Skip to the text

Distinctio 8

A. De veritate et proprietate, et incommutabilitate, et simplicitate divinæ essentiæ.

Aug. de Trinitate, lib. v, c. 2.

Hier. Epist. xv; Isid. Ety. mol., lib. vii, c. 1.

NUNC de veritate sive proprietate, et incommutabilitate atque simplicitate divinæ naturæ, sive substantiæ sive essentiæ, agendum est. Est itaque Deus, ut ait Augustinus in quinto libro de Trinitate, sine dubitatione substantia, vel si melius hoc appellatur, essentia, quam Græci οὐσίαν vocant. Sicut enim ab eo quod est sapere, dicta est sapientia, et ab eo quod est scire, dicta est scientia; ita ab eo quod est esse, dicta est essentia. Et quis magis est quam ille qui dixit Moysi famulo suo, Ego sum qui sum;1 et, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos? Ipse vere ac proprie dicitur essentia, cujus essentia non novit præteritum vel futurum. Unde Hieronymus ad Marcellam scribens, ait: Deus solus, qui exordium non habet, veræ essentiæ nomen tenet: quia in ejus comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt quæ mutabilia sunt. De quo enim dicitur, Fuit, non est; et de quo dicitur, Erit, nondum est. Deus autem tantum est, qui non novit fuisse vel futurum esse. Solus ergo Deus vere est: cujus essentiæ comparatum nostrum esse non est.

B. Qualiter intelligenda sint verba Hieronymi, quærendum est.

Aug. in Joann., tract. xcix, 5.

Hic diligenter advertendum est, quomodo intelligi debeant illa verba Hieronymi, scilicet, Deus tantum est, et non novit fuisse vel futurum esse: tanquam non possit dici de Deo, Fuit, vel, Erit; sed tantum, Est: quum de eo scriptum frequenter reperiamus, Fuit ab æterno, fuit semper; et, Erit in sæcula, et hujusmodi. Unde videtur quia non est tantum dicendum de Deo, Fuit, vel, Est, vel, Erit. Si enim diceretur tantum, Fuit, putaretur quod desierit esse; si diceretur tantum, Est, putaretur quod non semper fuerit, sed esse cœperit; si tantum diceretur, Erit, putaretur non esse modo. Dicatur ergo quia semper fuit, est, et erit, ut intelligatur quia nec cœpit, nec desiit, nec desinet esse. De hoc Augustinus super Joannem ita ait: Quum de sempiterna re proprie dicatur, Est, secundum nos bene dicitur, Fuit, est, et erit. Fuit, quia nunquam desiit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est: non præteriit, quasi quod non maneat; non erit, quasi quod non erat. Quum ergo nostra locutio per tempora varietur, de eo vere dicuntur verba cujuslibet temporis, qui nullo tempore defuit, vel deest, vel deerit. Et ideo non est mirum si de Spiritu veritatis Veritas loquens, dixit per futurum:2 Quæcumque audiet loquetur. Audiet, scilicet ab eo a quo procedit. Audire illius est scire, idem etiam esse. A quo ergo est illi essentia, ab illo audientia, id est scientia, quæ non est aliud quam essentia. Audiet ergo dixit de eo quod audivit et audit, id est, quod semper scivit, scit et sciet. Ecce hic dicit Augustinus, verba cujuslibet temporis dici de Deo, sed tamen proprie, est. Illud ergo quod Hieronymus dicit, ita intelligendum est : Non novit fuisse vel futurum esse, sed tantum esse, id est, quum dicitur de Deo quod fuit vel erit, non est intelligendum quod præterierit vel futurus sit, sed quod exsistat simpliciter, sine aliquo temporali motu. Licet enim verba substantiva diversorum temporum de Deo dicantur, ut fuit, erit, est, erat : non tamen temporales motus esse distinguunt, scilicet præteritum, vel futurum, vel præteritum imperfectum, vel præteritum perfectum, vel præteritum plus quam perfectum ; sed essentiam sive exsistentiam suæ divinitatis simpliciter insinuant. Deus ergo solus proprie dicitur essentia vel esse. Unde Hilarius in septimo libro de Trinitate ait : Esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas, et manens causa, et naturalis generis proprietas.

Joann. xvi, 13.

Hilar. de Trinitate, lib. vii, 11.

