Skip to the text

Quæstio 4

Q Uarto principaliter quæritur, An imago conveniat soli Filio in divinis.

Videtur quod non. Primo, quia intellectuales creaturæ, ut homo et angelus, vocantur imago Dei. Sed Spiritus Sanctus incomparabiliter similior est Deo Patri quam aliqua creatura : ergo incomparabiliter præ illis convenit ei esse imaginem Dei. — Secundo, Spiritus Sanctus æqualis est Patri ac Filio propter eamdem magnitudinem quam habet cum illis. Ergo et perfecte similis est eisdem propter eamdem sanctitatem, æquitatem et pietatem cum ipsis : quemadmodum enim unum in quantitate facit æquale, sic unum in qualitate efficit simile. — Tertio, quoniam Damascenus testatur quod Spiritus Sanctus imago est Filii, sicut Filius imago est Patris. — Quarto, Spiritus Sanctus procedit per modum amoris : amor autem in similitudine fundatur. Ergo similitudo convenit Spiritui Sancto ex natura et vi suæ processionis.

In oppositum sunt quæ continentur in littera.

Hic primo videndum est quid sit imago, et qualiter intelligendæ sunt definitiones seu descriptiones ipsius; et item quot modis dicatur, ac qualiter appropriatum seu proprium sit nomen imaginis unigenito Filio Dei.

Circa primum scribit hic Thomas : Ratio imaginis in imitatione consistit. Dicitur enim imago quasi imitago. De ratione autem imitationis sunt duo consideranda, videlicet id in quo est imitatio, et ea quæ se imitantur seu quorum unum imitatur aliud. Porro id in quo vel respectu cujus est imitatio, est qualitas aliqua, seu forma per modum qualitatis significata. Hinc de ratione imaginis est similitudo. Nec hoc sufficit, sed oportet quod sit adæquatio aliqua in hujusmodi qualitate secundum quantitatem aut proportionem : ut in imagine parva est propotio partium ad invicem sicut in re magna cujus parvum illud exstat imago. Ideo ponitur adæquatio in definitione imaginis, quum dicitur : Imago est rei ad rem coæquandam indisecreta et unita similitudo. Exigitur quoque quod qualitas illa sit expressum et proximum signum naturæ ac speciei ipsius. Non enim dicimus quod qui imitatur aliquem in albedine, sit imago illius, sed qui imitatur alium in figura, quæ est expressum seu evidens et proximum signum naturæ specificæ. Videmus enim diversarum specierum in animalibus diversas esse figuras. Propter quod dixit Averroes : Sicut res differunt figuris, ita et formis suis specificis. — Ex parte etiam imitantium duo sunt consideranda, videlicet : relatio æqualitatis seu similitudo quæ fundatur in illo uno in quo se imitantur; et ultra hoc, ordo : quia posterius factum ad similitudinem alterius seu prioris, vocatur imago; et prius illud ad cujus similitudinem factum est, appellatur exemplar, quamvis unum interdum abusive ponatur pro alio. Idcirco Hilarius ad designandum relationem ordinemque imitantium se, dixit, Imago est ejus rei ad quam imaginatur; atque ad designandum id in quo est imitatio, addidit, Species indifferens. Definitio quoque imaginis quam sanctus ponit Hilarius, dicens, Imago est ejus rei ad quam imaginatur, species indifferens, datur per causam. Non enim species illa in qua fit imitatio, est imago : imo imago causatur ex indifferentia speciei. Unde et alii dicunt, Imago est rerum differentium eadem qualitas. Quæ etiam descriptio datur per causam, quia imago non est qualitas, sed relatio in qualitate fundata. Nec est circulatio, quum dicitur, Imago est ejus rei ad quam imaginatur; sed est ibi circumlocutio exemplaris, et ponitur in virtute dictionis unius.

