Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum innascibilitas sit proprietas personæ Patris, et an sit proprietas personalis.

In qua quæstione duo tanguntur.

Arguitur primo quod non sit proprietas nec notio Patris. Primo, quoniam non notificat quid sit Pater, sed quid non sit, quum sit quid negativum. — Secundo, quia in littera dicitur quod idem sit ingenitum et innascibile. Ingenitum autem idem est quod non genitum: quod convenit Spiritui Sancto. Ergo et innascibile convenit ei, et ita non est proprietas Patris.

In oppositum sunt quæ continentur in littera.

Ad hoc Antisiodorensis in Summa sua, libro primo, respondet: De innascibilitate sunt multæ opiniones. Quidam enim dixerunt, quod innascibilitas est proprietas quædam quæ inest Patri eo quod ipse a nullo est, et alii sunt ab eo. Contra quod objicitur, quia eadem ratione, ut apparet, inest proprietas aliqua Spiritui Sancto, eo quod nulla persona est ab eo, et ipse est ab aliis, puta a Patre et Filio; similiter Filio inest proprietas quædam, eo quod ipse est ab alio, et alius est ab ipso: sicque essent plures proprietates et notiones quam supra expressum est. — Ideo alii sic exponunt: Pater est innascibilis et innascibilitas convenit ei, eo quod ipse a nullo sit, et ipse est principium aliorum. Sed contra hoc quoque objicitur, quoniam Pater non est principium aliorum nisi vel per generationem, vel per spirationem, vel per creationem: ergo innascibilitas non est alia notio a generatione aut spiratione. — Hinc alii dicunt, quod innascibilitas est universalis auctoritas aut principalitas, quæ in solo est Patre. Divina vero essentia non habet auctoritatem nisi respectu creaturarum. Sed contra hoc: Aut dicitur universalis principalitas quia Pater est principium omnium, vel quia abstracte et universaliter intelligitur. Si primo modo, non erit alia notio quam generatio seu spiratio vel creatio. Si secundo modo, adhuc sequitur idem: quia in re non est universale præter supposita aut individua aut singularia. — Propter hoc alii dicunt, quod innascibilitas est plenitudo fontalis exsistens in Patre, et quod non est ad aliquid, quamvis sit alicujus: sicut grammatica licet sit alicujus, non tamen est ad aliquid. Contra hoc est, quia ut asserit Augustinus, quidquid dicitur de Deo, aut dicitur secundum essentiam, aut secundum relationem. Si ergo fontalis plenitudo non dicitur de Patre secundum relationem, dicitur de eo secundum essentiam. Ergo dicitur de divina essentia, ergo et innascibilitas: quod est falsum. Fontis quoque in quantum est fons, est fluere: ergo dicitur ad aliquid. — Alii igitur (quibus consentimus) fatentur, quod innascibilitas est notio Patris per modum privationis. Est enim innascibilitas privatio essendi ab alio, in eo a quo sunt alii omnes, nec [ipse] est ab alio: sicut dignitas est alicui regi, quod habet regnum non ab alio. Atque per hoc distinguitur Pater ab aliis personis divinis, quemadmodum ovis non signata ab ove signata.

Probat etiam Augustinus quod innascibilitas sit alia notio quam paternitas: quia si Pater nunquam genuisset, nihilo minus esset ingenitus seu innascibilis. — Contra quod objici potest, quia si Pater non genuisset, non esset in eo paternitas: ergo innascibilitas non esset alia notio quam paternitas. Imo si non esset paternitas, non esset Patris persona, quum paternitas constituat Patris personam. Dicendum, quod Augustinus habuit respectum non ad naturam essendi, sed intelligendi. — Hæc Antisiodorensis.

