Quæstio 2
Secundo quæritur, An donum in divinis sit nomen essentiale, aut personale seu notionale et proprium Spiritui Sancto.
Videtur quod non sit personale seu relativum aut notionale, sed absolutum et essentiale. Primo, quoniam donum in sua significatione non includit relationem, sicut nec amor, quum utrumque conveniat aliquo modo divinæ essentiæ, quæ a Patre data et communicata est Filio; et quælibet divina et increata persona est amor, sicut et caritas, juxta illud : Deus caritas est. — Secundo, nullum nomen personale dicit respectum ad creaturam, nec connotat effectum in ea : alias non convenisset personæ divinæ ab æterno. Sed donum dicit respectum ad creaturam, ut præcedenti patuit quæstione, et connotat effectum in ea, videlicet participationem doni increati. — Tertio, quoniam Spiritus Sanctus dicitur donum, in quantum habetur ab aliquo qui libere fruitur eo. Sic autem posset Deus haberi a rationali creatura et esse donum ipsius, quamvis non esset in eo personarum distinctio. Ergo donum est absolutum, non relativum. — Quarto, quoniam Spiritus Sanctus datur a se ipso ut dictum est : non ergo dicitur donum ratione originis, ergo nec relative. — Quinto, quia in littera dicitur quod Spiritus Sanctus ab æterno fuit donum, quia fuit donabilis. Bonitas autem est ratio communicabilitatis et donabilitatis : bonitas vero toti Trinitati adorandæ communis est, ergo et donum.
In contrarium sunt quæ habentur in textu.
Ad hoc Alexander respondet : Proprietates distinctivæ sunt personarum secundum se, circumscripta omni habitudine secundum actum et secundum potentiam ad creata. Ideo donabile ratione habitudinis ad creaturas, non est notio Spiritus Sancti; sed præter hanc habitudinem habet proprietatem qua refertur ad Patrem et Filium, ratione cujus dicitur notio Spiritus Sancti, distinguens ipsum a Patre et Filio. Unde secundum Augustinum quinto de Trinitate, refertur tam ad eos a quibus est, quam ad eos quibus datur. Hæc Alexander.
Porro Bonaventura : Quemadmodum, ait, ex verbis Augustini habetur, donum in divinis dicitur proprie seu personaliter, non essentialiter, sicut Verbum proprie dicitur de Filio. Datum vero, essentialiter et personaliter accipi potest, seu proprie atque communiter. Tota etenim Trinitas dat se; et tamen Pater ac Filius proprie dant Spiritum Sanctum. Datum namque de sui ratione est idem quod communicatum. Hoc ergo quod datum est, potest dici datum ex liberalitate : et ita toti Trinitati altissimæ est commune. Vel potest dici communicatum ex liberalitate et subauctoritate : sicque convenit Filio et Spiritui Sancto, qui respectu Patris habent subauctoritatem. Potest etiam datum vocari ex liberalitate et auctoritate non solum communicatum, sed item productum : et sic proprium est Spiritui Sancto, cui proprium est procedere secundum rationem et modum liberalitatis ac doni sive donabilis. Sic quoque donum et datum æquivalent, nisi quod datum dicit communicationem in actu, donum in aptitudine et habitu : et ita donum proprie dicitur in divinis de Spiritu Sancto, et hoc, ratione respectus ad dantem; non tamen ratione respectus simpliciter, sed ratione talis respectus, quia emanat per modum donabilis, quod Spiritui Sancto est proprium. — Porro commune illud dictum, Omne nomen dicens respectum vel effectum ad creaturas, est commune tribus personis,
- Joann. IV, 8. intelligitur de nomine quod importat solum respectum ad creaturas, et non personæ ad personam: donum autem importat utrumque respectum. Hæc Bonaventura.