Si autem objiciatur, quod creatura a Deo distat ac deficit infinite, ergo non habet cum Deo speciem indifferentem. Dicendum, quod unumquodque quantum attingit ad rationem indifferentiæ, tantum atingit ad rationem imaginis, et econtra : invenitur autem gradus perfectionis imaginis. Dicitur namque quandoque imago alterius, id in quo invenitur aliquid simile qualitati alterius quæ designat et exprimit naturam ipsius, quamvis illa natura non inveniatur in ea: quemadmodum lapidea statua dicitur imago hominis. Sicque imago Dei est in creatura, et imago regis in nummo. Et hic est imperfectus modus imaginis. Perfectior vero modus imaginis est, dum qualitati quæ designat naturam subest eadem natura in specie, sicut est imago hominis patris in filio suo, quoniam habet similitudinem in figura, et in natura quam figura designat. Perfectissima vero imaginis est ratio, quando eadem numero forma et natura est in imitante et in eo quod imitatur. Sicque Filius Dei perfectissima est imago Patris æterni, quoniam omnia attributa divina per modum qualitatis significata quæ sunt in Patre, sunt in Filio eadem numero. — Hæc Thomas in Scripto, de definitionibus imaginis.

Idem scribit in prima parte Summæ, quæstione tricesima quinta, ubi et addit: Ad rationem imaginis non sufficit ratio similitudinis seu figuræ, imo exigitur et origo: quia ut asserit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum, unum ovum non est imago alterius, quia non est expressum de illo. Ad hoc ergo quod aliquid sit vere ac proprie imago, requiritur quod procedat ex alio simili ei in specie, vel saltem in signo speciei. Ea vero quæ processionem seu originem in divinis important, personalia nuncupantur: hinc imago proprie nomen est personale. Hæc in Summa.

Insuper de hoc, utpote, an imago in divinis personaliter et relative dicatur, in Scripto scribit Thomas hoc loco*: Imago dupliciter sumitur: primo, pro eo quod imitatur alterum; secundo, pro eo in quo consistit imitatio. Primo modo, qui et proprius est, divina essentia non potest dici imago, sed exemplar, cujus imago est creatura. Nempe ante divinam essentiam nihil est quod ipsa imitetur. Sed una persona hoc modo imago est ejus a qua emanat. Sed sumendo imaginem secundo modo, divina essentia est imago, quia in ipsa est imitatio duplex: una personæ ad personam, secundum quod Filius in natura divina quam habet a Patre imitatur eumdem; alia est imitatio creaturæ ad Creatorem imperfecta, et secundum aliquam participationem bonitatis aut perfectionis divinæ. Primo modo, imago in recto significat divinam essentiam, in obliquo personas. Sic etenim idem est imago quod divina natura personarum in ea se imitantium. Hæc Thomas.*

De his hic plura ex Thoma aliisque conserberem, nisi supra distinctione tertia et aliis quibusdam distinctionibus essent præhabita.1 Nihilo minus aliqua breviter addam quæ ibi forsan non sunt inducta.

Itaque de hoc, an imago tantum conveniat Filio, scribit hic Doctor sanctus: Imago prout personaliter dicitur, tantum convenit Filio, et non Spiritui Sancto. Cujus ratio diversimode assignatur. Quidam etenim dicunt, quod quum imago dicat imitationem in exterioribus, et notionalia sint in divinis quasi exteriora, Filius convenienter dicitur Patris imago, quoniam imitatur Patrem in aliqua notione, utpote in communi spiratione; non autem Spiritus Sanctus, qui nullam notionem habet cum Patre communem. Sed hoc non videtur conveniens propter duo. Primo, quoniam notionalia in divinis non magis se habent per modum exteriorum quam essentialia, potissime ea quæ assequuntur substantiam; ideo imitatio in illis, scilicet essentialibus, adhuc faceret rationem imaginis. Secundo, quia penes relationem originis non attenditur in divinis similitudo neque æqualitas, nec dissimilitudo nec inæqualitas, ut habitum est supra ex verbis Augustini, distinctione vicesima. — Hinc alii dicunt, quod impossibile sit unius rei plures esse imagines immediate in rem illam ducentes, nisi per materiam divisas; nec econtra idem potest esse imago plurium, nisi taliter divisorum. Quod rursus stare non potest propter duo. Primo, quoniam dici posset quod sicut Spiritus Sanctus refertur ad Patrem et Filium sicut ad unum principium, ita sit imago amborum tanquam unius principii sui, quemadmodum homo vocatur totius Trinitatis imago. Secundo, quoniam non est major ratio cur non valeant esse unius plures imagines, quam quod uni sint plures similes et æquales : nam quod uni sunt plures similes et æquales, est per distinctionem relationum. — Hinc dicendum cum aliis, quod quamvis diversitas rationis attributorum non sufficiat ad distinctionem processionum realem, sufficit tamen ad diversas notiones earum, ut dictum est supra distinctione decima tertia.2 Ideo quamvis Spiritus Sanctus sua processione accipiat divinam naturam, tamen quum sua processio non sit per modum naturæ, et per consequens non dicatur Filius, sic Filius ex ratione et modo suæ processionis habet quod sit imago, et in quantum procedit ut Filius, quoniam Filius nominatur ex hoc quod habet naturam Patris, et in quantum procedit ut Verbum, nam verbum est quædam similitudo rei intellectæ in intellectu. Spiritus Sanctus autem non habet hoc ex ratione suæ processionis, quia procedit ut amor. Ideo sicut non dicitur Filius, quamvis accipiat sua processione naturam Patris; ita nec imago, quamvis similitudinem habeat cum Patre. Hæc Thomas in Scripto.

