Skip to the text

Distinctio 37

A. Quibus modis dicatur Deus esse in rebus.

Et quoniam demonstratum est ex parte, quomodo omnia dicantur esse in Deo, addendum videtur hic, quibus modis dicatur Deus esse in rebus, si tamen id humana mens vel ex parte digne valeat cogitare, vel lingua sufficiat eloqui.

Sciendum ergo est, quod Deus incommutabiliter semper in se exsistens, præsentialiter, potentialiter, essentialiter est in omni natura sive essentia sine sui definitione, et in omni loco sine circumscriptione, et in omni tempore sine mutabilitate. Et præterea in sanctis spiritibus et animabus est excellentius, scilicet per gratiam inhabitans; et in homine Christo excellentissime: in quo plenitudo divinitatis corporaliter inhabitat, ut ait Apostolus. In eo enim Deus habitavit non per gratiam adoptionis, sed per gratiam unionis. — Ne autem ista, quia capacitatem humanæ intelligentiæ excedunt, falsitatis arguere aliqui præsumant, Sanctorum auctoritatibus munienda mihi videntur. Beatus Gregorius super Cantica canticorum inquit: Licet Deus communi modo omnibus rebus insit præsentia, potentia, substantia; tamen familiariori modo per gratiam dicitur esse in illis qui mirificentiam operum Dei acutius et fidelius considerant. De hoc eodem Augustinus ad Dardanum, in libro de Præsentia Dei, ait: Quum Deus sit natura incorporea et incommutabiliter viva, æterna stabilitate in se ipso manens, totus adest rebus omnibus, et singulis totus; sed in quibus habitat, habent eum pro suæ capacitatis diversitate,

Coloss. II, 9.

Glossa ordinaria in Cant. V, 17.

Aug. Epist. 187, n. 19. alii amplius, alii minus : quos ipse sibi dilectissimum templum gratia suæ bonitatis ædificat. Hilarius quoque in octavo libro de Trinitate apertissime docet, Deum ubique esse : Deus (inquit) immensæ virtutis, vivens potestas, quæ nusquam non adsit, non desit usquam, se omnem per sua edocet, ut ubi sua sint, ipse esse intelligatur. Non autem, corporali modo, quum alicubi sit non etiam ubique esse credatur, quum et in omnibus esse non desinat. Ambrosius in primo libro de Spiritu Sancto, Spiritum Sanctum probat non esse creaturam, quia ubique est, quod est proprium Divinitatis ; ita dicens : Quum omnis creatura certis naturæ suæ sit circumscripta limitibus, quomodo quis audeat creaturam appellare Spiritum Sanctum, qui non habet circumscriptam determinatamque virtutem, quia et in omnibus et ubique semper est? quod utique Divinitatis et dominationis est proprium. Idem in eodem : Domini est omnia complere, qui dicit : Cœlum et terram ego impleo . Si ergo Dominus est qui cœlum implet et terram, quis ergo potest Spiritum Sanctum judicare dominationis et divinæ potestatis exsortem, qui replevit orbem, et quod plus est, replevit et Jesum, totius mundi redemptorem?

Hilar. de Trinitate, lib. viii, n. 24.

Ambr. de Spirit. S. lib. i, n. 81.

Ibid. n. 86. Jer. xxiii, 24.12 compleo complet

Ex his aliisque pluribus auctoritatibus aperte monstratur, quod Deus ubique et in omni creatura essentialiter, præsentialiter et potentialiter est.

