Quæstio 1
Hic quæritur primo, Qualiter ratio doni conveniat Spiritui Sancto, an scilicet ipse sit primum ac liberalissimum donum in quo cetera dona præstantur.
Videtur quod non. Primo, quia divina essentia donum est et datum, quam Pater dedit Filio generatione æterna, sicut in Evangelio Filius protestatur, Pater quod dedit mihi, majus omnibus est:1 utpote divina essentia, ut Sancti exponunt. Divina autem essentia secundum rationem ordine naturæ præintelligitur ante Spiritum Sanctum: et sic ipsa est primum donum ac datum. — Secundo, si Spiritus Sanctus est donum in quo omne donum datur, ergo divina essentia, quæ est donum et datum, ab ipso datur: quod dici non potest, quia ab eo nulla divina procedit persona. — Tertio, amor est primum donum: amor autem unicuique divinæ personæ commune est nomen. — Quarto, Filius datus est nobis, non tamen a Spiritu Sancto, quia non habet rationem principii aut datoris respectu Filii. — Quinto, quia in littera continetur, quod ab æterno convenit Spiritui Sancto esse donum. Ergo ab æterno videtur datus Filio a Patre, aut Patri a Filio: quod in textu negatur. — Sexto, quoniam dona ad intellectum pertinentia Filio appropriantur, quum Filius sit Verbum intellectus paterni et sapientia ejus, ut patuit. — Septimo, doni non est donum: quum ergo Spiritus Sanctus sit donum, sibi non convenit esse fontem et primam rationem donorum. Multa quoque dona a Deo donantur in quibus Spiritus Sanctus non datur, videlicet dona naturæ et dona gratiæ gratis datæ.
In contrarium est auctoritas Augustini in littera; imo quod ad Corinthios ait Apostolus: Hæc omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.2 — Insuper, omne donum creatum oportet reduci in primum et increatum donum, quod est Spiritus Sanctus. — Rursus, omne donum proprie dictum ex amore procedit. Quum igitur Spiritus Sanctus sit amor Patris ac Filii, recte appropriatur ei esse primum, fontale ac liberalissimum donum in quo et a quo omne aliud donum donatur.
Ad hæc Alexander respondet: Spiritus Sanctus proprie donum est, quum quintodecimo de Trinitate asserat Augustinus: In Trinitate non est Verbum nisi Filius, nec donum nisi Spiritus Sanctus. Etenim Spiritus Sanctus secundum suam proprietatem amor est a Patre ac Filio manans.
Sed objici potest: Tota Trinitas dat se, quia communicat se ad fruendum. Ergo tota Trinitas donum est: cur ergo Spiritus potius dicitur donum quam Pater vel Filius? — Secundo, sicut Spiritus Sanctus fuit nobis donabilis ab æterno, ita et Filius. Ergo Filius debet dici donum, quemadmodum Spiritus Sanctus: imo et per prius seu primum donum, quum ipse Filius sit Spiritus Sancti principium. — Tertio, Spiritus Sanctus donum vocatur per spiritualem missionem in mentes fidelium: in qua missione datur nobis amor gratuitus. Sed consimiliter in spirituali missione Filii nobis confertur cognitio saporosa et dulcis ac salutaris, qua Deo placemus. Ergo Filio, sicut Spiritui Sancto, convenit esse donum.
Dicendum ad primum, quia ut ait Augustinus in libro de Spiritu et anima, omnis usus seu communio aut fruitio Divinitatis, est nobis ex munere qui est Spiritus Sanctus, cui attribuitur communio Patris et Filii: quoniam illa communio est in nobis ex amore, qui attribuitur et appropriatur Spiritui Sancto. Quum ergo Spiritus Sanctus dicat rationem donationis, proprie donum vocatur. — Ad secundum, quod Filius procedit per modum naturæ, Spiritus Sanctus vero per modum amoris et voluntatis. Processio autem per modum voluntatis, eo ipso quo processio est, est donatio; et procedens, est donum. Sed ita non est de processione per modum naturæ.