Porro in prima parte Summæ, quæstione tricesima quinta :3 Doctores (inquit) Græcorum communiter dicunt Spiritum Sanctum esse imaginem Patris ac Filii, sicut Filius imago est Patris. Doctores vero Latini soli Filio attribuunt nomen imaginis, quia hoc non invenitur in Scriptura canonica nisi de Filio, de quo fertur ad Colossenses, Qui est imago Dei invisibilis;4 et ad Hebræos, Qui quum sit splendor gloriæ et figura substantiæ ejus.5 Et causam hujus quidam assignant, dicentes quia imaginis non est imago, Filius autem imago est. Sed hoc nihil est quando non itur in infinitum. Hæc in Summa.

Verumtamen ratio illa quam Thomas in Scripto redarguit, cur scilicet Spiritus Sanctus non vocatur imago, non videtur penitus refutanda, quia et aliqui magni eam assignant.

Unde et Petrus : Ex tribus (ait) causis colligitur quare solus Filius dicatur imago in divinis. Una, ex parte ejus a quo procedit : quia Filius procedit ab uno, Spiritus Sanctus a duobus; unum autem magis repræsentativum potest esse unius, quam unum duorum, præsertim in quantum sunt duo. Secunda, ex parte modi procedendi : quoniam Filius procedit per modum naturæ, Spiritus Sanctus per modum voluntatis; intentio autem naturæ magis de se tendit ad assimilationem, quam intentio voluntatis. Tertia, ex ratione alterum producendi : quia imago attenditur maxime circa exteriorem habitudinem; Filius autem convenit cum Patre non solum in interiori essentia, sed etiam in habitudine principii ad aliam personam, videlicet ad Spiritum Sanctum. Hæc est ratio Richardi de S. Victore. Hæc Petrus.

Concordat Richardus, et addit quod imago communiter sumpta accipitur in divinis vel solum essentialiter, scilicet pro divina essentia, vel essentialiter et personaliter simul, videlicet pro unitate essentiæ et trinitate personarum, ad quarum imitationem facta est rationalis creatura. Græci autem, dicentes quod imago Filii est Spiritus Sanctus, accipiunt imaginem large pro omni re producta ab alio in similitudinem substantiæ. Sed positio Latinorum est convenientior, quia Scripturis conformior. Hæc Richardus.

