Quæstio 3
Tertio hic principaliter quæritur, Utrum angelus sit in loco definitive, hoc est ita in uno ut non in alio.
Et includit hæc quæstio aliam, qua quæritur, An angelus possit esse simul in pluribus locis. Est et quæstio circa hoc tertia, An angelo debeatur locus punctalis; atque, An plures angeli esse queant in uno loco. Et quamvis Magister inducit ac tangit ista breviter in hoc libro, magis tamen ad sequentem pertinent librum. Idcirco hic brevius transeundum.
Possent autem hic fieri quædam argumenta facilia ad probandum quod angelus non sit in loco, videlicet: quod locus est species quantitatis, et ultimum rei continentis ac circumscribentis, idcirco incorporalibus rebus non convenit; item, quod angeli situ dimensioneque carent, non ergo in loco consistunt; et quod ait Boetius in libro de Hebdomadibus, apud sapientes esse propositionem per se notam, quod angeli non sunt in loco. Verum hæc et consimilia una distinctione solvuntur facillime: quia videlicet aliquid est in loco commensurative et definitive.
Potest ergo sic argui: Angelus est essentia quædam in se terminata, non infinita, sicut et virtus ejus: ergo sic est ubi est, quod alibi non est; et ita videtur ad unum locum restringi. — Si autem dicatur esse in loco per operationem, objicitur, quia operatio ejus præcipua est immanens, ergo manet in ipso agente: si igitur agens illud non est per se in loco, nec operatio ejus seu actio. — Rursus, actioni et operationi non attribuitur per se locus, præsertim operationi simplici, quæ convenit angelo: ergo nec angelo propter se, seu per actionem et operationem hujusmodi, juxta illud Philosophi: propter quod unumquodque tale, et illud magis.
Insuper, Philosophus in libro de Cælo et mundo testatur, quod extra cœlum nec locus, nec vacuum, nec tempus exsistat, sed ibi entia quædam simplicia optimam vitam ducentia: quæ entia sunt intelligentiæ seu angeli. Et quod ait ibi, secundum quosdam refertur ad cœlum. Imo per ly ibi videtur locus significari, quum tantum valeat ibi sicut in illo loco.
Ad hæc Thomas respondet: Circa hoc est triplex opinio. Una philosophorum, dicentium quod intelligentiæ vel angeli nullo modo sunt in loco. Ponunt enim quod intelligentia est quædam essentia denudata realiter a materia omnibusque materialibus conditionibus, et quod intelligentia movet orbem per animam orbis, sicut desideratum ab ea: ideoque nullam habeat applicationem ad corpus sicut ad locum, quia immediate non operatur circa aliquod corpus. Hæc autem opinio hæretica est, quia secundum fidem veram tenemus angelos immediate circa homines operari.
Hinc alii dicunt, quod angelo quantum ad suam essentiam, locus debetur, ita quod non sit intelligibile angelum esse, si locus non sit. Dicunt tamen, quod angelus est in loco definitive, non circumscriptive, quia sic determinatur ad locum in quo est, quod simul esse in alio nequit: quia quum ejus essentia sit finita, oportet quod sit ad aliquem locum determinata. Sed ista est valde rudis probatio, quia procedit ex æquivocatione finiti. Dum enim essentia angeli fertur finita, sumitur finis pro termino essentiæ ac virtutis, prout definitio terminus nuncupatur, non pro fine dimensionis; locus vero dicitur finiens vel finitus secundum terminos quantitatis dimensivæ: et fines tam diversimode sumpti, commensurationem et proportionem non habent. Ideo quod in essentia est finitum, non oportet ad terminos loci finiri.
Præterea, quod aliquid determinetur ad aliquem locum, non est nisi in quantum per aliquem modum applicatur ad locum illum, non ad alium locum: quæ applicatio intelligitur secundum situm, contactum, formam operationemve aliquam. Secundum formam, sicut anima est in corpore: et sic angelus non potest esse in loco, quia nullius corporis forma est, neque actus formalis substantialis intrinsecus. Secundum situm, sicut punctus est in linea quam determinat: sic quoque angelus non est in loco, quia ejus essentia a situ est absoluta. Secundum contactum, sicut corpus est in loco. Contactus vero est duplex, videlicet proprie dictus et metaphoricus. Proprie tangere, est ultima simul habere: quod angelo convenire non valet. Tactus vero metaphoricus, est per operationem, sicut contristans dicitur tangere contristatum: qui tactus convenit angelo. — Relinquitur ergo quod angelus definiri seu determinari non potest ad locum, nisi per actionem suam vel operationem. Dico autem operationem communiter, secundum quod angelus se habet ad corpus contentum in loco per modum præsidentis vel ministrantis, aut aliquo modo agentis seu patientis. Et ista est opinio tertia, quæ ponit angelum esse in loco in quantum per operationem loco alicui applicatur. Et hoc confirmatur auctoritate Gregorii Nysseni, qui expresse hoc dicit. Unde et addit: Quum dicere deberemus, Angelus hic operatur; abusive dicitur, Angelus hic est.