Ad tertium, quod sicut in littera ex Augustino inducitur, Spiritus Sanctus non habet rationem doni vel donabilis in quantum amor, sed etiam ex modo suæ processionis. Ratio autem doni tripliciter est in Spiritu Sancto. Primo, per respectum ad suum principium: procedit enim sicut donum a dante, utpote communicatione liberalissima. Secundo, per respectum ad creata : et hoc dupliciter, puta secundum habitum et secundum actum. Filius autem primo modo, videlicet secundum habitum, non habet rationem doni : quoniam non procedit secundum rationem dantis, sed generantis. Habet tamen rationem doni secundum potentiam ad creaturas, prout in ratione doni est connotatio alicujus effectus in creatura; sed non habet rationem doni secundum habitum proprie, quamvis sit donabilis : quoniam aliud est potentia, aliud aptitudo. Nam pater carnalis potest filium suum docere : ad hunc tamen actum non habet aptitudinem in quantum pater, sed in quantum magister. Verum Spiritus Sanctus dicitur donum, non solum quia potest donari, sed quia ex sua processione aptitudinem habet ut detur, quia procedit ut donum atque donabile : sicque habitualiter ei convenit esse donum. — Præterea, aliud est fieri, aliud dari : quoniam fieri convenit non exsistenti, dari vero exsistenti. Ideo primum est esse rei, non donum ejus. Quum ergo per appropriationem omnia sint in Filio, sicut in exemplari et causali principio, atque in Spiritu Sancto dentur rebus charismata, Spiritus Sanctus dicitur donum, non Filius. — Amplius, donum in quantum donum, est voluntarium; cognitio autem in quantum cognitio, non dicitur voluntaria. Ideo Spiritui Sancto, qui est amor, convenit ratio doni, non Filio, qui est sapientia. — Præterea, omne donum in quantum donum, est gratia. Spiritus Sanctus vero est gratia non solum effective, imo et formaliter, sicut est caritas : est etenim gratia increata. Quumque Filius non sit gratia, sed germen naturale, ratio doni non convenit Filio secundum se. — Hæc Alexander.
Consonat Bonaventura, dicendo : Quum dicitur quod Spiritus Sanctus est donum in quo omnia dona donantur, ablativus iste, quo, potest dupliciter accipi : primo, ut dicat concomitantiam; secundo, ut dicat causalitatem. Si dicat concomitantiam, sic non est universaliter verum, quoniam sensus est quod Spiritus Sanctus detur in omnibus seu cum omnibus donis suis : quod non est verum, sumendo donum extense. Quædam namque sunt dona quæ semper sunt cum Spiritu Sancto, ut caritas, sapientia; quædam quæ nunquam sunt cum Spiritu Sancto, ut timor pure servilis; quædam quæ aliquando sunt cum Spiritu Sancto, aliquando non, ut prophetia. Si autem particulariter intelligatur de donis gratiæ gratum facientis, sic verum est, nec habet instantiam. — At vero si ablativus iste dicat causalitatem, hoc potest esse tripliciter. Primo, ita quod dicat causalitatem simpliciter : et ita est commune Patri et Filio ac Spiritui Sancto quia omnia dona sunt ab eis. Secundo, ut dicat causalitatem et subauctoritatem : et in hoc differt a Patre, non a Filio, quoniam Pater dat per Filium ac Spiritum Sanctum. Tertio, ut dicat auctoritatem et exemplaritatem : sicque proprie convenit Spiritui Sancto. Ipse quippe procedit per modum primi doni, ita quod omnis donatio recta atque gratuita ab ipso et per ipsum est, et ab eo accipit rationem donationis. Hæc Bonaventura.