Insuper Albertus hic scribit: Innascibilitas est notio principii non exsistentis de principio. Importat namque negationem fundatam super ens. Nam aliter est negatio de primis, aliter de posterioribus: ut si dicam, Homo non est asinus, negatio illa causatur ab oppositione vel disparatione prædicati et subjecti: quæ disparatio causatur ex diversis differentiis hominis et asini. Ideo illa negatio habet aliquid prius se in quo fundatur. Quum autem dico, Primum est quod nihil ante se habet, negatio fundatur super naturam primi, cujus natura est quod nihil est prius eo. Ideo exponi non potest per affirmationem, sicut prædicta negatio. Unde si dixero, Homo non est asinus, dices quod verum est; et si quæsierim causam, dices, quoniam homo est animal rationale, asinus irrationale: sicque causam negationis per affirmationem exponis. Si autem dixero, Primum est ante quod nihil est, dices quod verum est; et si quæram quare, dices, quia primum est principium: et ponis affirmationem quæ prior est negatione, sed non ponis affirmationem priorem eo de quo fit negatio, quia negatio fuit de primo. Sicque illud per affirmationem innotescere nequit, sed innotescit per negationem, ut dicit hic Augustinus. Dico ergo quod innascibilitas non privative, sed negative habet exponi. Verum negatio duplex est, utpote in genere et extra genus. Si ergo negatio negat totum quod est in genere principii, sic innascibile idem erit quod non ens ab alio principio secundum naturæ ordinem. Si autem tantum negaret quod est in suo opposito in genere, tunc innascibile conveniret etiam Spiritui Sancto. — Si autem objiciatur quod negatio non facit aliquid innotescere, respondendum est quod verum est de negatione extra genus; talis vero non est negatio quæ cadit in ratione primi atque principii. Hæc Albertus.

B Concordat Udalricus in Summa sua, libro tertio, hæc plenius exprimens: Hoc (inquiens) nomen, auctor, addit in divinis supra rationem principii, non esse ab alio, quod soli convenit Patri: ideo solus Pater auctor dicitur in divinis, quamvis et Filius dicatur principium. Ex qua auctoritate habet Pater proprietatem innascibilitatis, qua ipse ingenitus nuncupatur. De quo nomine diversimode locuti sunt Sancti: ideo exponendum est nomen hoc, quatenus discordia ad concordiam reducatur.

