Quæstio 1
QUæritur ergo primo, An Deus sit nominabilis.
Videtur quod non. Primo, quia communiter dicitur quod Deus sit ineffabilis: ergo et innominabilis. — Secundo, nominatio ex cognitione procedit. Sed Deus incomprehensibilis est, imo et incognoscibilis, quum omnem mentis humanæ capacitatem in infinitum excedat; et ipsamet Veritas protestatur: Nemo novit Filium nisi Pater, nec Patrem quis novit nisi Filius.1 — Tertio, S. Dionysius in libro de Divinis nominibus in pluribus locis, et alibi sæpe, fatetur Deum omnino indicibilem esse, imo nec opinari, nec imaginari, nec sciri, nec intelligi posse.2 — Idem dixerunt philosophi. Unde in libro de Causis: Causa prima est superior omni narratione, et non est ei perfectio nec diminutio, quoniam ipsa est super omnem perfectionem et diminutionem. Multa de hoc scribuntur in libro illo, et præsertim in Elementatione theologica Procli Platonicici, ubi probatur quod primum illud altissimum universorum principium non est opinabile, nec imaginabile, neque sensibile, nec definibile, nec scibile, neque intelligibile. Et de hoc possent multæ auxtoritates adduci: quarum solutio ex sequentibus elucescit.
In oppositum est, quod Deus tam multis nominibus in Scripturis significatur, exprimitur, nominatur. — Denique diversis modis a nobis cognoscitur: ergo et proportionabiliter nominatur.
Ad hoc Alexander respondet: Secundum Damascenum libro primo, capitulo secundo, nec omnia divina sunt effabilia, nec omnia ineffabilia, sicut nec omnia cognoscibilia, nec omnia incognoscibilia. Aliud nominat in Scripturis. Secundum autem quod consideratur in suis effectibus, nominabilis est modo prætacto. Hæc Alexander.
Hinc Thomas: Quum voces, inquit, sint signa intellectionum, secundum Philosophum, idem judicium est de cognitione Dei et nominatione ipsius. Unde sicut Deum imperfecte cognoscimus, ita et imperfecte nominamus, et quasi balbutiendo, secundum Gregorium, resonamus divina. Ipse autem solus se ipsum plenarie comprehendit, ideo solus se ipsum perfecte nominavit, atque expressit, ut ita dicam, Verbum sibi æquale gignendo. Porro secundum Augustinum, Deus omnem formam subterfugit, non quod in se ipso non sit simplicissima forma omnia formans, sed quoniam eminentia sua excedit omnem formam ac speciem a nostro conceptibilem intellectu. — Si autem objiciatur, quod Deus significari non potest per nomen, quia nomen significat substantiam cum qualitate, in Deo autem non est compositio substantiæ et qualitatis; nec per pronomen, quia pronominis significatio determinatur per demonstrationem vel relationem; neque per verbum aut participium, quia consignificant tempus, quod Deo non convenit: respondendum, quod Deus significari potest per omnia ista. Nempe quum dicitur quod nomen significat substantiam cum qualitate, non intelligitur substantia et qualitas proprie, prout accipit logicus, prædicamenta distinguens. Grammaticus vero accipit substantiam quantum ad modum significandi, similiter qualitatem. Quumque id quod significatur per nomen, significatur ut quid subsistens, secundum quod de eo potest aliquid prædicari, quamvis secundum rem non sit subsistens, sicut albedo; hinc dicitur quod nomen significat substantiam, ad differentiam verbi, quod non significat aliquid ut subsistens. Et quia in quolibet nomine est considerare id a quo nomen imponitur, quod est quasi principium innotescendi; ideo quantum ad hoc, habet modum qualitatis, secundum quod qualitas seu forma est principium cognoscendi rem. Unde secundum Philosophum quinto Metaphysicæ, forma substantialis uno modo dicitur qualitas. Nec refert quantum ad nominis significationem, an principium innotescendi sit idem re cum eo quod nomine significatur, ut in abstractis. Et quoniam Deus se ipso cognoscitur, potest significari per nomen quod habet qualitatem quantum ad rationem a qua nomen imponitur, et substantiam quantum ad id cui nomen imponitur. Similiter per pronomen potest significari, sicut in Exodo ait:3 Ego sum qui sum. Et quamvis demonstrari non queat ad sensum, potest tamen demonstrari ad intellectum quantum ad id quod intellectus de ipso apprehenderit. Significari etiam potest per pronomen relativum, quum significetur per nomen, quod relativum potest referre. Per verba quoque atque participia potest significari, ut dicimus, Intelligit, creat, gubernat, est intelligens: non secundum quod connotant tempus, sic enim a repræsentatione Dei deficiunt; sed prout actum perfectionalem designant. Hæc Thomas in Scripto.