B. Quod in sanctis non modo est, sed etiam habitat, qui non ubicumque est habitat.

In sanctis vero etiam habitat, in quibus est per gratiam. Non enim ubicumque est, ibi habitat; ubi vero habitat, ibi est. In solis bonis habitat, qui sunt templum ejus et sedes ejus. Unde per Isaiam Dominus ait, Cœlum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum :3 quia in electis, qui sunt cœlum, habitat Deus et regnat, qui ejus voluntati devoti obtemperant; malos vero, qui sunt terra, judicii districtione calcat. Unde etiam in libro Sapientiæ dicitur, Thronus sapientiæ anima justi : quia in justis specialius est quam in aliis rebus ; in quibus tamen omnibus totus est. Quemadmodum vero anima, ut ait Augustinus in epistola ad Hieronymum de origine animæ, per omnes particulas corporis tota adest simul, nec minor in minoribus, nec major in majoribus, sed tamen in aliis intensius et in aliis remissius operatur, quum in singulis particulis corporis essentialiter tota sit ; ita et Deus quum sit in omnibus essentialiter ac totus, in illis tamen plenius esse dicitur quos inhabitat, id est, in quibus ita est ut faciat eos templum suum. Et hi tales cum eo sunt jam ex parte, sed in beatitudine perfecte ; mali vero, etsi ibi sint ubi ipse est qui nusquam deest, non tamen sunt cum eo. Unde Augustinus super Joannem : Non satis fuit dicere, Ubi ego sum et illi sint ; sed addidit, mecum : quia et ibi miseri possunt esse, ubi et ille est qui nusquam deest.4 Sed Beati sunt cum illo, quia non sunt beati nisi ex eo quod cum illo sunt, qui fruuntur eo, et vident illum sicut est ; mali vero non sunt cum illo, ut cæci in luce non sunt cum luce. Nec boni ita nunc sunt cum eo, ut videant per speciem, etsi sint aliquo modo cum eo per fidem.

Sap. vn, 27.

Aug. Epist. 166, n. 4.

Id. in Joann. tract. iii, n. 2.

Quomodo autem Deus habitet in bonis, ex illis aliquatenus intelligere valebis quæ supra dicta sunt, quum de Spiritus Sancti processione temporali ageretur : ubi, dist. xiv. licet ex parte, exponitur (ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus) 1 Cor. xiii, 9. quomodo Spiritus Sanctus habitet in nobis, qui non sine Patre et Filio inhabitat.

C. Ubi erat vel habitabat Deus antequam esset creatura.

Si autem quæris, ubi habitabat Deus antequam sancti essent; dicimus, quia in se habitabat. Unde Augustinus in libro contra Maximinum : In templo (inquit) suo habitat Deus, scilicet in sanctis, qui sunt templum Dei modo secundum fidem ambulantes, et templum Dei erunt aliquando secundum speciem, qualiter etiam nunc templum Dei sunt angeli. Sed dicet aliquis, Antequam faceret Deus cœlum et terram, antequam faceret sanctos, ubi habitabat?5 In se habitabat Deus, apud se habitat, et apud se est. Non ergo sancti sic sunt domus Dei, ut ea subtracta cadat Deus :6 imo sic habitat Deus in sanctis, ut si ipse discesserit, cadant.

Aug. Contra Maximinum, lib. II, c. 21. In Ps. 122, n. 4.

D. Multa hic breviter docet quæ confirmant prædicta.

Sciendum est etiam, quia ut ait Augustinus in libro ad Dardanum, dici nisi stultissime nequit, Spiritum Sanctum non habere locum in nostro corpore, quod totum anima nostra impleverit; stultius etiam dicitur, angustiis alicubi impediri Trinitatem, ut Pater et Filius et Spiritus Sanctus alicubi simul esse non possint. Verum illud est multo mirabilius, quod quum Deus ubique sit totus, non tamen in omnibus habitat. Quis porro audeat opinari, nisi inseparabilitatem Trinitatis penitus ignoret, quod in aliquo possit habitare Pater et Filius, in quo non habitet Spiritus Sanctus, aut in aliquo Spiritus Sanctus, in quo non habitet Pater et Filius? Fatendum est ergo, ubique esse Deum per divinitatis præsentiam, sed non ubique per inhabitationis gratiam. Propter hanc enim inhabitationem gratiæ non dicimus, Pater noster qui es ubique, quum et hoc verum sit; sed, Qui es in cœlis, id est in sanctis, in quibus est quodam excellentiori modo.

Aug. Epist. 187, n. 15.7

Ibid. n. 16.

E. Quod Deus inhabitator est quorumdam nondum cognoscentium Deum, et non quorumdam cognoscentium.

Illud quoque mirabile est, quia ut ait Augustinus in eodem, Deus est inhabitator quorumdam nondum cognoscentium Deum, et non quorumdam cognoscentium Deum. Illi enim ad templum Dei non pertinent, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificant.8 Ad templum Dei pertinent parvuli sanctificati sacramento Christi et regenerati Spiritu Sancto, qui nondum valent cognoscere Deum. Ergo quem potuerunt illi nosse nec habere, isti potuerunt habere antequam nosse. Beatissimi autem sunt illi quibus hoc est Deum habere quod nosse. Hic aliquatenus aperit

Aug. Epist. 187, n. 21.

