Skip to the text

Quæstio 1

J Am quæritur primo, Utrum Deus sit in omnibus rebus.

Videtur quod non. Primo, quia in nulla re est, quum sit infinitus, et nulla proportio sit finiti ad infinitum, imo in infinitum distent ab invicem: quod autem exsistit in alio, non distat ab eo in infinitum. — Secundo, quia vilesceret Deus, et dignitati ejus immensæ derogaret esse in rebus fœdis, impuris, vilissimis: imo intellectus hoc abhorrere videtur. — Tertio, quia non est in dæmonibus. Atque ut ait Scriptura, longe est Dominus ab impiis:1 quod autem longe est ab alio, non est in eo. In Scripturis etiam frequenter habetur quod Deus recedit a prævaricantibus: ergo non manet nec est in illis. — Quarto, ad eminentiam pertinet sine reali præsentia operari: propter quod in Evangelio centurio commendatur præ regulo, quia centurio credidit Christum etiam non præsentem posse suum servum curare, Domine, inquiens, non sum dignus ut intres, etc.;2 regulus vero putabat realem præsentiam Christi necessariam esse ad hoc quod filium suum sanaret, Domine, dicens, descende priusquam filius meus moriatur.3 Ad hoc ergo quod Deus cuncta conservet in esse et operetur in omni ente, non est necesse quod realiter adsit: et tamen hoc assignatur pro causa cur in omnibus esse perhibeatur.

In contrarium est, quod Deus est vere incircumscriptus et infinitus: propter quod omnia implet, penetrat, et ipsis rerum essentiis solus illabitur, estque intimior atque propinquior rei quam ipsamet sibi, aut intrinseca et essentialia principia ejus. Unde et ipse per Jeremiam testatur: Numquid non cœlum et terram ego impleo?4 Et Psalmista: Si ascendero (ait) in cœlum, tu illic es;5 si descendero ad infernum, ades, etc.

Ad hoc Alexander respondet: Simpliciter et absque distinctione est concedendum, divinam essentiam incircumscriptibilem esse: quia nec loco nec tempore nec intellectu seu cognitione mentis creatæ comprehenditur.

Denique circa hæc movet Alexander plures quæstiones. Prima est, An Deus sit alicubi vel nusquam aut in se ipso. Et respondet: Multipliciter dicitur aliquid esse in loco. Primo, quoniam continetur ipso loco: et ita non est Deus in loco neque alicubi. Secundo, quoniam locus ei adest, et illud non deest loco. Hinc libro de Trinitate scribit Boetius: Deus est ubique, non quod contineatur in omni loco, sed quoniam omnis locus ei adest ad eum capiendum, quum tamen non capiatur aliquo loco. Dicitur quoque Deus locum replere non materialiter, sed virtualiter: imo et essentiali sua præsentia, quæ spiritualissima est, sicut et Deus simplicissimus esse censetur. Unde Augustinus in libro de Præsentia Dei ad Dardanum: Aliter sapientia replere dicitur sapientem, aliter aqua vasculum; eoque modo quo sapientia replet sapientem, divina essentia replet loca. Sapientia quippe non est major corporaliter in majore, nec minor in minore: ita est Deus in locis et rebus. — Denique propositio ista, Deus nusquam est, non est admittenda sine determinatione. Negationes namque universaliores sunt affirmationibus: idcirco per istam, Deus nusquam est, non solum removentur a Deo modi quibus non convenit ei esse in loco, sed etiam prætactus modus quo esse in loco convenit ei. Hinc cum determinatione dicendum est, Deus nusquam est circumscriptive, definitive, aut contentive; sicque intelligendum est quod ait Boetius, Deum nusquam esse. — Amplius, vera est ista, Deus est in se ipso: quoniam dicitur esse in se ipso, quia per se est, non indigens aliquo.6 Unde secundum Augustinum ad Dardanum, res dicitur esse ubi continetur. Deus autem propria continetur seu subsistit virtute. Idcirco quum dicitur esse in se, non notatur habitudo ejus ad aliam rem, sicut quum dicitur esse ubique. Et quamvis ubique sit, non tamen sequitur quod sit extra se, quoniam omnia intra ipsum sunt, et ipse universa excedit, ambit et continet. Hæc Alexander: qui circa hæc quærit et alia multa, quæ infra tangentur.

