Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, An Pater et Filius se invicem diligant Spiritu Sancto.

Et quidem de hac materia dicta sunt aliqua supra distinctione decima. In hac autem quæstione multæ quæstiones continentur implicitæ: prima, an Pater diligat Spiritu Sancto; secunda, an Filius diligat Spiritu Sancto; tertia, an Pater et Filius se invicem diligant Spiritu Sancto. Denique sicut Magister acute tangit in textu et arguit, grandis est difficultas quæstionis istius: quæ tamen nunc a præclaris doctoribus evidenter, quantum ab humana imbecillitate fieri potest in vita hac, declarata atque soluta est. Duoque sunt quæ præcipue reddunt eam ad solvendum difficilem. Primum est, quia B. Augustinus manifeste retractat et negat affirmativam partem quæstionis huic consimilis, utpote, utrum Pater sit sapiens sapientia genita, quum tamen in utraque videatur eadem ratio. Nam sicut Deo idem est esse et sapere seu intelligere, sic idem est Deo esse atque diligere. Et hoc est secundum quod facit hic difficultatem, eo quod tam sapere quam diligere, seu tam intelligere quam velle, in divinis est absolutum: sicque convenit unicuique summæ ac adorandæ personæ per se et per suam essentiam, et qua ratione unum, etiam aliud videtur posse relative ac notionaliter accipi; et sic in præfatis quæstionibus erit eadem negandi concedendique ratio.

Primo igitur quæro, An Pater diligat Spiritu Sancto. Videtur quod non. Primo, quoniam Pater se ipso est: ergo se ipso diligit, quia in eo sunt penitus idem esse et diligere, et utrumque ei convenit absolute. — Secundo, Pater in se et per se omnino perfectus est: ergo diligere sicut et omnis perfectio reliqua, competit ei ex se et per se, non ab alia quacumque persona. Hinc quidam sic arguunt: Quum dicitur, Pater diligit Spiritu Sancto, oportet quod ablativus ille in alicujus causæ habitudine construatur vel rationem formalem designet. Talis autem constructio potest resolvi et exponi per aliquam præpositionem designantem hujusmodi causam aut rationem. Si ergo Pater diligit Spiritu Sancto, ergo diligit a Spiritu Sancto, vel per Spiritum Sanctum, vel ex Spiritu Sancto: quorum nullum potest concedi, eo quod Spiritus Sanctus nullam habeat rationem aut habifudinem principii respectu Patris, sed econtrario. — Tertio, quum dicitur, Pater diligit Spiritu Sancto, verbum istud, diligere, importat actum essentialem aut notionalem: si essentialem, ergo pari ratione Pater est, vivit et vult Spiritu Sancto; si notionalem, ergo Pater spirat Spiritu Sancto, quum diligere notionaliter sumptum, sit spirare.

Eisdem et consimilibus rationibus potest probari, quod Filius non diligat Spiritu Sancto, et item quod Pater ac Filius non diligant se invicem Spiritu Sancto. Quod etiam specialibus rationibus potest probari: quoniam si sic, sequi videtur quod Pater diligat se ipsum Spiritu Sancto, similiter Filius, atque quod Pater et Filius diligant rationales et intellectuales creaturas Spiritu Sancto.

Posset quæri, an Spiritus Sanctus diligat se per se et ex se, et an diligat Patrem et Filium per se. Omnes quæstiones hæ dependent, et eamdem seu similem requirunt declarationem ac solutionem.

Circa hæc scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro primo: Dicunt quidam, quod quum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, ablativus ille, Spiritu Sancto, non est causativus, sed significativus. Nam Spiritus Sanctus non est causa nec quasi causa quod Pater et Filius se diligunt, sed signum: quia hoc ipsum quod Pater et Filius simul eodem modo atque concorditer spirant Spiritum Sanctum, signum est mutuæ dilectionis eorum. Filius autem non est ita expresse signum, quod Pater sit sapiens. Ideo non conceditur ista: Pater est sapiens sapientia genita. Quamvis etenim Filius, quum factus est homo, indicavit nobis sapientiam Patris; tamen in quantum est ab æterno Deus, non est ita expresse signum scientiæ Patris. — Magister Præpositivus ait, quod quum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, iste sit sensus, Pater et Filius diligunt se per Spiritum Sanctum; et quod ly per notat subauctoritatem. Est equidem regula, quod præpositio per juncta verbis transitivis, notat subauctoritatem; cum aliis vero, auctoritatem. Quum enim dico, Rex corripit cives hujus civitatis per præpositum, per notat subauctoritatem; si autem dicitur, Iste est bonus per illum, notat auctoritatem. Similiter quum dico, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto vel per Spiritum Sanctum, notatur subauctoritas per ablativum et per ly per propter transitionem verbi. Idcirco est vera, estque sensus: Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto vel per Spiritum Sanctum, id est, Spiritus Sanctus diligit Patrem et Filium, et hoc habet a Patre. Hæc vero est falsa, Pater est sapiens Filio vel per Filium: quia notatur auctoritas per ablativum et per præpositionem, quum non sit ibi transitivum; sicque præpositio illa exigeret quod Filius esset auctor Patri quod ipse Pater est sapiens.

Contra primam opinionem objicitur, quia quod Pater genuit Filium, qui est summa sapientia, cujus radii sunt omnes sapientiæ creatæ, est expressissimum signum quod Pater est sapiens: ergo illa esset vera, Pater est sapiens Filio. — Item, signum non convenit eis quorum est signum. Si ergo Spiritus Sanctus non est nisi signum quod Pater et Filius diligunt se, non esset nexus nec amor amborum: non enim est nexus Patris et Filii nisi quia est amor utriusque.

Consimilis objectio fieri potest contra opinionem secundam, quia per hoc quod Spiritus Sanctus diligit Patrem et Filium et habet hoc ab eis, non est Spiritus Sanctus nexus utriusque: sicut si ego diligo duos, non propter hoc sunt inter se connexi; imo possunt esse inimici ad invicem. — Item, Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio per modum benignitatis, et ita ut donum atque ut primum donum, quod est amor: ergo Spiritus Sanctus proprie amor est quo Pater diligit Filium et econtra. Sed amor proprie loquendo informat Patrem et Filium, ita quod inest eis non inhæsive. Ergo quum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, ablativus proprie est formalis.

Quod quidam concedunt, dicentes quod dilectio proprie dicitur de Spiritu Sancto. Et ad objecta respondent, quod dilectio in divinis interdum sumitur essentialiter, dicente Apostolo, Pater transtulit nos in regnum Filii dilectionis suæ, id est Filii sui dilecti; aliquando personaliter, secundum quod amor proprie dicitur de Spiritu

Coloss. 1, 13.