C. De incommutabilitate essentiæ divinæ.

Dei etiam solius essentia incommutabilis dicitur proprie, quia nec mutatur nec mutari potest. Unde Augustinus in quinto libro de Trinitate : Aliæ, inquit, essentiæ vel substantiæ capiunt accidentia, quibus in eis fiat vel magna vel quantacumque mutatio. Deo autem aliquid hujusmodi accidere non potest : et ideo sola substantia vel essentia quæ est Deus, incommutabilis est : cui profecto maxime ac verissime competit esse. Quod enim mutatur, non servat ipsum verum esse ; et quod mutari potest, etiam si non mutetur, potest quod fuerat non esse. Ideoque illud solum quod non tantum non mutatur, verum etiam mutari omnino non potest, verissime dicitur esse, id est substantia Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ideoque Apostolus loquens de Deo, ait : Qui solus habet immortalitatem. Ut enim ait Augustinus in libro primo de Trinitate : Quum anima quodammodo immortalis esse dicatur et sit, non diceret Apostolus, Solus Deus habet immortalitatem : nisi quia vera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura, quoniam solius Creatoris est. Unde Jacobus ait :3 Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Et David : Mutabis ea, et mutabuntur ; tu autem idem ipse es. Ideo Augustinus super Genesim dicit, quod Deus nec per loca nec per tempora movetur, creatura vero per loca et tempora. Per tempora moveri, est per affectiones commutari. Deus autem nec loco nec affectione mutari potest, qui per Prophetam ait :4 Ego Deus, et non mutor : qui est immutabilis solus. Unde recte solus dicitur habere immortalitatem. In omni enim mutabili natura, ut ait Augustinus contra Maximinum, non nulla mors est ipsa mutatio, quia facit aliquid in ea non esse quod erat. Unde et ipsa anima humana, quæ ideo dicitur immortalis quia secundum modum suum nunquam desinit vivere, habet tamen quamdam mortem suam : quia si juste vivebat

Aug. de Trinitate, lib. v, c. 2.

1 Tim. vi, 16. Aug. op. cit. lib. i, c. 1.

Ps. ci, 27, 28. Aug. de Genesi ad litt., lib. viii, c. 22.

Aug. Contra Maximinum, lib. ii, c. 12. et peccat, moritur justitiæ; si peccatrix erat et justificatur, moritur peccato: ut alias ejus mutationes taceam, de quibus modo longum est disputare. Et creaturarum natura cœlestium mori potuit, quia peccare potuit. Nam et angeli peccaverunt et dæmones facti sunt, quorum est diabolus princeps; et qui non peccaverunt, peccare potuerunt; et cuicumque rationali creaturæ præstatur ut peccare non possit, non est hoc naturæ propriæ, sed Dei gratiæ. Et ideo solus Deus, ut ait Apostolus, habet immortalitatem, qui non cujusquam gratia, sed natura sua, nec potuit nec potest aliqua conversione mutari, nec potuit nec poterit aliqua mutatione peccare.5 Proinde, ut ait Augustinus in libro primo de Trinitate, substantiam Dei sine ulla sui commutatione mutabilia facientem et sine ullo suo temporali motu temporalia creantem intueri et nosse, licet sit difficile, oportet. Vere ergo ac proprie incommutabilis est sola Divinitatis essentia, quæ sine sui mutatione cunctas condidit naturas.

Aug. de Trinitate, lib. 1, c. 1.

D. De simplicitate essentiæ divinæ naturæ, quæ sola proprie est simplex.

Eademque sola proprie ac vere simplex est, ubi nec partium, nec accidentium, nec quarumlibet formarum ulla est diversitas sive variatio vel multitudo. Ut autem scias quomodo simplex sit illa substantia, te docet Augustinus in sexto libro de Trinitate: Animadverte primo quare omnis creatura sit multiplex, et nullo modo vere simplex: et primum de corporali, postea de spirituali creatura. Corporalis utique creatura ex partibus constat, ita ut sit ibi aliqua pars minor, alia major, et majus sit totum quam quælibet pars; et in unoquoque corpore aliud est magnitudo, aliud color, aliud est figura. Potest enim et minuta magnitudine, manere idem color et eadem figura; et colore mutato, manere eadem figura et eadem magnitudo. Ac per hoc multiplex esse convincitur natura corporis, simplex autem nullo modo.

Ibid. lib. vi, c. 6.