Circa hæc loquitur Thomas: Deus in omnibus rebus essentialiter est, non tamen ita quod rebus commisceatur; sicut in libro de Causis habetur: Causa prima in omnibus est præterquam eis commisceatur. Non enim est pars alicujus rei, nec formale omnium esse. Movens namque et motum, operans quoque et operatum, oportet simul esse, ut septimo Physicorum probatur. Sed hoc diversimode corporalibus et spiritualibus convenit. Quia quum corpus per suam essentiam certis terminis quantitatis limitatam determinetur ad aliquem situm, non potest esse quod corpus movens et corpus motum sint in eodem situ; sed sunt simul contactu: sicque corpus movens, virtute sua immutat corpus quod sibi immediate conjungitur, quod etiam immutatum, potest aliud immutare usque ad aliquem terminum. Spiritualis vero substantia, cujus essentia omnino est absoluta a quantitate et situ, ac per hoc a loco, non est distincta loco aut situ ab eo quod movet; sed ubi est ipsum quod movetur, ibi et ipsum quod movet: quemadmodum anima est in corpore, et sicut virtus movens cœlum dicitur esse in dextera orbis moti a se, a qua incipit motus, ut dicitur septimo Physicorum. — Insuper advertendum, quod esse cujuslibet rei et esse cujuslibet partis ejus, est immediate a Deo: quia secundum fidem non ponimus quemquam creare, nisi Deum; creare autem est dare esse. Illud quoque quod dat esse, non potest cessare ab operatione qua dat esse, quin res desinat esse: quia ut asserit Avicenna, hæc est differentia inter agens divinum et agens naturale, quod agens naturale est causa motus tantum, agens vero divinum est causa ipsius esse. Ideo præter ipsum alia qualibet causa efficiente remota, non removetur ejus effectus. Hinc remoto ædificatore, non desinit esse domus, sed ejus fieri; remota vero causa essendi, removetur totaliter esse rei, et ipsa corrumpitur. Unde secundum Gregorium, omnia in nihil deciderent, nisi virtus Omnipotentis ea in esse conservaret. Oportet ergo quod operatio Dei qua dat esse, non sit intercisa, sed continua. Propter quod Unigenitus Dei ait, Joannis quinto: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.7 — Ex quibus aperte colligitur, quod Deus est unicuique rei intimus, sicut proprium esse rei est intimum ei, quod nec incipere posset neque durare, nisi per operationem Dei, per quam operatori suo conjungitur ut sit in eo. Hæc Thomas in Scripto. operi

In cujus verbis continentur quædam obscura. Primum est, quod ait esse cujuslibet rei esse immediate a Deo. Quum enim in eodem non sit plura esse substantialia, videtur quod, verbi gratia, in generatione ignis ab igne, et leonis a leone, substantiale esse ignis generati, sit immediate a Deo: et sic ignis generans non influit esse substantiale, sed solum accidentale; et ita non esset generans simpliciter, sed secundum quid. Et ita in ceteris generabilibus et corruptibilibus argui potest. Si autem respondeatur, quod aliter Deus, aliter naturale agens est causa ipsius esse substantialis; objici potest, quia vel totum esse illud est immediate a Deo, et sic nihil ejus causatur a causa naturali, [vel pars tantum etc.] Verum de hoc infra dicetur. — Secundo in verbis his Thomæ videtur obscurum quod ait: Id quod est causa ipsius esse, non potest cessare ab operatione qua dat ipsum esse, quin ipsa res esse cesset. Ex hoc enim sequi videtur, quod esse rerum sit in continuo fieri seu per indesinentem influxum alicujus entitatis in ipsum:8 cujus oppositum tactum est supra. — Tertio inibi est obscurum quod scribit: Hæc est differentia inter agens naturale et agens divinum, quod agens naturale est causa motus tantum, etc. Causæ enim naturales producunt et gignunt similia sibi in specie, ut equus equum, leo leonem. Causæ quoque cœlestes vere educunt formas substantiales de potentia materiæ; estque verum quod ait Philosophus, Homo generat hominem et sol. Et rursus, incertum apparet an Avicenna hoc dicat, præsertim quum Avicenna perhibeat unam intelligentiam esse productam ab alia, et primum mobile ejusque formam seu animam, ab intelligentia prima. Creare etiam non est definitive dare esse, sed dare esse ex nihilo: alioqui omne generans esset creans, quia secundum Philosophum, hæc est inter alterationem et generationem distinctio, quod generans dat esse simpliciter, alterans vero dat esse secundum quid. Hæc scholastice tacta sint, ut veritas diligentius inquiratur.