C Sciendum ergo, quod hoc nomen, ingenitus, secundum quod privativum, non convenit Deo: quoniam omnis privatio eo quod relinquat subjectum cum aptitudine sine actu, imperfectionem et potentialitatem includit. Sed prout sumitur negative, adhuc multipliciter dicitur, quemadmodum et affirmatio ei opposita: quia si unum oppositorum dicitur multipliciter, et reliquum. — Porro generatio, quæ est affirmatio opposita, dupliciter capitur. Primo, pro omni exitu in esse substantiale: sicque et creatio vocatur generatio. Unde in Genesi: Istæ sunt generationes cœli et terræ.1 Secundo, specialiter pro productione ex substantia producentis, sive hoc sit secundum completam rationem generationis, sicut in vivis, quibus genitum secundum materiam et formam, id est vim formativam, exit a generantibus; sive sit secundum rationem generationis incompletam, ut in generatione simplicium seu elementorum, ubi generans formam suam in alienam diffundit materiam. Sicque generatio dividitur contra creationem et factionem, ut dicit Damascenus libro primo, octavo capitulo: quia creatio est ex nihilo, factio autem ex aliena materia et non ex substantia producentis. — Conformiter ingenitum dupliciter sumitur. Primo, pro increato, ut asserit Damascenus libro primo, capitulo nono. Secundo, prout dicit negationem generationis specialiter dictæ: et sic loquimur nunc de ipso. Primo modo omnis substantia est genita aut ingenita, id est creata aut increata; non autem secundo modo. Ingenitum itaque primo modo acceptum, non potest esse notio alicujus personæ divinæ, quum sit attributum essentiæ quo Deus dicitur increatus. Sed sumptum secundo modo, vel dicit negationem extra genus, vel dicit negationem in genere divinæ naturæ. Primo modo, ingenitum est idem quod non ens ab alio per generationem, sive simpliciter sit a nullo, sive sit ab alio per creationem aut spirationem, dummodo non sit ab ipso per generationem. Sicque non solum convenit Creatori, sed etiam primis suppositis cujuslibet speciei creatæ; et dictum de Creatore, non convenit Filio, sed Patri et Spiritui Sancto atque divinæ essentiæ: et sic rursus non est notio, quum sit commune Creatori et creaturæ, divinæ quoque essentiæ ac personis duabus. Sumptum vero secundo modo, adhuc tripliciter dicitur: quia vel negatio negat genus generationis quod est esse ab alio; vel negat speciem supponendo genus, ut sit quasi species vel differentia dividens genus hoc quod est esse ab alio; denique, in quantum negatio ista fundatur super affirmativum modum exsistendi ab alio aliter quam per generationem, tunc vel negat speciem solam, nec supponendo genus, nec illud negando nisi secundum quod est in specie. Si primo modo, quum sint tantum duo genera in divinis, substantia et relatio, vel negatur illa, videlicet generatio, ut est in genere divinæ naturæ, vel ut est in genere principii in divinis. Si negat genus generationis in genere divinæ naturæ, sic ingenitum idem est quod ens in divina natura non exsistens ab alio: et sic convenit Patri ac divinæ essentiæ, nec est notio personæ, quum sit attributum essentiæ quo Deus vocatur primus. Si autem negat esse ab alio in genere principii in divinis, sic ingenitum est in divinis principium non principiatum: sicque soli convenit Patri, et est notio ejus in quantum illa negatio fundatur super affirmationem, videlicet super hoc quod Pater est principium deitatis, id est principium totius processus qui divinæ naturæ virtute est in divinis. Non enim solum procedunt a Patre Filius et Spiritus Sanctus, verum etiam quod a Filio procedit Spiritus Sanctus, convenit Filio a Patre. — Hinc Pater potest tripliciter notificari. Primo, in quantum absoluta ratio activi principii convenit ei soli: secundum quam rationem ipse solus est auctor et principium non de principio in divinis, quod in creaturis esset primum principium, quia in eis est prius et posterius: sicque notificatur per ingenitum prætacto modo acceptum. Secundo, in quantum ipse est principium per generationem, et sic paternitas est notio ejus. Tertio, ut producit spirando, et sic communis spiratio ejus est notio.

Nec solum est notio Patris ly ingenitum, sed item proprietas, quoniam convenit ei soli. Verumtamen non est proprietas personalis, quoniam præsupponit rationem principii, puta paternitatem: quæ est proprietas Patris constitutiva, quia quod primum est in re, est constitutivum ipsius. Hinc innascibilitas non est personalis proprietas Patris, quamvis sit proprietas suæ personæ. Hinc constat, quod secundum abnegationem duorum modorum processionis divinæ ad intra, non oportet Patri duas attribuere notiones: quia ingenitum est notio prout negat genus processionis, videlicet esse ab alio, in quo includitur utriusque processionis negatio. Ex eodem patet, cur potius notio ista nominatur negatione generationis, quam passivæ spirationis, videlicet quia generatio communiter dicta includit omnem modum substantialis emanationis. — Postremo, ingenitum seu innascibile relative dicitur in divinis, et vocatur relativum saltem per reductionem, ita quod sicut genitus dicitur relative in quantum est idem quod Filius, ita ingenitus in quantum est idem quod non filius, prout sexto de Trinitate loquitur Augustinus. — Hæc Udalricus.

In his autem videtur quædam dissensio, in hoc quod Antisiodorensis dicit innascibile seu ingenitum esse notionem prout sumitur privative, Albertus vero et Udalricus dicunt oppositum, utpote quod sit notio prout dicitur negative, et non privative. Sed hoc faciliter concordatur. Nempe et Thomas in hoc Antisiodorensi concordat, et paulo post tangetur concordantia horum.