Sancto : sicque accipitur dilectio, quum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto; et ita diligere non significat esse, sed sapere et intelligere significat esse. — Denique, primo et summo verbo omnia sunt dicibilia : ergo primo et summo amore omnia sunt amabilia. Formaliter ergo Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, prout ablativus formalis est. — Præterea, in Deo sunt omnia bona, ergo et amor naturalis ac amor gratuitus. De naturali amore intelliguntur prætacta verba Apostoli. Quum ergo dilectio Dei naturalis sit essentialis, oportet quod amor gratuitus sit personalis. Quamvis enim in Deo sint idem in re amor naturalis atque gratuitus, sicut essentia et persona; tamen uno nominato, alter non nominatur. Ideo amor gratuitus proprie dicitur Spiritus Sanctus. — Amplius, Augustinus dicit : Non est alter amborum quo genitus a genitore diligitur genitoremque diligit genitus, nec dono alicujus superioris sed suo dono proprio sunt conformes formaliter. Ergo Spiritus Sanctus proprie est amor et nexus ac concordia Patris et Filii.

Verumtamen contra positionem istam, quam sine præjudicio sententiæ melioris concedimus, objici potest : Diligere, est alicui bonum velle. Si ergo Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, ergo volunt sibi bonum Spiritu Sancto. Sed velle, in Deo est esse : quoniam posse, scire, velle, sunt tria operandi principia, quæ in Deo sunt ipsum esse ipsius. Si ergo Pater et Filius volunt Spiritu Sancto, ergo sunt Spiritu Sancto : et sic sunt ab ipso, non ipse ab eis. — Rursus, una est beatitudo Patris et Filii et Spiritus Sancti. Nihil autem commune est Trinitati nisi essentia : ergo beatitudo significat essentiam. Beatitudo autem consistit in cognitione et dilectione. Dilectio ergo dicit essentiam : et ita non dicitur proprie de Spiritu Sancto.

Ad primum dicendum, quod sicut in Deo est duplex amor, ita et duplex voluntas, videlicet naturalis et gratuita. Velle autem gratuitum in divinis, non est esse. Idcirco instantia illa non valet. — Ad secundum, quod beatitudo essentialiter non consistit nisi in cognitione. Dilectio autem non est de essentia beatitudinis, sed est consummatio ejus. Dicit etenim Augustinus, quod dilectio non facit beatum, sed fruitio; et Christus in Evangelio :1 Hæc est vita æterna, ut cognoscant. Imo in amore est languor.

Sed rursus objici potest, quia quum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, diligere se Spiritu Sancto, aut dicitur secundum substantiam, aut secundum relationem. Si secundum substantiam, ergo est falsa, sicut probatum est : quia diligere substantialiter sumptum, est esse. Si secundum relationem, ergo dilectio significat paternitatem. — Dicendum, quod multipliciter aliquid dicitur de Patre per relationem. Primo, quum aliquid prædicatur relative : ut, Pater est Filii Pater. Secundo, quum prædicatur aliquid absolute, quod tamen significat relationem intrinsecus : ut quum dicitur, Pater est persona. Tertio, quum prædicatur ipsa relatio : ut quum dicitur, Pater est paternitas. Quarto, quum ex modo significandi aut ex natura rei importatur relatio. Ex modo significandi : ut quum dicitur, Ille est, Patre demonstrato. Ex natura rei importatur relatio per hoc nomen, dilectio, sicut per nomen doni : nam Spiritus Sanctus est donum relatione æterna, secundum Augustinum. — Hæc Antisiodorensis.

Porro in his Alexander aliter sentire videtur : Quidam, inquiens, dicunt quod in hac locutione, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, notatur formalis constructio per ablativum, sicut si diceretur : Isti duo homines diligunt se amore communi. Sed contra, Spiritus Sanctus non est causa aut ratio formalis Patris aut Filii, aut alicujus in Patre et Filio : quia sic aliquo modo cederet in ratione principii respectu Patris et Filii. Item, si dicatur quod ablativus significat Spiritum Sanctum ut formam, non tamen ut causam formalem; objicitur, quia si dicitur forma respectu Patris et Filii, ergo aliquam proprietatem formæ tenebit respectu eorum. Formæ autem est continere, unire, perficere: quorum nullum convenit Spiritui Sancto respectu Patris et Filii. Si enim dicatur, Spiritus Sanctus est unitas Patris et Filii, et unitatis est unire; non propter hoc Pater et Filius uniuntur. Illa etenim uniuntur quæ fiunt unum; nihil autem fit unum in divinis personis, ut sanctus ait Bernardus: nam et fieri sequitur tempus. Generaliter quoque omnis forma dicit rationem principii seu causalitatis respectu ejus cujus dicitur forma: si ergo ablativus formaliter accipiatur quum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, signabitur quod Spiritus Sanctus sit aliquo modo causa aut principium amoris Patris ac Filii. Insuper, quamvis legatur in Scriptura, quod Spiritus Sanctus sit nexus Patris ac Filii, non tamen quod connectat Patrem et Filium. — Fuerunt quoque qui dicerent, quod diligere, sumitur essentialiter et notionaliter: essentialiter, quum dicitur, Pater et Filius diligunt se essentia sua; notionaliter, quum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto: sicque ipsum diligere notat spirationem. Unde sic exponunt istam, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, id est, spirant Spiritum Sanctum a se; et illam, Pater diligit Filium Spiritu Sancto, id est, spirat Spiritum Sanctum ad Filium; et, Filius diligit Patrem Spiritu Sancto, id est, spirat Spiritum Sanctum ad Patrem: isteque ablativus, Spiritu Sancto, cedit in ratione ejus quod est de principio, non in ratione principii. Similiter, Diligunt nos Spiritu Sancto, id est, spirant Spiritum Sanctum ad nos. — Juxta horum positionem quidam dixerunt, quod in Deo est duplex diligere, utpote naturale et gratuitum, ita quod diligere gratuitum, est notionale, et idem quod amorem spirare: et hoc modo Pater et Filius se diligunt Spiritu Sancto formaliter.

Quorum opinio videtur partim deficeere ac reprobari. Unde videtur dicendum, quod Spiritus Sanctus est amor quo Pater et Filius se invicem diligunt; nec tamen sequitur quod diligant se Spiritu Sancto aut per Spiritum Sanctum. Hoc enim ponit Augustinus quintodecimo de Trinitate, nec ponit alterum horum. Sermones autem Scripturæ et Sanctorum circa unitatem essentiæ trinitatemque personarum non sunt extendendi: maxime quum sit altera ratio dicendi quum dicitur, Spiritus Sanctus, et quum dicitur, amor Patris et Filii. Nam Spiritus Sanctus proprium nomen est personæ; amor vero appropriabile est, et est appropriatum quum dicitur, amor Patris ac Filii. — Præterea si quæratur, qualis habitudo notetur quum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto: dicendum, quod non notatur habitudo causæ formalis, sed quasi formæ exsistentis ab his quorum est quasi forma in quantum diligunt. Vinculum enim vel nexus seu copula cedit in ratione formæ respectu eorum quorum est nexus seu vinculum. — Nec etiam sequitur, Diligunt se Spiritu Sancto, ergo spirant se Spiritu Sancto, quamvis notionaliter diligant se Spiritu Sancto. Spirare enim dicit respectum ad Spiritum Sanctum ut procedentem a Patre ac Filio; diligere vero, respectum ad Spiritum Sanctum ut est nexus et amor. Sicque quamvis eadem notio designetur, non tamen eodem modo, et est fallacia quasi secundum accidens in hujusmodi argumentis. — Hæc Alexander.

