Skip to the text

Distinctio 41

A. Utrum aliquod sit meritum obdurationis et misericordiæ.

S I autem quærimus meritum obdurationis et misericordiæ: obdurationis meritum invenimus; misericordiæ autem meritum non invenimus, quia nullum est misericordiæ meritum, ne gratia evacuetur, si non gratis donatur, sed meritis redditur. Miseretur itaque secundum gratiam, quæ gratis datur; obdurat autem secundum judicium, quod meritis redditur. Unde datur intelligi, ut sicut reprobatio Dei est nolle misereri, ita obduratio Dei sit non misereri, ut non ab illo irogetur aliquid quo sit homo deterior, sed tantum quo sit melior non erogetur.1 — Ex his aperte ostenditur, quid misericordiam, quid obdurationem intellexerit Apostolus;2 et quia misericordia nullum advocat meritum, obduratio vero non est sine merito. Et misericordiæ verbo hic accipitur prædestinatio, et præcipue prædestinationis effectus; obdurationis vero, non ipsa Dei æterna reprobatio, quia ejus nullum est meritum, sed gratiæ privatio sive subtractio, quæ quodammodo est reprobationis effectus. Accipitur tamen aliquando reprobatio pro obduratione, sicut et prædestinatio pro suo effectu, qui est gratia apposita : gratia enim quæ apponitur, effectus est prædestinationis. Quum ergo gratiæ, quæ apponitur homini ad justificationem, nulla sint merita, multo minus et ipsius prædestinationis, qua ab æterno elegit Deus quos voluit, aliqua possunt exsistere merita : ita nec reprobationis, qua ab æterno quosdam præscivit futuros malos et damnandos; sicut elegit Jacob, et reprobavit Esau : quod non fuit pro meritis eorum quæ tunc haberent, quia nulla habebant, quoniam nec ipsi exsistebant;3 nec propter futura merita quæ prævideret, vel illum elegit, vel illum reprobavit.

B. Opinio quorumdam, in qua fuit aliquando Augustinus, sed postea retractavit.

Opinati sunt tamen quidam, Deum ideo elegisse Jacob, quia talem futurum præscivit qui in eum crederet et ei serviret. Quod aliquando Augustinus se sensisse dicit in libro Retractationum : ubi aperte ostendit, quod si propter futura merita electus esset, jam non ex gratia esset electio : non ergo ideo electus est a Deo, quia talis futurus erat, sed ex tali electione talis est factus; ita dicens : Disputans ego quid elegerit Deus in nondum nato, cui dixit serviturum esse majorem, et quid in eodem majore similiter nondum nato reprobaverit; ad hoc perduxi ratiocinationem ut dicerem : Non ergo elegit Deus opera cujusquam in præscientia, quæ ipse daturus est; sed fidem elegit in præscientia, et quem sibi crediturum esse præscivit, ipsum elegit, cui Spiritum Sanctum daret, ut bona operando etiam æternam vitam consequeretur. — Ecce hic aperte dicit, non propter opera eum elegisse, sed propter fidem qua eum prævidit crediturum.

Aug. Retract. lib. 1, c. 23, n. 2. præscivit

Sed quia et in fide meritum est, sicuti et in operibus, hoc retractavit, dicens : Nondum diligentius quæsiveram nec adhuc inveneram qualis sit electio gratiæ, de qua dicit Apostolus : Reliquiæ per electionem gratiæ salvæ fient. Quæ utique non est gratia, si ex meritis procedit, ut jam quod datur non secundum gratiam, sed secundum debitum, reddatur potius meritis, quam donetur. Perinde quod continuo dixi : Dicit enim idem Apostolus, Idem Deus qui operatur omnia in omnibus;4 nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus; ac deinde subjunxi : Quod ergo credimus, nostrum est; quod vero bonum operamur, illius est qui credentibus dat Spiritum Sanctum. Hoc profecto non dicerem, si jam scirem etiam ipsam fidem inter Dei munera reperiri quæ dantur in eodem Spiritu. Utrumque ergo nostrum est propter arbitrium voluntatis, et utrumque datum est per Spiritum fidei et caritatis. Et quod paulo post dixi, Nostrum enim est credere et velle, illius autem dare credentibus et volentibus facultatem bene operandi per Spiritum Sanctum, per quem caritas Dei diffunditur in cordibus nostris :5 verum est quidem; sed eadem regula, et utrumque ipsius est, quia ipse præparat voluntatem, et utrumque nostrum, quia non fit nisi volentibus nobis. — Ergo et meritum fidei de miseri-

Ibidem. Rom. XI, 5.

