Skip to the text

Distinctio 18

A. Utrum eadem ratione Spiritus Sanctus dicatur donum, et datum sive donatum.

PRÆTEREA diligenter considerandum est, quum Spiritus Sanctus dicatur donum et datum, utrum et eadem ratione utrumque nomen ei conveniat: quod utique videri potest.

B. Quare ita esse videtur.

Quum enim idem sit, Spiritum Sanctum dari et Spiritum Sanctum donari, ex eadem ratione videtur Spiritus Sanctus dici datum et donum. Hoc etiam videtur Augustinus significare in quintodecimo libro de Trinitate, quum ait :1 Spiritus Sanctus in tantum donum Dei est, in quantum datur eis quibus datur; apud se autem Deus est, etsi nemini datur. Ecce aperte dicit, Spiritum Sanctum donum appellari, quia datur. Si autem ex eo tantum appellatur donum, quia datur, non ab æterno fuit donum, quia non datur nisi ex tempore.

C. Responsio, quare datum sive donatum dicatur Spiritus Sanctus.

Ad quod dicimus, quia Spiritus Sanctus et donum dicitur, et datum sive donatum; sed datum sive donatum ex ec tantum dicitur, quia datur vel donatur : quod habet tantum ex tempore.

D. Hic quare donum.

Donum vero dicitur non ex eo tantum quod donetur, sed ex proprietate quam habuit ab æterno. Unde et ab æterno fuit donum. Sempiterne enim donum fuit, non quia daretur, sed quia processit a Patre et Filio. Unde Augustinus in quarto libro de Trinitate ait : Sicut natum esse est Filio a Patre esse;2 ita Spiritui Sancto donum Dei esse, est a Patre et a Filio procedere. Hic aperte ostenditur, quod Spiritus Sanctus eo donum est, quod procedit a Patre et a Filio, sicut Filius eo est a Patre, quod natus est ab eo. Non enim idem est Filio esse a Patre et Spiritui Sancto, id est, non ea proprietate Filius dicitur esse a Patre, qua Spiritus Sanctus. Nam Filius dicitur esse a Patre, quia genitus est ab eo; Spiritus Sanctus vero dicitur esse a Patre et a Filio, quia Spiritus Sanctus est donum Patris et Filii, id est, quia procedit ab utroque. Eo enim dicitur Spiritus, quo donum; et eo donum, quo procedens. Unde Augustinus in quinto libro de Trinitate ait :3 Spiritus Sanctus, qui non est Trinitas, sed in Trinitate intelligitur, in eo quod proprie dicitur Spiritus Sanctus, relative dicitur, quum et ad Patrem et Filium refertur, quia Spiritus Sanctus et Patris et Filii Spiritus est. Sed ipsa relatio non apparet in hoc nomine; apparet autem quum dicitur donum Dei. Donum est enim Patris et Filii, quia et a Patre procedit et a Filio. Ecce his verbis aperte ostenditur, eadem relatione dici Spiritum Sanctum et donum : donum autem, quia procedit a Patre et Filio. Proprietas ergo qua dicitur Spiritus Sanctus vel donum, processio ipsa est, de qua post plenius agemus cum aliis. Quum ergo ab æterno processerit ab utroque, et ab æterno donum fuit, non ergo Spiritus Sanctus eo tantum dicitur donum quia donatur : nam et ante fuit donum quam donaretur. Unde Augustinus in quinto libro de Trinitate : Semper Spiritus Sanctus procedit, et non ex tempore, sed ab æternitate procedit. Sed quia sic procedebat ut esset donabile, jam donum erat antequam esset cui donaretur. Aliter enim intelligitur, quum dicitur donum; aliter, quum dicitur donatum. Nam donum potest esse etiam antequam detur; donatum autem, nisi datum fuerit, nullo modo dici potest. Sempiterne ergo Spiritus Sanctus est donum, temporaliter autem donatum. His verbis aperte ostenditur, quod sicut Spiritus Sanctus ab æterno procedit, ita ab æterno donum est : non quia donaretur a Patre Filio, vel a Filio Patri; sed quia ab æterno processit donabilis.

