Quæstio 3
Tertio principaliter quæritur, An unigenitus Filius Dei sit sapiens sapientia genita aut ingenita.
Videtur quod sit sapiens sapientia genita. Primo, quoniam essentialiter sapiens est; ipse autem realiter est sapientia genita : ergo sapiens est sapientia genita. — Secundo, quia se ipso formaliter sapiens est, et ipse est sapientia sua; sed ipse in se est sapientia genita : ergo sapiens est eadem.
In contrarium ita arguitur : Una et eadem est sapientia Patris et Filii, et ab eadem sapientia uterque sapiens nominatur; sed Pater non est sapiens sapientia genita : ergo nec Filius. — Secundo, quidquid sapientiæ est in Filio, communicatum est ei a Patre et sapientia ejus; Pater autem est ingenita sapientia : ergo Filius sapiens est sapientia ingenita.
Ad hæc Thomas respondet : Hæ præpositiones, a et per, in hoc differunt, quod a designat tantum habitudinem principii per modum efficientis, per vero designat habitudinem principii secundum quodlibet genus causæ : hinc omne quod est ab aliquo seu a re aliqua, est per illud, non econverso. In divinis autem non potest esse habitudo causæ nisi secundum duplicus genus, sumendo causam extensive, videlicet : habitudo realis originis, juxta modum causæ efficientis seu originantis, quemadmodum Pater est principium Filii. Alia habitudo principii in divinis est tantum secundum rationem, videlicet habitudo formæ, sicut quum dicimus : Pater est Deus deitate, et sapiens sapientia seu per sapientiam suam. Itaque quum dicitur, Filius est sapiens sapientia genita, si ablativus construatur in habitudine causæ efficientis seu principii originantis, falsa est, quoniam non a sapientia sua nec a se ipso sapiens est, sed a Patre, a quo habet esse et sapere : sicque sapiens est a sapientia ingenita seu per eam. Porro si ablativus ille construatur in habitudine formalis principii, hoc contingit dupliciter : quia quod sequitur formam rei potest dici esse per formam illam, sicut homo dicitur intelligere per animam ; vel per eum qui habet ipsam formam, quemadmodum homo per se est rationalis, quia per animam, quæ est de sua essentia. Si igitur consideretur id quo Filius formaliter sapiens est, hoc est essentialis sapientia, quæ neque genita est neque ingenita : sic ea et per eam, sed non ab ea, dicitur sapiens, quia essentia non generat. Si vero consideretur persona Filii habens sapientiam illam et qui est sapientia genita, sic per sapientiam genitam, seu per se ac se ipsa genita sapientia, sapiens est. Hæc Thomas in Scripto. — Et per hanc distinctionem patet argumentorum solutio.
Hoc ipsum Petrus compendiose evolvens: Actus, inquit, alicui potest adscribi dupliciter. Primo, originaliter seu effective: sicque Filius est sapiens sapientia ingenita, id est a Patre. Secundo, formaliter: et hoc rursus dupliciter. Primo, tanquam formæ, quæ est agendi principium: et sic Filius sapiens est sapientia nec genita neque ingenita, quæ est divina essentia. Secundo, tanquam supposito formam habenti, per quam agit: et sic Filius dicitur sapiens sapientia genita, id est se ipso.
Concordat Bonaventura in quæstionibus super litteram.
Verumtamen Albertus dicit non esse concedendum, quod Filius sit sapiens sapientia ingenita. Quod verum est denominatione formali.
Richardus quoque hic scribit: Sicut in creaturis sapientia filii adscribitur patri gignenti et filium instruenti, et ipsi filio tanquam subjecto cui sapientia inest; sic in divinis Filius dicitur sapiens aliquo tripliciter. Primo, tanquam ab eo a quo est sapiens: et ita est sapiens sapientia ingenita, id est a Patre, a quo habet quod sit et sapiens sit. Secundo, tanquam a forma: et ita est sapiens sapientia essentiali, quæ est divina essentia, et nec genita est neque ingenita prout ingenitum nomen est notionis, puta innascibilitatis. Tertio, tanquam supposito sapientiam habente: et ita est sapiens genita sapientia. Hæc Richardus. — Qualiter autem ingenitum multis modis dicatur, ita quod sapientia prout supponit divinam essentiam, nec genita est neque ingenita, dictum est supra:1 quia ingenitum communiter sumitur prout est proprietas Patris; si vero dicatur ingenitum non genitum, sic essentia et sapientia essentialiter sumpta vocatur ingenita.
His consonat Alexander. Qui etiam quærit, An Spiritus Sanctus sit sapientia de sapientia, et procedens sapientia. Et respondet quod imo, ad istum videlicet sensum, quod Spiritus Sanctus est persona procedens quæ est ipsa sapientia, et ipse procedit a Patre qui est sapientia, quamvis non procedat secundum modum aut rationem sapientiæ, sed amoris. Quamvis enim sapientia per se non approprietur Spiritui Sancto, sed Filio, potest tamen ei appropriari per adjunctum. Sumitur quoque in tali locutione procedere, non prout attribuitur Filio, sed prout est distinctivum Spiritus Sancti ab aliis personis. Hæc Alexander.
Sed ab his videtur Albertus aliqualiter dissentire: Quamvis, inquiens, Spiritus Sanctus sit sapientia, nullo tamen modo est concedendum, quod Spiritus Sanctus sit sapientia procedens, quoniam sapientia non est appropriabilis amori.
Pro quorum concordia poterit forsitan dici, quod Spiritus Sanctus est procedens sapientia, loquendo quasi materialiter, non directe formaliter. Non enim procedit sub ratione, modo aut proprietate sapientiæ; nihilo minus persona sub ratione, proprietate et modo amoris procedens, est sapientia ipsa summa, divina et increata.
Footnotes
-
dist. xxviii, q. 2. ↩
Chapter 209 of 271