Skip to the text

Quæstio 3

Deinde principaliter quæritur, Utrum Spiritus Sanctus possit dici spiritus noster et donum nostrum ac amor noster.

Videtur quod sic. Primo, quia de Deo Patre dicimus, Pater noster : ergo de Spiritu Sancto possumus dicere, spiritus noster. Imo et Spiritus Sanctus noster præsertim posse dici videtur, quum ipse sanctificet nos. — Secundo, quia de Deo dicimus, Deus noster, creator noster : ergo de Spiritu Sancto poterimus dicere, Spiritus Sanctus noster. — Tertio, quoniam Spiritus Sanctus datur hominibus, Filius quoque datus est nobis, ut loquitur Isaias :1 ergo dicere licet de Filio Dei, quod sit Filius noster, atque de Spiritu Sancto, quod sit Spiritus Sanctus noster et donum nostrum ac amor noster.

In oppositum est auctoritas Augustini in littera, saltem quantum ad aliqua.

Ad hoc respondet Albertus: Quatuor exiguntur ad hoc quod dictio significans in divinis divinam essentiam vel personam, possit recipere additionem pronominum horum, noster, meus, tuus, aut suus. Primum est, quod significet seu connotet effectum in creatura; secundum est, quod significet habitudinem agentis ad illum effectum; tertium, quod non significet relationem distinguentem in divinis; quartum, quod non significet habitudinem formæ ex comparatione ad id cui inest forma. Idcirco non dicimus, Deitas nostra, nec, Divina essentia nostra: quoniam deficiunt ibi primum, secundum et quartum. Et quædam alia deficiunt in aliis, ut facile est pensare. — Hinc dicere possumus, Deus noster: quia hoc nomen, Deus, significat Deitatem ut in habente; imponitur quoque ab actibus quibusdam designantibus effectum in creatura: qui actus sunt providere, gubernare, et esse colendum. Conformiter dicere possumus, Deus Pater noster: quia quum dicimus Pater noster de Deo, sumitur ratio paternitatis ab effectu ipsius in nobis, videlicet a creatione seu recreatione. Ideo Trinitas tota et quælibet divina persona est pater noster, creator noster, etc. — Insuper Spiritus Sanctus potest dici spiritus noster: quia quum dicitur spiritus noster, notatur effectus spiritualitatis, ratione cujus dicitur noster. Sed dici non potest, Spiritus Sanctus noster: quoniam complexum hoc, Spiritus Sanctus, est circumlocutio nominis æternæ personæ; et notatur distinguens relatio, secundum quam non refertur ad nos. Ideo etiam dici non potest de Filio Dei quod sit Filius noster, quoniam filius notat relationem originis, qua non est a nobis nec noster. Et si objiciatur, quod ipse in Evangelio protestatur, Qui fecerit voluntatem Patris mei, ipse meus frater, soror et mater est:2 si ergo ille est mater Filii Dei, ergo Filius Dei est filius illius. Dicendum, quod verba illa sunt vera sub determinatione, et quantum ad hoc quod hujusmodi homo obedit Deo, hoc est secundum quid et quoad aliquam participationem, non autem simpliciter. — Hinc quoque Spiritus Sanctus non dicitur donum nostrum, quoniam donum dicit relationem æternam qua refertur ad Patrem et Filium. Quamvis etiam Filius datus est nobis, non tamen est donum nostrum;3 sed potest dici datum nostrum, id est bonum nobis collatum. Non autem datus est nobis in filium, sed in salvatorem, legislatorem et magistrum: ideo dici potest noster salvator, legislator, magister et doctor. — Sed et Spiritus Sanctus et quælibet divina persona, potest dici amor noster objective atque causaliter, non formaliter; nec Spiritus Sanctus est amor noster secundum quod amor sumitur pro proprio Spiritus Sancti, hoc est pro amore spirato, et includit relationem æternam. Hæc Albertus.

Ex quibus patet ad objecta solutio.