Qui adhuc plenius scribit, solvendo quæstionem qua quæritur, utrum donum seu donabilitas sit proprietas distinctiva personæ seu notio: Ad hoc, inquiens, quidam dixerunt, quod donum in divinis consideratur dupliciter. Primo, prout dicit respectum solum ad donatorem. Sicque loquitur Augustinus: Eo ipso dicitur donum, quo procedit. Et ita affirmant theologi, quod donum est proprietas distinctiva Spiritus Sancti. Secundo accipitur donum, prout importat respectum ad eum cui datur: et sic non dicit proprietatem distinctivam, sed aliquid consequens eam. Quod non videtur, quoniam donum semper aliquam dicit comparationem ad eum cui datur. Intellecto namque quod non sit donabile alicui, impossibile est intelligere quod sit donum. Ideo juxta præhabita est dicendum, quod donum præter respectum quem designat ad dantem, importat respectum ad eum cui datur. Sed hoc potest esse tripliciter: primo, secundum actum, ut quia datum est; secundo, habitualiter, ut quoniam dandum est; tertio, secundum aptitudinem, ut quia donabile. Et iste respectus in tantum conjunctus est personæ Spiritus Sancti, ut sine isto respectu primus respectus esse non queat neque intelligi: imo necessario sequitur, si procedit per modum doni, quod exsistat donabilis. Et iste sequens respectus non aufert respectui primo quin sit proprietas distinctiva. Idcirco dicendum, quod est proprietas distinctiva ratione primi respectus, quo scilicet refertur ad dantem seu donatorem, secundo respectu (quo scilicet ad creata refertur) non repugnante, sed consonante. — Præterea quæritur, cur proprietas Spiritus Sancti potius sumitur per respectum non solum ad divinam personam a qua procedit, sed etiam ad creata. Ad hoc alioqui dicunt quod ideo, quoniam Spiritus Sanctus est tertia in Trinitate persona, et quodammodo immediatior nobis. Melius tamen dici potest, quod quæstio præsupponit falsum: quia et Verbum dicit respectum aliquem ad ea quæ verbo prolata et condita sunt, ut infra patebit. — Si autem objiciatur, quia si donum est proprietas distinctiva et notio Spiritus Sancti, ergo spiritus et amor non sunt notio ejus: alioqui erunt septem notiones, quod est contra communem omnium opinionem. Respondendum, quod spiritus, amor et donum, eamdem dicunt proprietatem rationem differentem, eamdem quoque notionem, quoniam dicunt comparationem seu respectum ad idem, et dicunt emanationem eamdem, sed differenter nominant eam. Nam spiritus dicit eam principaliter per comparationem ad vim producentem, videlicet spirativam; amor vero dicit eam principaliter quantum ad modum emanandi, quia procedit ut nexus; donum autem, quantum ad respectum consequentem. Similiter emanatio Verbi tripliciter significatur per tria hæc nomina, Filius, imago, Verbum. Filius quippe dicitur, quia a vi naturæ producitur; imago, quia procedit ut Patris expressivum; Verbum, quoniam expressivum est aliis. Conformiter, a via spirativa dicitur Spiritus; et quia procedit ut nexus, dicitur amor; et quoniam aptus est nos connectere Deo, dicitur donum. Una ergo est notio aliter et aliter nominata secundum rationes consequentes: ideo nomina illa non exstant synonyma. Hæc Bonaventura.
Thomas quoque circa hæc protestatur: Dare dupliciter sumitur. Primo, pro communicatione ejus quod habetur per modum dominii sicut possessio. Secundo, pro communicatione boni intrinseci: sicut quis dat se ipsum, vel quod intra se habet. Quamvis autem in divinis personis non sit dominium unius ad aliam, est tamen ibi auctoritas principii. Dicendum ergo quod datio potest importare auctoritatem respectu dati: sicque donum seu datum, est nomen personale et notionale. Potest etiam non importare auctoritatem, sed tantum hoc, quod id quod dicitur datum, libere habeatur: sicque essentia dicitur dari. Et ita donum seu datum, est essentiale; semper tamen importat distinctionem ab eo cui datur, quamvis non ab eo quod datur vel a quo. Et per hanc distinctionem solvuntur faciliter argumenta quæ contra hæc fiunt. — Denique ad videndum quomodo donum sit proprium Spiritui Sancto, sciendum quod donum et datum tripliciter differunt. Primo, quantum ad consignificationem: quia datum, quum sit participium, consignificat tempus; non autem donum, quum sit nomen. Hinc donum magis convenit divinis, quæ sine tempore sunt, quam datum: ideo donum convenit Spiritui Sancto ab æterno; datum, ex tempore. Secundo, quantum ad significationem, quia donum seu donare, addit supra datum et dare: quia secundum Philosophum, donum est datio irreddibilis, non quæ recompensari non valeat, sed quæ recompensationem non quærit. Ideo donum importat liberalitatem in dante. Tertio, quantum ad modum significandi: quoniam donum importat aptitudinem ad donandum, datum vero dationem in actu. Porro aptitudo ad dandum potest attendi dupliciter. Primo, ex parte dantis quasi activa, quæ est ratio qua aliquid liberaliter datur. Ratio autem omnis liberalis collationis est amor. Secundo, aptitudo illa attenditur ex parte dati quasi passiva, quemadmodum calefactibile aptitudinem habet ad calefactionem. Quum ergo Spiritus Sanctus sit amor, ex ratione suæ processionis habet ut detur, et ut sit ratio dandi: idcirco ipse est donum primo atque per se; alia vero, secundum participationem, in quantum ex amore præstantur. Si igitur colligantur rationes hædoni, adjuncta auctoritate dantis ad donum, constat quod donum sit proprium nomen Spiritus Sancti. Hæc Thomas in Scripto.