Hanc opinionem tanquam rationabiliorem sequendo, dico quod angelus effectum multipliciter facit in corpore. Substantia enim spiritualis confert aliquid superadditum ipsi esse: et sic est in loco in quantum operatur circa corpus locatum vel motum, vel lumen corporale, aut aliquid tale, cui tamen esse non confert. Aliquando vero substantia spiritualis per operationem suam dat corpori esse, non suum, sed aliud: sicque Deus est in omnibus creaturis. Interdum autem dat corpori suum esse: quod contingit dupliciter, quoniam ipsum esse est actus formæ, et est actus hypostasis. Hinc substantia spiritualis potest rei corporali conferre esse in quantum esse est actus formæ, ut sic forma ipsius efficiatur, sicque anima est in corpore; aut secundum quod esse est actus hypostasis et non formæ: et sic humana natura in Christo est assumpta ad esse divinæ personæ, quoniam facta est unio in hypostasi seu persona, non confusio in natura. — Hæc Thomas in Scripto, qualiter angelus sit in loco.
Denique in prima parte Summæ, quæstione quinquagesima secunda, super hoc scribit: Angelus et corpus æquivoce sunt in loco:1 quoniam corpus est in loco per applicationem ad locum secundum tactum quantitatis dimensivæ, qua angelus carens, est in loco per applicationem suæ quantitatis virtualis. Ideo non oportet ut loco commensuretur, vel situetur in loco, vel a loco contineatur. Substantia enim incorporea rem corpoream sua virtute contingens, continet illam, non continetur ab ea: nam et anima est in corpore ut continens, non ut contenta. Hæc in Summa.
Præterea de hoc, An angelus possit esse simul in pluribus locis, hic scribit: Circa hoc sunt diversæ opiniones. Quidam enim dixerunt angelum simul esse posse in pluribus locis, non tamen ubique. Sed hoc a doctoribus reprobatur, quoniam sequeretur, quod angelus nec definitive nec circumscriptive esset in loco. — Alii dicunt, quod angelus est in loco indivisibili, quia ponunt quod essentiæ angeli secundum se locus debetur: unde quum essentia illa sit indivisibilis, sequitur quod et locus ipsius. Verum hic error eorum est qui imaginationem non valent transcendere, ut non intelligant aliquid indivisibile nisi sicut habens in continuo situm.
Idcirco dicendum, quod angelus est tantum in uno loco. Sed ille locus potest esse divisibilis vel indivisibilis, magnus vel parvus, secundum quod operatio angeli ad magnum vel parvum immediate determinatur. Unde si immediate operetur circa totam domum, tota domus correspondet ei ut unus locus, ita quod in qualibet ejus parte erit, quemadmodum dicimus animam in qualibet esse corporis parte. Et dico immediate: quia si angelus moveret lapidem, ex cujus motu multa corpora moverentur, non oporteret quod esset nisi ubi est primum ab eo motum; quemadmodum etiam patet in corporali motore, quem necesse est tangere solum id quod ab eo immediate movetur. Idcirco vero non potest simul esse in pluribus locis, quia est finitæ essentiæ, et per consequens finitæ virtutis: impossibile autem est quod ab una virtute finita procedat nisi operatio una. Operatio autem una est quæ terminatur ad unum operatum: idcirco oportet quod operatum angeli unum sit, circa quod immediate operatur. Hinc sicut anima non est simul in pluribus corporibus, ita nec angelus in pluribus locis. Quod autem corpus Christi est simul in pluribus locis, est quia plures panes transubstantiantur in illud, quorum accidentia manent, et sub illis est.
Sed his objici potest, quia dum angelus corpus assumit, movet immediate quamlibet ejus partem. Si ergo est angelus ubi immediate operatur, erit in singulis illius corporis partibus tanquam in pluribus locis. — Insuper, cœlum empyreum est locus proprius Beatorum, et debetur Beatis ratione beatificæ contemplationis. Sed quando angelus circa nos operatur, non cessat a contemplatione beata: ergo simul est in cœlo et in terra.
Dicendum ad primum, quod totum corpus assumptum ab angelo comparatur ad ipsum tanquam unum indivisibile ubi, secundum quod circa ipsum est immediate operatio una. — Ad secundum, quod operatio est quasi medium inter operantem et operatum. Idcirco considerari potest dupliciter: primo, prout ab operante egreditur; secundo, prout terminatur ad operatum. Operationi vero angeli non debetur locus secundum quod exit ab essentia angeli, quæ a loco est absoluta, sed secundum objectum ad quod terminatur. Hinc contemplationi angeli non debetur locus corporeus, quum objectum contemplationis sit spirituale. Hinc cœlum empyreum non est de necessitate contemplationis, sed assignatur contemplationi per congruentiam, in quantum locus ille sanctificatus est ad gloriam Beatorum, sicut ecclesia potius quam forum est locus animæ contemplantis seu hominis exorantis. Ideo non oportet quod quandocumque angelus contemplatur sit in cœlo, sicut nec hominem orantem necesse est esse in ecclesia. — Hæc Thomas in Scripto, de hoc, an angelus possit simul esse in pluribus locis.