Præterea, in prima parte Summæ, quæstione octava, eadem scribit quæ hic: Deus, inquiens, est in omnibus rebus, non ut pars essentiæ neque ut accidens, sed sicut agens adest ei in quod agit. Oportet enim omne agens conjungi ei in quod immediate agit, et sua virtute illud contingere.

A Quumque Deus sit ipsum esse per suam essentiam, oportet quod esse creatum sit proprius ejus effectus, sicut ignire est proprius effectus ipsius ignis. Hunc vero effectum causat Deus in rebus non solum quando esse incipiunt, sed quamdiu in esse conservantur, sicut lumen in aere causatur a sole quamdiu aer manet illuminatus. — Contra hæc objici possunt quæ jam tacta exsistunt.

Porro ex his quæ sanctus Doctor scribit in Summa contra gentiles, tertio libro, test quis aliqua forsitan invenire ad respondendum ad ista. Ibi quippe per ordinem movet articulos istos: quod Deus conservat res in esse; quod nihil dat esse nisi in quantum agit in virtute divina; quod Deus est causa operandi omnibus operantibus; quod Deus est ubique; quo modo idem effectus sit a Deo et a natura agente.

Itaque in Summa contra gentiles, tertio libro, capitulo sexagesimo octavo, probat per media multa, Deum esse ubique. Nam sicut res corporea est in loco per quantitatem dimensivam, sic incorporea res per quantitatem virtualem: quemadmodum ergo res corporea, si esset undique infinita, esset in omni loco per quantitatis contactum; sic Deus quum sit infinitæ prorsus virtutis, in omni est loco per suæ contactum virtutis. — Item, sicut se habet causa particularis ad suum effectum particularem, ita et causa universalis ad suum effectum universalem: quemadmodum ergo causa particularis suo particulari adest effectui, ita et causa universalis universali suo effectui adest; quumque Deus sit causa universalis totius esse, oportet quod in quocumque est invenire ipsum esse, ei divina adsit præsentia. Nec est ubique quasi per locorum spatia dividatur, sed totus ubique est, quum sit penitus simplex: non tamen quemadmodum punctus, qui est terminus continui, propter quod determinatum in continuo situm habet, nec potest esse nisi in uno indivisibili loco. Deus vero est indivisibilis, tanquam extra et supra omne continui genus exsistens. Propter hoc non est determinatus ad locum magnum aut parvum, quum fuerit ab æterno absque loco; sed immensitate suæ virtutis omnia quæ sunt in loco et omnia loca excedit et includit. — Præterea, in omni re materiali est aliquis effectus a Deo immediate creatus, puta materia: illis ergo oportet Deum adesse. Incorporalium quoque essentiæ sunt a Deo per creationem immediate. Hæc ibi.

Ex quibus etiam patet responsio quæstionis qua quæritur, an Deus sit ubique. Ad quam etiam in Scripto specialiter sic respondet: Esse in aliquo, diversimode convenit corporalibus et spiritualibus rebus. Nam corpus est in aliquo ut contentum, sicut vinum in vase; substantia vero spiritualis est in aliquo ut continens et conservans. Corpora etenim limitantur terminis quantitatis ad locum, et per consequens virtus et operatio eorum in loco sunt. Substantia vero spiritualis quum ita non limitetur quantitate et situ, non est in loco nisi per suam operationem: sicque ex consequenti virtus et operatio ejus in loco sunt. Deo igitur non convenit esse in loco neque ubique primo modo, nisi metaphorice, quoniam implet omnem locum sicut corpus locatum proprium locum, non distensione dimensionum, sed causalitate effectuum, imo et sua essentiali præsentia. Si autem esse in loco sumatur per modum quo spiritualis substantia est in loco, sic propriissime convenit Deo esse in loco atque ubique, non quasi loco sit mensuratus, sed ut dans loco naturam ac vim locandi et continendi locata, quemadmodum et in qualibet re dicitur esse, in quantum dat rebus proprium esse ac naturam. Hæc Thomas.