Præterea ratio qua Thomas improbat quod aliqui dicunt ideo Filium dici imaginem Patris magis quam Spiritum Sanctum, quoniam Filius convenit cum Patre in notione, utpote in communi spiratione, non videtur idonea. Allegat enim Augustinum supra vicesima distinctione dicentem, quod secundum relationem originis non attenditur in divinis similitudo, æqualitas, dissimilitudo aut inæqualitas.6 Sed Augustinus non dicit hoc ibi nec alibi, et si alicubi ait hoc, non tamen ad istum sensum quo id Thomas allegat. Sciendum ergo, quod supra distinctione vicesima allegantur verba Augustini contra Maximinum Arianum probare conantem quod Filius minor sit Patre, quia genitus est ab illo. Quum enim sit genitus, accepit a Patre essentiam atque potentiam: ergo ex se impotens est. Ad quod Augustinus respondet, non sequi, Genitus est, ergo minor est generante: quia eamdem accipiendo a Patre naturam ac potestatem per generationem, æqualis est Patri; atque in multis videmus, quod genitum accipit nascendo gignentis naturam. Ecce quod Augustinus non dicit hoc, sed magis contrarium. Denique de ratione patris proprie dicti, est quod habeat filium in natura similem sibi. Nam pater sic definitur, quod sit res producens sibi simile in natura; vel pater est qui de sua substantia producit sibi similem in natura: sicque similitudo de ratione est patris, et paternitatem concernit. — Amplius, ipsemet Thomas probat Filium esse imaginem Patris ratione originis seu suæ processionis, utpote generationis, quia procedit per modum naturæ et intellectus. Generatio autem in divinis est ipsa paternitas; et si ratione ab invicem distinguantur in quantum diversimode significantur, tamen utrumque dicitur relative, quemadmodum et origo atque processio.

Istud idcirco sic tango, quia doctores præcipui, imo et ipsius Thomæ magistri Alexander et Albertus, præfatam rationem assignant, et alia quædam affirmant quæ Thomas hic reprobat.

Alexander quippe: Imago, inquit, est expressa similitudo, quæ in creaturis determinatur quantum ad figuram, quantitatem et materiam: in creaturis enim filius materiam habet a patre. In divinis autem determinatur simpliciter quantum ad naturam et rationem naturæ. Est enim Filius ens a Patre, communicans cum Patre in natura, et ratione naturæ, hoc est in notione qua sunt unum principium Spiritus Sancti. Porro Spiritus Sanctus habet unitatem cum Patre in essentia, sed non in communi notione qua ab eis persona alia producatur. Quumque ratio imaginis sit ens ab alio, indifferens illi in natura et ratione naturæ; ideo esse imaginem Patris convenit Filio, non Spiritui Sancto. Ratio quoque imaginis posita ab Hilario, convenit Filio tantum: quoniam nomine speciei intelligit Hilarius non solum conformitatem naturæ, sed etiam communitatem notionis. — Et hoc est quod dicit Richardus in libro suo de Trinitate: Si Filius recte dictus est imago Patris ratione expressæ similitudinis, cur non etiam Spiritus Sanctus, qui utrique similis est et æqualis? Sed hujus quæstionis nodum (ut credo) celeriter solvimus, si ad proprietatum considerationem recurrimus. Commune etenim est tribus personis, plenitudinem omnem habere; commune vero Patri ac Filio, non tam habere quam dare; proprium autem Spiritui Sancto, eam habere nec alii dare. In hoc igitur solus Filius expressam similitudinem Patris in se habet et imaginem, quod sicut divinitatis plenitudo manat de uno, ita de alio.

Insuper Filius vocatur multipliciter Patris imago. Uno modo, quasi effective: quoniam Pater per Filium quasi per artem exemplaremque rationem creaturis imprimit sui imaginem, quemadmodum artifex imprimit æri imaginem Herculis ex imagine Herculis in suo animo consistente. Et quia sicut a Patre per Filium est in nobis imago creationis, ita a Spiritu Sancto imago recreationis; idcirco Spiritus Sanctus Filii imago vocatur a Damasceno. — Amplius, salvo semper meliori judicio, Spiritus Sanctus non potest proprie dici imago Filii, quum Filius sit imago, sicque si Spiritus Sanctus diceretur imago Filii, imaginis esset imago: quod non convenit dicere. Et est exemplum: Dum a re exteriori nascitur similitudo in mente artificis, expressa imago est. Si autem per eam artifex statuam operetur ad similitudinem Herculis, non dicetur statua illa imago similitudinis consistentis in mente, sed Herculis. Nec dicitur Spiritus Sanctus esse Patris imago, quia non est expressissima similitudo ipsius, quia in Filio est expressior similitudo. — Proprie quoque non dicitur imago nisi unius dumtaxat, ut imago Achillis non est nisi Achillis. Itaque Filius proprie dicitur imago et speculum, quia in eo videtur Pater, quem repræsentat: sicut et Verbum dicitur, quia Patrem notificat. — Hæc Alexander.

