Distinctio 28
A. Quod non tantum tres prædictæ proprietates sunt in personis, sed etiam quæ aliis significantur nominibus, ut ingenitus.
PRÆTEREA considerari oportet, quod non tantum tres prædictæ proprietates sive notiones in personis sunt, verum etiam aliæ quæ aliis notantur nominibus. Nam etiam hoc nomen, ingenitus, relative dicitur de Patre tantum, et aliam designat notionem quam Pater vel genitor. Non est enim idem, esse Patrem et esse ingenitum, id est, non ea notione Pater dicitur qua ingenitus. Pater enim, ut prædictum est, dicitur secundum proprietatem generationis, ingenitus autem secundum proprietatem innascibilitatis. Differt ergo Pater a Filio auctoritate generationis; differt etiam proprietate innascibilitatis, id est, quia ingenitus. Unde Augustinus, distinguens inter proprietatem qua Pater dicitur, et illam qua dicitur ingenitus, in quinto libro de Trinitate sic ait:1 Non est hoc dicere ingenitum, quod est Patrem dicere: quia etsi Filium non genuisset, nihil prohiberet dicere eum ingenitum. Et si gignat quisque filium, non ex eo ipse est ingenitus: quia geniti homines gignunt alios. Non ergo ideo dicitur Pater, quia ingenitus. Ideoque quum de Deo Patre utrumque dicatur, alia notio est qua intelligitur genitor, alia qua ingenitus. Genitor enim dicitur ad genitum, id est filium; quum vero ingenitus dicitur, non quid sit, sed quid non sit ostenditur.2 Hoc exemplis planum faciendum est. Quod dicitur ingenitus, hic ostenditur quod non sit filius. Sed genitus et ingenitus commode dicuntur; filius autem latine dicitur, sed ut dicatur infilius, non admittit loquendi consuetudo. Nihil tamen intellectui demitur si dicatur non filius, quemadmodum etiam si dicatur non genitus pro eo quod dicitur ingenitus, nihil aliud dicitur. Ideo non est in rebus considerandum quid vel sinat vel non sinat dici usus sermonis nostri, sed quis rerum ipsarum intellectus eluceat. Non ergo jam tantum dicamus ingenitum, sed etiam non genitum: quod tantum valet. Numquid ergo aliud dicimus quam non filium? Negativa porro particula non id efficit, ut quod sine illa relative dicitur, eadem præposita substantialiter dicatur, sed id tantum negatur quod sine illa aiebatur: sicut in aliis prædicamentis quum dicimus, Homo est, substantiam designamus; qui ergo dicit, Non homo est, non aliud genus prædicamenti enuntiat, sed tantum illud negat. Sicut ergo secundum substantiam aio, Homo est; sic secundum substantiam nego, quum dico, Non homo est. At si tantum valet quod dicitur genitus, quantum valet quod dicitur filius; tantumdem ergo valet quod dicitur non genitus, quantum valet quod dicitur non filius. Relative autem negamus, dicendo, non genitus. Ingenitus porro quid est, nisi non genitus? Non ergo receditur a relativo prædicamento, quum ingenitus dicitur. Sicut enim genitus non ad se dicitur, sed quod ex genitore sit ostenditur: ita quum dicitur ingenitus, non ad se dicitur, sed quod ex genitore non sit ostenditur: utrumque tamen relative dicitur. Quod autem relative pronuntiatur, non indicat substantiam. Quamvis ergo diversum sit genitus et ingenitus, tamen non indicat diversam substantiam: quia sicut filius ad patrem et non filius ad non patrem refertur, ita genitus ad genitorem et non genitus ad non genitorem referatur necesse est.
Ecce evidenter ostendit, quod ingenitus relative dicitur, et de solo Patre accipitur; aliaque notio est qua dicitur ingenitus, alia qua Pater; atque tantum valet quum dicitur ingenitus, quantum non genitus, vel non filius.
B. An sicut solus Pater dicitur ingenitus, dici debeat non genitus vel non filius.
Ideo solet quæri, utrum sicut solus Pater dicitur ingenitus, ita ipse solus debeat dici non genitus vel non filius, ut nec etiam Spiritus Sanctus possit dici non filius vel non genitus. Quibusdam videtur, quod Pater solus debeat dici non genitus vel non filius; Spiritus vero Sanctus, sicut non dicitur ingenitus, ita (inquiunt) non est dicendus non genitus vel non filius. Debet quidem dici et credi Spiritus Sanctus non esse genitus vel non esse filius, sed non debet dici esse non genitus vel non filius. Aliis autem videtur, quod quum Spiritus Sanctus non possit dici ingenitus, potest tamen dici non genitus vel non filius. Quod autem Augustinus supra ait, tantum valere quum dicitur, ingenitus, quantum quum dicitur, non genitus, vel, non filius: etymologiam nominis ostendendo eum hoc dixisse dicunt, non rationem prædicationis.
