Skip to the text

Quæstio 2

N Unc quærendum, An Pater sit sapiens sapientia genita.

Videtur quod sic. Primo, quoniam unusquisque denominatur sapiens a sapientia sua. Sed Filius Dei est sapientia Patris, juxta illud Apostoli :1 Prædicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Christus vero est sapientia genita. — Secundo, Gregorius probat Filium Patri esse æqualem, ex hoc quod Filius est sapientia Patris, derogaretque Patri, si sapientia ejus minor ipso consisteret. Hoc autem argumentum efficaciam non haberet, nisi Pater denominaretur sapiens a sapientia quæ est unigenitus Filius ejus, quæ est sapientia genita. — Tertio, dictum est sæpe, quod Filius est ars Dei Patris rationibus plena: artifex vero architectus ab arte sua dicitur sapiens. — Quarto, Pater dicitur amans amore a se procedente, qui est amor spiratus: ergo et sapiens est dicendus sapientia a se procedente, quæ est sapientia genita. — Quinto, Pater omnia noscit et videt in Filio: ergo sapiens est eodem, quoniam illo sapiens quis vocatur, quo intra se conspicit et cognoscit.

In contrarium sunt quæ habentur in littera: quoniam Deo idem est esse et sapientem exsistere, et ita se ipso est sapiens; nec sapientem Filium genuisset nisi in se et ex se sapiens exstitisset.

Ad hoc Bonaventura respondet: Esse sapientem in divinis essentialiter dicitur. Ideo sine distinctione dicendum, quod ista sit falsa, Pater est sapiens sapientia genita; et si alicubi legitur ab aliquo Sancto concessa, est exponenda. Unde et Augustinus in libro Retractationum: Melius, inquit, illam quæstionem in libros de Trinitate tractavi, ostendens non valere argumentum quo sic argui alibi, Si Pater fuit sine Filio, quum Filius sit ejus sapientia, ergo Pater fuit insipiens: quod non sequitur, quoniam sapientia convenit unicuique divinæ personæ.

Quamvis autem sit concedendum, quod Filius est sapientia Patris sapientis, non tamen quod Pater est sapiens sapientia genita. Dupliciter namque quid dicitur sapientia alicujus. Primo, sicut subjecti, et ita denominat illud. Secundo, tanquam principiatum ab illo. Genitivus enim importat originem: quumque Filius sit sapientia originem habens a Patre, recte vocatur sapientia Patris. Verum quum dicitur, Pater est sapiens sapientia genita, ablativus construitur in ratione alicujus causalitatis, aut in habitudine formæ sive principii, præsertimque formæ: ideo falsa est, quoniam Filius nec forma est nec principium Patris aut sapientiæ ejus. — Si quæratur cur non construatur in ratione formalis effectus, quemadmodum amor cum amante a quo procedit; dicendum, quod non est simile: cujus duplex est causa, una communis, alia specialis. Ratio communis sumpta est a creaturis: quoniam quidam sunt actus qui dicunt motum a rebus ad animam, ut sapientia; quidam vero ab anima ad res, sicut amare. Ideo comparatio amoris ad amantem consistit in ratione exeuntis, non in ratione percipientis: et ideo amor de se importat formam et effectum. Sapientia vero, quia significat ut ad intelligentem, non ut ab intelligente, ideo ablativus ille tantum importat formam, non effectum. Alia ratio specialis est in divinis: quoniam amor procedens, proprie et non per appropriationem est amor; similiter diligere, est notionaliter dictum, unde importat originem. Sapientia vero semper essentialiter dicitur: propter quod esse sapientem, nequaquam notionaliter prædicatur (et per hoc ad primum et ad quartum solutio elucescit).

Advertendum quoque, quod differt dicere, Pater novit Filio, et, Pater novit in Filio: quia quum dicitur, Novit Filio, ablativus designat rationem formæ sive principii cognoscendi: ideo falsa est. Hæc autem, Novit in Filio, est distinguenda: quoniam præpositio in cum suo casuali potest determinare hoc verbum, novit, in comparatione ad subjectum; et ita est falsa, quum sit sensus: Filius est Patri ratio cognoscendi. Potest etiam verbum illud determinare in comparatione ad objectum; et tunc est vera, estque sensus, quod Filius sit rebus cognitis ratio et exemplar et causa exemplandi. Quod autem iste valeat esse sensus, hinc constat: Qui perfecte cognoscit rem aliquam, cognoscit omne quod est in illa. Quumque Pater cognoscat Filium perfecte, et omnia sint in Filio sicut in summo ac splendidissimo exemplari, sequitur quod Pater omnia cognoscit in Filio (per quod patet ad quintum solutio). — Hæc Bonaventura.