His concordat Udalricus in Summa sua, libro tertio; Ægidius quoque, ponendo prætactam distinctionem doni et dati.
Petrus etiam scribit hic eadem quæ ex Bonaventura inducta sunt, et addit: Quemadmodum verbum ex sua ratione notat processum a proferente, sic donum a dante. Et quia processus in divinis convenit non essentiæ, sed personæ; ideo tam verbum quam donum in divinis, proprie loquendo, est personale, non essentiale. Et si donum invenitur essentialiter dictum, improprie dicitur, et debet exponi. Donum quippe dicit emanationem per modum liberalitatis, sine tempore, in aptitudine ut donetur. Quum ergo Spiritus Sanctus intemporaliter procedit a Patre et Filio, et ex liberalitate, quia per modum amoris, atque in aptitudine naturali ut detur, quoniam amor est cui convenit ratio primi doni; hinc Spiritus Sanctus proprie dicitur donum, secundum Augustinum. Hæc Petrus.
Concordat Richardus per omnia.
Ægidius vero conatur hic improbare præinductam Thomæ responsionem. Sed ut rite intuenti patescit, improbatio illa non est nisi cavillatio: idcirco nec recitanda, ut vitetur prolixitas. Nam et responsioni Thomæ in hac parte concordant Albertus, Bonaventura, Petrus, Richardus, Udalricus. Ea etiam quæ de hac materia scribit sanctus Doctor in prima parte Summæ, quæstione tricesima octava, satis inducta sunt; similiter quæ Albertus hic scribit.
At vero Scotus circa hæc modicum scribit, et consonat præinductis: Donum, inquiens, accipi potest tripliciter: primo aptitudinaliter, sicut catulus dicitur ante nonum diem visivus; secundo habitualiter, sicut quando non videt actu, et tamen visum habet; tertio actualiter. Donum quoque his tribus modis dicitur de Spiritu Sancto. Et primo modo, videlicet aptitudinaliter, competit proprie sibi, non aliis modis duobus: quoniam dari actu et dandum esse, sequitur productionem Spiritus Sancti ordine naturæ vel temporis, non autem aptitudinaliter dabilem esse. Sic enim intelligitur Spiritus Sanctus productus ante omne creatum cui detur. Imo in isto priori, etiam si Spiritus Sanctus non intelligatur ut dandus, intelligitur tamen ut aptitudinaliter donabilis. Sicque donum potest dicere proprietatem Spiritus Sancti, qui est primum et perfectum donum, in quod cetera omnia dona imperfecta oportet reduci, sicut universaliter imperfecta ad perfecta finaliter reducuntur. Et hoc primum donum est essentialiter donum et amor spiratus, qui participatur ab aliis donis. Primum etenim donum est aliquid subsistens, a voluntate summa productum, liberaliter communicatum, et communicabile ceteris. Hæc Scotus.
Postremo Durandus hic ait: Significatio dictionis et ratio significandi non mutantur ex hoc quod res significata per nomen invenitur in alio ac alio genere entium. Sive enim id quod donatur sit bos aut asinus, aut aliquid naturale vel supernaturale, creatum aut increatum, nomen tamen doni idem significat, videlicet id quod per definitionem importatur: definitio namque est ratio quam significat nomen, ut quarto Metaphysicæ dicitur. Definitio vero doni est, quod donum est aliquid alteri liberaliter communicatum; sed quod illud sic communicatum, sit absolutum vel relativum, essentiale aut notionale, totum hoc accidit dono, et est extra significationem vel significatum modumque significandi ipsius doni. Idcirco dum quæritur, quid donum significet in divinis, utrum essentiale vel notionale, respondendum est, quod nullum eorum significet, quamvis de aliquo eorum dicatur: sicut pretium non significat nummum aut solidum, quamvis de eis dicatur. — Si autem quæratur, sicut (ut credo) intendunt qui movent hanc quæstionem, non de significato vel modo significandi, sed de suppositis aut his de quibus prædicatur donum, an sit essentiale vel notionale: videndum est primo, quid sit de ratione doni. Donum ergo tria importat, puta respectum ad dantem, et ad id cui datur, ac modum liberalitatis per quem datur. Dico itaque, quod in divinis nihil est cui respectu divinorum competat ratio doni, neque essentiale, nec notionale. Dico etiam, quod ratio doni invenitur in divinis respectu creaturarum, et convenit æque proprie essentialibus sicut personalibus, seu essentiæ sicut personis, quamvis appropriate competat soli personæ Spiritus Sancti. Primum probatur sic: Quod non communicatur alteri libere, non habet rationem doni. Sed in divinis ad intra nil libere communicatur, sed quidquid communicatur ibi, communicatur ex necessitate naturæ, ut supra ostensum est. Secundum sic patet: quia divina non communicantur creaturis nisi ut objective habeantur ab ipsis, videlicet per modum cogniti et amati, seu per modum specialis rectoris: et ita dari creaturis æqualiter convenit divinæ essentiæ et personis. Hæc Durandus.