Augustinus, quomodo Deus habitet in aliquo, id est habeatur, quum videlicet ita est in aliquo, ut ab eo cognoscatur et diligatur.

F. Quomodo Deus totus ubique sit per essentiam, non potest intelligi ab humano sensu.

Ex prædictis patet, quod Deus ubique totus est per essentiam, et in sanctis habitat per gratiam. Quumque superius (licet tenuiter) ostensum sit, qua ratione dicatur habitare in quibusdam; nunc efflagitaret ordinis ratio id etiam assignari, quomodo ubique per essentiam et totus sit, nisi hujus considerationis sublimitas atque immensitas humanæ mentis sensum omnino excederet. Ut enim ait Chrysostomus super Epistolam ad Hebræos: Sicut multa de Deo intelligimus quæ loqui penitus non valemus, ita multa loquimur quæ intelligere non sumus idonei. Verbi gratia, quod ubique Deus est, scimus et dicimus;9 quomodo autem ubique sit, intellectu non capimus. Item, quod est incorporea quædam virtus quæ omnium est causa bonorum, scimus; quomodo autem vel quæ ista sit, penitus ignoramus.

G. Quorumdam opinio qui præsumunt ostendere quomodo Deus ubique sit per essentiam, potentiam, præsentiam.

Quidam tamen immensa ingenio suo metiri præsumentes, hoc ita fore intelligendum tradiderunt, quod Deus ubique per essentiam esse dicitur, non quod Dei essentia proprie sit in omni loco et in omni creatura, sed quia omnis natura atque omne quod naturaliter est, in quocumque loco sit, per eum habet esse, et omnis locus in quo illud est. Iidem etiam dicunt, ideo Deum ubique dici esse per præsentiam vel per potentiam, quia cuncta loca sunt ei præsentia et quæ in eis sunt, nec in eis aliquid operari cessat. Nam et ipsa loca et quidquid in eis est, nisi ipse conservet, manere non possunt. In eis ergo per substantiam Deus esse dicitur, ut aiunt, quia per virtutem propriæ substantiæ suæ facit ut etiam loca sint, et omnia quæ in eis sunt. Sed licet hæc vera sint, quæ asserunt in explanandis intelligentiis prædictorum, in illis tamen verbis quibus dicitur Deus ubique esse per essentiam, plus contineri credendum est quod homo vivens capere non valet.

H. Quod Deus quum sit in omnibus rebus, non tamen sordibus rerum inquinatur.

Solet etiam ab eisdem quæri, quomodo Deus substantialiter insit omnibus rebus, et corporalium sordium inquinationibus non contingatur. Quod tam frivolum est, ut nec responsione sit dignum, quum etiam spiritus creatus sordibus corporeis etiam leprosi vel quantumcumque polluti, inquinari non possit. Sol quoque radios suos sine sui pollutione effundit super loca et corpora non solum munda, sed etiam immunda ac sordibus fœtentia, quorum contactu homines et aliæ quædam res inficiuntur; solis vero radii impolluti et incontaminati, ea contingentes, exsistunt. Non est ergo mirandum, si essentia divina omnino simplex et incommutabilis omnia replet loca et omnibus creaturis essentialiter inest, nec tamen cujusquam rei sordibus contaminetur vel contingatur. Per simile et minus [idem] ostendit Augustinus, de Agone christiano: Timent quidam quod fieri non potest, scilicet ne humana carne veritas et substantia Dei inquinetur; et tamen prædicant, istum visibilem solem radios suos per omnes fæces et sordes spargere, et eos mundos et sinceros servari. Si ergo visibilia munda a visibilibus immundis contingi possunt et non inquinari, quanto magis invisibilis et incommutabilis Veritas? Unde Augustinus in libro de Natura boni: Quum in Deo, inquit, sint omnia quæ condidit, non tamen inquinant eum illi qui peccant. De cujus etiam sapientia, quæ attingit a fine usque ad finem fortiter, dicitur: Attingit omnia propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit.

