Quæstio 3
Tertio quæritur, An Deo conveniat nomina multa habere; et unde consurgat multiplicitas nominum divinorum.
Videtur quod non conveniat Deo multiplex nominatio. Nomen enim se habet ad rem significatam sicut signum ad signatum: ideo debet ei correspondere. Ergo sicut Deus in se ipso simplicissimus est et maxime unus et indivisus, sic non nisi uno et simplicissimo nomine nominandus videtur. Ad hoc pertinere videtur quod in libro de Trinitate ait Hilarius: Non sermoni res, sed rei sermo debet esse subjectus. Ergo juxta exigentiam divinæ simplicitatis et unitatis, nominandus est Deus uno tantum ac simplici nomine. — Insuper, quidquid est in Deo, est Deus: ergo nomina illa viderentur synonyma, quum idem significant; nomina vero synonyma pro eodem reputantur.
In oppositum est auctoritas Scripturarum, in quibus Deus variis nominibus designatur.
Ad hoc Bonaventura respondet: In nomen tria considerantur, utpote vox, et significatio, et ratio innotescendi. Unde et nomen multipliciter sumitur. Quandoque pro voce significante: ut quum dicitur, Petrus est nomen apostoli. Sicque Deo conveniunt nomina multa. Quandoque vero pro re significata: ut quum dicitur, Bonum et honestum sunt idem nomine. Et ita Deo quodammodo convenit nomen unum, quodammodo multa: quia si res significata dicatur essentialiter, sic omnia unum sunt; si vero dicatur personaliter, sic plures sunt et plura nomina competunt eis. — Tertio, nomen sumitur pro notamine seu ratione innotescendi: et ita quoque dicendum, quod quodammodo nomen unum, quodammodo plura conveniunt Deo. Si enim accipitur ratio innotescendi ex parte Dei, sic innotescit per suam virtutem, quæ una et magna est: et sic unum nomen Dei est magnum et maximum, juxta illud Jeremiæ, Magnus es ximum, juxta illud Jeremiæ, Magnus es Jer. x, 6. tu, Domine, et magnum nomen tuum, videlicet quoad virtutem qua innotescit, secundum illud in Psalmo: Notus in Judæa Ps. lxxv, 2. Deus, in Israel magnum nomen ejus. Si autem accipiatur ratio innotescendi ex parte effectuum seu creaturarum, sic diversa sunt nomina Dei. Deus etenim innotescit nobis tripliciter, scilicet per causalitatem, per ablationem, et per eminentiam: et secundum hæc, est multitudo nominum divinorum. Si enim nominetur per causalitatem, multa sunt nomina ejus, quoniam multos habet effectus; si per ablationem, multa sunt nomina, quoniam multa removentur ab eo, videlicet cuncta creata; si per eminentiam, multa sunt nomina ejus, quia in omni nobilitate et perfectione eminet creaturis. Hæc Bonaventura.
Hoc ipsum Durandus aliqualiter planius exprimens: Unumquodque, inquit, nominamus sicut intelligimus illud. Deum autem ex creaturis intelligimus variis modis: hinc secundum diversitatem effectuum Dei in operibus naturæ et gratiæ ac glorii, innumerabilia nomina competunt ei. Dicitur enim creator, conservator, gubernator, provisor, prædestinator, salvator, adjutor, judex, glorificator, etc. Ex remotione quoque vocatur immensus, immortalis, incorporalis; ex eminentia vero, omnipotens, summus, perfectus, etc. Hæc Durandus.
Thomas quoque: Multiplicitas (ait) nominum dupliciter potest contingere. Primo, ex parte intellectus, qui sicut unam et eamdem rem potest diversimode considerare, atque secundum diversas rationes et proprietates concipere, sic potest eam multipliciter nominare, multaque nomina ei imponere. Hinc Deum possumus nominare secundum id quod in se est, et etiam secundum quod ad creaturas habet se, et hoc dupliciter, utpote: secundum negationes, quibus conditiones et proprietates creaturarum removentur ab eo, et inde consurgunt nomina negativa, ut immensus, increatus, incomprehensibilis; et item secundum relationem Dei ad creaturas, indeque oriuntur nomina importantia habitudinem Dei ad creaturas, ut creator, rex, dominus, judex, legislator. Secundo multiplicitas nominum potest accidere ex parte rei. In Deo autem non est realis distinctio nisi personarum, unde contingit multiplicitas nominum personalium ac notionalium seu relationum. Præter hæc, est in Deo distinctio rationum quæ vere in ipso sunt, ut ratio bonitatis, ratio sapientiæ, etc.: quæ omnia in Deo sunt unum re, et differunt ratione quæ salvatur in proprietate et veritate, ita quod dicimus Deum vere sapientem, bonum et justum in se, et non tantum in intellectu ratiocinantis. Et inde provenit diversitas nominum attributorum, quæ omnia quamvis significent unam rem, non tamen secundum rationem eamdem: ideo non sunt synonyma. — Quocirca pensandum, quod aliter dividuntur æquivocum, analogicum atque univocum: quia æquivocum dividitur penes res significatas, univocum secundum diversas differentias, analogicum secundum diversos modos. Unde quum ens prædicetur analogice de decem prædicamentis, unicuique prædicamento debetur modus proprius prædicandi: et quoniam in divinis non ponuntur nisi duo prædicamenta, puta substantia et relatio; ideo non ponuntur ibi nisi duo modi prædicandi, videlicet substantialiter et relative. — Hæc Thomas in Scripto. Qui de hac materia tractat diffusius in prima parte Summæ suæ, quæstione tertiadecima, et item in Summa contra gentiles, libro primo, capitulo tricesimo primo et deinceps: quæ ob nimiam prolixitatem vitandam omitto.