C Hæc autem Durandi opinio videtur omnibus præallegatis doctoribus esse contraria, multipliciterque erronea, imo sibi ipsi repugnans et implicans. Si enim, ut ait, de ratione doni sunt respectus ad dantem et respectus ad eum cui datur, sequitur quod sit relativum, quum respectus ille relatio sit. Præterea, de significato significationeque dictionis judicandum est penes formale, non penes materiale: unde servus est relativum, quamvis homo qui est servus, sit absolutum. Quum ergo formalis significatio ac ratio doni respectus prætactos includat, sequitur quod relativum consistat: sicut et pretium, quamvis id quod est pretium absolute dicatur. Quamvis etiam significatio dictionis sit eadem in communi, res tamen significata diversis diversimode competit: sicut sapientia aliter convenit Deo, aliter creaturis. Amplius, sicut quidquid in Deo est, est vel res absoluta aut relativa sive relatio, aut includens aliquid de utroque; sic omne nomen divinis conveniens, aut significat aliquid essentiale et absolutum, aut aliquid relativum seu notionale seu personale, aut ipsam relationem seu notionem. Ideo dicere quod donum in divinis nihil horum significet, videtur prorsus inepte sonare. — Deinde quod ait, Nihil esse in divinis cui respectu divinorum competat ratio doni, est apertissime contra Augustinum et Magistrum in littera, et contra præallegatos doctores. Nam et septimo de Trinitate loquitur Augustinus, quod sicut Verbum non dicitur nisi Filius, sic nec donum nisi Spiritus Sanctus; atque in textu probatur quod Spiritus Sanctus vocatur donum ratione æternæ originis, et ita est proprium, non appropriatum. Rursus, in textu ex Augustino habetur, quod Spiritus Sanctus est donum ab æterno, quia procedit per modum donabilis, ita quod aptitudo donandi convenit sibi ex modo et proprietate suæ æternæ processionis. Ideo stare non valet quod scribit Durandus, quod nihil sit in divinis cui ratio doni competat respectu divinorum. — Quumque sic arguit, Nihil est in divinis quod libere communicetur, sed quidquid communicatur in divinis, communicatur ex necessitate naturæ; dico quod secundum omnes doctores authenticos, in divinis est duplex communicatio : una per modum naturæ et naturali necessitate, sicut generatio Filii; alia per modum liberalis et voluntariæ emanationis : quæ tamen non est sic liberalis et voluntaria, quod possit non esse, sicut hoc supra diffuse expositum est;1 et ipsemet Durandus hoc loco fatetur, quod Spiritus Sanctus procedit ut amor, atque per modum voluntatis. — Insuper stare nequit quod ait, rationem doni convenire divinis tam essentialibus quam personalibus æque proprie respectu creaturarum. Nam sicut ostensum est, in dante est auctoritas respectu doni, proprie loquendo : et ita donum non convenit Patri neque divinæ essentiæ. Unde præallegati doctores affirmant, quod donum proprie dicit emanationem a dante, quemadmodum verbum a proferente. Quum vero assumit Durandus, quod donum est aliquid liberaliter communicatum; dico quod descriptio illa extendatur ad donum increatum et spiratum, et quod dicitur ibi communicatum, exponendum est prout se extendit ad communicabile aptitudinaliter, sicut et Scotus exponit.
Itaque tota ista Durandi positio probatur erronea. Quod diffusius demonstrarem, nisi superfluum videretur, quum omnibus præfatis doctoribus exstet contraria, atque ex verbis eorum jam introductis pateant absurditates istius.
Præterea circa distinctionem hanc doctores aliqui quasdam adhuc movent quæstiones, ad quas pro magna parte patet ex dictis solutio.