Aug. de Agone christ.10 c. 18.

Id. de Natura boni, c. 29.

Postremo respondeant quid potius de Deo respondendum existiment: vel quod nusquam per essentiam sit, vel ubique, vel quod alicubi ita quod non ubique. Sed quis audeat dicere, quod nusquam divina essentia sit, vel quod alicubi et non ubique sit? Si enim ita est alicubi quod non ubique, ergo localis est. Est ergo ubique tota, quæ continet totum et penetrat totum; quæ nec pro sui simplicitate dividi, nec pro sui puritate maculari, nec pro sui immensitate ullo modo comprehendi potest. Unde Augustinus: Deus ubique est, cui non locis sed actionibus propinquamus.

Aug. in Ps. 34 Sermo II, n. 6.

I. Quod Deus ubique sit et in omni tempore, non tamen localis est, non circumscriptibilis, nec loco nec tempore movetur.

Quumque divina natura veraciter et essentialiter sit in omni loco et in omni tempore, non tamen movetur per loca vel per tempora, nec localis nec temporalis est. Localis non est: quia penitus non circumscribitur loco, quia nec ita est in uno loco, quod non sit in alio; neque dimensionem habet sicut corpus, cui secundum locum assignatur principium, medium et finis, et ante et retro, dextra et sinistra*, sursum et deorsum: quod sui interpositione facit distantiam circumstantium. Duobus namque his modis dicitur in Scriptura aliquid locale sive circumscriptibile, et econverso, scilicet: vel quia dimensionem capiens longitudinis, altitudinis et latitudinis, distantiam facit in loco, ut corpus; vel quia loco definitur ac determinatur, quoniam quum sit alicubi, non ubique invenitur: quod non solum corpori, sed etiam omni creato spiritui congruit. Omne ergo corpus omni modo locale est; spiritus vero creatus quodammodo est localis, et quodammodo non est localis: localis quidem dicitur, quia definitione loci terminatur, quoniam quum alicubi præsens sit totus, alibi non invenitur; non autem ita localis est, ut dimensionem capiens, distantiam in loco faciat. Divina ergo sola essentia omnino illocalis et* dextrum et sinistrum, incircumscriptibilis est : quæ nec locis movetur aliquo modo, scilicet, vel determinatione finita, vel dimensione suscepta; nec temporibus, scilicet affectu et cognitione, movetur. His enim duobus modis, scilicet loco vel tempore, fit mutatio creaturæ, quæ longe est a Creatore.

Unde Augustinus super Genesim :11 Deus (inquit) omnipotens, incommutabili æternitate, voluntate, veritate, semper idem, movet per tempus creaturam spiritualem, movet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas quas condidit, administret. Quum ergo tale aliquid agit, non debemus opinari ejus substantiam, qua Deus est, temporibus locisque mutabilem, sive per tempora et loca mobilem : quum sit ipse et interior omni re, quia in ipso sunt omnia; et exterior omni re, quia ipse est super omnia; et antiquior omnibus, quia ipse idem est ante omnia; et novior omnibus, quia ipse idem post omnia, scilicet post omnium initia*. Ecce hic aperte ostenditur, quod nec locis nec temporibus mutatur vel movetur Deus. Spiritualis autem creatura per tempus movetur, corporalis vero etiam per tempus et locum.12*

K. Quid sit mutari secundum tempus.

Mutari autem per tempus, est variari secundum qualitates interiores vel exteriores quæ sunt in ipsa re quæ mutatur : ut quando suscipit vicissitudinem gaudii, doloris, scientiæ, oblivionis, vel variationem formæ sive alicujus qualitatis exterioris. Hæc enim mutatio quæ fit secundum tempus, variatio est qualitatum quæ fit in corporali vel spirituali creatura : et ideo vocatur tempus.

L. Opinio quorumdam qui dicunt, spiritus creatos non moveri loco nec esse locales.

De mutatione vero loci, magna inter conquirentes disceptatio versatur. Sunt enim qui dicunt, nullum spiritum aliquo modo posse mutari loco : ab omni spiritu locum universaliter removere volentes, quoniam secundum dimensionem tantum et circumscriptionem locum constare asserunt, atque id solum esse locale vel in loco esse dicunt, quod dimensionem recipit, et distantiam in loco facit. Et hoc dicunt Augustinum sensisse, mutationem temporis tantum spirituali creaturæ tribuentem, loci vero et temporis, corporeæ.

