Quæstio 2
Secundo quæritur, An aliquod nomen conveniat Deo proprie et non translative.123
Videtur quod non. Primo, quia jam patuit ex divini Dionysii verbis, quod affirmationes de Deo sunt incompactæ, id est impropriæ. Et rursus in libro de Mystica theologia docet, quod omnium rerum perfectiones verius principaliusque negantur de Deo, quam ei attribuantur aut competant; et tandem in libro illo concludit quod mens in contemplatione mysticæ theologiæ conjungitur Deo tanquam prorsus ignoto, et quod in cognitione hujusmodi, quæ est perfectissima in hac via, dicitus Deum non esse unum nec unitatem, nec trinum nec trinitatem, nec bonum nec bonitatem, nec vitam, nec veritatem, nec sapientiam, etc. — Secundo, quia juxta præhabita Deum non noscimus nec nominamus nisi defectuose et imperfecte. Quod autem de aliquo taliter dicitur, non proprie convenit ei, sed incomplete. — Tertio, Deum non intelligimus nisi per suos effectus, qui sunt vel spirituales et immateriales, vel corporales, qui omnes in infinitum a divina perfectione occumbunt: ergo per nomina sumpta ex eis non nominatur nisi improprie et penitus incomplete.
In contrarium est, quod multa nominum divinorum ex natura rei per prius et eminentius conveniunt Deo quam creaturis: ut bonus et bonitas, verus et veritas, sapientia, quum et Salvator testetur:4 Nemo bonus nisi Deus. Imo multa sunt nomina soli Deo convenientia, utpote æternus, omnipotens, infinitus, actus purus, et multa similia. Verum hæc quæstio superius virtualiter mota est et soluta, distinctione secunda et tertia. Nunc tamen aliqua breviter tangentur, quæ ibi forsan tacta non sunt.
Itaque Thomas respondet: Omnis creatura secundum modum recipiendi participationem bonitatis divinæ, deficit a repræsentatione summi exemplaris, increatæque bonitatis. Hinc in nominibus duo considerantur, videlicet res significata, et modus significandi. Quumque nomina a nobis imposita sint, semper deficiunt a repræsentatione perfectionis divinæ quantum ad modum significandi, quia significant perfectiones divinas secundum modum quo participantur a creaturis. Porro si consideremus rem significatam nomine, invenimus nomina quædam imposita ad significandum principaliter ipsam perfectionem exemplatam et derivatam a Deo, non concernendo specialem modum in sua significatione; et quædam invenimus imposita ad significandum perfectionem receptam secundum talem aut talem modum participandi: sicut hoc nomen, sensus, designat cognitionem exemplatam a Deo per modum materialis participationis; cognitio vero in sua principali significatione non importat specialem modum participandi. Hinc nomina imposita ad designandum perfectionem aliquam absolute, proprie dicuntur de Deo, et per prius sunt in eo quantum ad rem significatam, quamvis non quoad modum significandi, ut sapientia, bonitas. Alia non dicuntur de Deo proprie, sed metaphorice, in quantum aliquid perfectionis in rebus quas significant continetur, ut dictum est. — Hæc Thomas. Et concordat Udalricus, Albertus, aliique multi. de Deo proprie, sed metaphorice, in quantum aliquid perfectionis in rebus quas significant continetur, ut dictum est. — Hæc Thomas. Et concordat Udalricus, Albertus, aliique multi.