Concordat Petrus, dicendo: In Deo propter omnimodam simplicitatem idem sunt essentia, virtus et operatio. In omni ergo in quo est Dei operatio, oportet ut sit virtus ejus; et ubi virtus ejus, ibi quoque essentia ejus. In omnibus autem est operatio Dei: quoniam nulla res creata potest se aut aliam in essentia conservare sua virtute, tum quia ex nihilo est, tum quia Deus est universalis dator et conservator totius esse. (Cetera ut supra in Thoma.) Hæc Petrus.

Qui etiam declarans qualiter sit Deus ubique; adjungit: Ibi et ubi dicuntur dupliciter. Primo stricte: ut quum dicitur, Ubi est manus, ibi non est pes. Secundo large: sicut quum dicitur, Ubi scientia, ibi nobilitas. Itaque essentia Dei est ubique large sive communiter, quum nullibi desit. Stricte vero dicitur aliquid esse in loco dupliciter: primo, per præsentiam, et ita est Deus in omni loco tanquam omnia replens; secundo, per continentiam seu terminationem quasi passivam, et ita in nullo est loco. Hæc Petrus. — Concordat Richardus.

Circa hæc Alexander conscribit: Ubique designat summam quamdam multitudinis omnium ubi. Quæ summa intelligi potest vel secundum distinctionem, vel indistinctionem. Si secundum distinctionem, sic non convenit Deo esse ubique: quia non est partibiliter in loco, sicut lumen est in aere, quia pars in parte, non totum in qualibet parte. Sed secundum indistinctionem convenit Deo esse ubique, quoniam sensus est: Deus in omni loco præsens est totus, et secundum idem, sumpto ipso ubi communiter: quia ut ait Augustinus, sicut anima est in qualibet parte corporis sui tota, sic Deus in suo mundo. Sicque esse ubique, ponit præsentiam Dei ad omne ubi. Nisi enim Deus esset sic præsens, sequeretur coarctatio et finitatio in suo esse. — Quum ergo objicitur, quod aliqua sunt a Deo mediate, ergo ad illa non requiritur ejus præsentia; dicendum, quod nunquam est processus creaturarum a Deo mediate tantum, imo vel semper immediate, vel simul mediate et immediate. Unde sicut in processione æterna aliquid procedit a Deo immediate, ut Filius a Patre; aliquid mediate et immediate, ut Spiritus Sanctus, qui secundum quod procedit a Patre, procedit immediate, mediate vero in quantum procedit a Filio, qui est a Patre, et non est ibi aliquid procedens tantummodo mediate: conformiter est in processione creaturarum ex creaturis. Eva namque processit ab Adam immediate. Seth quoque processit ab Adam immediate, in quantum filius ejus; et mediate, in quantum processit ex Eva, quæ fuit ex Adam. Consimiliter est in hac parte. Principia enim rerum processerunt a Deo immediate; res vero quæ sunt ex principiis, fluxerunt a Deo mediate et immediate: quoniam nunquam aliqua causa tantum operatur in suo effectu, quin prima causa plus operetur in illo. Ideo nullum est creatum in quo non sit immediate primæ causæ actio atque essentia. Hæc Alexander.

Bonaventura quoque his consonans: Necessitas (inquit) exsistendi Deum in omnibus, sumitur tam ex parte perfectionis Dei, quam ex parte indigentiæ creaturæ. A parte Dei, propter summam ipsius immensitatem et potestatem: et utriusque ratio est summa ejus simplicitas. Quum enim sit summe simplex, ad nihil arctatur: idcirco in omnibus invenitur tanquam immensus. Unde et virtus ejus in omnibus est, quum virtus ejus sit sua essentia. Ex parte quoque creaturæ est ejus necessitas: quæ quum ex nihilo sit producta, habet in se possibilitatem et vanitatem. Quum enim a Creatore sit producta in esse quum prius non esset, non est suum esse: ideo non est purus actus, sed habet possibilitatem ad non esse, seu potentialitatem, et ratione hujus, fluxibilitatem et variabilitatem. Hinc esse et permanere non valet nisi per præsentiam ejus qui dedit ei esse. Cujus evidens est exemplum in impressione sigilli in aqua: quæ impressio nec ad momentum conservatur nisi præsente sigillo. Rursus, quoniam creatura eo ipso quo creata est, vanitati subjecta est, non potest in se ipsa fulciri, sicut nec corpus ponderosum in aere.9 Hæc Bonaventura.

