Skip to the text

Quæstio 4

Ultimo quæritur, An Spiritus Sanctus eadem processione habeat quod sit donum, et quod sit Deus ac divina essentia.

Videtur quod non. Primo, quia quod Spiritus Sanctus habet per processionem, videtur secundum ordinem intelligendi sequi processionem. Essentia autem seu deitas ordine naturæ omnem processionem et emanationem in divinis præcedit. Ergo Spiritus Sanctus sua processione non habet quod sit Deus atque divina essentia. — Secundo, persona in divinis procedens, sua processione non habet nisi quod ei formaliter convenit ex sua processione. Sed Spiritui Sancto ex sua processione non convenit formaliter quod sit Deus aut divina essentia, sed solum quod est Spiritus Sanctus : alioqui soli Spiritui Sancto conveniret esse Deum ac divinam essentiam.

In oppositum est, quia per hoc Spiritus Sanctus est Deus et divina essentia, per quod deitatem veram essentiamque accepit divinam : sed nec deitatem nec essentiam accepit nisi procedendo a Patre et Filio. Ergo eadem processione habet atque accepit quod est Spiritus Sanctus et amor ac donum, Deus quoque et divina essentia : ergo omnia ista eadem processione accepit, et per illam conveniunt sibi.

Hæc quæstio idcirco movetur, quia in textu ex verbis Augustini probatur atque asseritur, quod sicut Filius nascendo accepit a Patre non tantum ut sit Filius, sed etiam ut sit divina essentia et Deus; sic Spiritus Sanctus procedendo a Patre ac Filio, accepit non tantum ut sit donum, sed etiam ut sit Deus ac divina essentia.

Hinc Albertus hic movet hanc quæstionem, an Filius nascendo accepit quod sit Deus et divina essentia. Videtur quod non: quoniam quidquid Filius est nascendo, hoc distinguit eum ab aliis divinis personis, præsertim a Patre gignente; sed esse Deum ac divinam essentiam, non distinguit eum a Spiritu Sancto neque a Patre, quum quælibet divina persona sit Deus et increata essentia. — Ad quod respondet Albertus : Quidam concedunt simpliciter, quod Filius nascendo accepit et habet quod sit Deus et divina essentia, sicut Magister in littera dicit : quia in tali locutione, ly nascendo non determinat nisi suppositum, et est sensus : Filius, qui nascendo est Filius, accepit quod sit Deus et divina essentia. Et addunt, quod gerundium illud, nascendo, potest dicere causam respectu prædicati : et ita est falsa, quia nativitas non attingit deitatem, ita quod ipsa sit nata, ut patuit supra. Vel potest notare concomitantiam, ut sit sensus, Filius dum natus est, habet quod sit Deus et divinam essentiam habeat : sicque asserunt quod sit vera illa locutio. — Sed hoc non videtur esse de intentione Magistri, qui ait in littera, quod nativitas præstet essentiam Filio : quod videtur innuere causam seu rationem. Ad quod dicendum, quod responsio illa supplenda est : quia quum gerundium dicat rationem principii originalis, potest determinare compositionem verbi ex parte subjecti tantum, ut sit sensus : Filius nascendo, id est, qui nascendo est Filius, accepit quod sit Deus et divina substantia. Potest quoque determinatio referri ad compositionem, designando actum super prædicatum transuntem : et ita est falsa; sequeretur enim quod essentia esset aliquo modo nata. Simili modo distinguenda est hæc : Spiritus Sanctus procedendo accepit non solum ut sit donum, sed etiam ut sit Deus atque est per generationem accepta, ita et in divina essentia. Hæc Albertus.

Porro ad quæstionem primo motam Thomas respondet: Sicut in Filio significatur proprietas ejus per modum relationis, ut quum dicitur filiatio, et per modum emanationis, quum dicitur generatio passive; sic esset de Spiritu Sancto, si nomina essent imposita. Sed propter defectum minimum, eodem utimur nomine ad significandum emanationem Spiritus Sancti, atque ad designandum proprietatem vel relationem ipsius, videlicet nomine processionis. Dico ergo quod processio potest dicere emanationem Spiritus Sancti, vel relationem seu proprietatem illius. Si dicat relationem seu proprietatem, sic Spiritus Sanctus proprietate sua, loquendo formaliter, est Spiritus Sanctus et donum ac amor spiratus, non autem Deus neque divina essentia: sicut nec Filius filiatione est Deus, formaliter loquendo; sed filiatione est Filius, et deitate Deus, et sapientia sapiens. Si autem processio dicat emanationem, sic dici potest quod Spiritus Sanctus sua processione est Deus ac donum et amor, quemadmodum Filius sua nativitate est Filius et Deus; diversimode tamen: quoniam deitas se habet ad generationem solum ut accepta per eam, filiatio autem secundum rationem intelligendi, est consequens generationem. Simili modo conceditur quod Filius nascendo accipit deitatem, nec solum ita quod gerundium importet concomitantiam, sicut quum dicitur de homine currente, Ille currendo est homo; sed etiam ut importet principium, rationem seu habitudinem acceptionis ad acceptum, ut sit sensus: Filius nascendo accepit deitatem, id est, per nativitatem deitatem accepit. Et similiter est de processione Spiritus Sancti. Hæc Thomas in Scripto.

Ex quibus patet objectorum solutio.

Idem Udalricus in Summa sua, tertio libro; et addit: Secundum rationem intelligendi differentia est in eis, quoniam sicut in generatione Filii, deitas tantum processione Spiritus Sancti. Sed donum sequitur modum processionis: quum enim procedat ut amor, sequitur quod procedat ut donabilis.

Porro Petrus compendiose et clare hic loquitur: Dum quæritur, an eodem Spiritus Sanctus sit Deus et donum, aut quæritur de identitate rei, sicque dicendum quod sic, quoniam in divinis idem est essentia atque proprietas; aut quæritur de identitate secundum rationem: et tunc ablativus ille, eodem, construitur cum hoc verbo, sit, vel in ratione formæ, et ita Spiritus Sanctus non eodem est Deus et donum, quoniam deitate est Deus, et proprietate est donum; aut in ratione principii, sicque eodem, id est eadem processione, est Deus et donum, quia per illam processionem habet et est quidquid habet et est. Hujus autem exemplum est, ut si quis dicatur pudore rubens et rubore rubens: pudore namque est rubens causaliter, rubore formaliter. Hæc Petrus. — C Idem omnino Richardus.

Bonaventura autem in dubitationibus circa litteram eadem scribit quæ jam ex Alberto et Petro inducta sunt.

Postremo mihi apparet, quod Magister in littera tam clare et magistraliter docet qualiter præfatæ propositiones sint veræ, ut vix clarius possit exponi. Nempe quum dicitur, Filius nascendo non solum accepit et habet ut sit Filius, sed etiam ut sit Deus: sensus plane est iste, quod per generationem accepit a Patre veram deitatis naturam, quam sub ratione similitudinis accipiendo, est ac dicitur Filius; atque ex directa et naturali sequela consequitur quod sit verus Deus ac divina essentia, non quod deitas aut divina essentia sit directe terminus generationis, seu id quod generatur, sed est quasi terminus et ratio formalis cur generari convenit Filio, et quia per generationem ei communicatur. Et idem dicendum de Spiritu Sancto, quemadmodum et Ægidius hic declarat.

Chapter 151 of 271