Albertus demum pro parte hæc eadem scribit: Ad intellectum (inquiens) imaginis tria (ut mihi apparet) concurrunt. Primo, quod sit alterius, quoniam nihil sui ipsius est imago proprie. Secundo, quod ducat in unum tantum: non enim potest esse immediata ductio imaginati in duos ut duo sunt, sed potest esse mediata, ita quod primo ducat in alium, et consequenter in alium. Tertium est, quod perfecte impleat repræsentando naturam: quod commune est Filio atque Spiritui Sancto, licet non eadem ratione. Hæc Albertus.

His quoque concordat Ægidius, declarans tres rationes prætactas propter quas Spiritus Sanctus dicitur non esse imago in divinis, validas esse.

At vero Durandus scribit hic quædam præinductis contraria, dicens quod imago non convenit proprie in divinis, quia nec essentiæ nec personis: quoniam de ratione imaginis est similitudo. Inter divinas autem personas non est propria et realis similitudo, quoniam talis similitudo non est inter divinas personas quoad relationes originis: quia secundum Augustinum, quis de quo, non est quæstio æqualitatis nec similitudinis.7 Oportet ergo quod attendatur secundum essentiam acceptam sub ratione qualitatis. Divinæ autem personæ sunt in essentia unum et idem, ergo non similes in eadem. Similitudo namque et identitas distinguuntur, et unum super quod fundatur similitudo, non est unum numero, sed specie.

Verum ista opinio videtur non solum erronea, sed item periculosa. Primo, quia Scriptura canonica loquendo simpliciter, attribuit unigenito Filio esse imaginem

Patris, sicut et esse Verbum illius. Secundo, quia doctores et sancti Patres concorditer dicunt Filium proprie ac solum esse imaginem Patris, imo quod sit naturalis, perfecta et unica Patris imago: quæ autem naturaliter et perfecte ac unice conveniunt divinæ personæ, conveniunt ei et proprie. Tertio, quia super illud Joannis, Ego et Pater unum sumus, loquitur Augustinus, quod Filius Dei hoc dixit propter omnimodam similitudinem quæ ei cum Patre est, et diffuse prosequitur ibi qualiter Filius Dei sit Deo Patri perfecte ac summe simillimus.8 — Hinc Alexander, Albertus et alii dicunt, quod Filius est expressissima similitudo ac imago Patris; vel si hoc aptius sonat, quod in Filio est expressissima similitudo cum Patre. Quod autem tam excellentissime convenit Filio, convenit ei et proprie, imo et propriissime. Et sicut paternitas ex natura rei per prius convenit Deo, et creaturis per quamdam participationem imitationemque tenuem, sicut ait Apostolus, Pater Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas nominatur in cœlo et in terra;9 sic similitudo et imago ex natura rei primo ac propriissime atque plenissime dicuntur et competunt in divinis, et in creaturis dumtaxat per tenuem participationem imperfecte imitativam.

Ad motivum ergo Durandi respondeo, quod Filio proprie convenit esse imaginem tam quoad notionem seu relationem originis, quæ est communis spiratio, sicut jam patuit ex Richardo de S. Victore, Alexandro, Alberto, Petro, Ægidio; tam quoad essentiam per modum formæ seu qualitatis vel quasi qualitatis significativam, videlicet quoad omnia attributa divina. — Quumque objicitur, quod secundum Augustinum, quis de quo, non est quæstio æqualitatis aut similitudinis; dico quod verum est loquendo formaliter, directe, et immediate, non autem concomitanter. Nempe quis de quo, est quæstio originis: sed in divinis origo est ipsa relatio, sicut

B Patre est, et diffuse prosequitur ibi qualiter Filius Dei sit Deo Patri perfecte ac summe simillimus. — Hinc Alexander, Albertus et alii dicunt, quod Filius est expressissima similitudo ac imago Patris; vel si hoc aptius sonat, quod in Filio est expressissima similitudo cum Patre. Quod autem tam excellentissime convenit Filio, convenit ei et proprie, imo et propriissime. Et sicut paternitas ex natura rei per prius convenit Deo, et creaturis per quamdam participationem imitationemque tenuem, sicut ait Apostolus, Pater Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas nominatur in cœlo et in terra; sic similitudo et imago ex natura rei primo ac propriissime atque plenissime dicuntur et competunt in divinis, et in creaturis dumtaxat per tenuem participationem imperfecte imitativam.