Circa hæc scribit Thomas: Quamvis conceditur quod Pater omnia dicat Verbo, nullatenus tamen conceditur quod sit sapiens sapientia genita : et hoc, propter diversum modum significandi in utroque. Verbum enim significat per modum operationis, quæ denominat illud a quo egreditur, utpote operantem : propter quod Pater denominatur dicens Verbo genito, quemadmodum amans amore spirato. Sapientia vero significatur per modum formæ seu habitus quiescentis in eo cujus est : ideo nullus denominatur sapiens nisi ab eo quod est in ipso, non per id quod est aut manat ab eo. Quidquid autem significatur esse in aliquo per modum formæ vel substantialis vel accidentalis, significatur ut principium alicujus in ipso : quoniam forma dat esse, et est principium operationis in eo in quo est. Filius vero respectu Patris nullam habet rationem principii : ideo Pater non est sapiens Filio aut sapientia genita. Denique dupliciter dicitur aliquis videre aut cognoscere in alio. Primo, sicut in quo accipit cognitionem : sicut discipulus in verbo magistri. Et ita Pater nec novit nec videt cuncta in Filio. Secundo, sicut in quo rem cognitam intuetur aut repræsentatam conspicit : sicut ædificator videt artem suam in domo quam prudenter construxit, et sicut quis videt in scriptura libri quod scit. Sicque Pater cuncta videt in Filio, in quo omnium rerum rationes resplendent. — Sed quæri potest, an Pater se ipsum in Filio videat, an etiam videat se Pater in creaturis. Ad hoc aliqui dicunt, quod quamvis Pater in Verbo suo æterno videat creaturam, non tamen se ipsum. Sed quum Pater perfectissime repræsentetur atque reluceat in Filio suo, tanquam in naturali et perfecta imagine et in suæ speculo majestatis, non video causam cur non potius videat se ipsum in Filio quam creata. Hinc quoque inconveniens non est ut Pater modo prædicto dicatur se videre in creaturis, in quantum in ipsis per modum imaginis aut vestigii repræsentatur. Hæc Thomas in Scripto.

Concordant omnino Petrus et Richardus.

Albertus demum hic ait : Sicut non est concedendum, quod Pater est sapiens sapientia genita, ita nec ista, Pater est sapiens in sapientia genita, quia insinuatur per ablativum, quod Pater rationem suæ sapientiæ habeat a Filio vel in Filio : quorum nullum est verum, quoniam in se ipso est sapiens. Eadem ratione non conceduntur istæ, Pater sapit Filio, vel, Sapit a Filio, vel, Sapit per Filium. Conceditur tamen quod novit in Filio, et scit ac videt cuncta in Filio. Unde antiqui doctores istius villæ (puta Parisius) dixerunt, quod quum dicitur, Pater omnia novit in Filio seu in Verbo, determinatio ista, in Verbo, potest referri ad verbum hoc, novit, aut scit, ex parte scientis, et ita est falsa; vel ex parte eorum de quibus exstat scientia, quæ sunt materia actus verbi, in quæ transit : et ita est vera, quoniam Filius principium est scitorum, non Patris scientis.

Porro si quæratur, an Pater novit se in C Verbo aut Filio; videtur quod sic : quia in eo quod est manifestativum alicujus, noscitur id quod manifestatur in illo : sed Verbum æternum est perfecte manifestativum Patris dicentis. — Ad quod puto dicendum, illam non esse concedendam. Filius enim non potest esse ratio ut Pater cognoscat, quamvis sit ratio ut Pater cognoscatur ab aliquo, secundum quod ait :2 Pater, manifestavi nomen tuum hominibus. Et per hoc solvitur argumentum, quoniam Filius non sic manifestat ut det Patri notitiam, sed potius accipiendo a Patre ut aliis manifestet. — Hæc Albertus.

Verum in hoc videtur prætacta responsio Thomæ verior esse, quæ ait quod propositio ista sit vera, Pater novit et videt et scit se in Verbo, sicut nunc patuit. Nempe si ideo vera non esset, quoniam Filius non est Patri ratio cognoscendi se ipsum, nec verum esset, Pater videt omnia, puta creata, in Filio et in Verbo : quoniam Filius non est Patri ratio cognoscendi creata. Et tamen Albertus concedit, quod Pater novit in Filio omnia præter se, utpote Filium et Spiritum Sanctum atque creata.

