Skip to the text

Quæstio 2

Secundo principaliter quæritur, Quot modis sit Deus in creaturis; et, Qualiter esse in omnibus et ubique, sit proprium Deo.

In quo etiam est quærendum, An esse ubique convenit Deo ab æterno : sicque tria tanguntur et inquiruntur in isto quæsito.

Quantum ad primum, videtur quod Deus non sit in rebus pluribus modis.1 Enti enim maxime uniformi ac simplicissimo non convenit nisi unus modus essendi, quia modus rei sequitur rei naturam : ergo non nisi uno modo in rebus est. — Secundo, communiter dicitur, quod corporalia sunt in loco circumscriptive, spiritualia definitive, Deus transcendenter : et ita unus modus essendi in loco adscribitur Deo, non plures. — Tertio, in littera dicitur, quod Deus est in omnibus per essentiam, præsentiam et potentiam; et videtur quod simili ratione debeat dici esse in loco per sapientiam, qua cuncta gubernat, et per voluntatem, qua omnia condidit, et per benevolentiam, qua universa conservat. Et quæritur, cur potius dicatur esse ubique per essentiam, præsentiam et potentiam, quam per sapientiam, voluntatem et benevolentiam.

Insuper arguitur, quod esse ubique non conveniat soli Deo. Plato enim in primo Timæi, et Proclus Platonicus in Elementatione theologica, dicunt et probant, totum mundum sensibilem esse animal unum intellectuale divinaque sanctione prudens. Ergo anima mundi est in omni loco. — Rursus, universalia dicuntur esse ubique et semper. Sed et materia prima invenitur in omni loco, quum nullus locus sit vacuus: ergo in eo est aliquod corpus locatum in quo consistit materia.

Videtur quoque quod ab æterno conveniat Deo esse ubique: quia nunc est ubi ab æterno fuit, et econverso, quum ipse sit prorsus invariabilis.

Ad primum horum respondet Antisiodorensis in Summa sua, libro primo: Videndum est quot modis sit Deus in rebus. Dicitur autem esse in rebus quatuor modis. Primo, per naturam: et hoc tripliciter, utpote essentialiter, potentialiter et præsentialiter. Secundo, per gratiam in sanctis: et ita non dicitur in eis tantum esse, sed etiam habitare. Tertio, per gloriam: et ita est in Beatis. Quarto, per unionem, id est hypostaticam seu personalem conjunctionem, sicut in Christo. Primus modus est bonus, secundus melior, tertius optimus, quartus superoptimus, et de isto nihil ad præsens. — Sed quum isti quatuor modi, vel sex (primo modo diviso in tres), non differant nisi per effectus, et longe plures sint effectus Dei quam sex, cur solum his sex modis dicitur esse in rebus? Dicendum, quod omnes effectus in quibus creatura imitatur Deum reducuntur ad Trinitatem: quia in eis creatura imitatur Patrem aut Filium aut Spiritum Sanctum. Nam Patri appropriatur potentia, Filio præsentia seu sapientia, Spiritui Sancto bonitas, quæ est Dei natura: sicque esse in rebus per gratiam, per gloriam, et in Christo per unionem, continetur sub tertio modo, secundum quod bonitas Dei accipitur communiter ad bonitatem naturalem atque gratuitam. Sicque Deus non est in rebus nisi per potentiam aut per sapientiam aut per bonitatem. Si autem sumatur bonitas tantum pro bonitate naturali, tunc sex modis dicitur Deus esse in rebus. Dicitur quoque Deus esse alicubi per apertam operationem, sicut in cœlo: qui modus reducitur ad esse in re per potentiam. Hæc Antisiodorensis.

Alexander quoque respondens ad primum istorum: Deus, inquit, est in omnibus per essentiam, præsentiam et potentiam. Qui sunt tres modi generales, quorum distinctio ita accipitur: In Deo sunt tria, videlicet, essentia, virtus, et operatio: quæ tamen realiter idem sunt, et secundum rationem intelligentiæ distinguuntur. Et penes hæc tria distinguuntur isti tres modi, ita quod ratione essentiæ suæ dicitur Deus esse in rebus essentialiter, ratione virtutis potentialiter, ratione operationis præsentialiter, quia per operationem præcipue innotescit. Quum ergo essentia et potentia ac operatio Dei attingunt res omnes, dicitur esse in rebus his modis. — Porro alii ita distinguunt: primum quod cadit in intellectum, est ens, et post ens potentia, deinde ens in actu. Connotatur ergo divinum esse respectu entis simpliciter, quum dicitur essentialiter esse in rebus; connotatur etiam respectu entis in potentia, quum dicitur potentialiter esse in rebus; et item respectu entis in actu, quum dicitur esse in rebus præsentialiter. Ad ostendendum ergo quod divinum esse nusquam deest qualitercumque sumatur ens, dicitur his tribus modis esse in rebus. Hæc Alexander.