Super hac quæstione scribit hic Thomas: Deus non potest habere aliquam relationem ad nos, nisi per modum principii seu causæ. Quumque quatuor sint causæ, ipse non est causa nostra materialis, sed efficiens, finalis, et exemplaris, non formalis inhærens. Omnia ergo nomina divina quæ important rationem principii per modum efficientis aut finis, recipiunt additionem prædictorum pronominum. Nam dicimus, creator noster, bonum nostrum. Quæ autem dicuntur per modum formæ inhærentis, non admittunt hujusmodi additionem. Non enim dici potest quod Deus sit essentia aut bonitas nostra: et talia sunt omnia divina quæ in abstracto significantur. Verumtamen in his considerandus est ordo: quoniam quædam abstractorum istorum important rationem principii efficientis et exemplaris, ut sapientia, bonitas, atque hujusmodi; et in his fit interdum pronominum horum additio, ut quum Deus est sapientia nostra causaliter, æternæ, sed paternitas ratione creationis vel recreationis, ut dictum est. per modum quo dicitur spes nostra : quia per ejus sapientiam efficitur in nobis sapientia exemplata a sapientia sua, per quam sumus formaliter sapientes. Quædam autem non important rationem principii, nisi forsitan exemplaris; et talibus non consuevit fieri dicta additio, quamvis interdum hoc fiat propter rationem exemplaris principii. Unde capitulo quarto de Cœlesti hierarchia S. Dionysius : Superessentialis (inquit) Deitas est omnium esse. Attamen tales locutiones exponendæ sunt magis quam extendendæ. Et quoniam nomen spiritus, importat rationem principii in quantum a spiritu oritur inspiratio, Spiritus Sanctus dicitur spiritus noster. — Præterea, quamvis hoc nomen, Deus, designet divinam naturam quantum ad id cui nomen imponitur, tamen quantum ad id a quo nomen imponitur, significat operationem quæ est omnibus providere : ideo dicitur Deus noster. Diversimode tamen vocatur Deus omnium et Deus justorum. Dicitur namque Deus omnium propter relationem principii, in quantum creator est universorum; specialiter vero dicitur Deus justorum secundum rationem finis, quia attingunt eum per notitiam et amorem, et habent eum quasi hereditatem et possessionem. Injusti vero non attingunt eum neque junguntur ei per gratiam et gloriam : idcirco non appellatur Deus eorum. Hæc Thomas in Scripto.

Hinc in prima parte Summæ, quæstione tricesima sexta : In nomine (inquit) Filii intelligitur sola relatio ejus qui est a principio ad suum principium; sed in nomine Patris intelligitur relatio principii; specialiter in nomine Spiritus Sancti, prout importat vim quamdam motivam. Nulli autem creaturæ competit esse principium respectu alicujus divinæ personæ, sed econtrario. Ideo Pater potest dici Pater noster, et Spiritus Sanctus spiritus noster; non tamen Filius potest dici Filius noster. Hæc ibi. — Tamen quum dicitur, Pater noster, non denotatur relatio paternitatis

Concordat Petrus, qui tamen sentit, quod nec Filius nec Spiritus Sanctus dicitur noster, quoniam habent rationem principiati, non principii. Quod videtur contrarium verbis Thomæ, dicentis quod in nomine Spiritus Sancti intelligitur relatio seu ratio principii, in quantum importat vim quamdam motivam. Pro quorum concordia videtur dicendum, quod in nomine Spiritus Sancti, ex parte ejus quod est spiritus, notatur vis illa motiva, sed non in quantum Spiritus Sanctus est persona producta : et sic habet rationem principiati, nec dicitur Spiritus Sanctus noster.

Verum a præinductis aliqualiter dissonat quod hic scribit Richardus : De Spiritu Sancto, inquiens, dici non potest quod sit Spiritus Sanctus noster, potest tamen dici quod sit spiritus noster, et donum nostrum et datum nostrum; atque secundum quosdam, dici potest quod Spiritus Sanctus est noster. Potest enim dici spiritus noster, quia in nomine spiritus importatur relatio non tantum ad principium a quo spiratur, sed item ad eum cui inspiratur, seu cui ipse aliquid boni inspirat. Potest etiam dici donum nostrum, quia in nomine doni non solum designatur respectus ad principium a quo procedit, sed et quidam respectus secundum rationem ad creaturam, et secundum habitum et aptitudinem. Hinc sicut dicitur donum Patris ac Filii, quia ab eis ita procedit ut ex modo suo procedendi conveniat ei prima ratio doni; sic dicitur donum nostrum, quia donabilis nobis. Sed magis proprie dicitur datum nostrum : quoniam datum connotat in creatura cui datur, realem relationem in actu; et in Spiritu Sancto quum datur, notat relationem secundum rationem, quæ est relatio secundum dici. Denique ratio cur Spiritus Sanctus est noster, est quoniam hoc pronomen, noster, habitudinem talem designat Spiritus Sancti ad nos, qualem habet habitum (id est res habita) ad habentem. Omnes autem justi habent Spiritum Sanctum. Verumtamen, quoniam Spiritus Sanctus potius habet justos quam habeatur ab eis, ita quod ipse non potest dici possessio justorum, sed ipsi sunt possessio ejus; idcirco apparet quibusdam quod locutio ista, Spiritus Sanctus est noster, sit aliqualiter impropria. Hæc Richardus.