Amplius Petrus his consonans: Deum, inquit, nominare sicut et considerare, contingit dupliciter. Primo, secundum se et absolute. Et hoc tripliciter, secundum tria quæ sunt in ipso, puta: essentia, quæ una est re, habens in se multiplicitatem attributorum differentium ratione; sicque essentia sub diversis rationibus potest considerari et multipliciter nominari. Secundum quod consideratur in Deo, est persona: quumque tres personæ differant re, significari habent distinctis nominibus significantibus res distinctas. Tertium est notio. Et notiones inter se differunt re, non essentia: ideo distincta nomina competunt eis. Alio modo consideratur Deus per respectum ad creaturas, et sic quoque diversa nomina ei conveniunt, sicut jam patuit. Hæc Petrus.
Idem Richardus; et addit: Quamvis divina essentia sit summe simplex, tamen ob suæ perfectionis infinitatem et nostri intellectus debilitatem, non possumus ejus perfectionem uno conceptu concipere, nec nomine uno plene exprimere. Imo si de ea formaret intellectus noster diversos conceptus sine fine, nunquam per illos conceptus exprimeret eam perfecte, quum in se ipsa perfectionis sit infinitæ. Itaque pluralitas nominum personalium et notionalium in divinis, bene est a parte Dei, quoniam plures personæ sunt et notiones; diversitas vero essentialium nominum, est ex parte nostri intellectus : qui tamen non est cassus, quoniam fundamentum habet in re, et correspondet ei non essentialis multitudo, sed divinæ perfectionis plenitudo. Hæc Richardus.
Ex his patet responsio ad id quod in quæstione movetur, Unde consurgat multiplicitas nominum divinorum.
Verumtamen Alexander circa hoc scribit : Multiplicitas divinorum nominum non est ex multiplicitate divinæ essentiæ sive effectuum ejus, sed ex consideratione intellectus conferentis ipsos effectus ad primam causam. Quod potest esse dupliciter, puta secundum differentiam et secundum convenientiam. Secundum differentiam nominatur per nomina ista, increabile, incorruptibile, invariabile : quæ dicunt de Deo non quod est, sed quod non est. Porro secundum convenientiam est collatio effectus ad causam suam supremam dupliciter, scilicet secundum esse, et secundum bene esse. Secundum collationem ipsius esse creaturæ ad causam, nominatur per nomina sumpta corporalium et spiritualium rerum, quæ vel proprie vel translative dicuntur de Deo; secundum collationem vero ipsius bene esse creaturæ ad ipsum, vocatur per excellentiam, ut quum dicitur superbonus, supersapiens. Hæc Alexander.
Cujus positio videtur aliqualiter dissentire a præfatis doctoribus, qui affirmant multiplicitatem divinorum nominum partim causari ex divinorum diversitate effectuum. Pro quorum concordia occurrit dicendum, quod multiplicitas ista radicaliter, materialiter seu fundamentaliter est pro parte ex parte divinorum effectuum et ex multiplicitate actuum Dei, complete vero est ex parte intellectus conferentis et nomina ipsa instituentis.
Postremo circa hæc scribit Udalricus in Summa sua, primo libro : Diversitas rationis perfectionum in Deo exsistentium, non est tantum ex parte nostri intellectus, quia sic intellectus noster esset vanus et falsus; sed fundatur super rem. Nam omni intellectu nostro secluso, adhuc essent in Deo vere et proprie sapientia, bonitas, etc. Nec tamen est diversitas ex parte divinæ essentiæ. Non enim oportet ad verificationem orationis quod modus rei correspondeat modo intellectus nostri, sed sufficit ut id quod est in intellectu, causam et fundamentum habeat in re : sic namque abstrahentium non est mendacium. Est ergo in Deo realis habilitas ad fundandum in se et ad causandum distinctionem hujusmodi rationum. Hæc Udalricus.
Ex quibus patet solutio ad objecta. Diversis etenim nominibus tanquam diversis signis, correspondent in Deo vel diversæ res relativæ aut notionales, aut eadem res absoluta secundum aliam et aliam rationem accepta : et ita sermo subjicitur rei. Cur autem nomina illa divina non consistant synonyma, est expressum.
Chapter 163 of 271