Denique idem doctor, respondens qualiter esse in omnibus et ubique sit proprium Deo, ait: Quum Deus dicitur esse ubique, intelligendum est semper, quod nequaquam dependet ab aliquo ubi vel ente aut loco. Idcirco per hoc non excluditur quin sit in se ipso. Sicque esse in omnibus et ubique, et per essentiam, præsentiam atque potentiam, et esse in ipsis ac ea replere, soli convenit Deo.

Ad illud demum quod quæritur tertio, An Deo conveniat ab æterno esse ubique, respondet: Quum dicitur, Deus est semper, per ly semper, duo notantur, videlicet principale et connotatum: quoniam ly semper, supponit ipsum nunc præsens divinum (et hoc est principale), connotando tamen respectum ad omnia nunc temporis quæ fluunt. Ideo sensus est: Deus est semper, id est, Deus est in suo nunc, et nunquam deest alicui præterito, præsenti aut futuro. Similiter ubique dicit plenitudinem divinæ bonitatis, connotando tamen respectum ad omne ubi in creatura. Deus namque comparatur ad res ut bonitas et ut æternitas: et sicut nunc suæ æternitatis comparatur ad omne nunc temporis, quæ comparatio designatur quum dicitur, Deus est semper; ita plenitudo suæ bonitatis comparatur ad omnem rerum capacitatem et omne ubi replendum in creatura, quæ comparatio designatur quum dicitur, Deus est ubique. Hic enim designatur præsentia bonitatis divinæ, et respectus ad omne ubi replendum. Ideo sensus est: Deus præsens est omni ubi, et replet omne ubi. Principaliter autem designatur præsentia ac plenitudo bonitatis divinæ, quum dicitur, Deus est præsens; deinde respectus connotatus, quum dicitur, Replet omne ubi: qui respectus est temporalis. Potest autem respectus iste dici secundum actum et secundum habitum. Si secundum habitum, sic verum est, Deus ab æterno est semper: quoniam Deus ab æterno est in suo nunc, quod est aptum ut non desit alicui tempori. Conformiter verum est, Deus ab æterno est ubique, ut sit sensus: Bonitas divina apta est replere omne ubi. Si vero connotatum in utraque dicatur secundum actum, sic nulla illarum est vera: quia insinuantur tempus et ubi ab æterno fuisse. Hæc Alexander.

Præterea Thomas hic scribit: Distinctio modorum istorum partim accipitur ex parte creaturæ, partim ex parte Dei. Ex parte creaturæ, in quantum diverso modo ordinatur in Deum ac jungitur ei, non ex diversitate rationis tantum, sed realiter. Quum enim Deus in creaturis esse dicatur secundum quod eis aliquo modo applicatur, oportet ut ubi est diversus conjunctionis applicationisve modus, ibi sit diversus modus essendi in. Conjungitur autem creatura Deo tripliciter. Primo, secundum similitudinem tantum, in quantum in creatura invenitur aliqua similitudo bonitatis divinæ, non quod attingat ipsum secundum subjectum: quæ similitudo invenitur in omnibus creaturis per essentiam, præsentiam et potentiam. Secundo, creatura attingit Deum consideratum secundum suum subjectum, et non secundum similitudinem tantum: et hoc est per operationem, ut quando fide adhæret primæ veritati, et caritate summæ bonitati. Sicque est alius modus, quo Deus specialiter est in sanctis per caritatem. Tertio, creatura attingit Deum non solum secundum operationem, sed item secundum esse: non prout esse est actus essentiæ, quia creatura non potest transire aut verti in naturam divinam; sed secundum quod esse est actus hypostasis seu personæ ad cujus unionem creatura assumpta est. Sicque est ultimus modus, quo Deus est in Christo per unionem. Porro ex parte Dei non invenitur realis diversitas. Essentia etenim Dei quum sit absoluta ab omni creatura, non est in ea nisi prout ei applicatur per operationem; atque secundum quod operatur in re, dicitur esse in ipsa secundum præsentiam, quia oportet operans aliquo modo esse præsens operato. Et quia operatio Dei non separatur a virtute divina a qua exit, ideo Deus dicitur esse in rebus per potentiam. Rursus, quoniam virtus Dei est sua essentia, sequitur quod etiam sit in rebus per essentiam. Hæc Thomas in Scripto.