Qui consequenter declarat, qualiter Deus sit in omnibus locis: Triplex est (inquiens) conditio secundum quam comparatur locatum ad locum. Una qua locatum excellitur, et hæc est proprietas salvationis: sic enim locatum indiget loco, et locus complet ejus indigentiam et conservat naturam. Atque secundum hanc proprietatem sola corporalia sunt in loco, non spiritualia, quia non recipiunt influentiam a loco corporeo. Alia est proprietas seu conditio qua locatum æquatur proportionaturque loco: quæ est proprietas commensurationis. Et secundum hanc conditionem sola quoque corporalia proprie sunt in loco, quoniam sunt commensurabilia et circumscribuntur; spiritualia vero minus proprie, quia non commensurative respectu partium, sunt tamen in loco definitive respectu totius. Tertia conditio est secundum quam locatum excellit et eminet loco, videlicet quod per sui præsentiam replet et supplet indigentiam loci. Locus namque sine locato quasi privatio est et indigens, sicut concavitas oculi sine organo. Quumque Deus ad nullam creaturam comparetur secundum rationem inferioritatis aut æqualitatis, sed superioritatis et excellentiæ, non convenit Deo esse in loco primis duobus modis, sed tertio, quia per sui præsentiam supplet loci indigentiam. Corporale quippe locatum per suam præsentiam implet vacuitatem distantiæ. Deus autem per suam præsentiam implet vanitatem essentiæ. Ideo essentia sine Dei præsentia esse nequit. Hæc Bonaventura.

Præterea his concordat Albertus, qui et specialiter disputat hic contra quosdam philosophos opinantes quod Deus non agit immediate in omni effectu causæ secundæ, et quod non requiratur realis præsentia causæ primæ cum suis effectibus, quum et causæ secundæ valeant operari ubi non adsunt realiter, et effectus quosdam producere fixos, qui perseverant in esse absentibus causis illis. Ad quod partim responsum est; et Albertus respondet, quod causæ illæ secundæ inveniunt materiam suæ operationi substratam, nec immediate agunt per suam essentiam, imo nec propria virtute, sed participatione virtutis divinæ, cujus influxu et conservatione manent illi effectus seu earum materiæ. Ideo istud spectat ad eminentiam et omnipotentiam, non ad aliquam imbecillitatem primæ causæ, quod ejus realis præsentia necessaria est ad rei productionem et conservationem.

Verum de hac re scribit Udalricus prolixe in Summa sua, libro secundo: Quidam (inquiens) philosophi posuerunt unum primum causatum solum immediate esse a Deo, et alia ordine quodam dixerunt a primo illo fluxisse, ideoque illud primum dumtaxat immediate conservari a Deo, et cetera mediate a Deo, ac immediate a primo illo causato quantum ad ea quæ immediate fluunt ab ipso. Quæcumque autem causa non nisi per suam essentiam operatur, ita quod operatio sua est sua essentia, illa sicut per se conservat rem, ita per suam essentiam, quæ est operatio sua, necessario est intra rem secundum ipsam rem et secundum omnes partes ipsius rei et secundum omnia interiora exterioraque ipsius. Nec tamen rerum sordibus contaminatur, quia contactu inquinari non potest nisi quod receptivum est peregrinæ impressionis: quod non contingit nisi habenti materiam; imo non convenit cuilibet materiam habenti, quia secundum Philosophum, cœlum non est peregrinæ impressionis susceptivum. Hinc scriptum est:10 Sapientia attingit ubique propter suam munditiam; ideo nihil inquinatum incurrit in eam. — Amplius, Deum esse in rebus, nil novi ponit in Deo, sed potius dicit causalitatem seu influentiam ab ipso procedentem: ideo absque sui mutatione, per mutationem ac corruptionem rerum incipit ac desinit esse in ipsis.

