Quæstio 2
Secundo principaliter quæritur, Utrum ingenitus seu innascibilis dicatur secundum substantiam vel secundum relationem.
Sed ad istud ex dictis patet solutio: tamen aliquid plenius potest super hoc dici.
Itaque Bonaventura respondet: Omnes in hoc conveniunt quod ingenitus dicitur secundum relationem, sed differenter. Nam quidam dixerunt, quod ingenitus solum dicit relationis privationem, idque sufficere ad hoc quod dicatur notionaliter: quia privatio potest esse principium distinguendi et innotescendi, sicut ovis non signata distinguitur a signata; negatio quoque dicit nobilitatem, sicut non regi nobilitas est in rege, et non causari in causa, ac non produci in producente. Sed ista opinio stare non valet, quia pura negatio non distinguit. Negatio namque relationis de essentia dicitur; nec dicit nobilitatem, quia omnis nobilitas dicit aliquid positivum. — Alii ergo dixerunt, quod ingenitus dicitur relative ac positive, quia privando unam relationem, ponit aliam: quemadmodum inæquale privando æqualitatem, ponit relationem illi oppositam. Sic ingenitus privando relationem ad genitorem, ponit relationem oppositam ad non genitorem. Et hoc dicunt sensisse Augustinum, libro de Trinitate dicentem: Sicut genitus refertur ad genitorem, ita non genitus ad non genitorem. Sed nec hoc potest salvari, quia non genitus aut dicitur ad principiatum, aut ad principium: si ad principiatum, ergo respectu illius non potest dici hoc nomen, ingenitus, quum genitus dicatur in respectu ad principium, et idem significatum sit nominibus geniti atque ingeniti, solaque differant negatione. Ergo necesse est quod ingenitus dicatur respectu principii: sicque Pater poneretur habere principium.
B — Hinc tertius modus dicendi est, quod ingenitus prout est notio Patris, dicit relationem partim privative partimque positive. Idcirco notandum, quia ut ait Augustinus, idem est ingenitus et non genitus. Non genitus autem tripliciter accipi potest, sicut non album, quoniam potest esse negatio in genere, vel extra genus, vel partim in genere et partim extra genus. Ingenitus enim importat ordinem in ratione generis remoti, et ordinem ad principium in ratione proximi, ac etiam ordinem talem per modum naturæ in ratione completivi. Si ergo ingenitus sit negatio extra genus, sic dicitur ingenitum quod non generatur, nec etiam habet ordinem aut relationem: et sic dicit pure privationem, et dicitur de essentia; nec dicitur secundum substantiam, neque secundum relationem, eo quod solum privatio sit. Alio modo potest ingenitus esse negatio in genere, et vocatur ingenitum quod non generatur, habet tamen ordinem seu relationem ad principium: sicque dicit relationem abstractam; non tamen ex hoc dicit nobilitatem. Et sic convenit Spiritui Sancto, non tamen est notio. Tertio modo potest esse negatio quodammodo in genere, et quodammodo extra genus. Sicque nominatur ingenitum quod non generatur, habet tamen ordinem non ad principium de quo sit, sed ad principiatum seu productum ab ipso: sicque dicit nobilitatem, et est notio Patris. — Verum quoniam ingenitus de ratione sui nominis non videtur dicere nisi privationem vel negationem generationis, idcirco dicendum est quarto modo, quod ingenitus secundum quod proprie convenit Patri, dicit relationem privative, et ex hoc ipso dicit ex consequenti relationem positive, quia non generari dicitur qui simpliciter non generatur : et sic convenit non tantum Patri, sed essentiæ quoque ac Spiritui Sancto. Sed ultra hunc intellectum, prout proprie convenit Patri, addit quod Pater non generatur, nec per generationem accipitur : et ita excluditur essentia, quæ per generationem accipitur; sed sic adhuc convenit Spiritui Sancto. Itaque prout convenit soli Patri, sic appellatur ingenitus, qui nec generatur, nec per generationem accipitur, nec generationem consequitur. Per quorum primum excluditur Filius; per secundum, essentia; per tertium, Spiritus Sanctus, cujus processio generationem aliquo modo consequitur. Sicque ingenitus includit paternitatem plenitudinemque fontalem. Hæc Bonaventura.
Alexander quoque hic asserit : Augustinus in libro de Trinitate, contra Arium dicit : In divinis non sequitur, Hoc non prædicatur secundum substantiam, ergo prædicatur secundum accidens; sed in creaturis id sequitur, in quibus relatio continetur sub accidente: in divinis autem non est ut accidens, sed retinet modum suum. Arius autem sic arguebat : Quidquid dicitur de Deo, dicitur de eo secundum substantiam vel secundum accidens. Sed esse ingenitum prædicatur de Patre, et esse genitum de Filio. Ergo utrumque secundum substantiam dicitur : ergo Pater et Filius substantialiter distinguuntur. Ad quod quinto de Trinitate Augustinus respondet : Quidquid de Deo dicitur, secundum substantiam dicitur. Ergo quod dictum est, Ego et Pater unum sumus, secundum substantiam dictum est :1 ergo Pater et Filius secundum substantiam unum et idem sunt. Deinde ostendit Augustinus ibidem, aliquid dici de Deo non solum secundum substantiam, sed et secundum relationem. Hæc Alexander.
Hinc fatetur Richardus, respondendo ad quæstionem qua quæritur, utrum innascibilitas sit realis relatio : Innascibilitas quantum ad id quod primo significat, non est realis relatio, sed negatio alicujus realis relationis, quum sit negatio emanationis ab alio; quantum vero ad id quod secundario importat, dicit rem aliquam, puta primitatem ad omnem emanationem. Quæ primitas dicit habitualem respectum ad originatum : unde videtur in se comprehendere et illam proprietatem quæ formaliter est (ut sic loquar) de significato potentiæ generativæ, et illam quæ formaliter est de significato potentiæ spirativæ. — Porro quum dicitur, quod non genitus refertur ad non genitorem, intelligendum est hoc de relatione secundum rationem tantum. Nec nego quin innascibilitas quantum ad id quod primo significat, importet relationem secundum rationem : quia negationes dici possunt res rationis, in quantum apprehenduntur a ratione per suas affirmationes. Relatio autem quæ consequitur id quod per eam refertur non nisi secundum quod ab intellectu apprehenditur, dicitur relatio secundum rationem, non secundum rem. Hæc Richardus.
Præterea circa hæc asserit Petrus : Aliquid dicitur esse in genere dupliciter. Primo, per se, ut quod recipit generis prædicationem : sicut homo est in genere substantiæ. Secundo, per reductionem : et hoc dupliciter. Primo, per reductionem directam, ut principium generis : sicut punctus est in genere quantitatis; materia et forma substantialis, in prædicamento substantiæ. Secundo, per reductionem indirectam, puta per aliud : ut privationes et negationes reducuntur ad idem genus cum habitibus et affirmationibus suis, per quas habent esse atque cognosci. Hæcque reductio fit non per ipsam negationem, quæ in nullo genere ponit, sed per rem negatam : quoniam esse intelligitur in non esse, et affirmatio in negatione, ut primo Perihermenias dicitur. — Si autem objiciatur, quod negatio addita termino relativo, negat relationem: ergo innascibilis seu ingenitus non est in genere relationis. Dicendum, quod quamvis negatio removeat prædicationem generis, sicque removeat esse in genere per se, non tamen removet reductionem ad genus. Hæc Petrus.
Footnotes
-
Joann. x, 30. ↩
Chapter 192 of 271