Quæstio 8
Octavo quæritur, An in divinis relatio per prius fundetur in essentia quam in persona.
Ad hoc respondet Quodlibeto quarto Henricus : Relatio in divinis non est nisi realis respectus unius personæ ad aliam, fundatus in eadem divina essentia, distinguens personas ab invicem. Propter quod necessario habet esse in duobus, videlicet in essentia et persona, sed diversimode : quoniam est in essentia tanquam in primo suo fundamento, et in persona tanquam in distincto et constituto per se, et in quantum persona subsistit in essentia ut constituta per eam. Quoniam ergo simul natura ac naturali intelligentia essentia exsistit in persona, atque persona subsistit in essentia; ideo simul natura et naturali intelligentia, seu æque primo, relatio personalis est in essentia uno modo et in persona alio modo. Relatio quippe et essentia in Deo substantialiter constituunt ipsum suppositum : quia per hoc quod relatio habet esse in essentia, constituere habet personam et esse in ipsa persona. Per utrumque enim æque primo et immediate constituta persona, est constituta et relatio in utroque. Hæc Henricus.
Cujus verba sunt sane intelligenda. Non enim persona divina constituta est ex essentia et relatione quasi ex distinctis principiis, nec ipsa persona composita est : imo essentia et relatio unum sunt. Sed juxta modum intelligendi, essentia tribus personis communis, in constitutione personæ habet se quasi per modum distinguibilis; relatio autem, quæ propria est personæ, per modum distinguentis; et persona, per modum distincti. Unde et alibi dicit Henricus, quinto videlicet Quodlibeto: In Deo realis relatio fundatur in essentia, ratione qua secundum se essentia est et singularitas quædam, non autem ratione qua est essentia hujus vel illius personæ. Hoc namque non convenit ei nisi per relationem in se fundatam: quia per hoc quod relatio habet esse et fundari in essentia, simul constituit rationem suppositi.
Chapter 185 of 271