Petrus vero circa hoc loquitur: Quinque sunt modi quibus Deus dicitur esse in creaturis, quorum sufficientia sumitur vel ex parte Dei, vel ex parte creaturæ. Ex parte Dei, est considerare in Deo essentiam ejus secundum se, et huic appropriatur modus qui est esse in rebus per essentiam. Est quoque in Deo considerare personam secundum se, utpote personam Patris, cui appropriatur potentia, et ita est modus essendi in rebus per potentiam; et item personam Filii, cui appropriatur sapientia, et ita est modus essendi in rebus per præsentiam, id est cognitionem, quoniam præsens dicitur quasi præ sensu ens; atque personam Spiritus Sancti, sicque accipitur modus essendi in sanctis per gratiam. Est quoque considerare divinam essentiam ut in persona, et ita est ultimus modus, quo divina essentia est in Filio incarnato. — Ex parte autem creaturæ sumitur sufficientia ista sic: Creaturæ omnes in Deo sunt, et ipse Deus est in omnibus illis secundum tria. Est enim intra rerum essentias, quibus illabitur per suam essentiam: ideo dicitur esse in rebus per essentiam. Influit etiam in rerum virtutem per suam potentiam: ideo est in rebus per potentiam. Cooperaturque rebus: ideo dicitur esse in rebus per præsentiam, quoniam cooperantem oportet aliquo modo esse præsentem ei cui cooperatur. Solæ vero rationales creaturæ tendunt in Deum ut in objectum: et ita dicitur Deus esse in sanctis per gratiam adoptionis. Una autem sola, puta humanitas Christi, unitur Verbo æterno hypostatica unione, quæ est quintus modus. Hæc Petrus.

Si autem objiciatur, quod plures sint modi quibus Deus exsistit in creaturis, quia in libro Confessionum asserit Augustinus: Deus est in se ipso sicut Alpha et Omega, in mundo ut creator et rector, in angelis ut decor et sapor, in electis ut liberator et adjutor, in reprobis ut terror et horror. Dicendum quod isti reducuntur ad illos , ut facile est pensare. Primus tamen non spectat ad modos de quibus nunc agitur, scilicet ad modos quibus est in creaturis. In reprobis quoque non dicitur Deus esse simpliciter, sed cum additione, in quantum sunt creaturæ ejus, ut tactum est.

Insuper de hac re ait Thomas in prima [Hucusque Petrus] parte Summæ, quæstione octava: Deus dicitur esse in re dupliciter. Primo, per modum causæ agentis: et sic est in omnibus rebus ab ipso causatis. Alio modo, sicut objectum operationis est in operante: quod proprium est in operationibus animæ intellectualis creaturæ, prout cognitum est in cognoscente, et desideratum in desiderante. Sicque est in rationali creatura per gratiam. Quo modo autem sit in aliis creaturis, considerandum est ex his quæ in rebus humanis esse dicuntur. Rex enim dicitur esse in toto regno suo per suam potentiam, quamvis non sit ubique præsens per essentiam. Per præsentiam vero suam dicitur quis esse in omnibus quæ in conspectu ipsius sunt: quemadmodum paterfamilias præsens est omnibus suis domesticis, qui tamen secundum substantiam suam non est in qualibet parte domus; imo secundum substantiam suam est in loco determinato in quo est ejus substantia. — Quidam autem hæretici, ut Manichæi, dixerunt potestati Dei esse subjecta spiritualia et incorporalia tantum, corporalia vero potestati principii contrarii. Contra quorum insaniam dicitur Deus esse in omnibus per potentiam. Fuerunt et alii, qui quamvis crederent divinæ potestati omnia esse subjecta, divinam tamen providentiam dixerunt non pertingere usque ad inferiora. Contra quorum errorem dicitur Deus esse in omnibus per præsentiam. Fuerunt et alii, qui quamvis concederent omnia ad providentiam pertinere divinam, non tamen concesserunt omnia a Deo esse immediate creata, sed unam intelligentiam esse creatam ab alia. Contra quos dicitur Deus esse in omnibus per essentiam. Hæc Thomas in Summa.

