur, et manent, et continentur, et replentur, et convertuntur :4 id est, « sub qua » divina increata unitate, tanquam sub superiori ac dirigente, « et ex qua », tanquam ex causa efficiente, « et per quam », sicut per causam exemplarem,
A « et in qua », ut in causa finali, « et in quam », in quantum tendunt in ipsam, « omnia sunt » sub inferiori, « et coordinantur » in eam, tanquam ad finem supremum ac generalem, « et manent » in ea, tanquam in effectivo principio, « et continentur » ac conservantur in illo, tanquam in causa provisiva, « et replentur » ex ea necessariis sibi (juxta illud libri Causarum : Causa prima replet omnia sæcula bonitatibus), « et convertuntur » in ipsam, velut in fontem suæ perfectionis.
Et non invenies quid, id est aliquid, exsistentium quod non in uno, id est, « quod non » præexsistat « in uno » illo supremo juxta modum prætactum, secundum quod omnis deitas superessentialiter nominatur, id est, prout ipsa unitas summa « nominatur superessentialiter deitas omnis », id est perfecta divinitas, juxta illud Philosophi : Totum et omne et perfectum, sunt idem; et est hoc quod quidem est, et perficit et salvat, id est, unitas illa « est » ens illud « quod » vere et perfectissime (id est omnino incommutabiliter) « est, et » omnia « perficit » secundum capacitatem seu conatum illorum, « et salvat », id est conservat. Perfectio enim rei consistit in unione et unitate; destructio vero, in divisione et dispersione a suo principio et a fine.
Et oportet nos ex multis in unum virtute divinæ unitatis conversos, id est ex rebus vanis, mutabilibus, caducis, carnalibus, erroribus, passionibus et peccatis, reductos ad unum illud altissimum quod solum necessarium est, quod est veritas et sanctitas summa, ac nostræ felicitatis objectum :5 « conversos », inquam, non propriis viribus, sed « virtute divinæ unitatis », id est, potestate et gratia simplicissimæ Deitatis, sine cujus inspiratione, motione, dilectione et gratia, nihil est meritorium, nihil Deo acceptum; unitim laudare, id est unitive et caritative verbo et actibus honorare, totam, id est perfectam, et unam Deitatem omnium causam, unum quod est ante omne unum, id est « unum » increatum, « quod est ante omne unum » creatum, et multitudinem, et partem, et totum, et definitionem, et infinitum, et summitatem, et terminum, et magnitudinem, et omnia exsistentia, id est, quod unum est ante omnem « multitudinem », et ante omnem « partem », et ante « infinitum » ex parte materiæ seu quantitatis, et prout convenit creaturis, estque ante omnem « summitatem », id est supremas dignitates creaturarum, et ante omnem « magnitudinem » earumdem, et ante omnia « exsistentia » in genere ac ordine rerum.
Sic demum laudare oportet et ipsum esse terminans et omnium et universorum omnium, id est, primum principium quod determinat limitatque exemplariter et efficienter « esse » tam « omnium » quam « universorum », et simul et ante omnia et super omnia, id est, quod esse « simul » et semel est « ante omnia et super omnia », et singulariter, id est eminentissime, causa.
Et super ipsum unum ens, id est excellentius quocumque uno secundo, et ipsum unum terminans, id est, sub certis limitibus ponens; quoniam ἓν unum in exsistentibus numerabile est, id est, unum prout in rebus est participatum, numerari potest, describi et certificari, numerus autem essentiam participat a suis principiis, præsertim a primo uno, de quo est. Superessentiale autem unum, et ens unum et omnem numerum terminat, id est, « unum » increatum finit ac limitat omne « unum » exsistens post se, « et omnem numerum terminat », quia non potest esse multitudo simpliciter et actualiter infinita; et ipsum est ab uno numeri omnis exsistentis principium et causa et numerus et ordo, id est, hoc unum æternum, « est principium » effectivum extrinsecum, « et causa » exemplaris atque finalis, « et numerus » numerans, « et ordo », id est ordinator causaque ordinis, « omnis numeri exsistentis ab uno » illo extrinseco, et incipientis ab uno intrinseco numerorum principio.