Aug. de Trinitate, lib. v, c. 15.

Ibid. c. 16.

E. Quæritur cui donabilis.

Sed quæritur cui donabilis, utrum Patri et Filio, an tantum nobis, qui nondum eramus. Si autem non erat donabilis Patri et Filio, sed tantum nobis; et ex eo donum erat, quia sic donabilis procedebat : videtur quod Filius semper eadem ratione donum fuerit, quia ab æterno processit a Patre, donabilis nobis in tempore. Nam et de Filio legitur quod datus est nobis.4 Ad quod dicimus, quia Spiritus Sanctus nobis tantum, non Patri vel Filio, donabilis processit, sicut et nobis tantum datus est. Et Filius vere datus est nobis, et ab æterno processit a Patre, non ut donabilis tantum, sed ut genitus qui et donari posset. Processit ergo ut genitus et donabilis. Sed Spiritus Sanctus non procedit ut genitus, sed tantum ut donum. Donum autem semper fuit, non solum quia donabilis, sed quia ab utroque processit, et quia donabilis fuit. Unde Augustinus in quinto libro de Trinitate ait : Eo ipso quod daturus erat eum Deus, jam donum erat, etiam antequam daretur. Et ideo donabilis est, sed aliter donabilis quam Filius : nam et aliter datus et aliter processit quam Filius. Filii enim processio genitura est vel nativitas; Spiritus Sancti vero processio nativitas non est : utraque vero ineffabilis est.

Aug. op. cit. c. 15.

F. Quod sicut Filius nascendo accepit non tantum ut esset Filius, sed etiam essentia; ita et Spiritus Sanctus procedendo accepit non tantum ut esset donum, sed etiam ut esset essentia.

Et notandum, quod sicut Filius nascendo accepit non tantum ut Filius sit, sed omnino ut sit, et ut ipsa substantia sit; ita et Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedendo accepit non tantum ut Spiritus Sanctus sit vel donum, sed etiam ut omnino sit, et ut substantia sit : quod utique non accepit ex eo quod datur. Nam quum non detur nisi ex tempore, si hoc haberet ex eo quod datur, accepisset ergo ex tempore ut esset. Unde Augustinus in quinto libro de Trinitate : Filius non hoc tantum habet nascendo, ut sit Filius, sed omnino ut sit. Quæritur ergo, utrum Spiritus Sanctus eo quod datur, habeat non tantum ut donum sit, sed omnino ut

Ibidem. sit. Quod si non est nisi quia datur, id est, si non habet esse nisi eo quod datur, sicut Filius nascendo habet non tantum ut sit Filius, quod relative dicitur, sed omnino ut sit ipsa substantia : quomodo etiam Spiritus Sanctus erat ipsa substantia, quum non prius daretur quam esset cui daretur? Non ergo eo quod datur, sed procedendo, habet ut sit donum et ut sit essentia : sicut Filius non eo quod datus est, sed nascendo, accepit non tantum ut sit Filius, sed ut sit essentia. Unde Augustinus in quintodecimo libro de Trinitate ait : Sicut Filio præstat essentiam sine initio temporis, sine mutabilitate naturæ, de Patre generatio; ita Spiritui Sancto præstat essentiam sine ullo initio temporis, sine ulla mutabilitate naturæ, de utroque processio.

Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 26.

G. Quod ex prædictis videtur, quod Filius non tantum sit Filius nativitate, sed etiam de simili essentia, et Spiritus Sanctus processione.

Hic oritur quæstio, Si Filius nascendo habet non tantum ut sit Filius, sed ut sit essentia; et Spiritus Sanctus procedendo, non tantum ut sit donum, sed ut sit essentia : ergo et Filius nativitate essentia est, et Spiritus Sanctus processione est essentia, quum alibi dicatur, quod nec Pater eo Pater est quo Deus, nec Filius eo Filius quo Deus, nec Spiritus Sanctus eo donum quo Deus, quia ut ait Augustinus in septimo libro de Trinitate, his nominibus relativa eorum ostenduntur, non essentia : unde post plenius agemus. Ad quod breviter respondentes, dicimus quia nec Filius nativitate essentia est, sed tantum Filius; nec Spiritus Sanctus processione essentia est, sed donum tantum : et tamen uterque, et ille nascendo et iste procedendo, accepit ut esset essentia. Non enim, ut ait Hilarius in quinto libro de Trinitate, per desectionem aut protensionem aut derivationem ex Deo Deus est, sed ex virtute naturæ in naturam eamdem nativitate subsistit Filius, et ex virtute naturæ in naturam eamdem processione subsistit Spiritus Sanctus.