C. Quæ sit proprietas secundum quam dicitur Pater ingenitus.
Si autem vis scire quæ sit proprietas secundum quam dicitur Pater ingenitus, audi Hilarium ipsam vocantem innascibilitatem, in quarto libro de Trinitate ita Hilar. de Trinitate, lib. IV, n. 33. aientem: Est unus ab uno, scilicet ab ingenito genitus, proprietate videlicet in unoquoque et originis et innascibilitatis. Significata ergo in Scripturis personarum intelligentia, et distincto innascibilitatis nativitatisque sensu, solitarius Deus non ibid. 35. est opinandus. Discretio ergo vel distinctio personarum in Scripturis posita est, in nullo autem naturæ distinctio.
D. Ariani nitebantur probare alterius substantiæ Patrem, alterius Filium, quia ille ingenitus, iste genitus: quibus respondens Ambrosius, dixit se hoc nomen in Scripturis non legisse divinis.
Illud etiam taceri non oportet, quod Ariani ex eo probare nitebantur alterius substantiæ esse Patrem, alterius Filium, quia ille ingenitus et iste genitus dicitur: quum diversum sit esse ingenitum et esse genitum. Unde Ambrosius eorum quæstioni respondens, dicit se in divinis Scripturis hoc nomen, scilicet ingenitus, non Ambr. de Incarn.dom. c. III, n. 79. legisse, ita inquiens in quarto libro de Spiritu Sancto: Quum dudum audierint quidam dicentibus nobis, Filium Dei, qui generatus est, Patri, qui generavit, inæqualem esse non posse, quamvis ille generatus sit, iste generaverit, quia generatio est naturæ: adversus quidem illam quæstionem vocem sibi arbitrantur occlusam; sed tergiversatione damnabili in eodem loco vestigium vertunt, ut putent mutationem fieri quæstionis mutatione sermonis, dicentes: Quomodo possunt esse ingenitus et genitus unius naturæ atque substantiæ? Ergo ut respondeam mihi propositæ quæstioni, primo omnium in divinis Scripturis ingenitus nusquam invenio, non ibid. n. 80. legi, non audivi. Cujus ergo mutabilitatis sunt homines hujusmodi, ut nos dicant ea usurpare quæ non sunt scripta, quum ea quæ sunt scripta dicamus, et ipsi objiciant quod scriptum non sit? Nonne ipsi sibi adversantur, et auctoritatem calumniæ suæ derogant? Attende, lector, quoniam hoc nomine, ingenitus, nolebat uti Ambrosius propter hæreticos. Ita et nos subticere quædam oportet propter calumniantium insidias, quæ catholicis ac piis lectoribus secure credi possunt. Sunt etenim quædam quæ non tantæ sunt religionis et auctoritatis, ut eis nos oporteat semper confitendo ac recipiendo inservire, verum silentio aliquando præteriri queunt; nec illius tamen sunt perversitatis, quin quum opportunum fuerit, eis uti liberum habeamus.
E. An diversum sit, esse Patrem et esse Filium.
Præterea quæri solet, quum supra dictum sit, quia aliud est dicere ingenitum, aliud Patrem, et quod diversum sit genitus et ingenitus, utrum similiter diversum sit esse Patrem et esse Filium, an idem. Ad quod dicimus, quia ex eodem sensu quo dicitur diversum, genitus et ingenitus, et quo dicitur non esse idem, dicere genitum et ingenitum, potest dici non esse idem, sed diversum, esse Patrem et esse Filium, vel esse Spiritum Sanctum: quia non ea notione Pater est Pater, qua Filius est Filius, vel qua Spiritus Sanctus est Spiritus Sanctus. Ideoque ex hoc sensu concedimus, quod aliud est esse Patrem, et aliud est esse Filium: quia alia notio est qua Pater est Pater, alia qua Filius est Filius. Sed si transponas, ut dicas, Aliud est Patrem esse, aliud Filium esse; variatur intelligentia, et ideo non conceditur. Est enim sensus talis ac si dicatur: Aliud est quo Pater est, non quidem Pater, sed est; aliud quo Filius est, non quidem Filius, sed est: quod penitus falsum est. Eo enim Pater est, quo Pater Deus est, id est per essentiam vel naturam; at Filius eo Deus est, quo Pater Deus est: eo ergo Filius est, quo Pater est. Et ita idem est, Patrem esse et Filium esse; sed non est idem, esse Patrem et esse Filium. Unde Augustinus in quinto libro de Trinitate ait: Quamvis diversum sit, esse Patrem et esse Filium, non est tamen diversa substantia:3 quia non hoc secundum substantiam dicitur, sed secundum relativum: quod tamen relativum non est accidens, quia non est mutabile. Ecce diversum esse dicit, esse Patrem et esse Filium: quod juxta rationem prædictam accipi oportet, quia scilicet alia notio est qua est Pater, alia qua est Filius. Non enim secundum essentiam Pater dicitur Pater, vel Filius Filius, sed secundum relationem.