Denique Thomas circa hæc : Dare, inquit, multipliciter dicitur. Primo, largissime et ex proprietate naturæ, sicut ignis dicitur dare calorem, sol splendorem : et hujus donationis principium non est voluntas. Secundo, ex voluntate ut donationis principio. Quod contingit dupliciter. Quandoque enim per dationem intenditur aliqua utilitas dantis, vel quantum ad remotionem mali, ut dum aliquid datur ex timore, talisque datio appellatur redemptio; vel quantum ad acquisitionem boni, quæ datio proprie dicitur quæstus seu quædam venditio. Interdum vero non intenditur ulla dantis utilitas : unde hæc datio proprie dicitur liberalis atque gratuita, et vocatur donatio. Porro datio in qua intenditur utilitas dantis, nunquam convenit Deo, qui bonorum nostrorum non indiget.3 Ideo Deus singulariter dicitur liberalis. Nam in aliis dantibus communiter intenditur aliquo modo utilitas aliqua dantis, vel boni temporalis, vel spiritualis. Propter quod nulla datio est pure liberalis, ut asserit Avicenna, nisi datio Dei et operatio ejus. Ratio demum liberalis donationis, est amor, qui secundum divinum Dionysium, movet superiora ad provisionem minus habentium.4 Quumque Spiritus Sanctus sit amor, ipse est ratio universorum datorum quorum principium est divina voluntas, ut sunt omnia creaturis collata. Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte, quæstione tricesima octava, ostendens qualiter donum sit nomen personale seu personæ Spiritus Sancti: In nomine (inquit) doni importatur habitudo ad hoc quod donetur. Quod autem datur, habitudinem habet et ad id a quo datur, et ad id cui datur: non enim daretur ab aliquo, nisi esset illius; et ad hoc datur alicui, ut sit ejus. Persona vero divina dicitur esse alicujus, vel secundum originem, sicut Filius est Patris; vel in quantum habetur ab eo, sicque a solis creaturis rationalibus Deo conjunctis divina persona habetur: quæ libere possunt Deo frui, quia per cognitionem et amorem pertingunt ad ipsum. Verumtamen ad habendum taliter Deum, non valent virtute propria pervenire, sed indigent desuper adjuvari: et hoc fit adjutorio Spiritus Sancti, qui datur eis, et est dator ac donum. — Nomen itaque doni importat personalem distinctionem, secundum quod donum dicitur esse alicujus ratione originis qua procedit ab illo: sicque est nomen Spiritus Sancti. Et tamen Spiritus Sanctus dat se ipsum in quantum est potens sui ipsius, potens se uti vel potius frui: quemadmodum homo liber dicitur esse sui ipsius. Et hoc est quod super Joannem loquitur Augustinus: Quid tam tuum est quam tu? Et sic dat atque communicat semetipsum. Hæc in prima parte Summæ.
In Summa quoque contra gentiles, libro quarto, capitulo vicesimo primo, inter cetera loquitur: Ea quæ a Deo in nobis sunt, reducuntur in Deum sicut in causam efficientem et exemplarem: in causam quidem exemplarem, secundum quod id quod in nobis a Deo est, Deum aliquo modo imitatur. Quumque totius Trinitatis sit una virtus sicut et una essentia, quidquid in nobis a Deo est sicut a causa efficiente, simul est a Patre et Filio ac Spiritu Sancto. Sed quoniam caritas est specialiter repræsentativa et imitativa Spiritus Sancti, ipsa specialiter Spiritui Sancto ut causæ exemplari adscribitur. Imo, quum Spiritus Sanctus procedat ut amor, qui est ritus Sanctus procedat ut amor, qui est propria ratio dandi et primum donum, recte Spiritus Sanctus dicitur donum quo nobis divina conferuntur charismata. Ad hoc enim quod homo ad felicitatem pertingat divinæ frictionis, quæ Deo ex sua natura est propria, oportet ut prius per spirituales perfectiones Deo assimiletur, et deinde secundum eas operetur. Hinc tales perfectiones dantur a Spiritu Sancto: sicque per Spiritum Sanctum et dona ejus Deo configuramur, et ad bene agendum habiles reddimur, et per eumdem via ad beatitudinem nobis paratur. Quæ tria Apostolus innuit ad Corinthios loquens: Unxit nos Deus, et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris;5 et ad Ephesios: Signati estis Spiritu promissionis Sancto, qui est pignus hereditatis nostræ.6 Signatio namque ad similitudinem configurationis pertinere videtur; unctio, ad habilitationem bene agendi; pignus, ad spem qua ordinamur in hereditatem cœlestem, quæ est beatitudo perfecta. Hæc ibi.
D — Concordat Petrus.