Ibid. lib. vii, c. 2.

Hilar. de Trinitate, lib. v, n. 37.

H. Exponit verba Hilarii.

Quod ita intelligi potest : Ex Patre, qui est virtus ingenita, naturam quam habet, eamdem Filius nativitate, id est nascendo, et Spiritus Sanctus processione, id est procedendo, habet. Unde ipse idem apertius eloquens, quod dixerat aperit, dicens : Nativitas (inquit) Dei non potest non eam de qua profecta est, tenere naturam. Non enim aliud quam Deus subsistit, quod non aliunde quam de Deo subsistit. Ex his verbis aperitur quomodo intelligendum sit illud : De Patre generatio præstat essentiam Filio, et de utroque processio præstat essentiam Spiritui Sancto : non quia ille essentia sit Filius, et iste essentia sit Spiritus Sanctus, imo proprietate personali; sed quia et ille nascendo et iste procedendo essentiam habet eamdem et totam quæ in Patre est.

Ibidem.

Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 26.

I. Quod Spiritus Sanctus dicitur donum et donatum, secundum duos prædictos modos processionis.

Ex prædictis patet, quod Spiritus Sanctus sempiterne donum est, et temporaliter datum vel donatum. Ex quo apparet, illam distinctionem geminæ processionis esse de qua supra egimus. Nam secundum alteram processionem dicitur donatum vel datum, secundum alteram vero dicitur donum.

K. Secundum hoc quod donum est, refertur ad Patrem et Filium; secundum quod datum, ad eum qui dedit, et ad eos quibus datum est.

Et secundum hoc quod sempiterne donum est, refertur ad Patrem et Filium; secundum hoc vero quod dicitur datum vel donatum, et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus datur, et ejus dicitur esse qui dat, et illorum quibus datur. Unde Augustinus in quinto libro de Trinitate ait: Quod datum est, et ad eum qui dedit refertur, et ad eos quibus dedit. Itaque Spiritus Sanctus non tantum Patris et Filii, qui dederunt, sed etiam noster dicitur, qui accepimus. Spiritus ergo et Dei est, qui dedit, et noster, qui accepimus: non ille spiritus noster quo sumus, quia ipse est spiritus hominis, qui in ipso est, quamvis et illum spiritum qui hominis dicitur, utique accepimus. Sed aliter iste, aliter ille, noster dicitur. Aliud est enim quod accepimus ut essemus, aliud quod accepimus ut sancti essemus. Quod autem Spiritus Sanctus noster dicatur, Scriptura ostendit. Scriptum est enim de Joanne, quod in spiritu Eliæ veniret. Ecce dictus est Eliæ spiritus, quem accepit Elias, scilicet Spiritus Sanctus. Et Moysi ait Dominus: Tollam de spiritu tuo, et dabo eis, id est, dabo illis de Spiritu Sancto, quem jam dedi tibi.56 Ecce et hic dictus est spiritus Moysis. Patet igitur quia Spiritus Sanctus, noster dicitur spiritus, scilicet quia nobis datus, et datus utique ad hoc, ut sancti essemus; spiritus vero creatus ad hoc est datus, ut essemus.

Aug. de Trinitate, lib. v, c. 14.

