Quæstio 1
Circa hæc quæritur primo, An merita et demerita rationalium creaturarum sint prædestinationis et reprobationis earum causa seu ratio.
Videtur quod sic. Primo, quia Deus nihil irrationabiliter agit: ergo est aliqua ratio cur potius eligit unum quam alium, et cur potius prædestinavit istum quam illum; et non videtur alia posse ratio esse, quam præscientia alicujus boni in uno magis quam in alio. — Secundo, sicut ratio comparatur regi, ita voluntas tyranno: si ergo sola voluntas Dei sit ratio hujus, videtur esse tyrannicum. — Tertio, reprobatio secundum Augustinum, est nolle misereri quibusdam. Hujus autem nolle præscientia demeritorum videtur ratio esse: alioqui esset crudele. — Quarto, unum præ alio eligere et prædestinare, videtur esse ex cognitione aptitudinis, idoneitatis seu dignitatis unius præ alio: talis autem idoneitas non videtur esse nisi meritum creaturæ. — Quinto, non est apud Deum personarum acceptio: ergo sola merita causa sunt discretionis, acceptationis et prædestinationis unius præ alio. — Sexto, Deus quantum in se est, uno atque eodem modo se habet ad omnes: non ergo decrevit unum salvare magis quam alium nisi propter bonitatem unius præ alio. — Septimo, sicut justitiæ distributivæ est unicuique dare secundum suam dignitatem seu meritum, et æqualibus æqualia; sic injustitiæ est et æquitati repugnat, his qui æqualiter dispositi, apti, capaces sunt, non æqualiter nec æqualia, sed inæqualia et inæqualiter dare. Sed ante mundi constitutionem et ante meritorum demeritorumque considerationem, creaturæ rationales æqualiter se habebant ad gratiæ susceptibilitatem. Ergo injustum fuisset proponere uni misereri magis quam alteri, et unum prædestinare ad gloriam magnam magis quam alium, similiter unum reprobare magis quam alterum, absque consideratione meritorum aut demeritorum unius præ alio.
In contrarium sunt quæ ex Scripturis auctoritatibusque Sanctorum in littera allegendur: nempe gratia non esset gratia, si datur propter merita.
Ad hoc respondet Bonaventura: In prædestinatione tria intelliguntur. Primum est æternum propositum dandi, salvandi seu miserendi. Secundum est temporalis gratificatio. Tertium, perpetua glorificatio. Similiter in reprobatione sunt tria, videlicet, æternum propositum non salvandi seu odium æternale, temporalis obduratio, sempiterna damnatio. Quantum ad primum et ultimum, similiter est judicandum: nam duo ultima illa, videlicet pœna et gloria, simpliciter cadunt sub merito; primum vero, puta æternum propositum, eo ipso quod æternum, meritum habere non potest pro causa seu ratione. Quantum autem ad medium, quod est gratificatio et obduratio, differenter est judicandum. Nam obduratio simpliciter cadit sub demerito; gratificatio vero nec simpliciter cadit sub merito, nec simpliciter extra meritum est. Est enim meritum congrui, meritum digni, meritumque condigni. Meritum congrui est, quando peccator facit quod in se est et pro se; meritum digni est, quando justus facit pro alio; meritum condigni, dum justus operatur pro se, quia ad hoc ordinatur gratia ex condigno. Porro gratia alteri promerenda non ordinatur penitus ex condigno, quia peccator omni bono indignus est; nec solum ex congruo, quoniam justus dignus est exaudiri. Gratificatio ergo sub merito congrui cadere potest quantum ad gratificandum; sub merito digni, quantum ad alium virum sanctum; sub merito condigni, quantum ad neutrum: et hoc proprie loquendo est meritum. — Itaque prædestinatio et reprobatio, quantum ad principale significatum, quod est æternum propositum, non cadunt sub merito; sed quantum ad connotatum, reprobatio cadit sub merito simpliciter, prædestinatio secundum quid. Hæc Bonaventura.
Qui insuper circa hæc quærit: Utrum prædestinatio et reprobatio habeant in Deo rationem motivam ex parte ipsius Dei.
Videtur quod sic, quoniam in Genesi Dominus ait: Num celare potero Abraham quæ gesturus sum, quum præcepturus sit domui suæ ut custodiat pactum meum?1 Dominus ergo revelavit Abrahæ sua secreta propter opera bona Abrahæ tunc futura. — Item Ambrosius super Epistolam ad Romanos, loquens in Dei persona:2 Dabo, inquit, gratiam ei quem scio toto corde reversurum ad me post errorem.