Verumtamen objici potest, quia multa sunt nomina Dei in Scripturis non ab hominibus instituta neque imposita, sed divinitus revelata desuperque imposita. Unde in Exodo Dominus dixit ad Moysen: Ego sum qui sum; hæc dices, Qui est misit me. Itemque: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob;5 hoc nomen est mihi in æternum. Et denuo:6 Nomen (inquit) meum Adonai non manifestavi eis. Non ergo omnia nomina illa sunt a nobis imposita. Nec verum videtur quod dicitur, quod non cognoscimus Deum nisi ex creaturis. Multa enim supernaturalia et omnem rationem excedentia, ex divina revelatione de Deo cognoscimus, sicut et Christus suis promisit discipulis: Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Insuper non videtur ve-
Exod. III,
Joann. XVI,
- rum quod dictum est, quod nomina ista divina significant divinas perfectiones secundum quod participantur in creaturis. Quædam namque sunt nomina designantia nude divinam essentiam absque omni circumvestitione, habitudine et respectu ad creaturas, quemadmodum Rabbi Moyses aliique Hebræi ac quidam Sancti affirmant de hoc nomine tetragrammaton. Denique secundum præhabita, juxta modum quo Deum cognoscimus, ipsum nominare valemus. Quum ergo sciamus Deum in se ipso puram et infinitam esse bonitatem, sapientiam subsistentem, et ens universaliter simpliciterque perfectum, secluso omni respectu et habitudine ad creata, ergo possumus nomina instituere quæ taliter significant Deum. Unde et Platonici summum Deum nominarunt Autobonum, id est per se bonum, ut patet in Proclo. — Quidquid autem ad ista dicatur, conclusioni huic a Thoma inductæ consentio, quod scilicet nomina quædam per prius ac proprie competunt Deo quantum est ex natura rei designatæ per ea, quamvis non eo modo quo nos ea in hac via concipere aut intelligere possumus, sed per modum in infinitum eminentiorem et perfectiorem. Et hoc est quod in præinductis auctoritatibus S. Dionysius insinuare intendit, atque per hoc objecta illa solvuntur.
Præterea Thomæ concordans Petrus: De translatione (ait) nominum a creaturis ad Creatorem contingit loqui tripliciter. Primo, quantum ad vocem: et sic omne nomen divinum translatum est a creaturis, quia cognitio et nominatio nostra de Deo incipit a creatis. Voces quippe creaturis primo impositæ sunt, et postea translatæ sunt ad divina. Secundo, quoad rem significatam: et sic nullum nomen divinum translatum est a creaturis, quoniam Deus nihil reale sumit a creatura. Tertio, quoad significationem, seu rationem rei significatæ: sicque quædam translata dicuntur de Creatore ad creaturam, quæ scilicet significant res quarum veritas per prius est in
A Deo, et per posterius in creaturis, ut bonitas, sapientia, potentia, paternitas, etc. Et hæc magis proprie de Deo quam de creaturis dicuntur. Quædam translata sunt econtra de creaturis ad Creatorem, quæ scilicet significant res quarum veritas est in creaturis tantum, et aliqua similitudo in Creatore, ut leo, agnus: et hæc proprie dicuntur nomina translativa, quia translatio fit secundum similitudinem quamdam. Quædam vero nullo horum modorum se habent, utpote quæ significant rem cujus veritas est in Deo solo, et contrarium in creaturis, sicut æternus, immensus: et ista non transferuntur de Deo ad creaturam, nec econtrario, nisi translatione solius vocis vel æquivoce. Hæc Petrus.
In cujus verbis etiam aliquid videtur esse obscurum, sicut quod ait quod omne nomen divinum quoad vocem translatum est a creaturis ad Deum, quoniam voces primo creaturis impositæ sunt, et postea ad divina translatæ. Istud videtur pati instantiam, quoniam quædam voces seu dictiones primo impositæ sunt Creatori, nec conveniunt neque impositæ sunt creaturis, nec ab eis translatæ sunt ad divina, ut independens, æternus, infinitus, omnipotens: de quibus ipsemet Petrus fatetur quod habent se neutro modo, nec vera ac propria significatione competere queunt alicui nisi Deo, quamvis aliqui ea erronee attribuerunt creatis.
