Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, An innascibilitas sit idem quod paternitas.

Videtur quod sic, quia in Filio idem sunt filiatio et nativitas. — Item, utrumque eorum est ipsemet Pater.

Ad hoc respondet Albertus: Una notionum istarum non prædicatur de alia, nec dici potest, Paternitas est innascibilitas; sicut nec dici potest, Ratio cognoscendi Patrem in quantum non est de principio, est ratio cognoscendi Patrem in quantum est principium Filii. Et sic non potest dici, Relatio qua refertur Pater in quantum non est de principio, est relatio qua refertur ad Filium. Notio quippe accipit esse notionis a ratione innotescendi; relatio autem accipit esse relationis a ratione referendi. Paternitas quoque et innascibilitas non habent oppositionem secundum aliquod genus oppositionis, sed sunt notiones et relationes disparatæ. Nec ex hoc quod uniuntur in una persona, confertur eis quod sint una relatio unave notio: sicut ex hoc quod albedo et musica uniuntur in Socrate, non confertur eis quod una sint qualitas. Hæc Albertus.

Qui etiam circa hoc quærit, an possit concedi quod paternitas sit innascibilis, sicut quod Pater est innascibilis. Et respondet quod si ly innascibilis tenetur adjective, non est concedendum quod vel paternitas aut essentia sit innascibilis: quoniam sic significatur innascibilitas inhærere paternitati sive essentiæ, quum tamen una notio non inhæreat alteri. Aut tenetur substantive, hoc est, innascibialis pro Patre: et sic conceditur utraque. Hæc idem.

Hinc Alexander: Distinctæ, inquit, sunt istæ proprietates, quia per paternitatem cognoscitur Pater ut est principium Filii; per innascibilitatem vero, ut a nullo. Quamvis ergo Pater et innascibilitas sint idem personaliter, quoniam eadem est persona cui convenit utraque notio ista; non tamen sunt unum et idem notionaliter, quoniam non est notio una et eadem, sicut nec eadem habitudo. — Denique tota Trinitas dicitur essentialiter auctor respectu creaturæ. Auctor quoque dicitur notionaliter, et hoc tripliciter: quia interdum importat innascibilitatem, ut quum dicitur absolute, Pater est auctor; quandoque vero paternitatem, ut quum dicitur, Pater auctor est Filii; aliquando spirationem activam, sicut quum dicitur, Pater est auctor Spiritus Sancti. Hæc Alexander.

Concordat Petrus, dicendo: Inter paternitatem et innascibilitatem colligitur differentia triplex. Prima, quia innascibilitas dicitur negative, paternitas positive. Secunda, quia innascibilitas dicitur per comparationem ad principium, paternitas autem per comparationem ad id quod est a principio, puta ad Filium, qui est a Patre. Tertia, quia innascibilitas ut est notio, præsupponit paternitatem in generali: quoniam prout est notio Patris, non est pura negatio, imo fundata est super rationem universalis principii, vel est ei conjuncta: ergo præsupponit in eodem habitudinem principii. Itaque secundum intellectum præcedit paternitatem et communem spirationem in generali. Hinc innascibilitas non potest idem esse quod paternitas, quamvis inseparabiliter concomitetur eam in divinis, non tamen in inferioribus. Hæc Petrus.

Insuper qualiter intelligenda sunt ista, clarius elucescit ex verbis Richardi, dicentis: Innascibilitas quantum ad id quod primo est de ejus significato, non est eadem notio cum paternitate. Sic enim innascibilitas dicit negationem principii, hoc est, ipsum innascibilem negat esse ab aliquo; paternitas vero dicit positivam relationem ad productum a Patre. Si autem consideretur innascibilitas quantum ad id quod secundario est de ejus significato, sic realiter idem est cum paternitate et activa spiratione. Innascibilitas namque secundario significat primitatem, quæ ad omnem emanationem et ad generationem atque spirationem se habet communiter, nec realiter differt ab eis, hoc est a paternitate seu generatione et activa spiratione. Hæc Richardus. — At vero Bonaventura respondet, quod innascibilitas etiam quantum ad secundarium suum significatum differt a paternitate: quoniam Pater dicit relationem principii solum quantum ad Filium; innascibilis vero dicit secundario primitatem plenitudinemve fontalem non solum ad generandum, sed etiam ad spirandum. — Sed ista faciliter concordan tur: quia Richardus vult dicere, quod innascibilitas et paternitas sint idem realiter, non tamen convertibiliter sicut superius et inferius; et quia primitas illa se habet in plus quam paternitas, dicit Bonaventura quod sint distinguenda.

Præterea quidam doctores hic quærunt, An Pater propter tres suas notiones valeat dici trinus. Quæ quæstio similis est quæstioni superius motæ, videlicet, utrum Deus propter quinque suas notiones dicendus sit quinus, sicut propter tres personas vocatur trinus. Ad quam supra ex Antisiodorensi responsum est.1

Richardus vero respondet ad prætactum quæsitum: Quamvis in Patre tres notiones exsistant, tamen in eo non est nisi una personalis proprietas, per quam in esse personali constituitur ab aliisque distinguitur. Personæ ergo divinæ juxta numerum proprietatum personalium numerantur, sicut et res creatæ penes formas substantiales; non autem penes proprietates, relationes seu notiones non personales nec constitutivas, sicut nec creata numerantur penes formas accidentales. Pater ergo est unus, non trinus: quia in eo est tantum una proprietas personalis. Hæc Richardus. — Idem Petrus.