Porro in prima parte Summæ, quæstione quinquagesima secunda, respondet:2 Angelus est essentiæ ac virtutis finitæ, idcirco extendit se non ad omnia, sed ad unum aliquid determinatum. Oportet enim ut quidquid comparatur ad unam virtutem, comparetur ad illam ut aliquid unum. Quemadmodum ergo universum comparatur sicut aliquid unum ad universalem Dei virtutem, sic particulare ens comparatur tanquam quid unum ad virtutem angeli: quumque angelus sit in loco per applicationem suæ virtutis ad locum, sequitur quod sit tantum in uno loco. — Quocirca quidam imaginationem transcendere non valentes, cogitaverunt indivisibilitatem angeli instar indivisibilitatis puncti: propter quod putaverunt angelum esse non posse nisi in loco punctali. Sed decepti sunt: nam punctum est indivisibile habens situm; angelus vero est indivisibile extra genus quantitatis et situs. Nec tamen oportet si angelus movet cœlum, quod sit ubique. Primo, quia non applicatur virtus ejus nisi ad id quod primo movetur ab ipso: quod est pars orientis. Propter quod octavo Physicorum attribuit Philosophus virtutem cœlestis motoris parti orientali. Secundo, quia non ponitur a philosophis quod una substantia separata moveat omnes orbes immediate: ideo non sequitur quod sit ubique. Hæc ibi de isto puncto.
Demum, an plures angeli in uno valeant esse loco, ita ibidem determinat: Duo angeli non sunt simul in eodem loco, quia impossibile est quod duæ causæ completæ sint immediate unius et ejusdem rei. Quod patet in omni genere causarum: una namque est proxima rei unius forma atque materia, et unum est proximum movens, quamvis possint esse plures motores remoti. Nec habet instantiam de pluribus navem trahentibus, quoniam nullus eorum est motor perfectus, quum virtus cujuslibet sit insufficiens ad trahendum. Quumque angelus sit in loco secundum quod virtus ejus immediate concernit locum per modum continentis perfecti, non potest nisi unus angelus esse in uno loco. Hæc ibi.
De hoc quoque ait in Scripto: Locus rerum metaphorice dicitur Deus, qui omnium locus vocatur, quoniam intra se continet omnia et conservat: sicque omnes angeli, imo et entia cuncta, in uno sunt loco, videlicet Deo. Sed nunc loquimur de loco proprie sumpto, scilicet corporali. Et sic juxta communem dico opinionem, quod plures angeli nequeunt simul esse in uno loco. Cujus sumenda est ratio ex parte operationis, secundum quam angelus est in loco: quia secundum Philosophum quarto Physicorum, tunc unumquodque pulcherrime definitur, quando per definitionem ipsius manifestantur ac demonstrantur omnes proprietates ipsum consequentes, et solvuntur omnes dubitationes incidentes. Itaque secundum hoc dicendum, quod impossibile est idem secundum idem pati et moveri a diversis agentibus, si unumquodque eorum sit perfectæ virtutis ad inducendum illum effectum: quoniam ab agente perfecto perducitur patiens in actum perfectum, quo habito, non remanet in potentia ad suscipiendum plus aliquid. Quum igitur unus angelus, agens in virtute divini imperii, sit sufficientis virtutis ad educendum in actum totum quod divina virtute operandum est circa aliquod corpus, non potest esse quod circa idem operatum concurrant immediate operationes angelorum duorum. Ideo nec in eodem loco esse possunt, quia superflueret unus. Unde philosophi uni orbi non attribuunt nisi unum motorem.
Sed objici potest: Unum corpus unusque angelus possunt esse in loco eodem: ergo plus angeli duo, quum unum corpus plus occupet et impleat locum quam angelus. — Secundo, spiritus increatus et angelus in uno sunt loco: ergo plus angeli duo. — Tertio, dæmon et anima sunt in eodem loco, videlicet in corpore obsessi: ergo et duo angeli simul esse queunt.
Dicendum ad primum, quod repletio loci non impedit duos angelos posse simul esse, sed confusio operationis. — Ad secundum et tertium respondendum, quod anima est in corpore ut forma naturalis, non autem dæmon aut angelus bonus; nec Spiritus increatus et spiritus creatus sunt in uno loco secundum eamdem rationem et modum: idcirco ex tali exsistentia non sequitur operationum confusio. — Hæc in Summa. — In his verbis Thomæ aliqua continentur de quibus quid veritatis continueant, infra magis patebit.
Præterea Petrus magis sequi videtur opinionem secundam, secundum quam angelo debetur locus ratione suæ essentiæ quia finita est: quam opinionem, sicut jam patuit, reprobat Thomas.
Itaque Petrus scribit: Secundam opinionem sustinendo, dicendum est, quod secundum Philosophum tertio Physicorum, tive, sed præsentialiter. Et si anima esset in corpore ut separata ab ipso, tunc esset magis perfecta similitudo; sed quia unita est corpori ut forma et motor, non est in corpore neque in partibus ejus proprie ut in loco, sed tanquam perfectio in perfectibili, et motor in moto, et sicut actus in potentia. Hæc Petrus.
