Capitulum 13
DE PERFECTO ET UNO.
TANTA et de his. In hoc autem residuum (si videtur) sermonem fortissimum collocemus. Etenim Theologia de omnium causa, et omnia et simul omnia prædicat, et ut perfectum solum et ut unum laudat. Perfectum quidem ergo est, non solum ut per se ipsum perfectum, secundum se ipsum a se ipso uniformiter segregatum, et totum per totum perfectissimum; sed et ut plusquam perfectum, secundum omnium excellentiam, et omnem quidem multitudinem terminans, omni vero summitati superexpansum, et a nullo locatum aut comprehensum, sed extentum in omnia simul et super omnia non deficientibus augmentis et infinitis operationibus. Perfectum iterum dicitur, et velut non auctum, et semper perfectum, et ut indiminutum, ut omnia in se ipso superans et supermanans secundum unam et incessabilem et eamdem per se superplenam et non minoratam largitatem, per quam perfecta omnia perficit, et propria replet perfectione.
Unum vero, quia omnia universaliter est per unius unitatis excellentiam, et omnium est unius irreversibiliter causalis. Nullum enim exsistentium est non participans unius: sed sicut simul omnis numerus monade participat, et unum duo et decem dicitur, et semis unum, et tertium et decimum unum; sic omnia et omnium pars unum participant, et essendo unum omnia sunt exsistentia. Et non est omnium causa unum, multis unum; sed ante omne unum et multitudinem, et omne unum et multitudinem terminat. Neque enim est multitudo non participans quid unius: sed hoc quidem multa partibus, unum toto; et hoc multa accidentibus, unum subjecto; et hoc multa numero aut virtutibus, unum specie; et hoc multa speciebus, unum genere; et hoc multa processibus, unum principio: et nihil est exsistentium quod non participat quid unius, deorsum omnia, singulariter omnia, et tota omnia et opposita universaliter comprehendentis. Et quidem sine uno non erit multitudo, sine autem multitudine erit unum: sicut et monas ante omnem numerum multiplicatum. Et si in omnibus omnia unita quis posuerit, omnia erunt toto unum. Sed itaque et hoc cognoscendum, quia secundum quod uniuscujusque præcogitata est species, unire dicitur unita, et omnium est unum exemplar. Et si interimas unum, neque universitas, neque pars, neque aliud aliquid exsistentium erit: omnia enim in se ipso unum uniformiter præambit et comprehendit.
Ipsa igitur Theologia totam Thearchiam, ut omnium causam, laudat unius vocabulo, et unus Deus Pater, et unus Dominus Jesus Christus, unus autem et ipse Spiritus, per superexcellentem totius divinæ unitatis impartibilitatem, in qua omnia singulariter connectuntur et superuniuntur, et adest superessentialiter.12 Proinde et omnia in ipsam juste remittuntur et referuntur, sub qua, et ex qua, et per quam, et in qua, et in quam, omnia sunt, et coordinantur, et manent, et continentur, et replentur, et convertuntur;3 et non invenies quid exsistentium quod non in uno, secundum quod omnis deitas superessentialiter nominatur, et est hoc quod quidem est, et perficit et salvat. Et oportet nos ex multis in unum virtute divinæ unitatis conversos, unitim laudare totam et unam Deitatem omnium causam, unum quod est ante omne unum, et multitudinem, et partem, et totum, et definitionem, et infinitum, et summitatem, et terminum, et magnitudinem, et omnia exsistentia; et ipsum esse terminans et omnium et universorum omnium, et simul et ante omnia et super omnia, et singulariter causa, et super ipsum unum ens, et ipsum unum terminans: quoniam ὄν unum in exsistentibus numerabile est, numerus autem essentiam participat. Superessentiale autem unum, et ens unum et omnem numerum terminat, et ipsum est ab uno numeri omnis exsistentis principium et causa et numerus et ordo. Idcirco et unitas laudatur et trinitas, super omnia Deitas. Non est neque unitas neque trinitas, aut a nobis aut alio quodam exsistentium cognita. Sed etsi superadunatum ejus divinamque fecunditatem vere laudemus triadica et monadica divina nominatione, plusquam nominabilem nominamus in essentiis superessentialem. Neque una monas aut trinitas, neque numerus, neque unitas aut fecunditas, neque aliud quid exsistentium aut cuidam exsistentium cognitum, educit super omnia et verbum et intellectum in obscuritatem, super omne et verbum et intellectum superessentialiter superessentialis superdivinitatis; neque nomen ejus est neque verbum, sed in inviis exaltatur. Et neque ipsum quod est bonitatis nomen tanquam adunantes ei proferimus; sed desiderio intelligendi quid et dicendi de ineffabili natura illa, nominum pretiosissimum ei primo devovemus. Et consonabimus forsan in hoc theologis, rerum autem veritate relinquemur. Idcirco et ipsi per depulsiones invium præhonorificaverunt, sic excedente anima suis cognationibus, et per omnes divinas intelligentias proficiscente, quibus removetur quod est super omne nomen, et omne verbum et scientiam; novissimorumque omnium ipsum contingente, quantum et nobis illud contingere possibile est.
Has nos intellectuales divinas nominationes concordantes, quantum licet, replicavimus: non solum eorum diligentia deficientes (hoc enim et vere angeli dixerint), neque juxta angelos ex eorum hymnodia (et novissimis enim relinquuntur potentissimi apud nos theologorum), neque quidem eorum theologorum, neque eorum philosophantium aut consequentium, sed et ipsa similiter laude nobis ordinatorum novissime et subjecte. Itaque si recte quidem se habent quæ dicta sunt, et quantum juxta nos est, vere tetigimus virtutem Dei voce replicationis; in omnium bonorum causalem actus referendus, donantem primo se dicere, deinde benedicere. Et si quid similium virtutum prætermissum est, et illud nos secundum easdem artes ad obaudiendum deprecamur. Si autem hæc aut non recte aut imperfecte habent se, et veritate aut universaliter aut particulariter aberravimus; tuæ sit humanitatis corrigere non voluntarie ignorantem, et tradere verbo discere deprecanti, et suffragari non sufficientem virtutem habenti, et sanare nolentem ægrotare, et quædam quidem a se ipso, quædam vero ab aliis invenientem, omnia autem ex Deo accipientem, et in vos transferre. Numquid affliges amicum virum benefaciendo? Vides enim quia et nos nihil traditorum nobis hierarchicorum verborum in nosmetipsos contraximus, sed sollicitos nos, et vobis et aliis divinis viris tradidimus et trademus, si sic nos dicere idonei, et quibus dicuntur audire:4 in nulla traditione injuriam facientes, si non forsitan ad intelligentiam aut expositionem eorum infirmemur. Sed hæc quidem, peto, Deo amicum habeat et dicat. Et sit nunc hic intellectis divinis vocabulis secundum nos finis: quoniam symbolicam theologiam, duce Deo, transcendemus.
Footnotes
Chapter 113 of 143