Albertus demum hic ait: De hac quæstione sunt multæ opiniones. Prima dicentium, quod omnes tales locutiones sint falsæ, et ab Augustino retractatæ in simili, dum retractavit quod dixerat, Pater est sapiens sapientia. Contra quos est quod non solum Augustinus, sed et alii Sancti ponunt, quod Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, sicut et supra distinctione decima patuit. — Alii dicunt quod propositio illa sit vera, quamvis impropria; et exponunt sic eam: Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, id est dilectione essentialiter dicta, tamen appropriabili Spiritui Sancto. Contra hos est quod secundum hanc opinionem Spiritus Sanctus non removeretur a Patre et Filio, quum Pater et Filius dicuntur diligere Spiritu Sancto, quia et Spiritus Sanctus diligit unamquamque divinam personam essentiali dilectione: sed Augustinus dicit, quod Spiritus Sanctus non est alter duorum quo genitus a genitore diligitur. — Tertii sequuntur Simonem Tornacensem, dicentes quod propositio illa sit vera ac propria, sic quod ablativus construitur in ratione signi (contra quod disputatum jam est). — Quarta est opinio Antisiodorensis (contra quam etiam jam disputatum est ab Alexandro). Attamen opinionem illam salvando, dici posset quod duplex est forma, puta interior atque exterior. Interior, quæ confert esse. Exterior duplex est: una continens et terminans rem, ut locus; alia, ad quam fit res, ut exemplar aut paradigma. Et nullo horum modorum dicitur ablativus ille construi in habitudine quasi causæ formalis, sed est quasi forma quæ habet actum formæ et cadit ab actu causæ. Quum enim dico, Causa formalis, duo dico, videlicet: causalitatem, et hoc habet influentiam super causatum; et formam, quæ habet multos actus, utpote dare esse et rationem, terminare, unire: et in hoc ultimo actu Spiritus Sanctus est quasi forma Patris ac Filii, quoniam unit eos, non effective, sed sicut id in quo uniuntur, quod per ablativum illum significatur. Et per hoc solverentur objecta.

Quinta opinio est, quod quum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, ablativus ille construitur in ratione effectus, et non causæ aut signi. Et hæc videtur esse opinio magistri Hugonis de S. Victore in epistola de processione Spiritus Sancti ad B. Bernardum, dicentis: Pater diligere dicitur Spiritu Sancto, quod non ita intelligitur, quasi Spiritus Sanctus auctor aut origo exsistat quod Pater est, et pro suo arbitrio amat quod amat; sed quod Pater eam dilectionem qua Filius diligitur, quæ et Spiritus Sanctus est, agat, atque illius auctor et origo consistat. Dicitur ergo Pater Spiritu Sancto diligere, non quod Pater per eum habeat dilectionem, sed exhibeat et impendat. — Et ad hoc Hugo inducit quod Pater, secundum Scripturas et Sanctos, operatur per Filium, non quod a Filio accipiat aliquid, sed quod potentiæ operativæ est auctor in Filio. Verum contra hoc esse videtur, quod quum dicitur, Pater operatur per Filium, notatur effectus in creatura in quam transit opus; quum vero dicitur, Pater diligit Filium Spiritu Sancto, aut econverso, non notatur aliquis effectus in quem transeat dilectio, sed potius significatur transire in Filium, vel econtra in Patrem, quum dicitur, Filius diligit Patrem Spiritu Sancto. Sed ad hoc respondent præfatæ opinionis sequaces, quod quamvis in prætactis locutionibus Pater et Filius distinguantur quasi materiæ ac termini dilectionis, non est tamen ita in re; sed magis Pater et Filius sunt res subsistentes a quibus egreditur actus dilectionis, et Spiritus Sanctus est terminus dilectionis seu actus illius: quia divina natura dupliciter communicatur, videlicet per generationem et spirationem, quæ spiratio importatur per dilectionem. Hinc quemadmodum quum dicitur, Pater dicit Verbo, per Verbum notatur non ratio dicti ex parte dicendi, sed potius quasi effectus actus ipsius; ita quum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, notatur materia diligendi quasi effectus per ablativum illum, Spiritu Sancto.

Verum quoniam modus ille loquendi extraneus est, potius puto, quod ablativus ille construitur in habitudine exsistentis de principio, quod habet actum quasi formæ in uniendo. Et hæc est sexta positio, quæ complectitur duas, videlicet quartam et quintam quantum ad id quod recte dicunt. Estque simile quum dicitur: Pater dicit Verbo. Per ly Verbo significatur exsistens de principio, scilicet Filius, qui est de Patre per actum dicendi ad intra, quasi effectus prolationis internæ; et insuper notatur ratio eorum quæ dicuntur in Verbo, quæ tamen non dicuntur in Verbo nisi Verbi prolatione. Ita dicendum est hic, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, ita quod ly se teneatur intransitive. Sic enim considerando verbum diligendi in quantum est notionale, id quod supponitur in re ablativi, est principiatum, et est quasi effectus Patris ac Filii diligentium. Quumque considerandus sit etiam modus procedendi, quia procedit ipse Spiritus Sanctus ut amor vere connectens, ideo accusativus ille se efficitur materia dilectionis in quam transit. Et de his dictum est supra distinctione decima. Et ista positio magis consonat Sanctis.

Denique in præallegata epistola scribit magister Hugo, alloquens S. Bernardum: Si Spiritus Sanctus diceretur amor cordis tui, sicut dicitur amor Patris ac Filii: quis, quæso, posset negare te Spiritu Sancto, id est amore tuo, diligere? Ergo a simili, prout etiam ibi probare intendit Hugo, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, qui est amor eorum. Et rursus: Animus (inquit) humanus amor non est, sed ab ipso amor procedit: ideo se ipso non diligit, sed amore qui ab ipso procedit. Porro Deus Pater amor est, et Spiritus Sanctus ipsius est amor: ideo Pater amat se ipso, et etiam amat Spiritu Sancto. Unde iterum ait ibi: Si Spiritus Sanctus amor est utriusque, cur Pater et Filius non dicantur suo amore, id est Spiritu Sancto, diligere? Itemque: Si tu recte diligere perhiberis amore qui procedit de te, ergo Pater et Filius recte dicuntur diligere amore qui ab ipsis procedit. Ecce soluta est quæstio quam insolubilem putant, dicunt et scribunt. In quibus verbis tangere videtur auctorem libri istius, qui in hac distinctione dicit quæstionem istam insolubilem esse. — Hæc Albertus.