Insuper de hoc, an angelus possit esse in pluribus locis, et an sit in loco punctali, scribit Petrus: In angelo, secundum S. Dionysium, tria sunt, utpote, virtus, substantia, operatio: et sicut corpus habet ab alio quod sit in loco, videlicet a termino communi substantiæ, quia est substantia corporalis; ab alio quod sit in loco tanto, utpote a termino propriæ quantitatis; ab alio quod sit in hoc loco, scilicet a proprio motu vel operatione: ita angelus ab alio habet quod sit definitive præsens in loco, videlicet quoniam est substantia terminata; ab alio ut valeat esse in loco tanto aut tanto, utpote a termino suæ quantitatis virtualis; atque ab alio quod sit in hoc loco determinato, puta a sua voluntate et operatione determinata. Itaque quantum est de essentia sua, quæ simplex est, angelus non determinatur ad locum tantum, quin possit esse in simplici. Quantum vero est de sua virtute, potest esse in tanto loco, quanto loco potest immediate esse præsens; et in tanto loco potest immediate consistere præsens, in quanto potest immediate operari. Similiter quantum est de operatione: si est operatio spiritualis, non indiget loci qualitate et quantitate determinata; si vero est corporalis, indiget tanto loco, in quanto vult operari immediate. Esse ergo in loco determinato dicitur et convenit angelo per essentiam suam finitam in se; sed posse esse in aliquanto, convenit ei secundum suam virtutem; esse vero in actu in loco quantitatis determinatæ, convenit ei per determinationem suæ voluntatis vel actionis, et ita per accidens. Quia vero nec ejus operatio terminari potest immediate nisi ad unum, nec virtus ejus neque essentia potest nisi
De Cœlest. hier. cap. xi. in uno, ideo esse non potest in pluribus locis. Est ergo commune et necessarium omnibus illis, esse in loco uno per essentiam. Posse vero esse in loco majori vel minori, puto quod differt et accidit secundum virtutem majorem sive minorem; esse autem in toto vel in parte loci illius, puto quod sit in angeli voluntate, quoniam virtus illa voluntati conformatur secundum exigentiam actionis. Hæc Petrus.
Amplius Richardus quoque videtur in horum decisione a positione illa quam approbat Thomas recedere: Quidam, inquiens, dicunt angelum sine assumpto corpore non esse in loco: quorum opinioni contradicit auctoritas et ratio. Strabus enim et Beda Genesis primo dicunt, quod cœlum empyreum factum, mox sanctis angelis est repletum; et constat, quod non intelligunt hoc fuisse per aliquam operationem illorum circa locum illum. Sed et Hugo primo de Sacramentis, parte tertia, opinionem illam redarguere videtur, expresse dicendo: Non ignoro quosdam ab omni spiritu locum universaliter removere, quia secundum dimensionem solum et circumscriptionem corporalem locum constare probarunt. Sed horum consideratio a communi æstimatione et possibilitate nimis recessit. — Item prædictam opinionem dogmatizantes, a domino Stephano episcopo Parisiensi sunt excommunicati.
Ratio etiam contra eam est, quoniam ordine naturæ prius applicat angelus suam virtutem orbi seu mobili cuicumque quod movet, quam movere incipiat: ergo applicatio illa operationem præcedit. Quumque virtus illa sit in essentia angeli, angelus per suam essentiam prius quam per operationem applicatur mobili.
Ideo mihi videtur, quod angelus præter omnem operationem quam habeat circa locum, sit definitive in loco. Et si quæratur ratio applicationis suæ ad locum, dico quod ratio applicationis efficiens, est sua voluntas imperans et sua potentia exsequens, vel omnipotentia Dei; ratio vero finalis, est major unitas universi, vel quia interdum vult angelus aliquid circa locum efficere; formalis vero ratio hujus applicationis, est simuleitas angeli cum loco aut locato, quemadmodum formalis ratio applicationis corporalis rei ad locum, est circumscriptio. Ad auctoritatem vero Boetii atque consimiles asserentes quod angeli non sint in loco, dicendum quod volunt angelos non esse in loco circumscriptive. — Hæc Richardus.