Eadem scribit in prima parte Summæ, quæstione tertiadecima, et addit: Deus in hac vita non potest a nobis videri per suam essentiam, sed cognoscitur a nobis ex creaturis secundum habitudinem principii, et per modum excellentiæ atque remotionis. Sic ergo potest nominari a nobis ex creaturis: non sic quod nomen ipsum significans exprimat divinam essentiam secundum quod est in se, sicut hoc nomen, homo, exprimit sua significatione essentiam hominis secundum quod est in se. — Si præterea opponatur, quoniam omne nomen vel abstractum est vel concretum: concreta autem non competunt Deo, quum ipse sit simplex; nec abstracta, quia non significant quid perfectum subsistens: ergo nullum nomen potest dici de Deo. Dicendum, quod ex creaturis in Dei cognitionem venimus eumque nominamus. Nomina vero quæ Deo attribuimus hoc modo, significant secundum quod materialibus convenit creaturis, quarum cognitio nobis est connaturalis. Et quia in hujusmodi creaturis perfecta et subsistentia sunt composita, forma vero earum non est quid completum subsistens, sed est id quo aliquid est: hinc omnia nomina a nobis imposita ad significandum aliquid completum subsistens, significant in concretione, prout compositis convenit; quæ autem imponuntur ad significandum simplices formas, significant aliquid non ut subsistens, sed ut quo aliquid est, sicut albedo significat ut quo aliquid est album. Quum ergo Deus sit simplex et subsistens, attribuimus ei nomina simplicia et abstracta ad designandum simplicitatem ipsius, et nomina concreta, ad designandum subsistentiam perfectionemque ejus. Hæc in prima parte Summæ. — His per omnia consonat responsio Bonaventuræ.
Richardus quoque: Quemadmodum, inquit, Deus ex sua natura est maxime cognoscibilis, ita et nominabilis; et sicut nos ab ejus cognitione, ita et ab ejus nominatione ex nostra imbecillitate deficimus. Propter quod primo de Divinis nominibus capitulo B. Dionysius loquitur: Theologi tanquam innominabilem laudant Deum. Apuleius etiam in libro primo de Dogmate Platonis refert Platonem docuisse, Deum et innominabilem ejus naturam invenire difficile. Hinc Trismegistus in libro de Divinitate ad Asclepium loquitur: Non spero totius majestatis effectorem et omnium rerum patrem ac dominum uno posse nomine nuncupari, quamvis e multis composito aut electo. Hæc Richardus.
Hinc Antisiodorensis in Summa sua, primo libro, post plurima argumenta pro utraque parte inducta, respondet: Deus sibi ipsi nominabilis est. Ipse enim sui ipsius est maximus contemplator, maximus amator, et maximus delectator. Unde nomen suum manifestat hominibus, loquens ad Moysen: Hæc dices filiis Israel, Qui est misit me ad vos.4 Nobis autem est nominabilis uno modo, videlicet imperfecte, hoc est in creaturis et ex creaturis, in quibus et ex quibus eo modo cognoscimus sicut in speculo; innominabilis vero nobis in se et ex se: quoniam eum in se ipso nunc intueri non possumus sicuti est, ergo nec taliter nominare. Hæc Antisiodorensis.