In eadem etiam quæstione declarat qualiter esse ubique sit proprium Deo, dicens: Esse ubique primo et per se, est proprium Deo. Dico autem esse ubique primo, quod secundum se totum est ubique: quia si quid esset ubique secundum diversas partes suas in diversis locis exsistens, non esset primo ubique, quum hoc art. 3.2 conveniat ei ratione suæ partis. Esse vero ubique secundum se, dico illud cui non convenit hoc per accidens propter aliquam suppositionem factam: alias granum milli esset ubique, si nullum aliud corpus esset. Per se ergo esse ubique, convenit enti quod quacumque positione facta, est ubique. Quod proprie convenit Deo: quia quæcumque loca ponantur, etsi ponerentur infinita præter ista quæ sunt, oportet in omnibus esse Deum, quoniam nihil potest esse nisi per ipsum. Ipse ergo proprie est ubique: quia secundum se totum in omni est loco, quod non convenit universali, neque materiæ, nec universo. Hæc Thomas in Summa.

In idem redit quod de hoc ponit in Scripto: Soli (inquiens) Deo convenit per se esse ubique, nec est alicui communicabile creaturæ: tamen per accidens potest creaturæ competere, tam ex parte loci, ut si unus dumtaxat sit locus, quam ex parte locati, ut si sit corpus infinitum, quod ratione partium suarum diceretur esse ubique.

Ad hoc vero, An esse ubique Deo conveniat ab æterno, respondet: Dum Deus dicitur esse ubique, sive fiat distributio pro universitate locorum, seu rerum, importatur relatio quædam Dei ad creaturas fundata super aliquam operationem per quam Deus in creaturis esse refertur. Relatio autem fundata super operationem transeuntem in creaturam, non convenit Deo nisi ex tempore: quia hujusmodi relationes sunt actuales, et exigunt actu esse extremorum utrumque. Hinc sicut Deus non dicitur operari in rebus ab æterno, ita nec esse in eis nec fuisse ubique ab æterno. — Hæc Thomas in Scripto.

Concordat Richardus, dicendo: Deum in omnibus corporalibus ac spiritualibus esse per essentiam, probat sua immensitas; quod autem in omnibus sit secundum præsentiam, pandit ejus omniscientia; quod vero in rebus sit per potentiam, pandit sua omnipotentia. Unde super Genesim quarto Augustinus fatetur: Si virtus Creatoris a creatis cessaret, simul illorum desineret species, omnisque natura concideret. Avicenna quoque sexto Metaphysicæ suæ testatur: Creatum indiget datore sui esse semper et incessanter quamdiu consistit. (In ceteris idem quod Thomas.)

Amplius Bonaventura, determinans quomodo Deo sit proprium esse ubique: Soli (inquit) Deo convenit esse ubique, ut dicunt Sancti, proprie et singulariter, ita quod nulli convenit alii nec potest intelligi convenire, si recte intelligatur. Nam Deus dicitur esse ubique, ita quod ex parte Dei designatur identitas atque totalitas, ex parte loci pluralitas et universalitas. Per identitatem excluditur universale: quod quamvis sit in omnibus singularibus suis, tamen secundum aliud aliudque suppositum, in quibus et numeratur. Per totalitatem excluditur numerus: qui quamvis sit ubique, tamen secundum aliam et aliam partem. Per conditionem pluralitatis ex parte loci, excluditur spiritus creatus: qui quamvis sit in pluribus partibus corpus, non tamen in omnibus nisi ut unitis. Per conditionem universalitatis, excluditur corpus Christi sub sacramento: quod quamvis sit in pluribus locis, non tamen in omnibus. Hæc Bonaventura.