Verumtamen, quamvis verba ista venerabilis magistri Hugonis catholice atque salubriter sint prolata, non tamen ita censentur quæstionis hujus difficultatem evacuare, elucidare aut tollere, quin Magister in textu merito dicat quæstionem hanc insolubilem præ sua difficultate et profunditate. Nos quippe diligere perhibemur amore seu dilectione procedente de corde nostro: a quo amore formaliter influentialiterque habemus quod vere diligimus et amantes vocamur, nec sine illo amore valemus diligere. Sic autem Pater et Filius non amant Spiritu Sancto, nec ab illo ullam influentiam sortiuntur. Et si dicantur diligere Spiritu Sancto tanquam aliquo exsistente et progrediente ab eis per modum formæ quantum ad actum uniendi, et sicut arbor floret non solum floritione, sed etiam flore, ut infra tangetur; difficile videtur exponere, cur non simili modo Pater dicatur sapiens sapientia a se genita, tanquam re a se exsistente et emanante quemadmodum flos derivatur ex arbore, præsertim quia sic argui potest de actu intelligendi et sapiendi, sicut Hugo arguit de actu amandi. Nam sicut diligere dicimur dilectione ex voluntate nostra progrediente, sic intelligere et sapere perhibemur intellectione seu intelligentia ac sapientia actuali ex nostro intellectu manante. Et si dicatur, quod amor designatur ut tendens in alterum, sapientia ut quiescens; hoc non videtur impedire denominationem. De amore quoque absolute, non notionaliter sumpto, qui est alicui bonum velle, dictum illud verificatur. Multa his consimilia quæstionis hujus difficultatem augentia, possent hic tangi. Sed bestia ista non audet tangere montem, ne lapidetur; nec majestatem immoderanter scrutari, ne opprimatur a gloria. Hinc ut apparet, rite dixit Magister insolubilem esse hanc quæstionem, quoniam in hac vita a viatore plene solvi et capi non valet.

Insuper dicit Albertus, quod ista, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, sit magis propria quam ista, Pater et Filius diligunt se per Spiritum Sanctum: quoniam præpositio per aliquid notat per modum causalitatis, et in propositione illa ablativus cadit a ratione causalitatis, sic-

Hebr. xii, 20. Prov. xxv, 27. ut expositum est. Hæc vero, Pater et Filius diligunt se a Spiritu Sancto, nequaquam conceditur: quia ly a solum notat principium quasi efficiens. Sed ista, Diligunt se per Spiritum Sanctum, aliquo modo admittitur, quia ly per quando adjungitur casuali quod est distincti aut diversi suppositi a recto qui in eadem ponitur locutione, notat rationem principiati in re casuali, ut dicit Præpositivus: sicut quum dicitur, Pater operatur per Filium; similiter hæc, Pater et Filius diligunt per Spiritum Sanctum. Hæc autem propriissima est, Pater et Filius diligunt se in Spiritu Sancto: quoniam præpositio in notat unionem nexus et convenientiam vinculi. Atque adhuc magis proprie ista, Pater et Filius diligunt se amore qui est Spiritus Sanctus: quoniam amor magis proprie dicit rationem amandi quam Spiritus Sanctus. Propter quod ista, Diligunt se amore procedente, est minus propria quam præcedens: quia ly procedente trahit amorem ad significandum ut ab ipsis esse, et non ut uniens eos. Hæc Albertus.

Concordat Udalricus, inter cetera loquens in Summa sua, libro tertio: Verbum hoc, diligunt, in divinis interdum importat dilectionem notionalem, quæ non est Spiritus Sanctus, sed est activa spiratio, in qua uniuntur Pater et Filius, et per ipsam distinguuntur a Spiritu Sancto. — Augustinus quoque, qui sexto de Trinitate asserit Patrem non esse sapientem sapientia genita, ex hoc quod tunc eædem essent sapientia genita atque ingenita, quoniam idem est Patri esse ac sapere: in eodem libro affirmat, quod Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, servantque unitatem spiritus in vinculo pacis, quum tamen in divinis etiam idem sit esse et diligere, sicut esse et sapere.2 Ratio vero diversitatis hæc est, quoniam sapientia in divinis solum dicitur essentialiter, amor vero etiam personaliter. Quod si Pater et Filius dicerentur se diligere dilectione essentiali, simile esset ac si Pater diceretur sapiens sapientia genita, et utrumque ex eadem radice exsisteret falsum; sed sic non intelligitur quum dicitur, Pater diligit se Spiritu Sancto: imo intelligitur de dilectione notionali, respectu cujus Spiritus Sanctus se habet per modum principiati per ipsam. Nempe in hoc verbo, diligunt, duo importantur. Unum est activa processio: sicque ablativus Spiritu Sancto non construitur cum verbo hoc, diligunt, in ratione principi, sed principiati; sicut quum dico, Curro cursu, cursus non est principium currentis, sed principiatum ab ipso. Sic dilectio non est principium suæ activæ processionis, sed principiatum ejusdem. Si autem consideretur modus procedendi Spiritus Sancti, puta modus amoris, sic ablativus construitur cum verbo hoc, diligunt, in ratione formæ, ut sit sensus: Pater et Filius diligunt Spiritu Sancto, id est, spirant amorem qui est Spiritus Sanctus, quo quasi formaliter ad invicem convertuntur: non utique forma substantiali, quia tunc essent Spiritu Sancto, nec forma consequente substantiam quæ sit absoluta forma inhærens ei cujus est forma, sed forma consequente substantiam relata ad alterum, et ideo potius exsistente ab aliquo quam in aliquo. Illa etenim nihil ponit in eo cujus est forma, sed potius principiari ab eo cujus est forma, sicut quum dicitur: Isti se diligunt amicitia. Unde quum Pater et Filius ut distincti sunt diligant se, et omnis diligens necessario diligat suo amore; Pater et Filius sic diligunt amore qui est ipsorum ut distincti sunt, qui amor est Spiritus Sanctus. — Eadem ratione divisim dici potest, Pater diligit se Spiritu Sancto. Nam quamvis Pater et Filius uniantur in spiratione activa, illa tamen distinctarum est personalum in quantum distinctæ sunt, ita ut reduplicatio ista, in quantum, denotat rationem agentium, non agendi seu actionis: hocque connotatur in prædicta distinctione locutionum. Hæc Udalricus.