Aug. op. cit. lib. 1, c. 23, n. 3. cordia Dei venit. Non ergo propter fidem vel aliqua merita elegit Deus aliquos ab æterno, vel apposuit gratiam justificationis in tempore; sed gratuita bonitate sua elegit ut boni essent. Unde Augustinus in libro de Prædestinatione Sanctorum: Non quia futuros nos tales esse præscivit, ideo elegit, sed ut essemus tales per ipsam electionem gratiæ suæ, qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.

Aug. de Prædestin. Sanct. c. 19, n. 38. Ephes. 1, 6.

C. His videtur contrarium quod alibi ait Augustinus.

His tamen adversari videtur quod dicit Augustinus super Malachiam prophetam, ubi scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui. Cui vult, inquit, miseretur Deus, et quem vult indurat. Sed hæc voluntas Dei injusta esse non potest. Venit enim de occultissimis meritis: quia et ipsi peccatores quum propter generale peccatum unam massam fecerunt, non tamen nulla inter eos est diversitas. Præcedit ergo aliquid in peccatoribus, quo quamvis nondum sint justificati, digni efficiantur justificatione; et item præcedit in aliis peccatoribus, quo digni sunt obtusione.

Aug. lib. LXXXIII Quæst. q. 68, n. 4. Malach. 1, 2, 3. Rom. 1X, 18.

Ecce hic videtur Augustinus dicere, quod et ipsa Dei voluntas qua alios eligit, alios reprobat, ex meritis proveniat, sed occultissimis: id est, quod pro meritis alios voluerit eligere, alios reprobare; et quod pro meritis aliis apponitur gratia justificationis, aliis non, unde obtunduntur. Sed quid intelligere voluerit, ignoratur: nisi forte hoc dicatur intellexisse, quod supra diximus eum retractasse. Nam ibidem etiam quædam alia continue subdit, quæ in libro Retractationum aperte retractat: quod utrumque legenti patebit. Unde verisimile est, in præmissis hoc etiam retractasse. Quidam tamen ex eo sensu accipiunt fore dictum, non quia aliquis prædestinetur pro meritis, vel justificationis gratiam mereatur; sed quia aliqui non adeo mali sunt ut mereantur sibi gratiam non impertiri. Nullus enim Dei gratiam mereri potest per quam justificatur; potest tamen mereri ut non apponatur ut penitus abjiciatur. Et quidem aliqui in tantum profundum iniquitatis devenerunt, ut hoc mereantur, ut hoc digni sint; alii vero ita vivunt, ut si non mereantur gratiam justificationis, non tamen merentur omnino repelli et gratiam sibi subtrahi: ideoque dixit, in quibusdam peccatoribus præcedere quo digni sint justificatione, et in aliis quo digni sint obtusione. Sed hoc frivolum est.

Aug. Retract. lib. 1, c. 26.

D. Opinio quorumdam falsa, de occultis Dei disserentium carnaliter.

Multi vero de isto profundo quærentes reddere rationem, atque secundum conjecturas cordis sui inscrutabilem altitudinem judiciorum Dei cogitare conantes, in fabulas vanitatis abierunt, dicentes quod animæ sursum in cœlo peccant, et secundum peccata sua ad corpora pro meritis diriguntur, et dignis sibi quasi carceribus includuntur. Ierunt hi tales post cogitationes suas, et volentes disputare de Dei profundo, versi sunt in profundum, dicentes animas in cœlo ante conversatas, et ibi aliquid boni vel mali egisse, et pro meritis ad corpora terrena detrusas esse.

Id. Serm. 165, n. 6. mersi

Hoc autem respuit catholica fides propter evidentem Apostoli sententiam qua ait : Quum nondum nati essent, aut aliquid boni vel mali egissent, etc. Melior est ergo fidelis ignorantia quam temeraria scientia. Elegit ergo eos quos voluit gratuita misericordia, non quia fideles futuri erant, sed ut fideles essent; eisque gratiam dedit, non quia fideles erant, sed ut fierent. Ait enim Apostolus : Misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem. Non ait, Quia fidelis eram. Datur quidem et fideli, sed data est etiam prius ut esset fidelis. Ita etiam reprobavit quos voluit, non propter futura merita quæ prævideret, veritate tamen rectissima, et a nostris sensibus remota.

Rom. IX, 11, 12.