Itaque Thomas hic scribit : Secundum Augustinum, Pater est principium totius deitatis. Unde si in divinis esset ordo qui poneret prius et posterius, Pater diceretur primum principium. Sed quoniam ibi non est ordo talis, loco illius quod est primum, dicimus principium non de principio. — Deinde ponit Thomas qualiter triplici notione Pater noscatur, sicut ex Udalrico jam positum est. — Consequenter solvendo argumentum hoc, Si ingenitus est proprietas Patris, hoc est vel ut negative, vel ut privative accipitur, respondet : Ingenitus non importat absolutam negationem, sed aliquo modo privationem. Omnis namque negatio quæ est in aliquo determinato subjecto, potest dici privatio. Propter quod quarto Metaphysicæ dicitur, quod privatio est negatio in subjecto aut in substantia. Negatio igitur quam importat ingenitus, intelligitur ut fundata in ratione principii ut est notio Patris : et ita non convenit divinæ essentiæ neque Spiritui Sancto, quibus non convenit esse principium per originem alicujus divinæ personæ ; nec

A Filio, cui convenit affirmatio opposita. Hinc tamen non sequitur, quod in Patre sit imperfectio aliqua. Quamvis enim privatio sit semper ejus quod natum est haberi, hoc tamen contingit tripliciter, ut quinto Metaphysicæ dicitur. Primo, quando aliquid non habet quod natum est haberi a quocumque, quamvis ipsum non sit natum illud habere : quemadmodum pes dicitur non habere visum. Secundo, quando non habet illud quod natum est haberi a genere suo, quamvis non ab ipso nec ab aliquo suæ speciei : sicut talpa non habet visum. Vel quando non habet illud quod natum est habere, quando et ubi atque secundum alias conditiones : sicque proprie nominatur privatio, et imperfectionem includit. Hæc Thomas.

Ex quibus habetur prætactæ dissensionis concordia. Albertus siquidem et Udalricus ac alii quidam, dicentes ingenitum seu innascibile prout est notio, non accipi privative, loquuntur de privatione proprie sumpta, videlicet tertio modo : imo sic nihil privative dicitur in divinis, nec quidpiam sic privative convenit Deo. Qui vero dicunt ingenitum accipi privative, sumunt privationem extense, videlicet primo aut secundo modo.

Præterea quæstionem hanc etiam movet Thomas in prima parte Summæ suæ, et cuncta quæ scribit ibi, in præinductis jam continentur.2

Concordat Richardus, et addit : Tres notiones Patris non distinguuntur per comparationem ad personam Patris in qua sunt, inter se, neque ab ipsa persona, quia comparatæ ad ipsam personam, realiter idem sunt cum ea. Sed distinguuntur per hoc quod innascibilitas in quantum est notio ab aliis distincta, significat negationem relationis realis, id est realem relationem negative, modo prætacto ; paternitas vero et activa spiratio significant relationes reales. Spiratio vero activa distinguitur a paternitate in quantum secundum rationem intelligendi præsupponit Filium, quem Pater produxit per generationem activam, quæ est realiter idem cum paternitate (et ita in quantum spiratio activa est actus Filii, est quasi per paternitatem mediante Filio); vel secundum quosdam, in quantum spiratio est per modum voluntatis, et generatio, cum qua paternitas realiter idem est, est per modum naturæ. Quamvis autem activa spiratio non distinguatur a Patre, distinguitur tamen a generatione activa: quoniam amor non procedit nisi simul a mente et a mentis conceptu. Ideo activa spiratio, quæ est productio amoris spirati, et activa generatio, quæ est productio illius conceptus qui Verbum est, inter se habent distinctionem. Hæc Richardus.