Denique Thomas refert hic aliquorum opiniones, et arguit contra eas quemadmodum ex Alberto inductum est; et tandem refert positionem Hugonis, quam testatur præ ceteris veritatem perfectius continere: a qua tamen, ut patuit, parum per recedit Albertus, positioni Alexandri consentiens. Thomas vero positionem Hugonis declarans: Ad explanationem (inquit) ejus sciendum quod secundum diversam naturam generis, diversus est modus denominationis. Quædam etenim genera ex sua ratione significant ut inhærens, ut qualitas, quantitas: et a talibus non fit denominatio nisi per formam inhærentem, quæ est principium ejus quod denominatur secundum esse illius substantiale aut accidentale. Quædam vero ex sua ratione significant ut ab alio ens, et non ut inhærens, sicut præcipue patet in actione: quoniam actio secundum quod actio, significatur ut ab agente; et quod sit in agente, hoc accidit ei in quantum est accidens. Unde in genere actionis denominatur agens ab eo quod est ab ipso, non ab eo quod principium est agentis sive agendi, quia ab actione dicitur agens; nec tamen actio principium est agentis, sed econverso. Et si per impossibile poneretur aliquam esse actionem in creaturis quæ non sit accidens, non esset inhærens, et tamen denominaret agentem: sicque agens denominaretur ab eo quod est ab ipso, nec ei inhæret. Sed quia cujuslibet actionis principium est aliqua forma inhærens, ideo aliquid potest dici agens duobus modis, utpote: ipsa actione, quæ agentem denominat, et non est principium ejus; et item ipsa forma, quæ est principium actionis in agente, atque secundum quid principium est agentis. Sicque dicimus ignem moveri sursum suo proprio motu ac levitate. — Quibus visis, patet responsio. Diligere etenim in divinis accipi potest essentialiter, et sic non importat processionem nisi secundum rationem; et etiam notionaliter, prout importat processionem realem amoris ab amante. Et ab utroque modo invenitur amor dupliciter dici, reddendo singula singulis, utpote: ut qualitas, prout amor designat habitum amantis; et item ut operatio, prout amor significat actum vel passionem amantis in amatum vel ab amante. Si itaque diligere sumatur essentialiter, quum dicitur, Pater diligit Filium, dicetur Pater denominative diligere amore qui est actus essentialis, et caritate tanquam principio illius amoris: quæ caritas est divina essentia. Si autem diligere sumatur notionaliter, tunc amor si designet formam quæ est principium actus istius, dicetur Pater diligere Filium ipsa proprietate quæ est principium processionis Spiritus Sancti, quæ est communis spiratio, sicut paternitas est principium generationis Filii; porro si amor nominet ipsam actionem procedentem, sic Pater dicitur diligere Filium amore qui est Spiritus Sanctus, vel Spiritu Sancto, quamvis hoc non tam expressam contineat veritatem. Consimiliter est in aliis nominibus personalibus quæ personam significant per modum operationis, ut Verbum: idcirco conceditur quod Pater dicit Verbo suo. Hæc Thomas in Scripto.

Denique in prima parte Summæ, quæstione tricesima septima: Quidam (ait) dixerunt, quod dum dicitur, Pater et Filius amant se Spiritu Sancto, ablativus construitur in habitudine effectus formalis:3 et isti propinquius accesserunt ad veritatem. Dum enim res convenienter denominentur a suis formis, ut album ab albedine, homo ab humanitate;4 omne id a quo aliquid denominatur, quantum ad hoc habet rationem seu habitudinem formæ, quamvis non sit forma in se. Contingit autem aliquid denominari per id quod ab ipso procedit, non solum sicut agens denominatur ab actione, sed etiam sicut termino actionis, qui est effectus, quando ipse effectus in intellectu actionis includitur. Dicimus enim quod ignis est calefaciens calefactione, quamvis calefactio non sit calor, qui est quædam forma ignis, sed actio ab igne progrediens. Dicimus quoque quod arbor est florens floribus, quamvis flores non sint forma arboris, sed ejus effectus. — Secundum hoc ergo dicendum, quod prout diligere essentialiter sumitur, Pater et Filius non diligunt se Spiritu Sancto, sed sua essentia. Unde quintodecimo de Trinitate loquitur Augustinus: Quis audeat dicere, Patrem nec se nec Filium suum nec Spiritum Sanctum diligere nisi per Spiritum Sanctum? Sed prout diligere notionaliter sumitur, nihil est aliud quam spirare amorem, sicut dicere, est verbum producere, et florere, est flores emittere seu causare. Quemadmodum ergo dicitur arbor florens floribus, ita Pater est dicens Verbo seu Filio se ipsum et creaturas; Pater quoque et Filius diligunt Spiritu Sancto, seu amore ab ipsis procedente, se invicem et creata. Pater quippe non solum Filium, sed et se ac nos diligit Spiritu Sancto: quia ut dictum est, diligere notionaliter sumptum, non solum importat productionem personæ divinæ, sed etiam personam productam per modum amoris, qui amor habet habitudinem seu respectum ad rem dilectam. Hinc quemadmodum Pater dicit se et omnem creaturam Verbo quod genuit, in quantum Verbum illud sufficienter repræsentat Patrem et omne creatum; ita diligit se et omnem creaturam Spiritu Sancto, in quantum Spiritus Sanctus procedit ut amor primæ bonitatis, secundum quam Pater amat se omnemque creaturam. Ex quibus constat, quod in Verbo atque in amore procedente quasi secundario importatur respectus ad creaturam, in quantum videlicet veritas et bonitas divina est principium et ratio intelligendi et amandi omnem creaturam. Hæc Thomas in Summa.

Consonat Petrus, dicens: Quum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, sensus est: Spirant Spiritum Sanctum ut amorem unius in alterum. Hanc positionem tenendo, dicendum quod verba quædam significant motum ad animam, ut sapere; quædam ab anima, sicut diligere. Similiter nomina quædam significant rem per modum inhærentis ipsi animæ, ut sapientia; quædam per modum egreditis, ut amor: et quoniam egressus iste potest esse secundum rem, et item secundum modum intelligendi; ideo talia accipi quunt personaliter et essentialiter. Illa vero quæ significant per modum formæ inhærentis, non nisi essentialiter capiuntur: quia designant rem suam non per modum originis, sed qualitatis. Hinc patet quare dici non possit, Pater sapit sapientia genita, quoniam notaretur Filius respectu Patris habitudinem habere causalem. Sed dici potest, Pater diligit Filium Spiritu Sancto, et econverso, quia per hoc non notatur Spiritus Sanctus habitudinem aliquam causalem habere respectu Patris ac Filii: imo ablativus dicit habitudinem effectus secundum rem, habitudinem vero formæ solum secundum modum intelligendi, id est secundum denominationem: sicut quum dicitur, Isti loquuntur verbo, vel currunt cursu, seu agunt actione, in quibus idem significatur per verbum et ablativum, sed per ablativum ut qualitas denuntians, per verbum ut actus egrediens a supposito: sicut quum dicitur, Pater dicit Verbo, et diligit Spiritu Sancto; in quibus locutionibus utrumque verbum, videlicet dicit et diligit, significat actum notionalem et terminum actus, seu notionem simul et personam: quæ notio quasi forma denominans designatur, quum additur nomen personæ. Sapientia vero semper essentialiter sumitur quoad significationem; dilectio autem essentialiter et personaliter accipi potest. Hæc Petrus.