Richardus quoque: Donum, ait, secundum quod sumitur in divinis, proprium est Spiritui Sancto: quoniam donum, prout in divinis accipitur, est res procedens cui ex sui modo procedendi convenit prima ratio doni. Prima autem ratio doni est amor; nec aliis convenit ratio doni, nisi in virtute et participatione puri amoris. Unde tertio Topicorum ait Philosophus, quod donum est datio irreddibilis, hoc est, donum est datio quæ fit non intentione retributionis, quia secundum Avicennam sexto Metaphysicæ, donum liberale, ex sua prima impositione apud omnes linguas, est donatio tribuens alii extra se non propter retributionem. Talis autem donatio non procedit nisi ex puro amore. Illi igitur rei ex modo suæ processionis convenit prima ratio doni, quæ procedit ut purus amor : quod proprium est Spiritui Sancto. Pater etenim non procedit, neque divina essentia ; Filius vero quamvis procedat, non tamen ut amor, sed per modum naturæ ac verbi. Processio autem puri amoris est per modum liberalis voluntatis, id est per modum emanationis qua se communicat liberalis voluntas : sicque Pater et Filius liberalissima voluntate produxerunt Spiritum Sanctum. Denique, per donum quod est Spiritus Sanctus, dantur alia omnia dona quæ dantur, dantur etiam a tota Trinitate; sed collatio doni sub ratione qua donum est, Spiritui Sancto appropriatur, eo quod ei ex modo suo procedendi competat prima ratio doni. Hæc Richardus.
Circa hæc scribit Albertus : Spiritus Sanctus est donum in quo alia dona donantur. Et hujus ratio est, quoniam quidquid aliquis alicui gratuito ac liberaliter dat, primo ante illud dat ei amorem, id est, amorem suum extendit in ipsum, atque in illo amore communicat ei de bonis suis, datque illi et se ipsum et quidquid dat ex tali amore. Hinc Spiritus Sanctus dat se ipsum non alio dono a se, sed se ipso, quum ipse sit amor gratuitus in quo et ex quo se ipsum et beneficia sua largitur. Et quoniam Filius datus est in eo quod incarnatus, in hoc dono, quod appropriate est Spiritus Sanctus, datus est. Filius vero secundum æternam generationem non habet rationem doni, quoniam sic non est a Spiritu Sancto; sed temporalis ejus generatio et incarnatio a Spiritu Sancto atque in Spiritu Sancto est. — Si autem objiciatur, quia dato per impossibile quod Spiritus Sanctus non esset, nihilo minus Pater et Filius liberalissimi essent, et ex amore suo dona sua liberaliter condonarent : ergo Spiritus Sanctus non videtur primum donum primaque ratio doni et totius liberalis communicationis ad extra. Dicendum, quod si per impossibile ponatur Spiritum Sanctum non esse, sequitur quod Pater et Filius non mittant nec dent amorem personalem et increatum in quo omnia dona dent; sed sequitur quod in essentiali amore dent dona : cui amori non convenit mitti nec ab ipsis procedere. Hæc Albertus. libro tertio, loquens : Spiritus Sanctus dicit verum amorem spiratum, qui est donum et datum. Propter quod aliqui dicunt, quod duo hæc nomina, scilicet donum et datum, secundum quod proprie nominant Spiritum Sanctum, sunt circumlocutio unius nominis ac proprietatis Spiritus Sancti. Proprium autem est amori veræ amicitiæ, efficaci voluntate velle bonum amato propter ipsum, etiamsi nulla inde utilitas proveniret amanti. Quumque soli effectus gratuitæ voluntatis sint data liberaliter communicata, patet quod nulaliquid dari per Spiritum, aliquid in Spiritu, aliquid secundum Spiritum. Dantur enim dona per Spiritum, sicut Pater operatur per Filium, in quantum Spiritus Sanctus hoc facit auctoritate Patris et Filii, id est sibi plene communicata a Patre et Filio. In Spiritu Sancto etiam dantur dona, in quantum ipse est amor quo Pater et Filius amant nos cum effectu gratiæ. Sic quippe etiam apud nos data inter amantes dicuntur dari in amore, quoniam
1 Cor. xii, 8, 9. amor movet ad dandum ea. Sed et secundum Spiritum Sanctum dicuntur dari, in quantum per se donari competit eis ex ratione et participatione amoris qui est Spiritus Sanctus, qui est in eis sicut causa seu ratio causæ in suo effectu. — Hæc Udalricus. Qui de hac materia scribit alia multa, quæ sententialiter exstant præhabita, vel paulo post inserentur.