Denique ad quæstionem hanc, an angelus sit in spatio vel in aliquo impartibili ipsius spatii, respondet Richardus: Angelus est in spatio corporali, ita quod cuilibet parti illius spatii potest esse præsens; et est dare terminum in majus, sed non in minus; estque totus præsens cuilibet spatii parti. Est enim simplicitas quadruplex. Una est negativa magnitudinis: ut est simplicitas puncti, qui nec extensus est, nec aptus extendi. Secunda est simplicitas magnitudinis privativa: ut esset simplicitas substantiæ corporalis si per omnipotentiam Creatoris esset et conservaretur a dimensionibus separata, quia tunc nata esset extendi. Tertia est simplicitas immensitatis spiritualis positiva: quæ est simplicitas Dei, qui sic habet simplicitatem et immensitatem, quod sua simplicitas est quasi ratio suæ immensitatis. Quarta est simplicitas positiva alicujus magnitudinis spiritualis, tamen infinite deficientis a Dei immensitate: et hæc est simplicitas spiritus creati, ut animæ et angeli, qui per hanc spiritualem simplicitatem ac divinæ immensitatis aliquantulam imitationem ita possunt adesse alicui spatio toti simul, quod etiam toti sint in qualibet ejus parte. — Si autem quæratur, an angelus sit in puncto, quum tamen anima non ponatur in aliquo corporis puncto; dicunt quidam, quod indivisibile, sicut punctus, non est locus, ideo in eo non est angelus, præsertim quum magnitudinem habeat spiritualem. Alii dicunt, quod quamvis punctus non sit locus, angelus tamen propter suam indivisibilem simplicitatem potest esse in puncto. Quamvis etenim non sit nusquam, non tamen oportet quod sequatur legem loci; nec ad exsistendum in puncto requiritur summa simplicitas, quia nec punctus est summe simplex. Anima vero quum sit in corpore tanquam corporis forma, non est in puncto: quoniam punctus non est corpus, nec corporis pars. Hæc Richardus.
Porro ad quæstionem qua quæritur, an angelus queat simul esse in pluribus locis, respondet hic doctor, quod non naturali virtute, sed bene per omnipotentiam Dei. Ratio autem cur limitatur ad exsistendum simul non nisi in uno loco, est natura suæ exsistentiæ limitatæ, et quia locatum naturaliter definitur suo loco. — Sed objici potest, quod B. Ambrosius in ecclesia sua celebrans, obdormivit super altare, et excitatus a clero, dixit se interfuisse funeri S. Martini, atque ibidem præbuisse obsequium. Insuper, Augustinus libro de Civitate Dei videtur velle, quod aliquando homine dormiente ac vivo manente, phantasticum ejus egreditur, ac veluti corporatum in quadam effigie apparet sensibus aliorum. — Dicendum ad primum, quod illud de S. Ambrosio supernaturaliter factum est divina virtute; vel quod B. Ambrosius in veritate non interfuit sepulturæ S. Martini, sed forsitan angelus in forma Ambrosii sancti apparens: quod dum fieret, apparuit Ambrosio soporato quod sepulturæ interesset prædictæ. Ad aliud, quod verba Augustini non sunt sic intelligenda, quod homine dormiente, vere exeat phantasticum ejus, sed quia interdum contingit, quod homo somniat se esse præsentem alieno conspectui, quumque hoc somniat, aliquis spiritus in specie illius hominis apparet illi in cujus conspectu somnians ille somniat se esse præsentem. Hæc idem.
Postremo, ad quæstionem hanc, an plures angeli valeant simul esse in loco eodem, respondet quod non, virtute creata: quia quæcumque sunt simul in eodem loco, oportet quod unum penetret aliud; nullus autem spiritus virtute creata potest alium spiritum penetrare, sicut nec corpus unum aliud, quamvis divina et supernaturali virtute utrumque fieri possit. — Si autem objiciatur, quod corpus glorificatum potest simul esse cum corpore non glorificato, ergo et spiritus malus cum bono. Insuper, anima est in qualibet corporis sui parte, et in eodem corpore dæmon potest consistere, ut in obsessis: imo in Evangelio recitatur legio fuisse in homine uno.3 — Dicendum ad primum, quia ut aliqui dicunt, corpus glorificatum non potest virtute creata simul in eodem loco esse cum corpore non glorificato, sed virtute solummodo increata: qua et spiritus bonus posset esse cum malo, si Deus vellet. Alii putant utrumque horum possibile virtute beatitudinis supernaturalis corporis glorificati ac angeli boni. Potest autem angelus corpus quodcumque penetrare, non angelum: ideo potest simul esse cum corpore in loco eodem. Ad secundum dicendum, quod in obsessis dæmones non sunt per essentiam suam præsentes substantiæ corporis aut partibus ejus, sed se immiscent humoribus aut vacuitatibus corporis, in quibus non est nisi aer aut vapor subtilis. Sicque plurimi possunt esse in corpore uno: quia ut dictum est, non est dare terminum in minus in loco seu spatio in quo est spiritus creatus, quodlibetque continuum divisibile est sine fine. Hæc idem.