Præterea Richardus quæstionem hujus distinctionis movet hoc modo: Utrum quælibet persona divina se et quamlibet personam divinam diligat Spiritu Sancto, et an quælibet persona divina diligat nos Spiritu Sancto. Atque ad primam respondet: Unaquæque persona divina se et quamlibet aliam personam divinam diligit Spiritu Sancto: quoniam Pater diligit Filium Spiritu Sancto, et econverso, Pater quoque se diligit Spiritu Sancto, Filius etiam diligit se Spiritu Sancto, sed et Spiritus Sanctus diligit se Spiritu Sancto, Pater item et Filius diligunt Spiritum Sanctum Spiritu Sancto. — Quod autem Pater diligat Filium Spiritu Sancto et econverso, ita declaro: Quædam nomina significant rem suam ut in alio, sicut sapientia et bonitas; quædam ut ab alio, quemadmodum actio. Et sicut ea quæ significant rem suam ut in alio, possunt denominare illud in quo sunt; sic actio, quæ significat rem suam ut ab alio, potest denominare id a quo est. Ideo sicut ista est vera, Iste scit scientia; ita et hæc, Iste amat amore a se procedente. Quum igitur in divinis hoc nomen, Spiritus Sanctus, designet rem suam ut ab alio procedentem; ideo amore hoc personali denominari possunt Pater et Filius. Hinc si per ly diligere, significetur amor personalis, vere dicitur, Pater diligit Filium Spiritu Sancto, et econverso: sicque ablativus construitur non in habitudine causæ, sed rei productæ habentis actum formæ in denominando. Si autem diligere dicat essentialem amorem, Pater et Filius non diligunt se Spiritu Sancto: quia ex hoc quod Pater et Filius amant se amore essentiali, emanat ab eis amor personalis, quoniam actiones personales in actibus essentialibus radicari et fundari dicuntur. — Consimiliter dico, quod Pater diligit se Spiritu Sancto, et Filius diligit se Spiritu Sancto, loquendo de notionali seu personali amore: quoniam notionaliter diligere aliquem, est amorem spirare in ipsum ut in objectum. Quumque amorem hunc Pater non solum spiret in Filium ut in objectum, sed etiam in se ipsum ut in objectum; similiter Filius non solum spiret istum amorem in Patrem ut in objectum, sed etiam objectaliter in se ipsum: ideo hoc amore Pater non solum diligit Filium, sed etiam semetipsum, et idem dicendum de Filio. — Dico quoque, quod Spiritus Sanctus diligit se Spiritu Sancto essentiali amore, in quantum Spiritus Sanctus est realiter divina essentia essentialisque amor: non tamen a se ipso, quoniam quidquid habet, habet a Patre et Filio; sed diligit se per se ipsum, secundum quod ly per dicit habitudinem quasi similem habitudini formæ. Amore autem notionali non diligit se se ipso, quia in illo amore requiritur emanatio. — Insuper dico, quod Pater et Filius diligunt Spiritum Sanctum Spiritu Sancto, notionali non essentiali amore. Sicque per actum diligendi et per accusativum et ablativum eadem res significatur: sed per actum significatur ut actio; per accusativum, ut terminus actionis; per ablativum, ut aliquo modo similis actui formali in denominando: sicut quum dico, Intelligo intelligere actu intelligendi, quia per hoc quod dico intelligo, significo idem ut actionem quod significo per intelligere ut terminum, et quod significo quum dico actu intelligendi, ut habens aliquo modo similitudinem formæ in denominando: ita quod quum dicitur, Pater et Filius diligunt Spiritum Sanctum Spiritu Sancto, Spiritus Sanctus ut significatus per actum diligendi, prior est secundum rationem intelligendi se ipso significato ut est terminus actus; atque in quantum significatur per hunc ablativum, Spiritu Sancto, prior est secundum rationem intelligendi se ipso significato per actum, et se ipso significato ut est terminus actus. Non enim inconveniens est, ut idem sub diversis rationibus sit prius se ipso secundum rationem intelligendi. Hæc Richardus.

Præterea responsio Bonaventuræ concordat Thomæ, et in ejus verbis quasi totaliter continetur. Et addit, quod diligere essentialiter sumptum, designat voluntatis complacentiam, quæ communis est tribus personis; sumptum vero notionaliter, dicit voluntatis fecunditatem, quæ inest solum duabus personis ad producendum personam divinam.

Verum a præinducta responsione Richardi videtur Bonaventura aliqualiter dissentire, dicendo: Spiritus Sanctus est amor nectens Patrem cum Filio et econtra; nec licet inferre: Ergo Pater diligit se ipsum

Spiritu Sancto. Et denuo: Diligere Spiritu Sancto non convenit tribus personis ratione spirationis quam Spiritus Sanctus importat. — Hæc tamen dissensio videtur concordabilis esse, ut paulo post forsan tangetur. Et sicut Thomas, sic et Bonaventura sequitur et commendat hic responsionem Hugonis de S. Victore, qualiter vera sit ista, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, ita quod ablativus ille construitur in ratione effectus formalis, nominando effectum id quod a principio est. Allegat quoque S. Bernardum de divino amore dicentem: Amas te, amabilis Domine, quum a Patre et Filio procedit Spiritus Sanctus, amor Patris in Filium et Filii ad Patrem, et tantus amor ut sit unicus.

At vero de hac materia non scribit Durandus in Scripto suo quod vidi, sed ut in ejusdem margine additur, in alio suo scripto quærit sic: primo, utrum hæc sit vera, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto; secundo, an Pater diligat se Spiritu Sancto, et Filius se Spiritu Sancto; tertio, an Spiritus Sanctus diligat se Spiritu Sancto. — Ad primam respondet quod sic, quoniam Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio ut amor: sed quilibet diligit amore a se procedente. — Ad secundam quoque respondet quod sic, quoniam sicut se habet dicere ad Verbum, ita diligere ad Spiritum Sanctum. Sed hæc est vera, Pater dicit se Verbo: ergo et ista, Pater diligit se Spiritu Sancto. Simili modo Filius diligit se Spiritu Sancto. — Ad tertiam dicit, quod ejus solutio patet ex dictis. Unde et illam videtur concedere, Spiritus Sanctus diligit se Spiritu Sancto, ita quod ly se construitur ibi quasi in habitudine formæ aut actus, quemadmodum dicitur, Iste videt visione. Multæ sunt namque proprietates formæ, videlicet: distinguere, continere, manifestare, unire, etc. Hæc Durandus.

Denique Scotus: Amor (ait) in nobis in quantum est quid productum, habet ad voluntatem ut producentem, relationem secundi modi: et illa forsan est mutua. Habet etiam ad objectum aliam relationem pertinentem ad tertium modum relativorum: quæ non est mutua. Nam sicut scientia refertur ad scibile, ita amor ad amabile, non econtra. Et sicut amor habet formaliter habitudinem aliquam ad objectum, ita id quod producit amorem posset denominari ab habitudine illa, si esset verbum impositum hoc active significans. Ita dico in divinis, quod Spiritus Sanctus vi productionis suæ, non quidem proprie, sed appropriate, est amor omnis entis necessario amati: propterea habet aliquam relationem rationis formaliter ad sic amatum, et producens ipsum amorem, potest denominari ab eadem habitudine quasi principiative; sicque habitudo ut principiative denominans, importatur per hoc verbum, diligere, quando dicuntur Pater et Filius se diligere Spiritu Sancto. Hoc quippe est Patrem Filiumque producere amorem qui est Patris ac Filii, quemadmodum Patrem dicere se Verbo, est producere Verbum quod est declarans ipsum Patrem. — Unde quum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, verbum hoc, diligere, nec mere essentialiter nec mere notionaliter sumitur, sed connotat notionem, videlicet Spiritus Sancti productionem, et significat illam habitudinem consequentem Spiritum Sanctum ad amatum, non formaliter, sed principiative; et ratione illius habitudinis sequentis, est essentiale quantum ad illius habitudinis terminum, quoniam terminus ille non tantum est Spiritus Sanctus, sed et omne necessario amabile, et quoad hoc fit conversio, non quantum ad notionale connotatum. Similiter dicere sumitur nec mere essentialiter nec mere notionaliter, quando conceditur Pater se dicere Verbo: imo connotat notionem, puta gignitionem, et importat in genito habitudinem declarativi ad omne declarabile. — Hæc Scotus. Qui etiam reprehendit exemplum illud ab aliis introductum, videlicet, Arbor floret floribus: quoniam florere non est verbum activum, sed neutrum; et arborem florere floribus, non significat formaliter producere flores: imo si poneretur verbum activum, dicendo, Arbor florificat floribus, esset falsa.