Idcirco et unitas laudatur et trinitas, super omnia Deitas, id est, superdignissima « Deitas laudatur », honoratur, et esse asseritur « unitas » per se subsistens « et trinitas Personarum. Pater enim et Filius et Spiritus Sanctus, sunt unus Deus, una Deitas, una essentia, imo et simplicissima unitas. Quæ namque in Deo absolute dicuntur, de qualibet dicuntur Persona divina, et de duabus ac item de tribus simul, secundum nostrum modum loquendi, verumtamen in infinitum sublimius quam nunc capere valeamus. Propterea subditur :
Non est neque unitas neque trinitas, aut a nobis aut alio quodam exsistentium cognita, id est ab aliquo viatore agnita clare per speciem, secundum legem communem, imo nec a Beatis cognitione perfectæ comprehensionis, qua res cognoscitur tam perfecte sicut ex sua natura cognoscibilis est. Sed etsi superadunatum ejus, id est divinam simplicissimam unitatem, divinamque fecunditatem, id est emanationem ad intra, vere laudemus triadica et monadica divina nominatione, id est, appellatione trinitatis ac unitatis, plusquam nominabilem nominamus in essentiis superessentialem, id est, Deum inter essentias supersubstantialem, omni nomine sublimiorem, nominibus designamus.
Neque una monas aut trinitas, neque numerus, neque unitas aut fecunditas, neque aliud quid exsistentium aut cuidam exsistentium cognitum, id est nullum horum omnium, educit, id est, clare designat, seu ex occulto incomprehensibilitatis in lucem plenæ cognitionis deducit, super omnia et verbum et intellectum in obscuritatem, id est divinam supersplendidissimam caliginem, quæ est « super omnia », super omne « verbum » omnemque « intellectum », super omne et verbum et intellectum superessentialiter superessentialis superdivinitatis, id est, nullum illorum plene designat ens illud « superdivinitatis superessentialis », hoc est, rem illam (imo superrem illam) quæ est superdivinitas, id est Divinitas in infinitum verius et eminentius quam capere jam possimus : estque Divinitas superessentialis, id est omnem essentiam nobis modo comprehensibilem infinite transcendens « superessentialiter », id est incomprehensibili modo, et super omnem entitatem atque maneriem ac incomparabiliter.
Neque nomen ejus est neque verbum, id est, nullo nomine nulloque verbo exprimi potest, intelligi et signari nude clare et plene, sicuti est in se, sed in inviis exaltatur, id est, irreperibilibus viis ad ejus notitiam ascenditur : atque in hoc sublimitas ejus monstratur, quod nulla est via perveniendi ad ejus plenam et comprehensivam cognitionem.
Et neque ipsum quod est bonitatis nomen tanquam adunantes ei proferimus, id est, non exprimimus neque laudamus eum nomine « bonitatis » tanquam hoc ei proprie congruat eo modo quo nos illud capere in præsenti valemus, vel quasi per hoc ei uniamur ut cognito in se ipso; sed desiderio intelligendi quid et dicendi de ineffabili natura illa, nominum pretiosissimum ei primo devovemus, id est, omnium divinorum nominum dignissimum Deo adscribimus devote et sanctificative, desiderio cognoscendi ac sermocinandi aliquid, saltem a posteriori, de indicibili « illa » Deitatis « natura ».
Et consonabimus forsan in hoc theologis, id est, istud dicendo concordamus Scripturis et earum auctoribus, quum ipsemet dicat Salvator :6 Nemo bonus nisi solus Deus ; rerum autem veritate relinquemur, id est, a condigna expressione Deitatis prout ipsa in se est, deficimus.
Idcirco et ipsi per depulsiones invium præhonorificaverunt, id est, hinc theologi Deum per abnegationes docuerunt honorabilius ac convenientius designari, sic excedente anima suis cognationibus, id est, anima rationali per hunc loquendi modum abstracta a consueto modo loquendi ac sentiendi de Deo. Unde alia littera habet : Animam a cognatis et connaturalibus sibi avertentes. Et per omnes in divinas intelligentias proficiscente, id est, anima pergente in divina utcumque cognoscenda « per omnes » notitias, etiam negativas, ex rebus et Scripturis, quibus removetur, id est, negative signatur, et ab affirmativa speculatur et aufertur, quod est super omne nomen, et omne verbum et scientiam, id est Deus immensus, incausatus, æternus, qui omnem nominationem atque scientiam viatorum (imo et comprehensorum) transcendit, per modum prætactum, pleniusque ipso præstante tangendum paulo post super mysticam theologiam ;7 novissimorumque omnium ipsum contingente, quantum et nobis illud contingere possibile est, id est, me quoque omnium infimorum infimo « contingente ipsum », id est, ad aliqualem ipsius notitiam pertingente, « quantum nobis possibile » fuit.
Footnotes
Chapter 116 of 143