Quærit enim Bonaventura et alii quidam, quid magis proprie conveniat Spiritui Sancto, donum vel datum. Ad quod Bonaventura respondet quod donum. Datum enim (sicut jam patuit) concernit tempus, et significat per modum præteriti. Donum quoque supra rationem dati addit proprietatem seu conditionem liberalitatis et irreddibilitatis, quæ est proprietas magnæ nobilitatis et perfectionis : unde et dona gratuita magis vocantur dona quam data.
Hinc ait Albertus, quod donum convenit Spiritui Sancto proprie, et non datum : et hoc, propter rationes prætactas; et quoniam donum convenit ei simplicius et ab æterno, atque ex digniori ratione, videlicet ratione æternæ processionis, et cum minori relatione ad creaturas, quia cum aptitudine; datum, cum effectu seu actu.
Denique Richardus hic sciscitatur, an esse donum ab æterno conveniat Spiritui Sancto. Ad quod respondet, sicut præhabitum est : Donum prout sumitur in divinis, est res procedens cui ex modo suo procedendi convenit prima ratio doni, quæ est amor. Sed Spiritus Sanctus ab æterno ita procedit, utpote per modum voluntatis liberaliter agentis : per quem modum non emanat emanatione intrinseca nisi amor. Ideo ab æterno convenit Spiritui Sancto esse donum, et hoc, ratione donabilitatis seu aptitudinis ad dandum. Hinc quinto de Trinitate asserit Augustinus : Quia sic procedebat ut esset donabilis, jam donum erat etiam antequam esset cui daretur ; et denuo : Sempiterne Spiritus dicitur donum, temporaliter autem, donatum seu datum. Hæc Richardus.
Qui demum hic movet, an Spiritus Sanctus ita sit donum, quod a Patre detur Filio vel econtra. Et respondet quod non. Primo, quia dum Spiritus Sanctus datur alicui ut donum, recipitur in illo ut in subjecto, per quod in illo subjecto oritur nova habitudo, qualis est habitudo habentis ad rem habitam : quod non convenit Filio neque Patri. Secundo, quoniam donum proprie sumptum, dicitur a communicatione liberali, non naturali. Quamvis autem Spiritus Sanctus sit in Filio eo modo quo una persona est in alia per circumcessionem, hoc tamen habet Filius a Patre non per communicationem liberalem, quæ est spiratio, sed per naturalem, quæ est generatio, per quam accepit a Patre ut sit Filius, et ut sit Deus, et ut in ipso sit Spiritus Sanctus. Tertio, quia oportet esse distinctionem inter dantem aliquod donum, et inter illum cui fit datio : quia nullus sibi ipsi dat proprie. Pater autem et Filius sunt unum in ratione dantis Spiritum Sanctum, quoniam una spiratione spirant eum, suntque unum principium in spirando. Ideo dici non potest quod unus det alteri Spiritum Sanctum. — Et si objiciatur quod Spiritus Sanctus procedit a Patre in Filium, respondetur quod procedit in Filium ut in objectum, non ut in subjectum, sicut supra expositum est. Quod si rursus objiciatur quod nec in creaturam ut in subjectum, dicendum quod ratione effectus quem causat in creatura, dicitur in eam procedere ut in subjectum. Hæc Richardus.
Idem Petrus; et addit : Quum donum sit datio irreddibilis, non potest Spiritus Sanctus esse sic donum ut detur a Patre Filio et econtra. Verumtamen Spiritus Sanctus est mutuus amor Patris et Filii, quem amorem Pater impendit Filio, et Filius rependit Patri.
Præterea Petrus quærit, utrum donum dicatur univoce de Spiritu Sancto et donis ejus creatis. Et respondet, quod nec omnino univoce neque omnino æquivoce, sed analogice, ita quod per prius de dono increato. Donum namque importat relationem ad dantem et ad eum cui datur. Relatio autem ad dantem consurgit ex emanatione liberali. Utrumque autem donum liberaliter emanat : sed Spiritus Sanctus emanat non solum ut donum, sed etiam ut ratio dandi ; dona vero creata solum procedunt ut dona. Porro relatio ad eum cui datur, consurgit ex infusione ad habendum. Aliter autem habetur Spiritus Sanctus a mente creata, aliter dona ipsius : nam ipse habetur ut finis quo fruendum est; dona vero ipsius habentur sicut dispositio ad finem quo fruendum. Hæc Petrus.
Concordat Alexander, secundum quem nihil convenit univoce Deo et creaturis, id est æqualiter et secundum eamdem rationem completam, sed secundum analogiam, sicut ait Basilius, quod Filio et creaturis commune est accipere esse ab alio.
Footnotes
-
tom. XIX, p. 436 C' et s., 493 et s., etc. ↩
Chapter 149 of 271