Sed responsio Thomæ ac Bonaventuræ Hugonem sequentium, planior aptiorque videtur. Nec habitudo illa ad creata aut creabilia, quæ non est nisi relatio rationis, impedit quin diligere absolute loquendo sumatur notionaliter, dum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto. Nam et quidam doctores præfati fatentur in Verbo et in amore insinuari respectum quemdam ad creaturas: qui nihilo minus protestantur verbum illud, diligere, sumi notionaliter in prætacta locutione. — Exemplum quoque illud, Arbor floret floribus, a Thoma et Richardo specialiter positum, videtur omnino conveniens. Quamvis enim florere sit verbum neutrum in modo significandi, tamen reipsa arbor se habet per modum causalis principii respectu florum, foliorum et fructuum, qui nascuntur ex arbore, quamvis ad horum productionem concurrant et alia activa principia: quemadmodum etiam terra est causale principium bladi et graminum ac terræ nascentium, sicut in Isaia fatur Scriptura: Terra profert germen suum, et hortus semen suum germinat;5 itemque, Sicut descendit imber de cœlo, et inebriat terram et germinare eam facit;6 in Canticis quoque, Videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt.7

Amplius, Ægidius circa hæc scribit prolixe, positionemque recitat Thomæ, et asserit eam in duobus deficere: primo in hoc quod dicit paternitatem esse principium generationis Filii, atque communem spirationem esse principium processionis Spiritus Sancti, quoniam Pater non est potens generare paternitate, sed natura; secundo, in hoc quod Thomas ait ablativum construi in habitudine actus, quum dicitur, Pater et Filius diligunt se Spiritu Sancto, quum tamen ablativus ille construatur in habitudine constituti ex actu.

A — Verum ista solvuntur faciliter. Quamvis enim paternitas ut est relatio secundum rationem et ordinem intelligendi consequens actum generationis, non sit generationis principium; tamen in quantum est proprietas constitutiva personæ Patris, est quasi prior atque principium generationis, prout declaratum est supra. Similiter, quum dicit Thomas amorem notionaliter sumptum, significare vel formam quæ est principium actus, videlicet communem spirationem, vel actum seu actinem procedentem realiter, per ipsum actum intelligit Spiritum Sanctum seu spiratum amorem, qui est quid constitutum per actum dilectionis essentialiter sumptæ, ut patuit. Ideo reprehensio illa Ægidii videtur multiplicatio verborum inutilis, et ipse Ægidius eidem positioni consentit secundum quod Hugo eam deprompsit. Nec sequitur, Pater potens est generare natura, ergo non paternitate prout paternitas est constitutiva proprietas: imo dico quod Pater potens est generare natura, et intellectu seu fecunda memoria, et paternitate, prout hæc supra expressa sunt. Idcirco stare non valet quod Ægidius scribit communem spirationem non esse principium processionis Spiritus Sancti; et in hoc non solum contradicit Thomæ, sed etiam Alberto, Udalrico, Richardo, Petro, ac aliis multis, ut constat ex præinductis.

Nunc diligentius inquirendum, An Deus Pater diligat semetipsum Spiritu Sancto. Ad quod quamvis modo responsum sit, tamen de hoc plenius loqui oportet.

Itaque ad hoc respondet hic sanctus Doctor, quod sicut Pater nec se nec Filium diligit Spiritu Sancto, de essentiali dilectione loquendo; ita sicut amat Filium Spiritu Sancto, sic et se ipsum eodem Spiritu diligit, loquendo de dilectione notionali: quia diligere notionaliter nihil aliud dicit quam esse principium amoris personalis, qui est Spiritus Sanctus: qui amor quia significatur per modum operationis, denominat Patrem, a quo est. Quumque tota ratio dilectionis quæ est in Filio, tionem activam, seu communem spirationem, et Spiritus Sancti personam: sicque non convenit nisi Patri et Filio. Hæc Thomas in Scripto.

Verum in his quoque contradicit Ægidius magistro suo Thomæ, affirmans ejus responsionem in duobus deficere: primo, quoniam Spiritus Sanctus non significatur per modum operationis seu actus; secundo, quoniam Pater diligit Spiritu Sancto, sive diligere sumatur essentialiter sive notionaliter. — Sed primum horum duorum modici est momenti, quia in quid nominis videtur consistere: imo sicut juxta Philosophum, Deus est purus actus, sic quælibet divina persona potest significari ut actus. Operatio quoque frequenter vocatur dilectio ipsa egrediens et res producta. — Secundum vero istorum magni est ponderis, quia in hoc Ægidius contradicit cunctis præallegatis doctoribus et communi scholæ theologorum. Opinionem vero suam sic persuadet: Pater dicendo se producit Verbum, et intelligendo se generat Verbum: et tamen dicere proprie sumptum, est notionale, intelligere vero essentiale. Utroque ergo modo producit Verbum, videlicet actu essentiali et notionali; non tamen eodem modo, quoniam Pater dicendo se, Verbum producit, et intelligendo se, generat Verbum: et tamen utrumque verbum denominat Patrem. Dicimus enim quod Pater dicit Verbo, et intelligit se in Verbo. Quemadmodum autem Pater dicendo et intelligendo se producit Verbum, sic Pater et Filius diligendo se dilectione essentiali, quæ correspondet ei quod est intelligere, et diligendo se dilectione notionali, quæ correspondet ei quod est dicere, spirant Spiritum Sanctum. Ideo secundum utrumque dilectionem Spiritus Sanctus denominat Patrem et Filium.

Sed hujus error opinionis patet ex prætactis doctorum argumentationibus, quoniam Deo Patri idem omnino est esse et diligere essentialiter sumptum: idcirco si Pater essentialiter diligeret Spiritu Sancto, esset Spiritu Sancto; et eadem est ratio falsitatis hujus propositionis, atque illius quam Augustinus retractat, videlicet, Pater est sapiens sapientia genita. — Denique actus essentialis communis est tribus supersanctis et superexcelsis personis. Idcirco si Pater gigneret Verbum intelligendo se essentiali intellectione, Spiritus Sanctus quoque gigneret Verbum, præsertim quum illa intellectio sit una et eadem numero in tribus personis altissimis. Quamvis ergo actus notionales in actibus personalibus fundentur et radicentur, non tamen conceditur quod actus essentiales sint proxima principia emanationum ad intra. — Præterea, quamvis Pater et Filius denominentur ab actu notionalis dilectionis, ita quod dicuntur se diligere Spiritu Sancto, quia per hoc Spiritus Sanctus non insinuatur ut principium seu ratio actus illius in Patre et Filio, sed potius econtra Pater et Filius designantur principium Spiritus Sancti, quia notionaliter diligere, est amorem producere seu spirare; non tamen possunt Pater et Filius ita denominari ab essentiali dilectione respectu Spiritus Sancti, ita ut dicantur se diligere Spiritu Sancto essentiali dilectione, quia sic Spiritus Sanctus significaretur ut principium seu ratio dilectionis illius in Patre et Filio. Et breviter, opinio ista Ægidii ostenditur multum abusiva, grossa, erronea.