Præterea multa ad materiam istam spectantia scribit Albertus supra distinctione secunda, ad quæstionem istam respondens, et inter cetera loquens: Quum nil dignum dici possit de Deo, tamen ut Augustinus primo de Doctrina christiana asserit, ipse Deus admisit humanæ vocis obsequium, et verbis suis gaudere nos voluit. Idcirco dicendum, quod Deus inominabilis est nomine repræsentante perfecte id quod est ipse. Sed propter inopiam nominum condescendit nobis ut nominemus eum nominibus incomplete significantibus, dummodo imperfectionem hujusmodi nequaquam in ipso ponamus, imo eum omnibus supereminere noscamus. — Si autem quæratur, quo nomine congruentius nominetur, respondet Anselmus, quod omni nomine potest congrue nominari quod absolute simpliciterque loquendo melius est inesse, haberi aut esse, quam non. Omni autem rei melius est esse quam non esse; similiter omni enti melius est vivere quam non vivere; sed et omni viventi melius est intelligere quam non esse intellectualis naturæ. Ideo esse, vivere, intelligere, et consimilia prædicata perfectionalia, apte nominant Deum. Verumtamen advertendum quod dupliciter nomina divina formantur. Primo, ab his quæ secundum rem per prius sunt in Deo, et per posterius in creaturis. Et nomina ista a divino Dionysio mystica appellantur, videlicet bonum, ens, vita, sapientia, intellectus, etc. mystis etenim Græce, Latine secretum est. Et hoc ideo, quoniam nomen tale secundum proprietatem quam habet ab imponente, significat secundum partem seu imperfecte id quod in Deo est totaliter ac perfecte, atque interdum per
De Divin. nom. cap. I. μυστή-ριον modum accidentis significat quod in Deo substantialiter est, et est ejus essentia. Ideo res divina quam nominat et designat, remanet nobis occulta: nam scimus eam super omne nomen consistere, et quod deficiunt linguæ ab ejus narratione. Hinc S. Dionysius exponit quod dixit Deum esse vitam et non vitam, id est super vitam. Est namque vita per prius in Deo quam in rebus creatis; et ipse est non vita secundum id quod nomen sonat et nos capere possumus: imo sic est supervita et super vitam, quoniam ipse est sua vita et vita infinita incomprehensibilis nobis. Propter quod B. Dionysius protestatur, quod affirmationes in Deo sunt incompactæ, id est impropriæ, negationes autem veræ ac propriæ: quia negationibus designatur quid non est, ut quum dicitur, incorruptibilis, incorporalis; et hæc simpliciter vera sunt. Affirmatio autem in Deo est incompacta, quoniam modus significandi in nomine repugnat perfectioni rei divinæ, præcipue propter tria: quoniam nomina frequenter designant composite id quod in Deo est infinitæ simplicitatis, et etiam imperfecte id quod perfectissimum est in Deo, et accidentaliter quandoque quod in Deo substantia est. Symbolicis demum nominibus nominatur Deus penes translationem corporalis proprietatis ad spiritualem. Sicque dicitur lapis, agnus: quoniam lapis solidus est, et solide fundans quod super ipsum construitur; sic spiritualiter Deus est solidissima veritas, et constantissima virtus, totius spiritualis ædificii firmissimum fundamentum. Porro regula prætacta Anselmi intelligenda est de mysticis nominibus, quæ ex natura rei prius conveniunt Deo. — Vera est quoque regula magistrorum dicentium quod Deus nominatur ex omnibus quæ ad privationem non pertinent atque materiam: quoniam ad materiam pertinent materialia et corporalia omnia, sive sint corpora ipsa, sive formæ substantiales seu accidentales; privativa vero sunt quæ pertinent ad defectum, quoniam omnia illa ex privatione
De Divin. nom. cap. I, II, IV.
De Cœlest. hier. cap. II. causantur, ut pati, mutari, moveri, mentiri, peccare. Et quidquid est præter hæc, ad nobilitatem perfectionemque pertinet, ac juxta regulam illam Anselmi convenit Deo. Hæc Albertus.
Hinc in Summa sua, libro secundo, Udalricus: Nomina (inquit) divina a S. Dionysio appellantur, quoniam ipsa nos ducunt, quantum possibile est, in cognitionem quidditatis divinæ naturæ: quoniam nomen est definitio implicita, sicut econtrario definitio est nomen explicitum. Primo ergo sciendum, quod Deus innominabilis est a nobis et omninominabilis. Si enim nomen sumatur secundum completam sui rationem, qua dicitur quasi notamen, sic nihil est vere nomen rei nisi quod implicite repræsentat perfectam notitiam nominati, quemadmodum ratio nominis, id est definitio, exprimit illud explicite: sicque Deus est innominabilis nobis. Quum equidem cognitio nostra tantum sit exsistentium, eo quod ad illa cognoscenda habeat intellectus noster principia naturalia sibi inserta, et Deus sit supra omne ens et supra omnem intellectum, sequitur quod sit supra omnem naturam, cognitionem et nominationem: quia in via hac non cognoscimus eum secundum se, sed secundum suos effectus, a quibus et eum possumus nominare. Si vero nomen dicatur a qualicumque notificatione, sic Deus nominabilis est, sicut jam patuit. Quumque nullus Dei effectus sit divinæ bonitatis et perfectionis omnino expers, ipsaque causa nominetur perfectionibus effectuum, quæ perfectiones principalius sunt in causa; hinc Deus est omninominabilis, id est designabilis nominibus cunctorum suorum effectuum, vel proprie, vel transumptive. Hæc Udalricus.