Idem Doctor, exponens an esse ubique conveniat æternaliter Deo: Esse (ait) ubique dupliciter accipi potest de Deo, sicut et esse semper. Nam semper uno modo importat divinam immensitatem secundum durationem, sicque idem est quod æternitas, et æternaliter convenit Deo. Alio modo connotat temporis simuleitatem*, et sic convenit Deo a principio temporis.3 Conformiter, esse ubique, uno modo importat præsentialitatem immensitatis divinæ, per quam est præsens omni ei quod est, tam sibi quam aliis; sicque idem est, Deum esse ubique, et Deum esse immensum: et sic Deo æternaliter convenit. Alio modo connotat locum creatum seu res creatas, et sic convenit Deo ab exordio rerum. Hæc idem.*

De modis quoque exsistentiæ Dei in creaturis effatur : Assignatio Augustini respicit diversitatem modorum essendi Deum in rebus; assignatio vero Gregorii concernit conditiones modorum essendi. Ubicumque enim est Deus, sive per naturam, sive per gratiam, ibi est essentialiter, præsentialiter et potentialiter. — Diversitas vero modorum essendi in, accipitur penes diversitatem effectuum, et non penes quamcumque, sed solum penes trimembrem. Quidam namque est effectus secundum quem comparatur creatura ad Deum per modum exeuntis, et omnes effectus hi continentur sub modo naturæ, nomine naturæ extenso; quidam per modum redeuntis, et hic est effectus gratiæ inchoatæ, aut consummatæ vel gloriæ: et quantum ad hunc, est secundus modus essendi Deum in creatura. Alius est effectus secundum quem comparatur creatura ad Deum ut perveniens; et hic est effectus unionis, in qua creatura et Creator uniuntur in unitate personæ, ut homo et Deus. Quoniam ergo tres sunt modi effectuum secundum quos creatura diversimode comparatur ad Creatorem, idcirco his tribus modis dicitur esse in creaturis. Primusque modus, qui attenditur penes exitum, assimilatur lineæ rectæ; secundus quoad reditum, lineæ reflexæ; tertius quantum ad perfectionem, circulo. Et primus modus est similis simplici lineæ; secundus, quia includit primum, similis est superficiei; tertius, quia includit utrumque, assimilatur soliditati. Ideo optime dixit Apostolus, quod in Christo tota divinitas habitat corporaliter.4 Perfectissime quippe in eo est, quia per modum circuli: circulus namque est perfecta figura. — Porro assignatio Gregorii sumitur penes conditiones modorum essendi. In his enim tribus ponit Gregorius perfectionem modorum essendi Deum in creaturis. Aliquid enim est in alio secundum præsentialitatis indistantiam, sicut contentum in continente, ut aqua in vase; aliquid secundum virtutis influentiam, ut motor in mobili; aliquid secundum intimitatis exsistentiam, sicut quod ab intra continet, ut anima in corpore. Et omne quod perfecte est in re, oportet esse secundum hanc triplicem conditionem: et ita est Deus in rebus præsentialiter, quia per præsentialitatis suæ indistantiam; potentialiter, per virtutis suæ influentiam; essentialiter, per intimitatis exsistentiam, quia intimus rebus. Hæc Bonaventura. ex Petro inductam: quam Petrus forsan ex Alberto accepit, et eam brevius clariusque expressit. In ceteris respondet ut Thomas. Movet autem et alias multas quæstiones minores, de quibus quædam tangentur.

C Itaque quærit, Utrum idem sit Deum esse ubique et esse in omni re. Respondet: Non est idem, sicut non est eadem habitudo causæ per suam essentiam causantis et conservantis rem ad conservatum, et habitudo loci ad id a quo habet virtutem continendi locatum. Quum enim dicitur, Est ubique seu in omni loco, insinuatur Deus esse in loco ut tenens locum in esse, et dans ei virtutem contentivam: quam non dat cuilibet rei in qua est, sed dat ei ea quæ sunt propria suæ conservationi. Hæc Albertus.

D Concordat Udalricus in Summa, libro secundo: Non est (inquiens) idem dicere Deum esse ubique, et Deum esse in omnibus rebus: quia quum dicitur esse in omnibus rebus, significatur quod ipse præsentia suæ essentiæ ac virtutis, est causa ipsius esse conservationisque rerum secundum id quod sunt; sed quum dicitur esse ubique, non solum significatur quod causet et conservet locum in esse, sed etiam quod det loco virtutem et naturam loci secundum quod locus est: quæ virtutes sunt multæ, videlicet generare, conservare, tenere. Hæc Udalricus.

