Skip to the text

Articulus 101

QUOD OMNIA UNO ALIQUALITER PARTICIPENT.

UNUM vero, quia omnia universaliter est per unius unitatis excellentiam, id est, Deus dicitur « unum, quia » ipse « est omnia » communiter « per excellentiam » suæ simplicissimæ « unitatis », quæ in se omnem includit perfectionem, et causa est omnium ceterorum : ideo sequitur, et omnium est unius irreversibiliter causalis, id est inseparabiliter causa, ita quod eo se abstrahente, nihil posset fieri aut durare.

Nullum enim exsistentium est non participans unius. Hoc jam frequenter expositum est, et probatum ex Proclo. Sed sicut simul omnis numerus monade participat, id est unitate, quæ est principium numerorum, et unum duo, id est unus binarius, et decem dicitur, et semis unum, et tertium et decimum unum, id est, dicitur una decas, et unum dimidium, et tertium ac decimum unum, ita quod unum applicatur et sociatur cunctis numerorum speciebus; sic omnia et omnium pars unum participant, id est, « omnia » simul « et » quælibet « pars participant unum », quemadmodum Proclus probat : Omnis (inquiens) multitudo participat aliqualiter uno ; et essendo unum omnia sunt exsistentia, id est, cuncta quæ sunt, exsistunt seu « sunt unum essendo ». Unde ait Boetius : Omne quod est, ideo est, quia unum numero est ; itemque : Omnia (inquit) quæ a primæva rerum origine processerunt, ratione numerorum creata sunt.

Et non est omnium causa unum, multis unum, id est, unum jam pluribus communicatum et inexsistens, non est omnium causa; sed ante omne unum et multitudinem, et omne unum et multitudinem terminat : id est, unum primum et increatum, quod est « ante omne unum » causatum, omni quoque multitudini mensuram terminumque præfixit. Hinc alia habet translatio : Neque enim est unum illud omnium causa, unum ex pluribus ; sed ante unum omne omnemque multitudinem, uniusque omnis ac multitudinis definitivum.

Neque enim est multitudo non participans quid unius, id est aliquid unius. Sed hoc quidem multa partibus, unum toto, id est, aliquid potest dici quodammodo « multa » propter multitudinem vel diversitatem partium ejus, quod tamen est « unum » supposito seu « toto » composito ; et hoc multa accidentibus, unum subjecto, ut album et musicum ; et hoc multa numero aut virtutibus, unum specie, ut individua speciei ejusdem ; et hoc multa speciebus, unum genere, ut homo, leo, rhinoceros ; et hoc multa processibus, unum principio : ut creaturæ quæcumque distinctæ ab invicem per emanationes diversas, unificantur in uno creatore. Et nihil est exsistentium quod non participat quid unius, id est, nullum est ens quod non participet unum quoad aliquid, deorsum omnia, singulariter omnia, et tota omnia et opposita universaliter comprehendentis : id est, quod unum increatum virtualiter ac idealiter complectitur, habet et continet in se singulariter et distincte : hoc habent multipliciter et divisim universa et singula quæ sunt sub ipso, « omnia » scilicet « tota », composita et supposita, atque eorum « opposita ».

Deinde probat quod unum est ante multa. Et quidem sine uno non erit multitudo, sine autem multitudine erit unum : sicut et monas ante omnem numerum multiplicatum. Unitas namque respectu multitudinis seu multorum habet se in ratione causæ atque principii, quod secundum id quod est, utputa materialiter sumptum, potest esse ac remanere, causato ac posteriori subtracto. Et si in omnibus omnia unita quis posuerit, id est, « si omnia » ponantur conjuncta « in omnibus » : sicut Anaxagoras dixit quodlibet esse in quolibet; omnia erunt toto unum, id est, adhuc nihilo minus « omnia » simul sumpta « erunt unum » in hujusmodi « toto » resultante ex omnibus illis.

Sed itaque et hoc cognoscendum, quia secundum quod uniuscujusque præcogitata est species, unire dicitur unita, id est, prout natura, forma seu ratio quarumlibet rerum præconcepta est ab agente, præsertim a primo opifice, secundum hoc connectit ea quæ illam participant et in ipsa conveniunt atque communicant, et omnium est unum exemplar, id est, talium « omnium » est una ratio exemplaris, in mente potissime summi artificis : sicut et Avicenna testatur, et Aristoteles septimo Primæ philosophiæ, affirmans donum et sanitatem quæ sunt in rebus ad extra, esse ex dono et sanitate quæ sunt in mente, id est ex formis et similitudinibus intelligibilibus quæ sunt in præconceptione et animo artificis. Hinc aliæ translationes evidentius habent : Juxta uniuscujusque speciem ante conceptam in animo, conjuncta esse dicuntur quæ conjuncta sunt ; estque unum omnium veluti elementum, id est primordiale exordium. Juxta quem sensum dixit Boetius quod formæ quæ sunt in materia, fluunt ex formis quæ sunt in mente ac lumine primæ causæ et intelligentiæ.

Et si interimas unum, id est, si dicas unum non esse, neque universitas, neque pars, neque aliud aliquid exsistentium erit, id est, sequetur et concludetur ex verbis tuis, quod non erit aliquid unitum, neque compositum, nec universum, et per consequens, nihil.

Hoc Proclus diffuse ac subtilissime probat, dicendo : Si multitudo nullatenus participaret uno, neque totum esset unum, neque unumquodque multorum ex quibus est multitudo, esset unum : sed esset ex aliquibus quorum quodlibet esset multitudo, et hoc in infinitum ; et unumquodque horum infinitorum esset iterum multitudo infinita. Uno enim nequaquam participans, neque secundum se ipsum totum, neque secundum unumquodque eorum quæ sunt in ipso, sed omniquaque infinitum erit et secundum omne. Hinc præterea ait : Omne quod participat uno, unum est, et non unum ; itemque : Omne (inquit) quod fit unum, participatione unius fit unum ; et omne unitum, alterum est a per se uno : unitum enim participat uno. Quod autem primo et per se unum est, nullatenus unum est, et non unum ; neque participat uno, quum sit per se unum. Nempe si hoc est unum, et non unum, rursus unum quod in ipso est, simul utrumque habebit, ita quod erit unum et non unum : et hoc in infinitum, non exsistente uno ad quod standum sit. Propterea omnis multitudo secunda est ab uno, et illud a nullo, quia simpliciter primum. Hæc Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica.

Omnia enim se ipso unum uniformiter præambit et comprehendit, id est, « unum » illud æternale, simplicissimum ac simpliciter primum, includit in se perfectiones, vires, rationes exemplaresque formas omnium ceterorum.

Chapter 115 of 143