Denique ad intelligendum hæc plenius, advertenda sunt verba Bonaventuræ, dicentis: Quidam dixerunt, quod quædam sunt nomina quæ Deus sibi imposuit, quum ipse se proprie ac plene intelligat: et talia sunt, Bonum et Qui est. Unde S. Dionysius sentire videtur, quod hoc nomen, Bonum, sit proprium ac principale ac primum Dei nomen;7 Damascenus vero, quod Qui est. Et S. Dionysius attendit in nomine perfectionem, Damascenus vero absolutionem, uterque vero proprietatem. Deus vero dicitur bonus, ratione communicabilitatis et diffusionis. Dicitur autem Esse seu Qui est, per omnimodam abstractionem. — Si autem loquamur de nominibus quæ nos Deo imposuimus, sic quum non cognoscamus Deum nisi per creaturas, non eum nominamus nisi per nomina creaturarum, et ideo solum translative, vel quia per prius ac proprie conveniunt creaturis, vel quoniam prius creaturis imposita sunt, quamvis non magis proprie conveniant creaturis: et hæc est translatio quædam, quamvis proprie exstet translatio dum magis proprie conveniunt nomina his a quibus transferuntur: sicut ridere magis proprie convenit homini quam prato, idcirco ab homine transferitur ad pratum. — Sed hæc positio non videtur posse stare. Quum enim cognoscamus Deum tripliciter, scilicet per effectum, per excellentiam, et per ablationem, constat quod omnibus modis his valeat Deus nominari. Si per effectum, nulla est ibi translatio, similiter si per ablationem, quoniam translatio attenditur secundum similitudinem aliquam, sicut ait Philosophus: Omnes transferentes, secundum similitudinem aliquam transferunt. Hinc aliter est dicendum, quod quædam sunt nomina quæ significant rem cujus veritas est in Deo, et oppositum in creatura, ut æternus, immensus: et talia nullatenus transferuntur a creaturis ad Deum, nec secundum rem, nec secundum impositionem. Quædam significant rem cujus veritas est in Deo, et similitudo in creatura, ut potentia, sapientia, veritas. Et talia nomina transferuntur a creaturis ad Deum, non secundum rem, sed secundum impositionem: quia per prius imposita sunt creaturis quam Deo, quamvis sint prius in Deo. Quædam nomina significant rem cujus veritas est in creatura, et consimilis proprietas est in Deo, ut lapis et leo: res namque significata, est in creatura; sed similitudo proprietatis, ut stabilitas et fortitudo, in Deo est. Et ista sunt proprie translativa. Ideo concedendum quod in divinis sunt aliqua nomina translativa, non omnia. Hæc Bonaventura.
Huic positioni in cunctis consentio, dempto eo quod dicit positionem illam prætactam stare non posse; nec reprobatio ejus convincit. Dico enim quod dum nominamus Deum per effectum, est ibi frequenter translatio. Nam et ipse Bonaventura (sicut jam patuit) asserit, quod nomina significantia rem cujus veritas est in Deo, et similitudo in creatura, quemadmodum sapientia, bonitas, virtus, transferuntur ad Deum secundum nominis impositionem, non secundum rem; nomina vero designantia rem cujus veritas est in creatura, et similitudo quædam in Deo, proprie transferuntur ad Deum, videlicet secundum impositionem et rem: et ista proprie sunt nomina Dei per suos effectus. — Insuper dico, quod in nominationibus Dei per ablationem, etiam potest esse et est frequenter translatio. Deus namque excelsus et adorandus, vocatur immaterialis, illocalis, insensibilis, incorruptibilis, per abnegationem omnium corporalium, sensibilium et generabilium rerum ab ipso, propter dissimilitudinem inter ipsum et illas; sed et etiam per abnegationem immaterialium, intellectualium et immortalium substantiarum ab ipso, ob hoc quod quamvis substantiæ illæ ex similitudine sua ad Creatorem sunt immateriales, intellectuales et immortales, tamen quia et ipsæ in infinitum a supersublimi primo principio deficiunt et occumbunt, nominationes earum auferuntur a Deo quantum ad modum quo eis conveniunt, ita ut juxta modum loquendi magni Dionysii Deus dicatur superimmaterialis, superintellectualis et superimmortalis. Nam est et quædam immortalitas et quædam immaterialitas soli Deo conveniens, de quo ait Apostolus: Qui solus habet immortalitatem; et rursus, Regi sæculorum immortali, invisibili. Propter quod S. Dionysius et Damascenus testantur, quod angeli per comparationem ad Deum materiales exsistunt: quod suo loco est exponendum. Quamvis autem ablatio ista in quantum ablatio, attendatur formaliter penes dissimilitudinem, tamen et similitudo intelli-
1 Tim. vi, 16.
Ibid. 1, 17. gitur ibi admixta, ut patet ex introductis. — Denique in verbis præhabitis non videtur Bonaventura negare quin quædam nomina Deo conveniant ex impositione ipsius: imo et ait quædam nomina Deo convenire quæ neque secundum rem neque secundum impositionem transferuntur a creaturis ad Deum. Ideo non stat quod omnia divina nomina quantum ad vocem translata sunt de creaturis ad Creatorem.