M. Hic respondetur eis.

Sed ut supra diximus, dupliciter res dicitur esse localis vel circumscriptibilis, scilicet, vel quia dimensionem recipit et distantiam facit, vel quia loci termino definitur : quorum utrumque convenit corporeæ creaturæ, alterum vero tantum spirituali. Nam ut supra diximus, corporalis creatura ita est localis vel circumscriptibilis, quod determinatur definitione loci, et quod dimensionem recipiens, distantiam facit: spiritualis vero tantum definitione loci concluditur, quum ita sit alicubi quod non alibi; sed nec dimensionem recipit, nec distantiam in loco facit: quia si multi essent spiritus hic, non eo coangustarent locum quo minus de corporibus contineret. Ideoque Augustinus attribuit mutationem loci corpori, non spiritui: quia licet spiritus transeat de loco ad locum, non tamen ita, ut dimensionibus circumscriptus, interpositione sui faciat distantiam circumstantium, sicut corpus.

N. Conclusio ex prædictis, quod spiritus creati sunt locales et circumscriptibiles quodammodo, spiritus vero Dei omnino incircumscriptibilis.

Sunt ergo spiritus creati in loco, et transeunt de loco ad locum; et quodammodo locales et circumscriptibiles, sed non omni eo modo quo creaturæ corporeæ. Spiritus autem increatus, qui Deus est, in loco quidem est, et etiam in omni loco; sed omnino illocalis est et incircumscriptibilis.13 Unde Beda super Lucam ait: Quum ad nos angeli veniunt, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem adsistant: quia etsi angelus est spiritus circumscriptus, summus tamen spiritus, qui Deus est, incircumscriptus est, intra quem currit angelus quocumque mittatur. Ecce hic dicitur, quod spiritus angelicus circumscriptus est, spiritus autem qui Deus est, incircumscriptus.

Alibi etiam Ambrosius, distantiam ostendens inter spiritum increatum et spiritum creatum, dicit Seraphim de loco ad locum transire, inquiens ita in libro de Trinitate:14 Dixit Isaias, quia missus est ad me unus de Seraphim. Et Spiritus quidem Sanctus dicitur missus; sed Seraphim ad unum, Spiritus vero ad omnes. Seraphim mittitur in ministerio, Spiritus operatur mysterium; Seraphim de loco ad locum transit: non enim complet omnia, sed ipse repletur a Spiritu. Hic aperte ostenditur, quod angeli quodammodo locales sunt.

O. Cum repetitione superiorum, confirmat auctoritatibus, Deum esse ubique sine locali motu.

Fateamur itaque divinam naturam pro immensitate sui nusquam deesse, eamque solam omnino illocalem et omnino incircumscriptibilem nullo concludi loco, sed a fine usque ad finem attingere:15 non tamen spatiosa magnitudine, nec locali motu, sed immensitate atque immobilitate suæ essentiæ. Unde Augustinus ad Dardanum ait: Non quasi spatiosa magnitudine opinemur Deum per cuncta diffundi sicut fumus aut lux ista diffunditur;16 sed potius sicut in duobus sapientibus quorum alter altero corpore grandior est sed sapientior non est, una sapientia est, nec est in majore major, nec in minore minor, nec minor in uno quam in duobus: ita Deus sine labore regens et continens mundum, in cœlo totus est, in terra totus, et in utroque totus; et nullo contentus loco, sed in se ipso ubique totus. Idem quoque super Psalmum ait: Ad Verbum Dei pertinet non esse in parte, sed ubique esse per se ipsum.17 Hæc enim est sapientia Dei, quæ attingit a fine usque ad finem fortiter: non tamen motu locali, sed immobilitate sui: veluti si moles aliqua saxea impleat aliquem locum, dicitur quod attingit a fine illius loci usque ad finem, quum tamen alterum non deserat alterum occupando. Non ergo habet motum localem Verbum illud, et sapientia illa solida est et ubique.