Amplius scribit Ægidius hic: Hanc dubitationem, an Deus sit nominabilis, S. Dionysius primo capitulo de Divinis nominibus movet, et probat Deum innominabilem esse, quoniam nulla cognitione eum attingere possumus. Et ut valeamus intelligere B. Dionysii mentem, notandum quod in nobis sunt septem gradus seu genera cognitionum, quæ se habent per ordinem. Prima est cognitio sensus exterioris. Secunda est phantasia, quæ est motus factus ab anima, atque imagines corporum intuetur. Tertia est æstimativa, quæ in hominibus nuncupatur cogitativa: quæ non cernit imagines corporum, sed sensibilium formarum intentiones, quia ex speciebus sensatis elicit insensatas quæ nunquam fuerunt in sensu: sicut ovis viso lupo, elicit inimicitiæ speciem. Quarta est intellectiva cognitio, quæ quadrupliciter dividitur: quoniam egreditur vel a potentia habitu informata, aut non. Si secundo modo, sic duplex convenit ei cognitio. Una qua intelligit simplicia: quæ tertio de Anima vocatur indivisibilium intelligentia. Secunda actio intellectivæ potentiæ non informatæ habitu, est secundum quam intelligit composita: et secundum hanc format propositiones, sicut ex prima definitione. Porro secundum quod vis intellectiva informatur habitu, duplex actus ab ea egreditur: quia ut informatur habitu primorum principiorum, qui dicitur intellectus, procedit ab ea cognitio intuitus simplicis, qui a Dionysio divino tactus vocatur; sed in quantum vis intellectiva informatur habitu conclusionum, qui nominatur scientia, sic ab ea procedit consideratio scientialis. Quumque nulla harum cognitionum Deus noscatur, recte omninominabilis fertur. Unde B. Dionysius ait: Deus incomprehensibilis est, et ejus non est sensus, nec phantasia, neque opinio, nec sermo, nec tactus, neque scientia. Verumtamen sicut in libro illo magnus Dionysius tradit, Deus ex suis effectibus aliquo modo cognoscibilis est, ex quibus et imperfecte nominabilis exstat. Hæc Ægidius. lectiva cognitio, quæ quadrupliciter dividitur: quoniam egreditur vel a potentia habitu informata, aut non.5 Si secundo modo, sic duplex convenit ei cognitio. Una qua intelligit simplicia: quæ tertio de Anima vocatur indivisibilium intelligentia. Secunda actio intellectivæ potentiæ non informatæ habitu, est secundum quam intelligit composita: et secundum hanc format propositiones, sicut ex prima definitione. Porro secundum quod vis intellectiva informatur habitu, duplex actus ab ea egreditur: quia ut informatur habitu primorum principiorum, qui dicitur intellectus, procedit ab ea cognitio intuitus simplicis, qui a Dionysio divino tactus vocatur;6 sed in quantum vis intellectiva informatur habitu conclusionum, qui nominatur scientia, sic ab ea procedit consideratio scientialis. Quumque nulla harum cognitionum Deus noscatur, recte omninominabilis fertur. Unde B. Dionysius ait: Deus incomprehensibilis est, et ejus non est sensus, nec phantasia, neque opinio, nec sermo, nec tactus, neque scientia.7 Verumtamen sicut in libro illo magnus Dionysius tradit, Deus ex suis effectibus aliquo modo cognoscibilis est, ex quibus et imperfecte nominabilis exstat. Hæc Ægidius.
Solutio objectionum ex dictis est plana.
Footnotes
Chapter 161 of 271