I Cor. VII, 25.

E. Quæstio.

Sed quæritur, utrum sicut dicitur elegisse quosdam ut boni fierent et fideles, ita etiam concedi debeat reprobasse quosdam ut mali essent et infideles, et obdurare ut peccent. Quod nullatenus concedi oportet. Non enim reprobatio ita est causa mali sicut prædestinatio est causa boni, neque obduratio ita facit hominem malum quemadmodum misericordia facit bonum.

F. An ea quæ semel scit Deus vel præscit, semper sciat et præsciat, et semper scierit vel præscierit.

Præterea considerari oportet, utrum ea omnia quæ semel scit vel præscit Deus, semper sciat et scierit, ac præsciat et præscierit; an olim scierit vel præscierit quod modo non scit vel præscit.

De præscientia primo respondemus, dicentes multa eum præscisse quæ modo non præscit. Quum enim ejus præscientia non sit nisi de futuris, ex quo illa quæ futura erant, præsentia fiunt vel prætereunt, sub Dei præscientia esse desinunt, sub scientia vero semper sunt. Præscivit ergo Deus omnia ab æterno quæ futura erant, neque præscire desinit, nisi quum futura esse desinunt. Neque quum præscire desinit aliqua quæ ante præsciebat, minus ea noscit quam ante cognoscebat. Non enim dicitur ex defectu scientiæ Dei, quod aliqua præscierit aliquando quæ modo non præsciat, sed ex ratione verbi quod est præscientia. Præscire enim est ante scire aliquid quam fiat : ideoque non potest dici Deus præscire, nisi ea quæ futura sunt.

G. Hic de scientia, dicens Deum semper scire quæ semel scit.

De scientia autem aliter dicimus. Scit enim Deus semper omnia quæ aliquando scit : omnem enim scientiam quam aliquando habet, semper habuit et habet et habebit. Ad hoc autem opponitur ita : Olim scivit hunc hominem nasciturum, qui natus est; modo non scit eum nasciturum : scivit ergo aliquid quod modo non scit. Item, scivit mundum esse creandum; modo non scit eum esse creandum : aliquid ergo scivit quod modo non scit. Et alia hujusmodi infinita dici possunt.

Sed ad hoc dicimus, quod idem de nativitate hujus hominis et mundi creatione nunc etiam scit, quod sciebat antequam fierent, licet tunc et nunc hanc scientiam ejus diversis exprimi verbis oportet. Nam quod tunc futurum erat, nunc præteritum est; ideoque verba commutanda sunt ad ipsum designandum: sicut diversis temporibus loquentes, eamdem diem modo per hoc adverbium cras designamus, dum adhuc futura est; modo per hodie, dum præsens est; modo per heri, dum præterita est. Itaque antequam crearetur mundus, sciebat Deus hunc creandum; postquam creatus est, scit eum creatum. Nec est hoc scire diversa sed omnino idem de creatione mundi: sicut antiqui patres crediderunt Christum nasciturum et moriturum, nos autem credimus eum jam natum et mortuum; nec tamen diversa credimus nos et illi, sed eadem. Tempora enim, ut ait Augustinus, variata sunt, et ideo verba sunt mutata, non fides.6 Indubitanter ergo teneamus, Deum semper omnia scire quæ aliquando scit.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ PRIMÆ

HIC Magister primo principaliterque quærit, an merita rationalium creaturarum sint causa meritoria prædestinationis cunctarum, an etiam demerita reproborum sint causa reprobationis eorum: et circa hoc disputative procedit, atque determinat veritatem. Consequenter circa hoc reprobat quorumdam errorem, dicentium animas in alia vita promeruisse quod in hac vita gratiam consequantur aut relinquantur. Deinde ostendit, quod divina reprobatio non ita est causa iniquitatis reproborum sicut prædestinatio causa est gratiæ ac virtutis electorum: et circa hoc tangit quod Deo conveniat quosdam eligere, alios reprobare. Postremo quæstionem intricatam movet in littera, an scilicet Deus semper sciat et sciet ea quæ semel scit et scivit.

Footnotes

  1. Aug. ad Simplician. lib. 1, quæst. 2, n. 15. ↩

  2. Rom. 1 X, 18. ↩

  3. Malach. 1, 2, 3. ↩

  4. 1 Cor. XII, 6. ↩

  5. Rom. V, 5. ↩

  6. Aug. in Jo-ann. tract. 45, n. 9. ↩

Chapter 241 of 271