Præterea Petrus quærit hic, an plures sint proprietates in persona Patris. Et respondet: Proprietates unius personæ, quum sint proprietates relativæ, dupliciter possunt considerari: primo, per comparationem ad subjectum in quo sunt; secundo, quoad objectum respectu cujus sunt. Primo modo, comparantur ad idem eodem modo; secundo modo, ad diversa et diverso modo, sumendo diversum extense. Ideo primo modo, quum nullam retineant respectu subjecti naturam relativæ oppositionis, quæ sola in divinis distinguit, sunt idem cum illo in quo sunt, nec inter se differunt. Sed secundo modo ab invicem differunt: sicut in simili divinæ personæ ad essentiam comparatæ, non differunt; comparatæ vero ad invicem, differunt. Sed personæ differunt proprietatibus, proprietates vero se ipsis: quemadmodum species differunt differentiis, differentiæ autem se ipsis. Hæc Petrus.

Qui etiam ad principalem quæstionem propositam, scilicet, an ingenitum sit notio Patris, respondet: Ingenitum seu non natum dupliciter sumitur, scilicet privative, et sic non convenit Deo; et negative: et hoc dupliciter, quia aut dicit negationem in genere, et sic est ens non ab alio per generationem, sicque convenit Spiritui Sancto; aut dicit negationem simpliciter, sicque est idem quod non ens ab alio: et hoc rursus dupliciter. Primo, ut sit pura negatio: et sic convenit essentiæ, nec est notio. Vel ut sit negatio fundata super contrarium: et sic convenit Patri, estque notio ejus, indicans in eo dignitatem primi principii, vel potius principii non de principio. Siquidem per rationem principii ponitur in Patre notio duplex, puta paternitas atque communis spiratio; per rationem vero non de principio, ponitur in eo tertia notio, scilicet innascibilitas. — Hæc Petrus, qui in hoc concordat

Alberto, quod dicit ingenitum seu innascibilitatem non convenire Patri prout sumitur privative.

Amplius circa hæc scribit Bonaventura: Sicut dicit communis positio, et habetur ex verbis SS. Augustini atque Hilarii, ac Magistri, paternitas est personalis notio Patris. Ad hoc enim quod relatio aliqua personalis dicatur, requiritur quod dicat alicujus personæ habitudinem primam ac propriam per modum positionis et completionis. Innascibilitas autem primo suo intellectu non dicit positionem; et quoad intellectum suum secundum seu consequentem, non dicit specialem relationem, sed plenitudinem fontalem: ideo non est personalis proprietas seu relatio Patris, sed notio. Hæc Bonaventura.

Qui consequenter hic sciscitatur, utrum improcessibilitas sit notio Patris. Et respondet: Nihil potest esse notio in divinis, nisi dicat respectum positivum ex intellectu suo primo aut consequenti. Si enim solum privat relationem, convenit essentiæ sicut personæ. Quemadmodum enim Pater non producitur, ita nec essentia; et sicut Spiritus Sanctus non producit personam ad intra, sic neque essentia. Et sicut ingenitus non potest esse notio nisi ponat positivum respectum ex consequenti, sic et inspirabilis non potest notio esse nisi ponat respectum positivum. Hunc autem non ponit nisi secundum quod ponit primitatem respectu spirationis, sicut innascibilitas respectu generationis: ut sicut innascibilis dicitur, qui nec generatur nec generationem consequitur; sic improcessibilis seu inspirabilis appellatur, qui nec procedit nec processionem consequitur. Et quoniam omnis emanatio in divinis est generatio vel generationem consequitur, quoniam generatio dicit primam emanationem; ideo innascibilis privat omnem emanationem: ideo dicit fontalem plenitudinem non tantum respectu generationis, sed etiam spirationis. Hinc innascibilitas non est generatio neque spiratio, sed improcessibilitas, quoniam nec spiratur, nec spirationem consequitur: et quoad hoc, non excluditur Filius, qui etiam non spiratur, nec spirationem consequitur. Improcessibilis ergo non privat nisi unam emanationem: ideo solum dicit partem plenitudinis illius fontalis. Idcirco improcessibilitas non potest esse notio in Patre distincta ab innascibilitate, nec in Filio a spiratione, nec plenitudinem importat fontalem nisi in spirando. Quamvis itaque improcessibilitas dicere queat nobilitatem, tamen quum non distinguatur ab aliis assignatis, non ponit in numerum cum aliis. Hæc Bonaventura.