Udalricus demum in Summa sua, libro tertio, scribit: Quum Filius dicitur sapientia Patris, non est intelligendum quod Pater formaliter sapiens sit ea aut per eam. Nec dici potest, quod Pater sit sapiens sapientia genita ut objecto. Aliud namque est dicere, Patrem cognoscere hoc objectum, et Patrem esse sapientem aliquo ut objecto. Omne etenim cognitum a Patre, est suæ cognitionis primum secundariumve objectum. Quum autem dicimus, Pater cognoscit Filium, Filius est objectum sapientiæ seu notitiæ Patris. Qui autem sapiens est aliquo ut objecto, per illud est sapiens: ideo sicut falsum est, Patrem esse sapientem per Filium, ita falsum est quod Pater sit sapiens Filio ut objecto. Unde quod sexto de Trinitate asserit Augustinus, quod Pater novit omnia in Verbo, intelligendum est ita, quod Pater intelligendo se ut est principium Verbi, quod est ars rationibus plena, cognoscit ipsum Verbum in se atque in quantum est ratio omnium. Quemadmodum et Pater cognoscendo se in quantum causa est, cognoscit omnes creaturas, a quibus nil accipit, quamvis sint suæ cognitionis objectum, imo sua scientia est causa earum; sic Pater per se ipsum cognoscendo Verbum, nihil accipit a Verbo: imo dicendo se tali cognitione, est principium Filii, qui a sapientia Patris originatur. Hinc proprie loquendo, Filius non debet dici objectum nec ratio nec medium nec species paterni intellectus, quoniam Pater nec hoc quod est intellectum, nec intelligere, nec quo fit intellectio, accipit a Filio. Hæc Udalricus.

Qui in his videtur prætactam Alberti responsionem tueri et sequi; non tamen est contra Thomam, imo per ejus distinctionem magistralem jam positam, salvatur ejus responsio. Nec ipse vult dicere quod Pater sic aliquid videt aut noscit in

A Filio, quod aliquid accipit ab eodem. — Quod præterea dicit Udalricus, idcirco Filium non debere proprie dici objectum intellectus paterni, quia Pater non accipit a Filio hoc quod est intellectum, nec intelligere, nec medium intelligendi: videtur reprobationi patere, quum certum sit Patrem a nullo quidquam horum accipere, saltem reali acceptione, nec a sua essentia, neque a sua persona; sicque nihil horum videretur posse proprie dici objectum intellectus paterni. Intellectus autem qui ab objecto suo recipit speciem intelligibilem aut ipsum intelligere aut aliquid aliud, vocatur passiva potentia, ut est intellectus passibilis, cujus actum Philosophus nominat quoddam pati: quod totum longe est ab intellectu paterno divino et increato, qui est purus actus, et a philosophis appellatur intellectus universaliter agens.

Insuper Alexander super his loquitur: Nullo modo concedenda est hæc, Pater sapit per Filium. Refert namque quando hæc præpositio per adjungitur verbo transitivo, quia tunc notat subauctoritatem in casuali, sicut quum dicitur: Rex regit per præpositum. Quum vero adjungitur verbo absoluto, notatur auctoritas, ut quum dicitur: Rex regnat per præpositum. Similiter quum dicitur, Pater operatur per Filium, notatur subauctoritas in Filio respectu Patris. Verum quum dicitur, Pater sapit seu sapiens est per Filium, notatur auctoritas in Filio respectu Patris, et hæc nullo modo est concedenda. Nec obstat quod Filius dicitur ars Patris, quia hoc dicitur de arte producta, non de arte formaliter inexsistente. — Si autem quis instet, quia in libro Retractationum loquitur Augustinus, Dixi de Patre, quod ipse sapiens est sapientia quam genuit, sed quæstionem hanc melius in libro de Trinitate tractavi: ex quo videtur quod et alibi bene dixit, Patrem esse sapientem sapientia genita. Respondendum, quod propositio illa dupliciter potest intelligi, quoniam sensus esse potest: Pater genuit Filium qui est sapientia, qua sapientia, id est quo Filio, Pater est sapiens. Et hoc relativum, qua, potest duplicem facere relationem, videlicet personalem et simplicem. Si personalem, falsa est, quum sit sensus: Pater genuit Filium qui est sapientia, qua sapientia, id est quo Filio, Pater est sapiens. Si simplicem, vera est, et est sensus: Pater genuit Filium qui est sapientia, quæ sapientia est essentia qua Pater est sapiens. Sicque intellexit Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum; sed in libro de Trinitate melius inde scripsit. Hæc Alexander.