Amplius Albertus: Multipliciter, inquit, dicuntur aliqua esse in loco. Quædam enim per se et secundum naturam suam indigent loco salvante et continente, quemadmodum omnia generabilia et corruptibilia: et hoc duabus ex causis, quarum præcipua est, quoniam talium ultima determinata sunt contrarietate agente ac patiente, et nisi esset salvativum ac contentivum extrinsecus, propter passionem ipsorum, continuam haberent in ultimis seu extremitatibus suis deperditionem defluentiamque continuam. Si quæras, unde habeat locus quod salvet locatum, quum et ultimum corporis locantis habeat contrarietates, sicque pugnando videtur magis corrumpere quam salvare : dicendum, quod locus qui est quasi vas locans, habet hoc ab influentia loci simpliciter; locus autem simpliciter ut est salvans, non est nisi duplex, videlicet, simpliciter sursum in contactu circumferentiæ orbis lunæ, et simpliciter deorsum, quod est esse in centro, quod habet salvandi naturam a toto orbe, a quo æqualiter respicitur semper. Alia causa est, quoniam res debilior est in extremis quam in intrinsecis sibi : ideo natura determinat ei continens in extremis. Et istud est proprie loqui de loco. Secundo possumus loqui de loco prout est spatium mathematicum, ut videtur velle Boetius : et sic habet continere, non salvare, quoniam suum continere non est nisi extrinsecus ambire; sicque dicimus omnia corpora loco circumscribi præter ultimam sphæram. Tertio loquimur de loco prout in ipso est distantia situs, licet non includatur : sicque dicimus etiam sphæram ultimam esse et moveri in loco secundum formam, et non subjecto, ut sexto dicitur Physicorum. Nullo istorum modorum dicitur spiritus creatus in loco. — Quarto loquimur de loco per accidens, sicut dicimus quod nobis in loco exsistentibus, accidentia et omnia quæ sunt in nobis, in eodem sunt loco : et sic rursum non dicimus angelum esse in loco, quia sic semper assumeret corpus quando diceretur esse in loco. Sed dicimus angelum esse in loco definitive, et hoc per definitionem seu determinationem operis sui : quia videlicet opus illud nec ex parte efficientis nec ex parte effecti refertur extra locum in quo est per consequens. Idcirco intelligitur intra locum illum esse substantia operans : et hoc est quod dicit Damascenus, quod angelus ita est hic, quod non alibi. — Dico etiam, quod duo spiritus nequeunt esse in loco eodem propter confusionem operationum vitandam, non propter obsistentiam naturæ. — Hæc Albertus.
Amplius Udalricus in Summa sua, libro quarto, multa conscribit de his, primo loquens de intelligentiis, deinde post multa, de angelis : non quod intelligentiæ non sint de numero angelorum, sed quia philosophice tractat de eis prout sunt motores cœlestium orbium et velut rectores sphæræ activorum et passivorum, prout ait Philosophus, quod oportet hunc mundum esse contiguum lationibus superiorum, etc. Itaque de his scribit Udalricus : Quum intellectus intelligentiæ ut motor est, non solum sit activus specierum in telligibilium, sicut est noster intellectus agens, sed etiam formarum naturalium, lumine suo essentiali, vel ipsum lumen, et ipse intellectus sit formalis essentia intelligentiæ, patet verum dicere philosophos, quod intelligentia per suam essentiam movet et causat : tamen secundum quod est instrumentum primæ causæ, movet etiam per suas potentias, sicut et anima rationalis movet per intellectum et appetitum. Et sicut multi dicunt animam ubique esse in suo mobili, ita quod tota est in qualebet parte, in quantum actus ejus essentialis, qui est vita seu vivere, est ubique in toto corpore ejus; et quum certum sit quod ipsa ut motor, sit essentialiter tantum in corde : ita intelligentia quælibet est ubique in mobili suo; et tamen est in determinata ejus parte, et etiam est ubique in toto suo inclusa infra suam sphæram. Nusquam enim est, id est in nullo determinato ubi sui mobilis; sed ubique est in ipso secundum suam substantiam, in quantum extensione suæ potentiæ in totum mobile operatur immediate circa ipsum totum : quia secundum Damascenum, angelus ibi est ubi operatur. Verum secundum principalem receptionem et manifestationem suæ virtutis in mobili, principaliter est in una parte, prout octavo Physicorum dicit Philosophus motorum cœli esse in dextero circulo sphæræ æquinoctialis. — Multa de his scribit ibi Udalricus : de quibus pertranseo hic, quia non multum concernunt hunc passum; ideo loco reservantur aptiori : quæ etiam telligibilium, sicut est noster intellectus agens, sed etiam formarum naturalium, lumine suo essentiali, vel ipsum lumen, et ipse intellectus sit formalis essentia intelligentiæ, patet verum dicere philosophos, quod intelligentia per suam essentiam movet et causat : tamen secundum quod est instrumentum primæ causæ, movet etiam per suas potentias, sicut et anima rationalis movet per intellectum et appetitum. Et sicut multi dicunt animam ubique esse in suo mobili, ita quod tota est in qualebet parte, in quantum actus ejus essentialis, qui est vita seu vivere, est ubique in toto corpore ejus; et quum certum sit quod ipsa ut motor, sit essentialiter tantum in corde : ita intelligentia quælibet est ubique in mobili suo; et tamen est in determinata ejus parte, et etiam est ubique in toto suo inclusa infra suam sphæram. Nusquam enim est, id est in nullo determinato ubi sui mobilis; sed ubique est in ipso secundum suam substantiam, in quantum extensione suæ potentiæ in totum mobile operatur immediate circa ipsum totum : quia secundum Damascenum, angelus ibi est ubi operatur. Verum secundum principalem receptionem et manifestationem suæ virtutis in mobili, principaliter est in una parte, prout octavo Physicorum dicit Philosophus motorum cœli esse in dextero circulo sphæræ æquinoctialis. — Multa de his scribit ibi Udalricus : de quibus pertranseo hic, quia non multum concernunt hunc passum; ideo loco reservantur aptiori : quæ etiam pro parte commemoro recitative magis quam assertive.