Ægidius demum : Quemadmodum, inquit, videmus in trinitate creata, ita arguere possumus de Trinitate increata, ubi ratio dissimilitudinis non repugnat. In trinitate autem creata videmus aliquid emanare per modum intellectus, ut verbum, quod est ratio exemplaris principiumque causale omnium quæ intellectualiter et per modum artis procedunt ab homine. Sic et a voluntate creata videmus aliquid procedere et formari, quod dicitur amor, eo quod proprium nomen ejus non habeamus : in quo dari dicuntur omnia quæ voluntarie liberaliterque emanant. Pariformiter in Trinitate increata est Verbum intellectualiter profluens, quod est ratio omnium quæ intellectualiter et per modum artis producuntur a Deo. Sic quoque est ibi amor spiratus, qui est Spiritus Sanctus, et donum in quo omnia munera Dei donantur. Quomodo autem hoc sit, patet sic : Quanto aliquid est magis tale secundum esse suum, tanto plus convenit sibi esse tale per se et primo ac maxime, ut secundo Metaphysicæ continetur. Et quia nihil accipit proprie et per se esse per modum liberalitatis nisi amor, idcirco amori per se et maxime competit ratio liberalitatis. Quumque Spiritus Sanctus procedat ut amor, sibi primo ac potissime convenit quod sit causa et ratio omnis liberalis donationis; et ipse est primum donum, in quo omnia dantur divinitus, quia de ratione doni est, quod liberaliter detur vel donabile sit. Unde et proprium est Spiritui Sancto sic esse donum : nam præter ipsum nulla divina persona per modum liberalitatis procedit. — Quum ergo objicitur, quod dona Dei sunt divini effectus, divinorum autem effectuum ratio prima est Filius, per quem facta sunt omnia : ergo magis in Filio quam in Spiritu Sancto omnia dona donantur. Dicendum, quod omnes effectus divini procedunt a Deo sicut artificiata ab artifice : propter quod opus naturæ dicitur opus Dei. Artificialia vero procedunt ab artifice non solum per modum intellectus, sed etiam per imperium voluntatis : quia in talibus, intellectualiter operans exit in actum per voluntatis imperium. Ideo Spiritus Sanctus est ratio emanationis divinorum effectuum secundum quod a voluntate divina procedunt, secundum quod volita sunt et liberaliter profluunt et dona quædam vocantur. Hæc Ægidius.
Postremo Antisiodorensis in Summa sua, libro primo, testatur : Spiritus Sanctus procedit ab utroque ut amor, et tanquam nexus atque concordia Patris ac Filii : et sicut Pater omnia dicit et operatur per Filium tanquam per verbum internum, et ipsa creata, sunt quasi verba exteriora per illud prolata, juxta quod scriptum est, Ipse dixit, et facta sunt;7 sic Spiritus Sanctus est donum in divinis intrinsecum, et collata per ipsum sunt dona extrinseca. — Hæc Antisiodorensis. Qui alia multa super his scribit : quæ quia sunt sententialiter prætacta, omitto.