E. De spirituali creatura ostendit quomodo sit multiplex et non simplex.

Ibidem. Creatura quoque spiritualis, ut est anima, in comparatione quidem corporis est simplex; sine comparatione vero corporis est multiplex, et non simplex. Quæ ideo simplex dicitur respectu corporis, quia mole non diffunditur per spatium loci, sed in unoquoque corpore et in toto tota est, et in qualibet ejus parte tota est. Et ideo quum fit aliquid in quavis exigua particula corporis quod sentiat anima, quamvis non fiat in toto corpore, illa tamen tota sentit, quia totam non latet. Sed tamen nec in ipsa tota anima vera simplicitas est. Quum enim aliud sit artificiosum esse, aliud inertem, aliud acutum, aliud memorem; aliud cupiditas, aliud timor, aliud lætitia, aliud tristitia; possintque hæc et alia hujusmodi innumerabilia in animæ inveniri natura, et alia sine aliis, et alia magis, alia minus: manifestum est non simplicem, sed multiplicem esse naturam. Nihil enim simplex mutabile est; omnis autem creatura mutabilis est: nulla ergo creatura vere simplex est. Deus vero, etsi

Ibid. c. 7.

Ibidem. sapiens, beatus, verus, et quidquid aliud non indigne dici videtur. Sed eadem magnitudo ejus est, quæ sapientia : non enim mole magnus est, sed virtute ; et eadem bonitas ejus est, quæ sapientia et magnitudo et veritas ; et non est ibi aliud ipsum beatum esse, et aliud magnum aliud sapientem aut verum aut bonum esse aut omnino esse.

F. Qualiter Deus quum sit simplex, multiplex tamen dicatur.

Hic diligenter notandum est, quum dicat Augustinus solum Deum vere simplinem esse, cur dicat eumdem multipliciter dici.6 Sed hoc non propter diversitatem accidentium vel partium dicit, sed propter diversitatem ac multitudinem nominum quæ de Deo dicuntur : quæ licet multiplicia sint, unum tamen significant, scilicet divinam naturam. Hæc enim non ita accipiuntur, quum de illa incommutabili æternaque substantia incomparabiliter simpliciore quam est humanus animus dicuntur, quemadmodum quum de creaturis dicuntur. Unde Augustinus in sexto libro de Trinitate : Deo, inquit, est hoc esse, quod est fortem esse, vel sapientem esse, vel justum esse, et si quid de illa simplici multiplicitate vel multiplici simplicitate dixeris, quo substantia ejus significetur.7 Humano autem animo non est hoc esse, quod est fortem esse, aut prudentem, aut justum : potest enim esse animus, et nullam istarum habere virtutem.

G. Tanta est Dei simplicitas, quod nulli prædicamentorum subjicitur.

Quod autem in natura divina nulla sit accidentium diversitas, nullaque penitus mutabilitas, sed perfecta simplicitas, ostendit Augustinus in quinto libro de Trinitate, dicens : Intelligamus Deum, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ præsidentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique totum, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem.8 Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest omnino invenire quid sit ipse, pie tamen caveat, quantum potest, aliquid de illo sentire quod non sit. Ecce, si subtiliter intendas, ex his atque prædictis aperitur, illa prædicamenta artis dialecticæ Dei naturæ minime convenire, quæ nullis est subjecta accidentibus.

H. Quod Deus non proprie sed abusive dicitur substantia.

Unde nec proprie dicitur substantia, ut Augustinus ostendit in septimo libro de Trinitate : Sicut ab eo quod est esse, appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere, substantiam dicimus :9 si tamen dignum est ut Deus dicatur subsistere. Hoc enim de his rebus recte intelligitur, in quibus ut subjectis sunt ea quæ in aliquo subjecto esse dicuntur, sicut in corpore color aut forma. Corpus enim subsistit, et ergo ideo substantia est. Res vero mutabiles neque simplices, proprie dicuntur substantiæ. Deus autem si subsistit, ut substantia proprie dici possit, inest in eo aliquid tanquam in subjecto, et non est simplex. Nefas est autem dicere ut subsistat Deus et subsit bonitati suæ, atque illa bonitas non substantia sit, vel potius essentia, neque ipse Deus sit bonitas sua, sed in illo sit tanquam in subjecto. Unde manifestum est Deum abusive substantiam vocari, ut nomine usitatiori intelligatur essentia : quod vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse solum Deum dici oporteat essentiam. Est enim vere solus, quia incommutabilis est.