Positio demum Richardi consonat dictis: non enim scribit de hac quæstione nisi in quo præallegati doctores concordant, nisi quod aliqua inserit de modo concipiendi Deum in statu isto in generali. De qua re supra inquisitio facta est.8
At vero Durandus circa hæc scribit: Proprium dividitur contra commune, et contra metaphoricum seu translatum. Nomen autem non convenit rei nisi sicut signum signato: ideo nomen aliquod Deo proprie convenire, intelligi potest dupliciter. Primo, quod significet divinam essentiam secundum propriam et perfectam ejus naturam aut rationem, quasi definitive: sicque nullum nomen convenit proprie Deo. Non enim in vita hac intelligimus Deum secundum propriam et (ut sic loquar) quasi specificam rationem ipsius: ideo nullum nomen a nobis impositum significat Deum secundum propriam et determinatam rationem. — Secundo, quia non convenit ei metaphorice seu transumptive. Quocirca pensandum, quod nomina considerantur dupliciter: primo, quoad rem significatam; secundo, quoad modum significandi. Si considerentur quantum ad rem significatam, sic quatuor sunt genera nominum. Primum, eorum quæ solam imperfectionem important in suo formali significato, ut esse creatum, esse finitum, esse corporale vel corruptibile. Et hæc nec proprie nec metaphorice Deo conveniunt. Secundum genus est nominum quæ designant exclusionem imperfectionis creaturarum, ut infinitum, independens; vel perfectionem important in tali gradu qui nequaquam convenit creaturæ, ut æternus, omnipotens. Et hæc proprie, non metaphorice, conveniunt Deo. Tertium genus est nominum significantium perfectionem absolute, non secundum modum limitatum aut determinatum ad Creatorem aut creaturam, ut esse, vivere, intelligere, sapientia, bonitas, etc. Et hæc proprie Deo conveniunt, quoniam res significata per ea proprie convenit ei. Quartum genus est nominum importantium quamdam perfectionem secundum gradum limitatum ad creaturam, ut sensus, leo, agnus. Et talia non conveniunt Deo proprie, sed metaphorice, sicut expositum est. — Porro si nomina Deo proprie convenientia quoad rem significatam, considerentur quantum ad modum significandi, non tam proprie Deo attribuuntur. Vel enim sunt abstracta, et sic magis designant quo quid est, quam id quod est: ut humanitas, sapientia, etc. Vel sunt concreta, et ita designant ut habentia naturam aut proprietatem, et insinuatur quædam distinctio inter habens et illud quod habet: ut homo dicit rem quæ habet humanitatem, et justus rem cui inest justitia. Hæc autem in Deo sunt penitus idem. Verumtamen improprietas ista non falsificat propositionem, quoniam veritas non consistit in hoc quod res sit conformis modo significandi, sed ei quod de ipsa significatur aut dicitur. Hæc Durandus.
Ægidius demum in hujus quæstionis solutione dictis Thomæ et Durandi concordat, nec videtur notabiliter specialiter addere.
Præterea circa hæc Alexander loquitur: Aliquid significatur de Deo dupliciter: primo, quia est; secundo, quid est. Nomen itaque de Deo significans quia est, proprie dicitur: sicut hoc nomen, Qui est, et essentia. Nomina vero significantia de Deo quid est, uno modo dicuntur proprie, alio modo improprie. Quædam enim sunt quæ de Deo semper dicuntur improprie: sicut et illa quæ per modum corporalem dicuntur, et universaliter omnia quæ significant speciem in materia et imperfectionem, ut leo, lapis, ignis, quæ per translationem dicuntur de Deo. Quædam vero sunt quæ uno modo proprie dicuntur de Deo, alio modo improprie, id est translative: ut omnia illa quæ significant speciem non in materia, et perfectionem naturæ vel virtutis aut operationis. Duplex namque est via intelligendi, ad quam consequitur duplex modus dicendi seu prædicandi. Una est, quum intellectus procedit ab effectibus ad cognoscendam causam, quatenus per creata procedat ad cognoscendam virtutem sempiternam, atque per illam cognoscat Divinitatis substantiam, ut dicitur ad Romanos primo.9 Et in hac via si accipiat ratio nomen sapientiæ ad significandum Dei notitiam, et nomen bonitatis ad significandum Dei bonitatem; sic ista improprie dicuntur de Deo, videlicet quoad modum significandi, et prout in creaturis reperiuntur. Alia via est, dum intellectus a causa procedit ad effectus. Unde tunc prætacta hæc nomina verius conveniunt Deo quam creaturis: imo sic bonitas, sapientia, veritas, potentia, et consimilia, in tantum plus proprie Deo conveniunt, quod in ipso sunt per essentiam, in ceteris per participationem. Hæc Alexander.
Solutio quoque objectionum plana ex inductis est.
Footnotes
Chapter 162 of 271