Cujus verbis obviare videtur, quod secundum alios doctores propositio illa nullo modo est admittenda. Ad quod puto dicendum, quod sensus iste ab Alexandro inductus, videtur satis extraneus: ideo alii dicere volunt, quod nullo modo est concedenda in sensu quem proprie facit.

Videtur quoque Alexander sensisse non esse concedendum, quod Pater videt aut novit se in Filio, et quod illa dumtaxat Pater novit in Filio, quorum Filius exstat principium: quod et Albertus insinuat. Sed ad hoc quod aliquid sit ratio cognoscendi alia, non oportet quod sit illorum productivum principium: idcirco de hoc adhuc plus placet responsio Thomæ.

Amplius Scotus: Primo, ait, videamus de intellectu nostro. Ibi enim memoria gignit actualem notitiam, quæ etiam ad memoriam duplicem habet relationem: unam geniti ad gignens, et hæc est de secundo modo relativorum, ac mutua; aliam declarantis ad declaratum, quæ est tertii modi relativorum, nec mutua. Quemadmodum autem notitia genita declarat formaliter objectum latens in memoria, ita illud quod producit notitiam actualem et dat illi istam vim declarandi, potest dici declarare illa notitia quasi effective. Si enim aliquis producat speculum et in eo imagines relucentes, hoc speculum formaliter declarat relucentia illa, tamen illud producens speculum effective declarat. Et hoc clarius pateret, si actus animæ qui non sunt veræ factiones, significarentur per neutra, non activa; nunc autem significantur per verba activa propter habitudinem illam quam habent ad objectum in quod transeunt. Tunc namque si essent neutra, significarent formaliter illam realitatem a qua imponuntur inesse subjecto; tuncque possent talia verba activa ab eisdem formis imponi, quæ significarent talium productionem, et notitia genita esset forma objecti, producens vero diceretur effective formam causare: quemadmodum similitudo potest esse illud in quo fundatur relatio activi et passivi, ita quod sicut assimilans est similitudinem præstans, ita tunc declarans active significatum, esset efficiens ipsam declarationem formalem in ipso animæ actu sive in subjecto illius actus. Ad propositum, Verbum æternum a Patre exprimitur, et ista expressio est relatio originis: huic enim expresso communicatur ex vi productionis suæ notitia infinita, quæ est omnis declarabilis declarativa. Habet igitur relationem realem ad exprimentem, a quo gignitur. Sed aliam, scilicet declarativam, habet non tantum ad ipsum ginentem, sed secundum quod est quid infinitum, ad se atque ad ipsum, imo etiam ad alia omnia: et ista est tantum rationis, quia non tantum est ad creaturas, sed etiam ad se ipsum, et si nulla realis relatio Dei est ad creata, multo plus ejusdem ad se ipsum non est realis relatio. Porro declarare istud convenit Verbo formaliter; producenti autem Verbum convenit principiative, sicut in nobis convenit memoriæ efficienter. Et sic Verbum formaliter declarat declarabile omne; Pater autem declarat Verbo principiative, in quantum sibi communicat actualem notitiam infinitam. Itaque verbum hoc, dicere, potest significare primam relationem originis, quæ est ginentis ad genitum: sicque solus Pater dicit, non Verbo, sed Verbum. Et hoc modo Richardus sexto de Trinitate affirmat, quod solus Pater dicit. Alio modo potest significare istam habitudinem rationis quæ est declarare : quod convenit ei formaliter. Sicque Verbum essentia et se ipso formaliter declarabilia cuncta declarat. Tertio, dicere potest significare istam eamdem habitudinem declarativam prout convenit alicui non formaliter, sed principiative : sicque convenienter dicitur quod Pater dicit Verbo. — Præterea quæritur, utrum formaliter declarare omne declarabile, sit proprium Verbo. Et dicunt quidam quod sic, quoniam convenit sibi ex vi suæ processionis. Sed de hoc dictum est supra*.3 Nam magis videtur appropriatum Verbo quam proprium, quia cum proprio Verbi potissime convenit. Hæc Scotus..*

Ex præhabitis patet ad objecta solutio, dempto secundo. Ad quod dicendum, quod S. Gregorius intendit probare quod derogaret infinitæ sapientiæ Dei Patris, si unigenitus Filius ejus esset finitæ sapientiæ : quoniam sequeretur quod esset in infinitum inferior Patre, nec dignum esset eum tam singulariter appellari sapientiam Patris.

Footnotes

  1. 1Cor. 1,23, 24. ↩

  2. Joann. XVII, 6. ↩

  3. *(dist.xxvu) ↩

Chapter 208 of 271