I. Quod non est aliquid in Deo quod non sit Deus.

Hujus autem essentiæ simplicitas ac sinceritas tanta est, quod non est in ea aliquid quod non sit ipsa; sed idem est habens et quod habetur. Unde Hilarius in septimo libro de Trinitate ait : Non ex compositis Deus, qui vita est, subsistit; neque qui virtus est, ex infirmis continetur; neque qui lux est, ex obscuris coaptatur; neque qui spiritus est, ex disparibus formalis est : totum quod in eo est, unum est. Idem in octavo libro de Trinitate : Non humano modo ex compositis Deus est, ut in eo aliud sit quod ab eo habetur, et aliud sit ipse qui habeat; sed totum vita est, natura scilicet perfecta et infinita, et non ex disparibus constituta, sed vivens per totum ipsa. De hoc eodem Boetius in primo libro de Trinitate ait : Quocirca hoc vere unum est, in quo nullus numerus, nullum in eo aliud præter id quod in eo est : neque enim subjectum fieri potest. Augustinus quoque in libro de Fide et Symbolo dicit : In Dei substantia non est aliquid quod non sit substantia, quasi aliud sit ibi substantia, et aliud quod accidit substantiæ. Sed quidquid ibi intelligi potest, substantia est. Verum hæc dici possunt facile et credi, videri autem nisi puro corde omnino non possunt. Item Augustinus in quintodecimo libro de Trinitate : Sic habetur in natura uniuscujusque trium, ut qui habet, hoc sit quod habet sicut immutabilis simplexque substantia. Unde Isidorus ait : Deus simplex dicitur, sive non amittendo quod habet, seu quod aliud non est ipse, et aliud quod in ipso est. Et quum tantæ simplicitatis atque sinceritatis sit natura divina, est tamen in ea trinitas personarum. Unde Augustinus in libro undecimo de Civitate Dei ait : Non propter hoc naturam summi boni simplicem dicimus, quia est Pater in ea solus, aut Filius in ea solus, aut Spiritus Sanctus in ea solus, aut quia est sola ista nominum trinitas sive substantia personarum, sicut Sabelliani putaverunt; sed ideo simplex dicitur, quia est hoc quod habet, excepto quod relative quæque persona ad alteram dicitur, nec est ipsa. Nam utique Pater habet Filium, ad quem relative dicitur, nec tamen ipse est Filius; et Filius habet Patrem, nec tamen ipse est Pater. In quo vero ad semetipsum dicitur, non ad alterum, hoc est quod habet : sicut ad se ipsum dicitur vivus, habendo vitam, et eadem vita est ipse. Propter hoc utique natura hæc dicitur simplex, quod non sit aliud habens, et aliud id quod habet, sicut in ceteris rebus est. Non enim habens liquorem liquor est, nec corpus color, nec anima est sapientia. Ecce quanta est identitas, quanta est unitas, immutabilitas, simplicitas, puritas divinæ substantiæ, juxta infirmitatis nostræ valetudinem assignavimus.

SUMMA

DISTINCTIONIS OCTAVÆ

CONSEQUENTER in hac distinctione octava tractat Magister de quibusdam absolutis proprietatibus Dei. Et dividitur in tres partes, secundum quod de tribus Dei proprietatibus loquitur. Primo, de veritate; secundo, de incommutabilitate; tertio, de simplicitate: inter quas veritas est proprietas principalis, tanquam per prius consequens esse divinum, sicut et unitas. Idcirco distinctio ista sic inchoatur: Nunc de veritate sive proprietate, quasi veritas et proprietas nunc pro eodem sumantur, vel quasi veritas sit solum proprietas Dei. Porro quod veritas rei conveniat Deo seu divinæ naturæ, probat ex hoc quod ipsum esse conveniat Deo potissime, ita quod esse Dei, est esse æternum invariabiliter præsens et summe incomparabiliterque perfectum, plenum ac infinitum, et sic maxime ratum ac solidum.

Footnotes

  1. Exod. III, 14. ↩

  2. Ibid. 4. ↩

  3. Jacob. i, 17. ↩

  4. Malach. iii, 6. ↩

  5. I Tim. vi, 16. ↩

  6. Aug. de Trinitate, lib. VI, c. 6 et 7. ↩

  7. I Tim. c. 4. ↩

  8. I Tim. lib. v, c. 1. ↩

  9. I Tim. lib. VII, c. 4 et 5. ↩

Chapter 101 of 271