At vero præinductis concordat Ægidius, inter cetera loquens: Notionem in divinis oportet aliquo modo ad originem pertinere. Ad originem vero aliquid pertinet, vel quia originem negat, vel quia originem ponit. Nam ut ait Philosophus, negationes entium aliquo modo pertinent ad ens. Conformiter negationes relationum atque originum aliquo modo relationem important vel ad originem reducuntur. Sicque ingenitum est notio Patris, in quantum negat eum ab aliquo esse productum. Tres quoque Patris notiones ita se habent, quod una aliam secundum modum intelligendi aliquo modo præsupponit. Innascibilitas namque præsupponit communem spirationem et paternitatem, et communis spiratio paternitatem. Nunquam enim de aliquo ente aliquid negatur, nisi quia de illo aliquid affirmatur: negativa etenim ab affirmativa accipit robur. Non ergo genitum negaretur de Patre, nisi aliquid affirmaretur vere de eo. — Hæc Ægidius. Cui a multis contradicitur in hoc quod ait innascibilitatem præsupponere communem spirationem: sic enim præsupponeret filiationem ac Filium, cui cum Patre activa spiratio est communis.

Rursus ait Ægidius: Quidquid notificat aliquid, potest dici notio ejus. Non autem notificatur aliquid nisi per ea secundum quæ ab aliis distinguitur. — Hoc verbum Ægidii videtur pati instantiam: quia non solum notificatur species per suam differentiam, qua ab aliis distinguitur speciebus, sed item per suum genus, quo cum aliis speciebus convenit atque communicat. Denique communis spiratio est notio Patris, et tamen per eam convenit cum Filio, nec a Filio per eam distinguitur. Et si ad ista detur responsio aliqua, rursus objiceretur, quod etiam per convertibilia cum ente res notificatur, per quæ a nullis distinguitur secundum quod convertibilia sunt.

Præterea Alexander ad quæstionem hanc, utrum innascibilitas sit notio vel proprietas, eadem scribit quæ jam ex Summa Antisiodorensis inducta sunt. Ad id vero, utrum sit proprietas Patris, respondet: Ingenitus, sicut et ignorantia, dupliciter dicitur, scilicet negative, et quasi contrarie. Primo modo convenit Patri, secundo modo convenit Spiritui Sancto. Idcirco ingenitus non potest esse notio communis utrique, quum non dicatur de eis secundum eamdem acceptionem. Ingenitus quoque prout dicitur quasi contrarie, et tantum valet sicut habens proprietatem distinctam et quasi contrariam generationi, non est notio alia a processione. Et enim Spiritus Sanctus eo quod procedat ab alio per spirationem, nuncupatur hoc modo ingenitus. Hæc Alexander.

Scotus etiam ait hic: Secundum Philosophum quinto Metaphysicæ, quot modis dicitur positivum, tot etiam dicitur privativum. Idcirco hoc nomen, ingenitum, omnem habet multiplicitatem quam habet nomen hoc, genitum. Genitum vero, quamvis significet terminum, id est personam genitam, utpote Filium; tamen accipitur pro omni eo quod est in Filio. Similiter extenditur genitum ad productum in communi prout præsupponit generationem, quamvis non producatur generatione. — Deinde pandit quomodo privatio multis modis dicatur, sicut nunc habitum est, sicque declarat qualiter ingenitum sit proprietas Patris, et videtur satis consonare jam dictis. — Deinde subjungit, quod ingenitum seu innascibilitas potest dici proprietas constitutiva Patris, secundum quod est propria Patri: quia præintelligitur omni origini et communicationi essentiæ; et intelligendo essentiam cum negatione communicationis, videtur haberi suppositum, quia negatio illa incommunicabilis est, nec potest esse in pluribus: negatio namque actualis communicationis ipsius essentiæ, in nullo potest esse nisi in Patre, quia essentia aliis personis acquiritur. Hæc Scotus.