Præterea Guillelmus Parisiensis in libro suo de Trinitate disseruit : Donum ex hoc donum vocatur, quoniam gratis datur, et non mercedi tanquam pretium redditur. Solum ergo quod de benignitate gratis exit, donum est. Hinc quod maxime gratis significatur, et quod primum de benignitate egreditur in quantum benignitas est, amor exstat purissimus ac summe gratuitus. Hic igitur amor ab omni labe simoniaca purus, est per se primum et maxime donum. Nec donum exterius potest immediate ac primo ex benignitate procedere, sed necessario eget amore ipsum præcedente, qui prior exit ex benignitate, et in illo amore benignitas tribuit donum extrinsecum. Vulgariter quoque amor dicitur dari, estque omnium donorum carissimum atque gratissimum. Unde et propter se ipsum expetitur, et quæritur ab amantibus absque simoniaca venalitate. Illo et enim dato, dantur omnia; et illo retento, omnia retinentur. Hinc vere et sincere mutuo se amantes, se ipsos sibi invicem dedisse dicuntur, et amor est mutua amicorum possessio. Quia ergo non minor est primi et altissimi Patris benignitas ac bonitas, quam ejus fecunditas; necessario non minor erit amor seu gratia et primum donum ab ipso procedens, quam partus ejus. Insuper, quoniam inter benignitatem et dona exteriora quæ ex ipsa procedunt, necessario interest amor, quo non prædonato, impossibile est exteriora donari; necesse est de prima benignitate in quantum benignitas est, primo loco amorem procedere qualis congruit tantæ benignitati, deinde per amorem dona exteriora. Rursus, quod primo et secundum se a summo et maximo datur datore, oportet esse maximum donum seu datum. Benignus vero, in eo quod benignus, primo dat suum amorem, et ex amore consequenter dat alia. Idcirco necesse est amorem esse primum et maximum donum. Imo omnium donorum quocumque modo fiant, fontem atque principium esse amorem, hinc clarum est. Nam sive gratis, sive ex amore simoniaco fiat donatio, attamen certum est quod fiat ex amore. Aut enim amatur is cui fit donatio, aut illud propter quod fit. — Amor autem a se ipso esse non potest, quum sit donum de benignitate amantis procedens in alium. Itaque est necesse ut paterna benignitas larga sit amoris. Quemadmodum enim intellectus se habet ad interiorem loquelam, quæ est primogenita proles ejus; ita se habet benignitas seu benigna voluntas ad gratiam primam, scilicet increatam, quæ est amor purissimus. Hinc sicut de intellectu primo, necessario processit alius, scilicet primogenitus et unigenitus ejus; ita de benignitate fontaliter larga, necessario fluxit gratiæ amor seu amor gratuitus. Hæc Guillelmus.
A Ad primum ergo dicendum, quod ejus solutio patet ex assignatione multiplicis acceptationis ejus quod est dare. Nunc enim est sermo de dono et datione ad voluntatem pertinente et ex ea fluente. Ideo ait Udalricus: Quum dicimus omnia data dari per Spiritum Sanctum, non loquimur de illa donatione cujus principium est natura, de qua ad Philippenses scribit Apostolus: Pater dedit Filio nomen quod est super omne nomen;8 atque Hilarius: Pater dedit essentiam Filio. Hæc namque non est propria donatio, sed naturalis communicationio. Sed loquimur de communicatione cujus principium est voluntas: et hæc proprie donatio est, prout nunc mentio est de ea, quoniam dicit auctoritatem dantis respectu dati. — Ad secundum, quod Spiritus Sanctus est donum in quo omnia dona creata donantur; et sicut jam patuit, divina essentia non est proprie donum nec datum. — Ad tertium, quod amor Spiritui Sancto appropriatur, et interdum personaliter, non essentialiter, sumitur, ut quum Spiritus Sanctus vocatur proprie Amor. — Ad quartum, quod Filio convenit dari secundum naturam assumptam; et quoad hoc, datus est a Spiritu Sancto, sicut expositum est. Propterea Thomas ait: Quamvis Spiritus Sanctus non sit principium Filii, est tamen principium effectus secundum quem Filius dicitur dari et mitti. — Ad quintum, quod Spiritui Sancto convenit esse donum ab aptitudine, non ab actu donandi; nec tamen ideo dicitur donum, quia a Patre datus sit Filio aut econtra, ut infra dicetur, nisi quod datus est Filio secundum humanitatem assumptam. — Ad sextum responsum est, et ostensum qualiter eadem bona creata aliter appropriantur Filio et aliter Spiritui Sancto sub ratione doni gratis exhibiti. — Ad septimum quoque solutio patet ex præinductis. Nec est inconveniens quod doni increati sit donum creatum tanquam effectus illius; nec tamen itur in infinitum. Et si objiciatur, quod secundum Philosophum, alterationis non est alteratio, nec motionis est motus : dicendum, quod altenrationis non est alteratio, ita quod proprie terminetur ad aliam alterationem; nihilo minus unus motus potest esse ab alio, et unum donum ex alio.
Footnotes
Chapter 148 of 271