Idem testatur Alexander: Differt, dicens, Deum esse in omni loco, et ubique, et in omni re. Quum enim dicitur, Deus est ubique, notatur habitudo replentis ad repletum : nam sensus est, quod Deus est præsens omni ubi et implens illud. Similiter quum dicitur, Deus est in omni loco, sensus est : Deus est præsens omni loco, et implet omnem locum. Sicque aliud et aliud connotatur per ista, quum locus et ubi distincta sint. Quum autem dicitur, Deus est in omni re, designatur habitudo conservantis ad conservatum. — Considerandum præterea, quod duplex est continens, videlicet virtuale et dimensivum. Virtuale est duplex, utpote intra et extra : intra, sicut anima virtualiter continet corpus intus. Deus vero est virtuale continens intus et extra. Ipse namque est intra omnia, non inclusus; et extra omnia, non exclusus. In quantum ergo est continens intra, dicitur esse in rebus; sed in quantum est continens extra, dicuntur res esse in eo. Hæc Alexander.

Qui etiam quærit hic, Utrum modis prædictis Deus exsistat in rebus æqualiter et uniformiter. Respondet : Contingit loqui de Deo seu de divina essentia dupliciter. Primo, in se seu secundum se : et sic semper se habet æqualiter et secundum unam dispositionem. Secundo, prout participatur a creaturis : et ita non habet se secundum unam dispositionem ad creata, sed secundum magis et minus. Nam quædam participant eam secundum rationem essentiæ solum, quædam secundum essentiam et vitam, quædam secundum esse, vivere et intelligere. Verumtamen distinctio et inæqualitas ista non est ex parte Dei, sed rerum, nisi in quantum Deus per sapientiam suam est causa distinctionis et ordinis rerum. Hæc Alexander.

Porro Petrus respondens : Esse (inquit) Dei in rebus dupliciter accipi potest. Primo ita, ut connotetur respectus præsentiæ Dei ad creaturam. Secundo ita, ut connotetur effectus influentiæ in rem creatam; sicque est Deus inæqualiter in creatis, quia non æqualia operatur in eis : nam et unumquodque est in recipiente secundum modum recipientis. Sed primo modo æqualiter est in omnibus. Sicque in libro de Causis habetur : Causa prima in omnibus est secundum unam dispositionem; et rursus : Primum eodem modo se habet ad omnia. Non tamen æqualiter dicitur Deus esse in omnibus. Quædam enim creaturæ sonant in defectum et vilitatem vel naturalem vel spiritualem aut vulgarem, sicut diabolus, peccator, lutum, stercus, cloaca, infernus : in quibus non dicitur Deus esse, nisi cum additione in quantum sunt creaturæ. Hæc Petrus.

Richardus quoque super hoc scribit : Loquendo de illo modo quo Deus est in omnibus rebus per essentiam, præsentiam et potentiam, sic æqualiter est in omnibus : quoniam omnibus æque præsens, et omnia uno cognoscit intuitu, omniumque esse æqualiter ab eo dependet. Loquendo autem de modo quo est in rebus per influentiam, non est in rebus æqualiter : imo sic magis est in illis quibus influit charismata gratiæ, quam in illis quibus influit sola dona naturæ; et specialissime est in anima Christi seu ejus humanitate, in qua est per gratiæ plenitudinem et unionem. Hæc Richardus.

Qui etiam quærit hic, Utrum Deus sit extra omnem locum. Respondet : Deum esse extra mundum, intelligi potest dupliciter. Primo, quod immensitas Dei excedit mundum, nec dependet a mundo, nec terminatur ab eo : et ita est extra mundum. Cujus signum est, quod si novus mundus extra hunc mundum crearetur, Deus esset in illo non per translationem sui de mundo isto ad illum. Secundo, quod sit spatium reale extra mundum, in quo est Deus : et ita non est extra mundum. Imo sic dicere quod sit extra mundum, esset confirmare errorem illorum qui opinabantur extra et ultra cœlum ultimum esse spatium infinitum. Hæc Richardus.

Præterea Bonaventura hic sciscitatur, An Deus sit localis, sicut dicitur esse ubique et in loco. Respondet : Sicut temporale vocatur quod sequitur leges proprietatesve temporis, sic locale, quod leges conditionesque sequitur loci. Quæ leges seu proprietates loci sunt, continere, mensurare, salvare, terminare locatum: et hoc, per modum impertientis, ita quod locatum se habet ad eas per modum suscipientis. Et quoniam Deus sic præsens est loco, ut nil prorsus ab eo recipiat, sed potius loci indigentiam suppleat, ac præfatas conditiones et actiones conferat ei, nullo modo dicendus est esse localis, quemadmodum et in littera dicitur. Hæc Bonaventura.