Verum hæc ejus opinio omnibus præallegatis magnis doctoribus exstat contraria, et multipliciter invenitur erronea, sicut ex rationibus præallegatorum doctorum ostenditur. Proprietas autem constitutiva Patris exsistit paternitas; nec ulla persona formaliter constituitur sola negatione; et juxta inducta, innascibilitas auctoritatem et paternitatem præsupponit, et sequitur eam.

Sed et contra opinionem istam diffuse scribit Durandus, argumenta ejus solvendo, et motiva alterius positionis tangendo. Positivam quippe personam oportet per proprietatem positivam constitui, sicut et omne ens positivum per aliquid positivum formaliter tale est. Innascibilitas autem quum formaliter sit negatio aut privatio, de se nihil formaliter ponit: imo aliquid præsupponit, et super positivum fundatur, nec est relatio nisi per reductionem. Divinæ autem personæ constituuntur per proprietates directe atque formaliter relativas et positivas, vel ut alii opinantur, per hujusmodi origines, sicut ante probatum est.3

Hinc Thomas ad istud, an innascibilitas sit personalis proprietas Patris, respondens: Quemadmodum, inquit, in inferioribus quidquid consequitur ad esse perfectum rei, non est constitutivum illius; sic in divinis quidquid secundum intellectum præsupponit aliquid quo persona constituitur, non potest esse constitutivum personæ. Propter quod communis spiratio non potest esse proprietas personalis, quoniam præsupponit in Patre generationem activam, atque in Filio generationem pastivam, quibus illæ personæ constituuntur. Similiter innascibilitas, quum dicat negationem quæ fundatur super rationem principii, ut dictum est, præsupponit secundum intellectum rationem principii super quam fundatur, videlicet paternitatem. Idcirco non potest constituere Patris personam, nec esse proprietas personalis. Hæc Thomas.

Cujus dicti declaratio ac confirmatio est, quod hic scribit Durandus: Paternitas, inquiens, et innascibilitas generaliter sumptæ, non habent inter se ordinem, ita ut unum prius sit altero. Aliquis namque est pater, qui non est innascibilis, ut in hominibus patet. Innascibile quoque potest alicui convenire sine paternitate: ut si in divinis non esset nisi unum suppositum absolutum, ut putant Judæi et Sarraceni. Hinc intellectus unius non præsupponit intellectum alterius. Verumtamen prout divinis conveniunt, habent inter se ordinem, sic quod paternitas prior est innascibilitate: quia paternitas dicit primam relationem fundatam super auctoritatem principii universalis, innascibilitas vero dicit privationem essendi ab alio; sed prius et essentialius convenit universali principio esse primum principium primi producti, quam non esse ab alio. Hæc Durandus.

Solutio demum objectionum, ex dictis est clara. Innascibilitas enim secundum quod est notio atque proprietas, non dicit tantum negationem; et quamvis non nisi negationem insinuaret, adhuc aliquo modo Patrem notificaret, Augustino dicente: Non modica pars notitiæ Dei est, scire quid Deus non sit. Imo secundum divinum Dionysium, divina verius magisque proprie innotescunt nobis in vita hac per negativa, quam per positiva.4 — Ad secundum responsum est, quoniam ingenitum et innascibile multis modis sumuntur, et prout sunt notio ac proprietas Patris, non conveniunt Spiritui Sancto.

Footnotes

  1. Gen. ii, 4. ↩

  2. q. xxxiii, a. 4. ↩

  3. Cf. dist. xxvi, q. 2. ↩

  4. De Cœlest. hier. cap. II. ↩

Chapter 191 of 271