L. An Filius, quum sit nobis datus, possit dici noster ut Spiritus Sanctus.

Hic quæritur, utrum et Filius, quum sit nobis datus, dicatur vel possit dici noster. Ad quod dicimus, quia Filius dicitur noster panis, noster redemptor, et hujusmodi;7 sed non dicitur noster Filius, quia filius dicitur tantum relative ad eum qui genuit: et ideo noster Filius non potest dici, sed Patris tantum. In eo autem quod dicitur datus, et ad eum qui dedit et ad eos quibus datus est refertur, ut Spiritus Sanctus: qui etiam quum in Scriptura, ut supra dictum est, dicatur spiritus noster, vel spiritus tuus, vel illius, ut de Moyse et Elia dictum est;89 nusquam tamen in Scriptura occurrit ita dici, Spiritus Sanctus noster, vel tuus, vel illius, sed, spiritus noster, vel tuus, vel illius: quia Spiritus Sanctus eo dicitur quo donum, et utrumque relative dicitur ad Patrem et ad Filium, et hoc sempiterna relatione. Si tamen aliquando dicitur donum nostrum, accipitur donum pro donato vel dato. Quum vero donum accipitur eo modo quo Spiritus Sanctus donum Patris et Filii dicitur, non hominis; ita et Filius sub hac appellatione non potest dici noster, ut dicatur Filius noster, sicut nec dicitur Spiritus Sanctus noster: et tamen de Filio dicitur, panis noster; et de Spiritu, spiritus noster. Ille noster panis, quia nos reficit, nobis datus;10 iste noster spiritus, quia nobis inspiratur a Patre et Filio, et in nobis spirat sicut vult. Unde Augustinus in quinto libro de Trinitate ait:11 Quod de Patre natum est, ad Patrem solum refertur, quum dicitur, Filius: et ideo Filius Patris est, et non noster. Dicimus tamen et panem nostrum da nobis, sicut dicimus, spiritum nostrum.12

M. Utrum Spiritus Sanctus ad se ipsum referatur.

Post hæc quæritur, utrum Spiritus Sanctus ad se ipsum referatur.13 Hoc enim videtur ex prædictis posse probari. Si enim quod datur, refertur ad eum qui dat et ad eum cui datur, et Spiritus Sanctus datur a se ipso, ut prædictum est; ergo refertur ad se ipsum. Hujus quæstionis determinationem in posterum differimus, donec tractemus de his quæ relative dicuntur de Deo ex tempore, in quibus datum et donatum continentur.

SUMMA

DISTINCTIONIS OCTAVÆDECIMÆ

JAM supra tractatum est de duplici misione Spiritus Sancti, videlicet invisibili atque visibili. Nunc tractatur de nomine quod convenit ei secundum quod temporaliter procedit aut processibilis est, utpote de hoc nomine, donum. Et circa hoc principaliter quatuor investigat, solvit et declarat. Primum est, an et qualiter Spiritus Sanctus sit donum in quo cetera dona donantur. Secundo, qualiter diversimode appelletur donum et datum. Tertio, quum tam Filius quam Spiritus Sanctus legatur hominibus datus, cur non dicatur ipse Filius Dei filius noster, quemadmodum Spiritus Sanctus qui est Spiritus Patris ac Filii, vocatur spiritus noster, quamvis nusquam vocetur Spiritus Sanctus noster.

A Quarto quærit, an Spiritus Sanctus ad se ipsum referatur, quoniam a se ipso secundum præhabita datur: cujus quæsiti solutionem differt in posterum. Et circa hæc quatuor, facit pro utraque parte inquisitiones, objectiones, et solvit. Atque juxta hæc textus diversimode dividitur; principaliter tamen in quatuor partes, sicut ex ipso textus tenore ac rubricis ejus facillime intuentibus elucescit.

Footnotes

  1. Aug. de Trinitate, lib. xv, c. 19. ↩

  2. Ibid. lib. iv, c. 20. ↩

  3. Ibid. lib. v, c. 11. ↩

  4. Is. ix, 6. ↩

  5. Num. XI, 17. ↩

  6. Luc. 1, 17. ↩

  7. Matth. VI, 11. ↩

  8. Luc. 1, 17. ↩

  9. Num. XI, 17. ↩

  10. Matth. vi, 11. ↩

  11. Joann. III, 8. ↩

  12. Aug. de Trinitate, lib. v, c. 14. ↩

  13. Matth. vi, 11. ↩

Chapter 147 of 271