Deus etiam est causa immediata non solum creationis conservationisque rerum, sed et cujuslibet operis creaturæ, et cum hoc etiam est causa mediata, sicut efficiens per instrumentum: aliter multæ naturæ diversarum operationum, nec secundum esse nec secundum conservationem essent Deo conjunctæ; nec verum esset illud Joannis, Sine ipso factum est nihil, id est nulla natura nec aliquid in natura exsistens, ut Augustinus exponit.11 — Quod si objiciatur, quod una numero operatio non potest esse duarum immediatarum causarum secundum idem genus perfectæ causalitatis, quia diversarum causarum illarum necessario diversa sunt opera, et operationes earum necessario ad opera terminantur diversa. Respondendum, quod causæ istæ non sunt ejusdem generis neque ejusdem modi in causando: idcirco nil prohibet unum earum esse effectum. Sicque verificatur quod tertio de Trinitate Augustinus testatur: Voluntas Dei prima et summa causa est omnium motionum. Sed plerisque non apparet hoc: ideo placuit vanitati philosophorum eas attribuere aliis causis. Verumtamen unaquæque natura est causa suæ naturalis operationis: nam calor calefacit, et lux illuminat. Attamen causæ illæ secundæ ac naturales ob suam imperfectionem non sunt causæ primæ et principales. Imo Deus tanquam prima causa, omnes effectus secundarum causarum operatur causalitate perfecta, et ipse suam causalitatem causis secundis communicat, ut nobilitentur per hoc. Porro dupliciter dicitur aliquis operari per aliud seu alio mediante. Primo, sicut per instrumentum: sicque Deus immediate operatur, in quantum per suam præsentiam est in rebus. Unde sic est operans principale, et medium illud est secundarium operans. Secundo, mediante virtute alterius: et ita in quolibet ordine causarum, causa prima sola est causa immediata, quoniam propria causat virtute, et alia non nisi virtute participata ab illa. — Hæc Udalricus. Qui de his multa adhuc conscribit ibidem, quæ pro majori parte præhabita sunt, et cetera suis poterunt locis tangi.

Insuper Durandus hic scribit: Duplex est causa, scilicet: efficiens et non conservans, ut domificator respectu domus; quædam efficiens et conservans, ut sol respectu luminis in aere. Sicque productio et conservatio sunt duæ actiones causantis. Quamvis ergo Deus non sit immediata causa omnium quantum ad productionem, est tamen immediata causa omnium quantum ad conservationem. Hæc Durandus.

Cujus responsio quantum ad hoc quod ait Deum non esse omnium immediatam causam quantum ad productionem, non videtur consonare præinductis ex Alexandro, Thoma, Alberto, Bonaventura, Udalrico: secundum quorum doctrinam jam habitam, Deus est omnium et singulorum causa efficiens, et nunquam est alicujus causa efficiens solummodo mediata. In libro quoque de Causis probatur, quod in omni causato et opere, causa prima plus influit quam quæcumque causa secunda: et hæc est doctrina SS. Augustini, Hilarii et Anselmi.

Amplius Scotus hic movet hanc quæstionem, Utrum ex hoc quod Deus ubique est secundum suam potentiam, necessario concludatur quod ubique sit præsens secundum suam essentiam, hoc est, utrum omnipotentia inferat immensitatem. Et respondet: Agens causatum potest agere ubi non est; communiter tamen oportet quod sit immediatum cuilibet sibi proximo passo in quod agit, quamvis interdum non agat in illud actione ejusdem rationis cum actione qua agit in remotum: ut piscis mordificans manum piscatoris, et non mordificans rete. Quandoque autem in proximum passum non agit eadem activa potentia qua in remotum: quemadmodum corpus cœleste generans mineram in visceribus terræ, vel aliquod mixtum animatum vel non animatum hic in terra, agit sua forma substantiali, quia non substantia non potest generare nec facere substantiam, nec accidens aliquod in medio potest esse ratio generandi substantiam. Est ergo forma corporis cœlestis potentia activa agens in remotum absque hoc quod corpus illud agat in proximum secundum eamdem potentiam, quamvis agat etiam in propinquum secundum aliam activam potentiam. Sed hoc accidit, vel propter conjunctionem istarum potentiarum duarum activarum in eodem, quarum utraque est activa, et una habet proximum pro passo proportionato, et alia forma activa habet remotum pro passo sibi proportionato. Vel accidit propter imperfectionem agentis in quo est defectus virtutis activæ: propter quem defectum privus agit secundum formam imperfectiorem quam perfectiorem, sicut corruptibile generans prius alterat quam generet. Si igitur prius tollamus talem concursum duarum potentiarum ab ente creato, atque secundo tollamus ab eo istam imperfectionem, ita quod non oporteat ipsum prius producere imperfectius, non videtur aliqua ratio quare non erit præsens remoto secundum potentiam secundum quod est modo præsens sibi in ratione activæ potentiæ: et tamen non aget in propinquum illa potentia, sicut nec modo; et hoc maxime, si illa potentia secundum quam agit in remotum, sit simpliciter potentia activa perfecta: quanto enim perfectior forma est in creatis, tanto videtur esse ratio agendi in remotius.