At vero in ultimo capitulo quarti libri, de angelis loquens: Supra (inquit) probavimus, omne quod est hoc aliquid, esse loco definitum: et quia angeli, prout de eis loquitur Scriptura, hoc aliquid sunt, constat quod definitive sint in loco, quamvis Peripatetici contradicunt, quia loquuntur de angelis prout sunt intelligentiæ, qualiter potius sunt ubique quam determinato in loco, sicut jam patuit. Stoici vero Philosophi, Trismegistus, Socrates, Plato, etc., consentiunt quod angeli circa nos operantur, et loco definiuntur, ac successive in pluribus locis sunt per motum de loco ad locum; atque in magicis artibus habetur hoc pro experto. Unde pro erroneo reputandum est dictum Rabbi Moysis, asserentis quod apparitiones angelorum de quibus habetur in lege, non sunt secundum substantialem præsentiam, sed secundum virtutis effectum. Nec recipienda est opinio aliquorum, dicentium angelum per operationem definiri ad locum in quo operatur, atque desinere ibi esse cessando ab operatione sine motu locali: sic enim nusquam esset dum nullam exercet operationem circa exteriora; et hoc non est intelligibile, quod id quod est hoc aliquid et infra ambitum cœli empyrei continetur, non sit in loco definitive, sive operetur, sive non. Sequeretur etiam, quod anima separata, cujus non est operari circa inferiora, non esset in loco. Est quoque contra Scripturam, quæ angelos in cœlo empyreo docet esse creatos, ac inde Luciferum corruisse antequam habuit circa exteriora obsequium. Non tamen intendimus dicere, quod angeli sine loco esse non possint, id est, si locus non esset. Imo sentimus oppositum, quum intellectualis natura prior sit omni corporali substantia, certumque est quod primum sine posteriori valeat esse. — Hæc Udalricus.
Præterea Durandus circa hæc inserit multa, referens quatuor opiniones: Una (ait) opinio dicit quod angelus sit in loco ratione suæ essentiæ limitatæ. Secunda opinio tenet quod angelus est in loco definitive: non sic quod sua essentia, quamvis finita, sit ei ratio essendi in loco, sed operatio sua in exteriorem materiam transiens. Tertia est, quod angelus neque per suam essentiam neque per suam operationem est in loco, sed quod solum dicitur esse in loco quantum est in corpore locato, non secundum se, sed secundum suum effectum: quod est esse in alio sicut movens est in moto, vel sicut causa immediata est in suo effectu. Et qui tenent hanc viam, dicunt quod ad hoc quod moveat angelus corpus, non requiritur aliqua propinquitas angeli ad locum secundum situm, nec ulla exhibitio suæ præsentiæ realis ad corpus locatum, sed tantum proporatio inter ipsum et corpus mobile secundum rationem moventis ac mobilis. Angelus namque movet corpus dum vult, quoniam liber est in movendo; et dum movet, fertur esse in loco. Sed ista opinio non videtur idonea, quoniam sola proportio illa non sufficit ad movendum nisi activum et motivum realiter præsens. — Quarta opinio est, quod essentia angeli nusquam est, nec ratione realitatis suæ, nec ratione alicujus exsistentis in ipso, nec ratione operationis circa exteriora, sic quod ei debeatur locus definitive: et in hoc concordat cum prædicta opinione. Sed in hoc differt ab ea, quoniam ponit, quod sicut angelus nusquam est secundum situm, sic est ubique seu præsens cuilibet corpori præsentia ordinis, non situs, sive moveat, sive non; sed dum movet, dicitur specialiter esse ubi movet, secundum quamdam approximationem, quoniam ibi manifestatur sua virtus realis: tamen præsentiam angeli ad locum præcedit operatio ejus in loco. Moventur autem isti ex hoc, quod motus et omnis actio quæ præsupponit subjectum, præexigit præsentiam motivi ad mobile, et activi ad passum. Sed angelus potest agere in omne corpus vel simul vel successive. Ergo antequam agat, præsens est cuilibet corpori et simul: quia si præsens esset uni tantum, et postea alteri, difficile valde esset assignare square magis præsens esset isti quam alteri, quum nondum in aliquod agat illorum; et quamvis in aliquid ageret, difficultas eadem remaneret, quia operatio non facit agentis præsentiam, sed supponit. Et rursus, si præsens esset uni sic quod non alteri, jam loco videretur definiri: quod ipsi negant. Iterum, si præsens esset uni, non alteri, non posset illi præsens fieri nisi per motum, vel ad alium modum: dicere autem quod angelus per essentiam suam moveatur, non est intelligibile bene. Igitur juxta hanc viam, ponitur quod angelus sit præsens cuilibet corpori, antequam illorum aliquod moveat. — Hæc Durandus: qui huic ultimæ opinioni magis adhæret sine temeraria assertione, et solum scholastice causa exercitationis.
Denique, de primis duabus opinionibus et earum motivis jam dictum est supra. — Tertia vero opinio videtur esse de qua jam in verbis Udalrici est tactum: quam et irrationabilem esse fatetur, quamvis Rabbi Moysi partim attribuatur.