F. Quomodo dicatur, Sapientia genita vel nata : an secundum relationem, an secundum substantiam.
Sciendum quoque est, quod sicut solus Filius dicitur Verbum vel imago, ita etiam ipse solus dicitur Sapientia nata vel genita. Et ideo quæritur, utrum hoc
Aug. de Trinitate, lib. VII, n. 3. relative dicatur; et si relative dicitur, an secundum eamdem relationem qua dicitur Verbum et imago. De hoc Augustinus in septimo libro de Trinitate ita ait: Id dici accipiamus quum dicitur, Verbum, ac si dicatur, nata Sapientia, ut sit et Filius et imago. Et hæc duo quum dicuntur, id est nata Sapientia, in uno eorum, eo quod est nata, et Verbum et imago et Filius intelligatur: et in his omnibus nominibus non ostendatur essentia, quia relative dicuntur. At in altero, quod est Sapientia, etiam essentia demonstretur, quoniam et ad se dicitur: se ipsa enim est sapiens, et hoc est ejus esse quod sapere. Unde Pater et Filius simul una sapientia, quia una essentia. Cave, lector, qualiter hoc intelligas quod hic dicit Augustinus. Videtur enim dicere, quod quum dicitur, nata Sapientia, ibi Sapientia essentiam significet, et nata relationem notet. Quod si ita est, cogimur dicere, essentiam divinam esse natam: quod superioribus repugnat. Sed ad hoc dicimus, quod in altero, id est in eo quod nata est, eadem notio intelligatur quæ notatur quum dicitur, Verbum, et imago; in altero vero, scilicet Sapientia, demonstratur essentia, id est, demonstratur quod Filius sit essentia, quia Sapientia secundum essentiam dicitur: et ideo quum dicitur, nata Sapientia, intelligatur quod ipse qui natus est, essentia est. Ibi tamen Sapientia non pro essentia, sed pro hypostasi facit intelligentiam: ut sicut quando dicitur, Verbum, vel Filius, intelligitur hypostasis cum sua proprietate; item quum dicitur, nata Sapientia, idem intelligatur, id est genita hypostasis. Ideo vigilanter ait, idem esse intelligendum, quum dicitur, Verbum, et quum dicitur, nata Sapientia, id est, eadem relatio eademque hypostasis cui inest illa proprietas. Et ex hoc adjuvatur illud quod superius diximus, scilicet quum dicitur, Pater, vel Filius, vel Spiritus Sanctus, non tantum illæ proprietates significantur, ut quum dicitur, paternitas, filiatio, sed etiam hypostases cum suis proprietatibus.
G. Quod imago aliquando dicitur secundum essentiam.
Id. de Fide ad Petrum, c. 1, n. 5.
Hilar. de Trinitate, lib. v, n. 8.
Illud etiam sciri oportet, quia quum supra dictum sit, imaginem relative dici de Filio, sicut Verbum vel Filius, interdum tamen reperitur secundum substantiam dici. Unde Augustinus in libro de Fide ad Petrum dicit, quod una est sanctæ Trinitatis essentialiter divinitas et imago, ad quam factus est homo. Hilarius etiam in quinto libro de Trinitate ait: Homo fit ad communem imaginem; nomen non discrepat, natura non differt: una est enim ad quam homo creatus est species. Ex his verbis ostenditur, quod imago aliquando essentiæ intelligentiam facit: et tunc ad se dicitur, et non relative.
SUMMA
DISTINCTIONIS VICESIMÆ OCTAVÆ
Hic determinatur de notionibus personarum quæ non sunt personales, quia non sunt constitutivæ personarum, quamvis personæ cognoscantur per eas: et specialiter de innascibilitate, quæ est notio Patris; et de communi spiratione, de qua agitur sequenti distinctione. Circa primum movet, qualiter ingenitus relative dicatur, et an idem sit quod innascibilis; an etiam solus Pater dicendus sit non genitus, sicut dicitur ingenitus. Insuper tractat hic de quibusdam nominibus Filio propriis, quia vocatur Sapientia genita et imago. Quocirca in fine distinctionis hujus declarat, quod imago interdum absolute et essentialiter dicitur in divinis, quamvis improprie.
Footnotes
Chapter 190 of 271