Ex hoc ad propositum videtur quod omnipotentia, quæ est simpliciter perfecta activa potentia, non requirat actionem in unum passum prius quam in aliud, nec propter diversas potentias concurrentes in agente, nec propter priorem generationem imperfectioris. Videtur ergo quod talis omnipotentia sit ratio agendi in quodcumque, et producendi quodcumque possibile, licet per impossibile Deus non esset ubique. — Et secundum hoc, videtur tenenda negativa pars conclusionis, videlicet quod possit agere ubi non esset per casum. Et confirmatur sic: Si enim omnipotentia est voluntas ad cujus velle sequitur rem esse, quum possit æque velle distans sicut propinquum, videtur quod si Omnipotens per impossibile esset in aliquo loco determinato et non ubique, posset tamen aliquid velle esse in alio loco cui non repugnaret esse, et per consequens suo velle illud haberet esse in illo loco: et per consequens illud fieret Omnipotente volente, absque hoc quod præsens esset ibi per essentiam. — Confirmatur adhuc, quoniam ante mundi creationem non est imaginandum fuisse vacuum infinitum, quasi ibi fuerit præsens Deus secundum essentiam prius, antequam produceret mundum: imo non ut alicubi seu ut nullibi præsens secundum essentiam, fuit potens facere mundum. Quemadmodum ergo ibi præsentia immensitatis non præexigebatur præsentiæ potentiæ suæ ut potentia est, ita videtur quod modo non oporteat præintelligere Deum in aliqua parte mundi, ut ibi aliquid causet, sed potius quasi econtra sit prius ibi secundum potentiam, ut causet aliquid ibi; et tunc, licet per impossibile non esset ibi prius secundum essentiam, posset tamen ita causare. — Hæc Scotus.

Hæc opinio omnibus præinductis videtur contraria, atque ex omni parte inepta, impossibilia et contradictoria implicans. Omnipotentia namque non est, nisi sit simpliciter infinita potestas; nec infinita potentia potest esse nisi in essentia infinita. Hoc autem est contra rationem infinitæ essentiæ, ponere eam et arctare ad locum determinatum in quo sit circumscriptive. Rursus, summa Dei requirit simplicitas, ut in ipso realiter penitus idem sint potentia et essentia. Ideo imaginari Deum alicubi esse secundum potentiam et non essentiam, implicat. Iterum, dictum est et ostensum, quod causam oporteat sua virtute attingere suum causatum. Implicat ergo quod Deus aliquid faceret ubi sua virtus seu potentia non adesset; nec minus implicat non esse suam essentiam ubi est sua potentia.