Verum quarta ista opinio videtur prorsus inepta et fatua, et divinis Scripturis contraria: quia secundum eam, angeli sancti nunquam de cœlo in terram descendere, neque de terra in cœlum ascenderent, quum tamen dicat Salvator:4 Videbitis angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis. Atque ad Moysen Dominus dixit:5 Angelus meus præcedet te. Imo innumerabilia testimonia Scripturarum huic imperito errori objici possent. Nempe quod angeli sancti homines assidue adeant et ab eis discedant vicissim invisibiliter, interdum visibiliter in assumptis corporibus, copiose docet Scriptura, sanctique Patres concorditer protestantur. Et ut sanctus ait Ambrosius, ex hoc ostenditur Spiritus Sanctus verus Deus, quod omnem replet creaturam et ubique est præsens. — Insuper juxta opinionem hanc insensatam sequetur, quod singuli angeli in singulis sint substantialiter, et omnes in omnibus, et unusquisque infra terminos essentiæ alterius erit, et illabetur cuilibet essentiæ alterius: quod tamen Deo proprium perhibetur, videlicet illabi rerum essentiis. Quumque sint tam innumerabilia millia angelorum, in quolibet angelo substantialiter per essentialem illapsum erunt millia angelorum innumerabilia. Post diem quoque judicii, quando Salvator cum suis electis et Sanctis ascendet in alta cœlorum usque in cœlum empyreum, et ibi cum ipsis æternaliter in plena beatitudine habitabit, angeli sancti secum non ascendent, sed manebunt (sicut nunc sunt) ubique et omni creaturæ præsentes: erunt ergo etiam in inferno, alias essent definitive in loco. Quumque dæmones sint ex ordinibus angelorum prolapsi, eadem ratio est de ipsis et angelis sanctis quantum ad consistendum in loco: sicque in quolibet angelo sancto substantialiter erunt dæmones universi, et erunt ac sunt in cœlo empyreo, sicut et angeli sancti, quia ubique sunt. — Alia quamplura huic fatuitati objici possent. Cujus etiam motivum debilissimum exstat, quum ait: Motus et omnis actio præsupponit subjectum. Ad quod dico, quod illo concesso, non oportet quod angelus semper substantialiter præsens sit cunctis corporibus quæ potest movere, imo nec uni eorum: sed quando Deo jubente aut se secundum Deum dictante, vult corpus quodcumque movere vel circa inferiora ministerium exhibere, mittitur a Deo ad illud seu illa, vel descendit et accedit ac movet se illuc secundum modum quo ei convenit motus, prout quæstione dicetur sequente.
Hæc ergo opinio omni philosophicæ ac theologicæ veritati contraria, non est tanquam probabilis defendenda, sed penitus respuenda.
Postremo Ægidius circa hæc multa inducit, et pene omnium positiones corrigit et emendat. Primo, eorum qui dicunt angelum esse in loco ratione suæ limitatæ essentiæ: quos dicit ordinem rerum pervertere; et tamen si rite pensetur, contra eos nil aliud probat nisi quod angeli non sunt in loco commensurative. Deinde arguit contra eos qui dixerunt intelligentias non esse in loco nec ratione suæ essentiæ, nec ratione operationis quam angeli circa corporalia operantur. Tertio arguit contra eos qui dicunt angelos non esse in loco nisi per operationem, et ideo eos nusquam esse quando non operantur circa exteriora aut corporalia. Contra quos dicit, quod angelus semper aliquo modo circa corpora operatur, alias non esset connexio entium universi. Quod non videtur apte prolatum: quia secundum doctrinam divini De Eccl. hier. cap. 1. Dionysii et Sanctorum, angeli summæ hierarchiæ, qui adsistentes dicuntur, circa exteriora et corporalia non operantur; nec cœlum empyreum indiget influxu aut conservatione eorum. Et jam ante ostensum est, quod cœlum empyreum est locus ipsorum per congruentiam quamdam, quoniam correspondet actioni eorum, sicut ecclesia orationi, non per necessitatem. Deinde specialiter argumentatur contra S. Thomæ positionem, dicentis quod angelus potest esse in loco majori et minori, atque indivisibili seu punctali, secundum quod diversimode operatur circa loca et locata majora seu minora, aut circa indivisibilia; et dicit, quod positio illa sibi ipsi contradicit, quoniam punctus non est receptivus operationis angeli sancti. Verum si introducta ex Petro, Thoma, Richardo, recolantur, patet oppositum hujus. Imo angelus puncto simplicior est, juxta modum præhabitum: quia non habet in continuo situm, nec ad genus pertinet quantitatis. Quum igitur angelus sua magnitudine virtuali agat in ea quæ simpliciora sunt puncto, et illa attingat ac tangat tactu metaphorico spirituali ac virtuali, cur non etiam locum punctalem? — De aliis multis quæ hic scribit Ægidius, brevitati studens pertranseo.
Solutio etiam objecti patet ex dictis.
Footnotes
Chapter 228 of 271