Ad primum objectum in principio tertiæ quæstionis motum, dicendum quod nativitas et filiatio in Filio differunt nomine tantum, nec habent se ut positivum et privativum seu negativum, quemadmodum paternitas et innascibilitas: ideo non est simile. — Ad secundum, quod sicut non sequitur, Tam Pater quam Filius sunt divina essentia, ergo sunt una persona; ita non sequitur, Tam innascibilitas quam paternitas sunt idem quod Pater, ergo sunt notio seu proprietas una. Innascibilitas quoque in quantum pura negatio aut privatio, non censetur idem quod positivum seu Pater.

Hoc loco quærit Scotus, Utrum prima persona, videlicet Pater, constituatur positiva relatione ad secundam, puta ad Filium. Sed istud videtur ab eo sufficienter quæsitum et determinatum supra distinctione vicesima sexta, ubi quasi probabiliter tenuit, quod divinæ personæ constituuntur per absolutas proprietates:2 quod et hic rursus ait de Patris persona, et arguit ita: In Patre non est nisi essentia ingenita et spiratio atque relatio ad secundam personam, id est paternitas, qua refertur ad Filium. Relativa autem sunt simul natura: quocumque ergo prius est unum relativorum, et reliquum. Si igitur Pater constituitur paternitate, paternitas prior est Patris persona, ergo et filiatio, imo et Filius. Deinde ponit communem doctorum responsionem, dicendo: Dicitur quod relatio ut proprietas, constituit Patris personam, et præcedit generationem activam; sed ut relatio, sequitur. Istud autem non multum valet in re, quamvis in intellectu possit talis consideratio esse. Nam quæro de relatione secundum quod est proprietas, an sit ad se vel ad alterum: quoniam licet sit conceptus communis absoluto et relato, quia neutrum illorum includit conceptus ille de per se in suo intellectu; tamen nihil est subsistens tionem sequi: dum, inquam, sic dicunt, in se, nisi sit formaliter absolutum vel relativum. Ideo hæc proprietas ut hæc, aut est ad se vel ad alterum. Si est ad se, ergo persona constituta per eam, est ad se, nec dicitur relative; si vero est ad alterum, tunc ut proprietas erit relatio, et tunc non evadetur difficultas, licet alia ratio sit considerandi eam ut proprietas et ut relatio. — Contraria ergo opinio est, quod Pater non constituitur relatione, sed absoluta proprietate: quoniam non est intelligibile quod aliquis sit Pater nisi præintelligatur ingenitum, nec hoc nisi per positivum proprium: et non per essentiam, ergo per aliquid aliud. Primum patet, quia in ratione propinquæ potentiæ in divinis, requiritur convenientia suppositi ad agendum. Hoc autem in prima persona est non habere essentiam ab alio. — Hæc Scotus, qui disputationem istam prolixe prosequitur.

Verum sicut vicesima sexta distinctione p. 214 D' ostensum est, opinio ista est apertissime et impalliabiliter contra doctrinam Sanctorum, præsertim Augustini, Hilarii, Boetii et Anselmi, et contra Damascenum, Richardum de S. Victore, imo et contra doctrinam divini et magni Dionysii in libro suo de Divinis characteribus.3 Derogat quoque simplicitati divinæ, et est contra communem theologorum traditionem: imo (quod amplius ligat) et contra decretalem Innocentii in generali concilio, in qua conkinetur quod divinæ personæ ab invicem distinguuntur per proprietates. Quod certum est de proprietatibus relativis esse intelligendum, quum nullus doctor authenticus usque ad tempus illud legatur aliter docuisse. Denique motiva hæc Scoti nil prorsus concludunt, nec dicta valentissimorum doctorum Alexandri, Thomæ, Alberti, Bonaventuræ, sequaciumque eorum, invalidant. Nempe quum dicunt relationem considerari dupliciter, videlicet ut proprietatem et ut relationem, atque ut proprietatem constituere personam et actum notionalem præcedere, sed ut relain se tam id quod est personalis proprietatis (sicque constituit personam), tam id quod est relationis. Imo et ipsa subsistens est, nec realiter differt ab actione notionali: ideo non est judicandum de ea sicut de relatione creata. — Hæc isto in loco breviter tetigisse sufficiat, quia superius vicesima sexta distinctione diffusius sunt expressa. Videtur quoque in his Scotus sibi ipsi contrarius, quia jam paulo ante sensisse videtur, quod Pater constituatur per notionem innascibilitatis: quæ notio, secundum Augustinum, dicitur relative. Non ergo constituitur per proprietatem aliquam absolutam. Verumtamen (ut apparet) Scotus in his loquitur opinative magis quam assertive.

Footnotes

  1. p. 227 B'. ↩

  2. p. 213 D'. ↩

  3. p. 214 D' et s. ↩

Chapter 193 of 271