Insuper, juxta sanctorum Patrum et authenticorum doctorum documenta et rationes, infinitus et supergloriosissimus Deus nequaquam continetur, arctatur aut circumscribitur terminis universi: estque, ut ait Gregorius, in mundo, non inclusus; et extra mundum, non exclusus. Et si essent innumerabiles infinitive numero aut magnitudine mundi, ipse supersanctus et superincomprehensibilis Deus universos et singulos sua majestate et essentiali ac personali vera præsentia adimpleret. Et ita, quamvis natura abhorreat vacuum, nec illud realiter sit, tamen quum imaginatio sit non entium et impossibilium, nil prohibet etiam imaginari vacuum et nunc et ante mundi productionem, ad hunc sensum, quod si vere extra mundum esset locus penitus infinitus sicut imaginatio apprehendit, in loco illo Deus vere incircumscriptibiliter exstitisset; et nunc tam vere est illimitabiliter et inextensibiliter extra hunc mundum, ac si extra mundum esset locus realiter infinitus. Et juxta hunc sensum, dicitur Deus esse extra hunc mundum per spatium infinitum, in quo utique est in se ipso; et ante mundi constitutionem non magis fuit ubi nunc subsistit hic mundus, quam nunc sit extra hunc mundum per spatium quantumlibet infinitum. Imo nec modo magis est in mundo quam extra mundum, nisi in quantum in hoc mundo plus operatur seque ostendit. Ipse vero, quantum est ex parte ipsius, est penitus illocalis et intemporalis. Nec tamen immensitas Dei imperite ac ruditer imaginanda est instar corporalis extensionis, quum nec anima rationalis ita putanda sit in toto suo corpore esse. Ideo immensitas Dei non est nisi interminabile, supersimplicissimum et superperfectissimum esse suum, infinita beatitudo et gloria sua, infinita sapientia et omnipotentia sua, infinita pulchritudo, dulcedo et superexcellentia sua, infinita bonitas, veritas ac sanctitas sua, et ita de aliis quæ ei attribuuntur: quæ omnia sunt in ipso unum purissimum esse, infinitæ prorsus simplicitatis.

Præterea, de hac re, qualiter Deus sit in omnibus rebus et ubique, scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro primo circa finem, multum idonee atque subtiliter : quod Deus sit in dæmonibus aut in damnatis vel impiis : quia hæc nominant naturam vitiis deformatam, quorum auctor aut conservator Deus non est, nec assimilationem secum habent peccata. Est tamen in illis in quantum sunt Dei creaturæ, et intellectualis naturæ, et entia quædam. — Ad quartum, quod aliquid est perfectionis in creatura, quod non esset perfectionis in Creatore. Quamvis ergo id de quo tangit objectum, esset nobilitatis in causa creata, non tamen in principio increato : quia ex hoc sequeretur ipsum esse finitum, et a sua potestate distinctum.

Hinc Thomas de Argentina : Sicut, inquit, potentia Dei non potest in tot quin possit in plura, sic essentia Dei non est ita in rebus quin possit esse in pluribus. Imo si mundi essent infiniti, universos impleret : et sicut ipse est causa efficiens non effecta, et causa formalis non formata; ita est causa finalis non finita. Porro quum Deus dicitur esse extra mundum, præpositio extra non designat præsentiam actualem ad locum, sed potentialem, quæ est Dei immensitas, qua infinitos mundos impleret si essent. — Ex quibus patet solutio quæstionis simplicium qui solent interrogare, Ubi erat Deus antequam mundum creavit? Unde et metrice dicitur :

Dic ubi tunc esset, quum præter eum nihil esset. Tunc, ubi nunc; in se, quoniam sibi sufficit ipse.

Ad objecta patet ex dictis solutio. Ad primum quippe dicendum, quod finiti et infiniti nulla estportio naturalis ac proprie dicta, ejusdemque generis : est tamen bene inter eaportio imitationis et analogiæ, quum creatura sit similis Creatori; nec distant ab invicem distantia locali corporali quantitativa, sed dignitatis et ementiæ, ad quam sequitur quod Deus sit infinitus, et per consequens omnibus præsens. — Ad secundum, quod sicut nil nobilitatis affert Deo esse in rebus nobilibus, sic nil ignobilitatis ingerit ei esse in vilibus rebus : quia nil tangit, inquinat, immutat aut afficit eum; imo infinita eminentia supergreditur cuncta. — Ad tertium, quod non est absolute dicendum,

Footnotes

  1. Prov. xv, 29. ↩

  2. Matth. viii, 8. ↩

  3. Joann. iv, 49. ↩

  4. Jer. xxiii, 24. ↩

  5. Ps. cxxxviii, 8. ↩

  6. Act. xvii, 25. ↩

  7. Joann. v, 17. ↩

  8. Cf. t. XIX, p. 426 A. ↩

  9. Rom. viii, 20. ↩

  10. Sap. vii, 24, 25. ↩

  11. Joann. 1, 3. ↩

Chapter 226 of 271