Amplius Albertus interrogat hic, An Deus sit in alio quam in se. Respondet: Bene concedo quod Deus sit in alio et in se, non autem quod sit in alio quam in se: quia comparatio quærit univocam rationem in comparatis; et illa non est hic, quoniam alio modo est Deus in se, et alio modo in aliis. Item, quæstio hæc quærit unam negativam et aliam affirmativam. Unde videtur sequi quod non esset in se ipso, si diceretur esse in alio quam in se ipso: sicut quum dicitur, Socrates est alibi quam Parisiis, vel, Socrates est in alia re quam sit ipse. Hæc Albertus. — Idem Udalricus, qui de hoc clarius scribit, sed prolixitatem vitans pertranseo.

Postremo quæritur, An Deus sit in se ipso. Ad quod supra breviter est responsum;5 nunc vero respondendum est plenius.

Itaque Ægidius circa hoc scribit: S. Dionysius, nono capitulo de Divinis nominibus quæstionem istam pertractans, ostendit quadrupliciter Deum esse in se ipso. Nempe ut B. Dionysius tangit ibidem, Deus a creaturis quadrupliciter differt, quantum spectat ad præsens: ex quibus quatuor differentiis declaratur, quod Deus in se ipso exsistat, nullamque creaturam proprie consistere in se ipsa. Prima differentia est, quod esse Dei est imparticipatum, independens, nulloque indigens ad sui subsistentiam et conservationem; esse vero creaturæ est participatum, dependens, atque ad exsistendum ac permanendum incessanter indigens esse divino et increato. Secundo differunt in operatione: quoniam quum Deus sit bonitas summa, non convenit ei agere propter aliud aut propter finem extra se; creaturæ vero, quum ordinetur ad finem, convenit agere propter illum, et propter proprium finem sibi desuper præstitutum. Tertio differunt, quoniam creatura eo ipso quo ex nihilo est, potest a suo esse et a substantia sua deficere atque recedere: quod invariabili Deo non convenit. Quarto differunt ratione virtutis: quoniam nulla creatura est proprie sua virtus, et certum est quod non sit virtus prima et summa, in qua est status et quies ac finis; Deus vero est virtus virtutum, in qua est status, et per quam cuncta subsistunt, sicut in libro de Causis habetur: Omnes virtutes quibus est finis, pendentes sunt a primo, quod est virtus virtutum. — Secundum hæc quatuor, quæ sunt, esse, substantia, virtus, et operatio, Deus est in se ipso, et non proprie aliqua creatura: quoniam esse creaturæ indiget alieno fulcimento et conservante. Deus vero ratione sui esse est in se ipso: quoniam esse suum nullo indiget alieno. Secundo, creatura non stat in se ipsa ratione suæ operationis: quoniam operatio sua ordinatur ac tendit ad aliud. Deus vero agit propter se ipsum: ideo stat, est et quiescit in se. Tertio, creatura non stat in se ratione suæ substantiæ: quia ut tactum est, ab ea potest deficere, si sibi ipsi relinquatur. Deus vero incommutabilis substantia est et immensa, nequaquam a se recedere aut deficere valens. Quarto, creatura non est nec stat in se ratione suæ virtutis, quum virtus sua non sit prima neque suprema, sed ab illa dependens, et ad ipsam, ut conservetur, se convertens seu tendens. Deus vero quum sit virtus altissima, prima, perfecta, et sibi in se prorsus sufficiens, verissime in se ipso consistere perhibetur. Propter quod loco præallegato Dionysius ait, quod Deus manet in se immobili identitate singulariter fixus et supercollocatus. Hæc Ægidius, qui hæc multum prolixe evolvit.

Hinc etiam Alexander testatur, quod

Deus uno modo spiritualis omnium locus vocatur, quoniam intra se comprehendit, continet et conservat universa. Propter quod ait Gregorius, quod angeli sancti quocumque mittantur, intra Deum currunt.

Ad objecta solutio patet ex dictis; quæ tamen breviter clarius est tangenda.