D Ad motivum ergo Durandi respondeo, quod Filio proprie convenit esse imaginem tam quoad notionem seu relationem originis, quæ est communis spiratio, sicut jam patuit ex Richardo de S. Victore, Alexandro, Alberto, Petro, Ægidio; tam quoad essentiam per modum formæ seu qualitatis vel quasi qualitatis significativam, videlicet quoad omnia attributa divina. — Quumque objicitur, quod secundum Augustinum, quis de quo, non est quæstio æqualitatis aut similitudinis; dico quod verum est loquendo formaliter, directe, et immediate, non autem concomitanter. Nempe quis de quo, est quæstio originis: sed in divinis origo est ipsa relatio, sicut paternitas, generatio; et ex origine seu generatione consequitur personam originatam, productam seu genitam, genitori esse similem et æqualem, imo et consubstantialem, sicut ostensum est. — Quum vero objicitur, quod unum super quod fundatur similitudo, est unum specie, non numero:10 dico quod verum est in creaturis, in quibus unum numero nequit esse in pluribus; non autem in divinis, in quibus una numero essentia est in supergloriosis et superbenedictis superaltissimisque personis. Nec unitas illa minuit, sed auget, complet et perficit rationem imaginis, ita quod eminentissime convenit Filio, prout Albertus, Thomas, Petrus, Richardus Ægidiusque declarant. — Quumque objicitur, quod Filius in essentia est unum et idem cum Patre, ergo non similis: dico quod quamvis essentia sit in se penitus una et eadem, sicut et quodlibet attributum, tamen modus quo est in Patre distinguitur a modo quo est in Filio, in quantum Pater habet eam a se ipso, id est fontaliter et non ab alio, Filius autem a Patre; et ita diversa consideratione sunt in essentia unum et idem, et Filius in ipsa essentia attributaliter significata, hoc est, in sapientia, sanctitate, justitia, est similis Patri. In divinis quoque unitas seu identitas et similitudo realiter idem sunt, sicut essentia et persona. Ideo penes idem in re potest utrumque attendi, dum ipsæ personæ quarum una fertur imago alterius, ab invicem realiter distinguantur: quia nihil proprie est sui ipsius imago.

Postremo Henricus Quodlibeto quarto movet hanc quæstionem, an Spiritus Sanctus possit dici imago sicut et Filius. Ad quod respondet per omnia sicut modo ex Thoma responsum est.

Durandus vero hic scribit, quod esse imaginem convenit tam Filio quam Spiritui Sancto, magis tamen Filio, per appropriationem: et in hoc videtur Durandus Græcus effectus. Unde et ipse allegat ad hoc Græcorum doctores. Sed nostrum est sequi doctores Latinos, non tamen contradicere Græcis in quibus catholice sunt locuti. — Quod vero Durandus ait, esse imaginem magis convenire Filio per appropriationem, non videtur rite prolatum: quoniam si imago proprie sumatur, non est nomen appropriatum, sed proprium Filio, sicut et verbum, secundum Augustinum et alios sanctos catholicosque doctores. De hac demum materia ex Antisiodorensi et Guillelmo Parisiensi atque Udalrico supra allegata sunt multa.11

Footnotes

  1. quæst. 6. ↩

  2. Cf. t. XIX, p. 493C' et s. ↩

  3. art. 2. ↩

  4. Coloss. 1, 15. ↩

  5. Hebr. 1, 3. ↩

  6. p. 276 D'. ↩

  7. dist. xx, G. ↩

  8. Joann. x, 30. ↩

  9. Ephes. III, 14, 15. ↩

  10. dist. v, q. 2. ↩

  11. dist. x, q. 1, p. 435A, 444C, 445D. ↩

Chapter 194 of 271