Ex prædictis innotescit, quod Deus est ita ubique per essentiam, quod nec spatiosa magnitudine diffunditur, nec uno deserto loco alium occupat, quia localem motum non habet. Ideoque Augustinus volens præscindere a Dei puritate omnem localem motum et localem circumscriptionem, potius dicit omnia esse in illo, quam ipsum esse alicubi, nec tamen ipsum esse locum, qui non est in loco, in libro LXXXIII Quæstionum ita inquiens: Deus non alicubi est. Quod enim alicubi est, continetur loco; quod continetur loco, corpus est.18 Deus autem non est corpus: non ergo alicubi est. Et tamen quia est et in loco non est, in illo sunt potius omnia, quam ille alicubi; nec tamen ita in illo, ut ipse sit locus. Locus enim in spatio, est quod longitudine et latitudine et altitudine corporis occupatur; nec Deus tale aliquid est: et omnia ergo in ipso sunt, et locus non est, nec in loco est. Locus tamen Dei, sed improprie, dicitur templum Dei, non quod eo contineatur. Id autem nihil melius quam anima munda intelligitur. Ecce hic dicit, Deum non esse in loco; sed intelligendum est, eum non esse in loco localiter, scilicet quia nec circumscriptionem nec localem motum habet.

P. Oppositio qua videtur probari quod Deus mutetur loco.

Ad hoc autem solet opponi sic: Quotidie fiunt creaturæ, quæ ante non erant, et in eis Deus est, quum ante non esset in eis: est ergo ubi ante non erat; ideoque mutabilis esse videtur. Sed licet quotidie incipiat esse in creaturis, in quibus ante non erat, quia illæ non erant; hoc tamen fit sine sui mutatione: qualiter in mundo cœpit esse quem fecit, tamen sine sui mutabilitate; et similiter desinit esse in quibus ante erat, sine sui mutatione, nec tamen ipse deserit locum, sed locus desinit esse.

Q. Epilogus, ubi exponitur quare in prædictam venerit disceptationem.

Jam sufficienter demonstratum esse videtur, quomodo omnia dicantur esse in Deo, et Deus in omnibus: quam disceptationem quasi incidenter suscepimus, quia id videbatur postulare res circa quam noster versabatur sermo. Disserebamus enim de scientia sive sapientia Dei; et quum doceremus Deum scire omnia, quæsitum est, utrum propter cognitionem quam de omnibus habet, dicerentur omnia esse in Deo, an alia ratione hoc diceret Scriptura.19 Hujus ergo quæstionis occasio in præmissam nos deduxit disputationem.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ SEPTIMÆ

IN præcedenti distinctione ostensum est qualiter omnia sint in Deo; hic docetur quomodo Deus sit in omnibus. Et circa hæc edocetur primo in generali, qualiter tribus modis esse asseratur in omnibus rebus, quod et confirmatur Sanctorum auctoritatibus plurimorum; deinde, qualiter speciali modo dicatur esse in specialibus creaturis, puta in sanctis et justis, quos per gratiam fertur inhabitare; et qualiter specialissimo modo sit in homine Christo. Horum quoque occasione quasi incidentaliter tractat Magister, qualiter spirituales creaturæ sint in loco, et qualiter moveri dicantur.

Footnotes

  1. Is. xi, 3. ↩

  2. Sap. i, 7. ↩

  3. Is. lxvi, 1. ↩

  4. Joann. xvii, 24. ↩

  5. Ps. x, 5. ↩

  6. 1 Cor. III, 16. ↩

  7. Matth. VI, 9. ↩

  8. Rom. I, 21. ↩

  9. Chrysost. in Epist. ad Hebr. Homil. II, n. 1. ↩

  10. Sap. VII, 24. ↩

  11. Aug. de Genesi ad litt. lib. viii, n 48. ↩

  12. *principia ↩

  13. Beda, in Lucam, lib. 1, c. 1. ↩

  14. Ambr. de Spirit. S. lib. 1, n. 115, 116. Is. vi, 6. ↩

  15. Sap. viii, 1. ↩

  16. Aug. Epist. 187, n. 11. ↩

  17. Aug. in Ps. 147, n. 22. ↩

  18. Id. libro LXXXIII Quæst. q. 20. ↩

  19. * alias diceremus ↩

Chapter 225 of 271