Ad primum ergo dicendum, quod Deus, quantum est ex parte ipsius, est uno modo in rebus; est quoque in rebus uno modo et uniformiter, id est incommutabiliter. Verumtamen, sicut ipse in se ipso simplicissimus manens, omnem perfectionem per infinitam excellentiam habet, et universorum ideales rationes distincte intuetur ac gerit, atque intellectualiter ac libere operatur; sic ipse est causa ordinis universi, et variis modis agit et habet se: non quod realis diversitas sit in eo, nisi exemplariter atque causaliter, quia procedit ab eo: quod suæ simplicitati nullatenus derogat, imo suæ summæ perfectioni maxime consonat et alludit. — Ad secundum, quod illa distinctio bona est, et juxta eam convenit Deo esse in rebus uno modo: per quem tamen alii non excluduntur, quia secundum diversas considerationes, diversimode assignantur modi exsistentiæ Dei in rebus. — Per quod patet solutio tertii. Et sicut prætactum est, Deus dicitur esse in rebus per præsentiam ratione sapientiæ ac scientiæ suæ, qua cuncta quasi præsentialiter contemplatur. Aliqui tamen dicunt, sicut et Thomas, quod res dicuntur esse in Deo, in quantum ipse cognoscit et vult seu diligit eas, magis quam ipse dicatur esse in eis. Cur autem specialiter dicatur Deus esse in entibus per essentiam, præsentiam, potentiam, est expressum. Potest etiam responderi, quod Deus est in rebus per sapientiam, qua eas gubernat, [per voluntatem, qua eas condidit,] et per bonitatem seu benevolentiam, qua eas conservat; et quod illi ac similes modi reducuntur ad tres modos prædictos, vel potius includuntur in eis. — Ad aliud respondendum, quod quamvis totus mundus sensibilis seu etiam totum universum esset animal unum, seu unum simpliciter, tamen nec mundus nec anima mundi esset ubique primo et per se, sicut hoc Deo convenire expositum est. Imo sicut Albertus et Udalricus affirmant, si esset unum corpus infinitum, illud non esset ubique primo et per se, sed per partes suas: imo non esset ubique, sed solum in uno loco (si tamen in loco), quum locus sit proprie superficies continentis. Et si non esset aliquod corpus nisi unus lapis, illud non esset ubique, id est in omni loco, sed in uno dumtaxat, quia non esset nisi locus unus ipsius.

Itaque modi quibus Deus est in rebus, a diversis diversimode assignantur. Nam Thomas de Argentina disseruit: Aliquid est in loco circumscriptive et definitive, ut corpus contentum; aliquid definitive, non circumscriptive, ut angelus; aliquid nec sic, sed transcendenter, ut Deus: quod est quoniam Deus non individuatur per materiam sicut corpus, nec per suppositum ut angelus. Porro corpus Christi est in pluribus locis sub sacramentalibus speciebus, non tamen ubique. Deus quoque est in omnibus per naturam, in bonis per gratiam, in Beatis per gloriam (in quorum rationali est ut veritas clare visa, in concupiscibili ut bonitas et dulcedo perfruita, in irascibili ut potestas summe confortativa); per unionem in humanitate assumpta: sicque in triduo mortis ac sepulturæ fuit in carne Christi in monumento, et in anima ejus in limbo. Est item in rebus per occultorum revelationem, juxta illud in Genesi, Vere Dominus est in loco isto;6 per vestigii repræsentationem, per imaginis et similitudinis expressionem, per essentiæ identitatem, sicut Pater in Filio et econtra, et Spiritus Sanctus in utroque et econverso. Est etiam ut Alpha et Omega. Rursus dicitur esse in rebus per miraculorum operationem, per cœlestium visionum ostensionem, sicut in terra et monte Visionis; in mundo, sicut rex in regno; in Ecclesia, ut paterfamilias in domo. Est etiam aliquo modo in impiis et damnatis, ut terror et horror. Sicque loquitur Augustinus: Domine, qui te dimittit et a te recedit, quo pergit, nisi a te placato ad te iratum? — Juxta has considerationes dicitur adhuc Deus variis modis esse in rebus, præsertim in suorum fidelium carorumque cordibus, in contemplativis et perfectis, in quibus est ut sponsus in thalamo, thesaurus in agro, lux in perspicuo, fons in horto, imber in terra, manna in arca, doctor in schola. Sed isti ac similes modi ad modos reducuntur præhabitos.

Footnotes

  1. Hæc ille. ↩

  2. art. 4. ↩

  3. * simultatem ↩

  4. Coloss. n, 9. ↩

  5. p. 434 B. ↩

  6. Gen. xxviii, 16. ↩

Chapter 227 of 271