Consequenter scrutandum, An Pater et Filius diligant rationales et intellectuales creaturas Spiritu Sancto.

Et quamvis jam habitum sit quid ad hoc Thomas respondeat in prima parte Summæ, nunc tamen addenda est responsio ejus in Scripto.8 Itaque ait hic: Concedendum est simpliciter, quod Pater et Filius diligunt nos Spiritu Sancto, quemadmodum supra, decima distinctione, habetur. Quocirca sciendum, quod divina processio personarum est quædam origo atque exemplar emanationis creaturarum, quia in omni genere primum est causa sequentium: tamen efficientia creaturarum attribuitur communi essentiæ. Unde quum Pater et Filius dicuntur nos diligere Spiritu Sancto, verbum illud, diligere, potest essentialiter notionaliterque teneri, et utroque modo propositio vera est. Si enim tenetur essentialiter, tunc in verbo dilectionis designatur totius efficientia Trinitatis, et in ablativo designante personam Spiritus Sancti, designatur ratio efficientiæ, non ex parte efficientis, sed effectorum seu causatorum: quorum ratio et origo est Spiritus Sancti processio, sicut et Verbum æternum: sed Verbum, secundum quod exierunt a Deo per intellectum; Spiritus Sanctus vero, secundum quod libere exierunt per voluntatem, ad quam pertinet amor. Ideo proprie dicitur Deus diligere creaturam Spiritu Sancto, non Verbo. Si autem diligere notionaliter capiatur, rursus vera est ista locutio, Pater diligit nos Spiritu Sancto; aliam tamen habet rationem veritatis: quoniam verbum hoc, diligit, non importat ex principali intentione habitudinem efficientiæ respectu creaturæ; imo principaliter denotat rationem efficientiæ hujus respectu effectuum, atque ex consequenti dat intelligere habitudinem efficientiæ, ut sit sensus: Pater diligit creaturam Spiritu Sancto, id est, spirat personalem amorem, qui est ratio omnis liberalis collationis creaturis a Deo exhibitæ. Hæc Thomas in Scripto. — Et in hoc satis concordat Ægidius.

Richardus etiam consonat: Quælibet, inquiens, persona divina nos diligit Spiritu Sancto. In divinis namque est amor essentialis et notionalis. Amor vero essentialis Dei ad nos accipi potest dupliciter: primo, ratione significati; secundo, ratione effectus connotati. Primo modo dici non potest quod Pater et Filius diligunt nos Spiritu Sancto, quia secundum rationem intelligendi, prius est amor essentialis quam Spiritus Sanctus. Si autem accipiatur pro connotato, quod est collatio alicujus doni gratuiti, sic quælibet persona divina diligit nos Spiritu Sancto appropriate, non proprie, ita quod illa collatio appropriatur Spiritui Sancto, quamvis efficienter a tota sit superaltissima Trinitate. — Si autem intelligatur de amore notionali, qui comprehendit personam et emanationem verbaliter significatam, sic Pater et Filius diligunt nos Spiritu Sancto, quoniam spirant in nos Spiritum Sanctum tanquam in objectum. Quemadmodum enim Pater unum Verbum producit, quo se et omnia alia dicit; sic Pater et Filius spirant amorem unum, quo se et omnia alia diligunt. Sed Spiritus Sanctus non diligit nos Spiritu Sancto, seu notionaliter, sed tantum essentiali amore : quia diligere notionaliter, est amorem increatum spirare in dilectum ut in objectum. Verumtamen Spiritus Sanctus, qui est amor personalis, diligit nos se ipso amore essentiali, sic intelligendo, quod diligit nos per suam essentiam, quæ realiter idem est quod ipse. Hæc Richardus.

Si autem quis instet, quia eodem amore diligit Deus omnem creaturam; sed non diligit creaturam irrationalem Spiritu Sancto, quia non spirat eum in illam : ergo nec aliam. — Rursus, dilectio Dei in creaturas communis est tribus personis; sed diligere creaturam Spiritu Sancto, non convenit Spiritui Sancto : ergo nec aliis divinis personis.

Dicendum ad primum, quod major est falsa. Deus enim diligit essentiali dilectione omnem creaturam Spiritu Sancto, notionaliter vero solummodo justos. Nihilo minus eodem amore diligit omnem creaturam, quia realiter idem est amor essentialis et notionalis. — Ad secundum, quod dilectio illa communis est tribus supergloriosis personis respectu connotati effectus, quamvis approprietur Spiritui Sancto sicut et bonitas. Hinc quamvis Spiritus Sanctus non diligat se aliamque personam divinam notionaliter se ipso, diligit tamen creaturam essentialiter et personaliter se ipso, ratione effectus connotati egredientis ab ipso. — Hæc Petrus et Richardus in sententia.

Petrus quoque in prædictis concordat scriptis Thomæ atque Richardi.

Insuper Thomas de Argentina concordat jam dictis, nisi quod dicit istam non esse concedendam, Pater et Filius diligunt se per Spiritum Sanctum : quæ tamen secundum doctores quosdam præallegatos, secundum quemdam modum conceditur. — Dicit quoque quod Spiritus Sanctus est amor seu caritas secundum triplicem modum. Primo, essentialiter, in quantum cum Patre et Filio unus est Deus. Tres quippe personæ in quantum sunt unum in essentia, diligunt se essentiali amore, qui Spiritui Sancto appropriatur. Secundo, personaliter : quoniam ipse est nexus Patris et Filii, qui diligunt se amore ab ipsis procedente, utpote Spiritu Sancto. Tertio, exemplariter : quoniam ipse Spiritus Sanctus non solum est causa efficiens amoris gratuiti qui consistit in nobis, sed etiam exemplar ac finis illius amoris. Nam Spiritus Sanctus est amor spiratus et increatus, a quo exemplatur seu exemplative in nobis producitur caritas, quæ finaliter tendit in illud increatum exemplar. Hæc ille.

Ex habitis quoque patet ad objecta solutio.

Footnotes

  1. Joann.xvii, 3. ↩

  2. Ephes. IV, 3. ↩

  3. art. 2. ↩

  4. * communiter ↩

  5. Is. LXI, 11. ↩

  6. Is. LV, 10. ↩

  7. Cant. VII, 12. ↩

  8. p. 338 B. ↩

Chapter 207 of 271