Hæc autem discrepantia videtur pro magna parte in modo loquendi consistere. Tamen quod ait Richardus, Spiritum Sanctum non posse dici possessionem justorum, non videtur idonee dictum, quum detur eis ad habendum et perfruendum, sitque eorum hereditas, juxta illud Psalmi: Dominus pars hereditatis meæ. Unde et Jeremias in Threnis: Pars mea Dominus, dixit anima mea. Per Moysen quoque Dominus frequenter locutus est de Levitis in Numeris et Deuteronomio, Ego hereditas et possessio eorum: quamvis hoc de sacrificiis, decimis et primitiis Deo debitis ad litteram exponatur. Porro infra, libro secundo, prima distinctione, apertissime dicitur: Fecit Deus rationalem creaturam, quæ summum bonum intelligeret, et intelligendo amaret, et amando possideret, ac possidendo frueretur. Nihilo minus verum est quod justi, imo et tota machina universi, est possessio Dei jure creationis, conservationis et gubernationis. Unde in Genesi Abraham ait: Levo manum meam ad Dominum Deum possessorem cœli et terræ. Utrumque ergo diversis considerationibus verum est.

Ægidius demum in hujus quæstionis solutione concordat omnino cum Thoma, nec specialia multa scribit nisi quæ jam ex Thoma sunt introducta.

Udalricus quoque in Summa, tertio libro, scribit de his consonanter Alberto, et concedit quod Spiritus Sanctus sit justorum possessio, quia ad nutum suæ voluntatis habent eum, contemplando, amando, fruendo, colendo.

Postremo circa hæc scribit Bonaventura: Nostrum et meum, dupliciter possunt alicui attribui, scilicet mediante compositione, et immediate. Si mediante compositione, sic de se ponunt propriam habitudinem circa terminum cui adduntur, utpote habitudinem possessionis: ut quum dicitur, Hoc est meum. Et ita, quoniam omnis qui habet Spiritum Sanctum, habet Deum et omnia quæ sunt Dei: sic meum seu nostrum vel tuum, dici potest de omni quod in Deo est communiter; attamen magis proprie de Filio, qui natus et datus est nobis per incarnationem; maxime autem de Spiritu Sancto, qui est pignus herreditatis nostræ. Hinc ratione donabilitatis potest inter alias personas ratio possidendi appropriari Spiritui Sancto. — Secundo, nostrum potest alicui attribui immediate: sicque non dicit habitudinem, sed rationem habitudinis importatæ per terminum cui unitur. Sic enim nulli convenienter unitur nisi quod importat respectum explicite, ut pater noster, vel pater meus; vel implicite, ut liber meus, id est possessus a me. Quocirca notandum, quod non dicitur noster vel meus de aliquo, nisi secundum illud nomen secundum quod dicitur hoc esse hujus. Et hoc potest esse secundum triplicem habitudinem. Primo, secundum habitudinem informationis, sicut albedo Petri; et hanc habitudinem important nomina abstracta. Et quia nihil divinum comparatur ad nos secundum habitudinem informationis, ideo de divinis abstracte designatis non potest dici noster. Unde dicendum non est, Deitas nostra, æternitas nostra. Secundo, penes habitudinem causalitatis: quam habitudinem important nomina quæ dicunt actum, ut creator. Et quia hanc habitudinem omnia divina habent ad nos, pene de omnibus illis hoc modo dicitur nostrum. Tertio potest hoc esse secundum habitudinem correlationis, et hanc habitudinem habent nomina relativa: et hæc exstant duplicia, quoniam quædam dicunt respectum personæ ad personam, quædam vero dicunt respectum ad creaturam. Et de primis non dicitur noster aut meus, sed de secundis, ut sunt Dominus et Magister. Non autem

Is. 1x, 6.

Ephes. 1, 14.

Ps. xv, 5.

Thren. 11, 24.

Num. xviii, 20. Deut. x, 9; xviii, 2.

Gen. xiv, 22. dicitur Filius noster, aut Spiritus Sanctus noster, nec Pater noster secundum æternam paternitatis relationem. Est igitur regula, quod de his dicimus noster vel meus seu tuus, quæ dicunt respectum ad nos secundum habitudinem causalitatis vel correlationis; et ad hoc nil facit donabilitas, sed præfatus respectus. Hæc Bonaventura.

Footnotes

  1. Is. ix, 6. ↩

  2. Matth.xii, 50. ↩

  3. Is. ix, 6. ↩

Chapter 150 of 271