In contrarium est quod Dominus ait in Exodo: Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.3 — Insuper, Christus ait: Confiteor tibi, Pater, quoniam abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis:4 ita Pater, quia sic placuit ante te. Sicque Filius Dei pro optima ratione discernendi inter electos et reprobos assignat beneplacitum Patris. — Rursus, Apostolus ad Romanos super hac quæstione respondet: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? numquid non habet potestatem figulus de eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud in contumeliam?5 — Augustinus quoque libro de Prædestinatione Sanctorum: Non quia tales nos futuros præscivit, ideo nos elegit, sed ut tales essemus. — Amplius, voluntas Dei est prima causa et causa causarum: ergo in ea est status, nec est quærere aliam causam. Nempe dum causam quærimus aut rationem, quærimus illam ut distantem seu differentem: quoniam si omnino idem essent causa et id cujus est ratio, viso uno videretur et aliud, nec quæreretur. Sed non est status nisi in summe simplici, in quo nulla est distantia. — Amplius, si Deus prædestinat istum propter prævisionem, aut ergo propter prævisionem suorum malorum, aut indifferentium, aut bonorum. Et constat quod non propter prævisionem indifferentium aut malorum. Sed bona nulla futura sunt in isto nisi quæ Deus sua voluntate in illo facturus est: ergo prævisio est propter voluntatem, non econverso. — Item, si quis quæreret, quum Deus potuerit producere unum alium mundum, quare magis produxit istum quam illum; nulla esset quæstio: quia hoc solum fuit quoniam voluit. Pari ratione videtur nulla ratio esse quare unum prædestinat, alium reprobat, nisi quia sic vult.
Dicendum, quod dum quæritur, utrum æternum Dei propositum, sive electio seu reprobatio, rationem in Deo habeat, hoc non intelligitur quantum ad voluntatem divinam, vel ejus actum, qui Deus est, sed quantum ad ordinationem voliti ad ejus voluntatem. Et si quæreretur ratio causalis aut meritoria, responderetur quod non habeat rationem. — Si autem quæratur ratio congruitatis aut condecentiæ, respondent quidam, quod ipsa Dei voluntas est sibi ipsi causa seu ratio, nec est alia ratio quare istum elegit, nisi quia sibi placet: et hoc est sufficiens ratio per omnia, quia ipsa est causa causarum et ratio rationum; et eo ipso quod ei placet, rectum est propter summam rectitudinem ejus, quia non est tantum recta, sed et etiam omnis justitiæ regula. Sed cavendum est ne dum voluntatem Dei commendare volumus, ei potius derogemus. Si enim non esset alia ratio quare Deus istum elegit, non illum, nisi quia ei sic placet, jam non essent occulta judicia, sed manifesta, quum quilibet hanc capiat rationem; nec dicerentur mirabilia, sed voluntaria magis. Idcirco dicendum, quod propositum illud æternum, sicut loquitur Augustinus et habetur in littera, et voluntas illa rationabilissima est rationemque habet, et sicut ab æterno fuit, ab æterno habuit rationem, non aliam propter essentiam, sed propter connotatum. Quid autem sit illud in electione reprobationeque hominum, nec omnino est notum, nec omnino ignotum.
Hinc advertendum, quod quædam sunt opera quæ a divina exeunt voluntate cum alio ad hoc ordinato ordine necessitatis, sive necessitatem sumamus in causando, sive in merendo vel disponendo: ut pluere et remunerare, sive damnare et salvare. Et respectu talium divina voluntas habet rationem in generali et speciali. Unde si quæratur, quare Deus vult pluere; respondetur, propter nostram utilitatem. Similiter si quæratur, quare vult quosdam remunerare, respondetur quod propter gloriam suam. Similiter habet rationem in speciali: ut si quæratur, quare vult Deus pluere in hieme, non in æstate; respondetur, quia vapores aquosi magis abundant in hieme. Similiter si quæratur, quare magis vult salvare Petrum quam Judam; respondetur, quoniam Petrus habuit opera bona, Judas iniqua. — Quædam autem sunt opera quæ sunt a voluntate divina cum alio ad hoc ordinato ordine congruitatis: sicut est nostra gratificatio seu justificatio, quæ est a divina voluntate cum cooperatione et præparatione liberi arbitrii. Et hoc est quod loquitur Augustinus: Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. Quod dictum est secundum congruentiam: Dei I Cor. III, 9. enim adjutores sumus, secundum Apostolum. Verumtamen Deus sine præparatione et justificati cooperatione justificat quosdam: ut patet de sanctificatis in utero, et ut quidam dicunt de Paulo. Et respectu talium operum habet voluntas rationem in generali et speciali; sed in generali certam, in speciali occultam. Si enim quæratur, quare Deus vult justificare; respondetur, ad misericordiæ suæ ostensionem.
Et si quæratur, quare non vult omnes remotissima. Ideo nullus debet eam in hac vita inquirere, quia ad eam non possumus pervenire. Idcirco in recognitione humili insufficientiæ intelligentiæ nostræ, claudendus est sermo noster de prædestinatione, ut omne os obstruatur, et subditus fiat Rom. III, 19. omnis mundus Deo, cujus judicia sunt inscrutabilia, non scrutanda, sed formidoloso silentio veneranda. — Hæc Bonaventura.
Porro Alexander his consonat quoad primum, videlicet, an merita prædestinatorum aut demerita præscitorum sint causa seu ratio prædestinationis aut reprobationis.
Quærit etiam, an aliena merita sint causa prædestinationis. Videtur quod sic, quoniam meritis Christi et beatissimæ Virginis ac Sanctorum, multis confertur gratia perseverans: imo de plenitudine Christi omnes accepimus, ejusque meritis gratiam consequimur et salutem. — Dicendum, quod in prædestinatione sunt duo, videlicet: præscientia, præparatio seu præordinatio Dei; aliud est collatio gratiæ et gloriæ. Itaque ad primum horum non est referendum quod prædestinatio adjuvetur meritis precibusve Sanctorum, sed ad secundum. Hæc Alexander. Joann. I, 16.
Insuper quærit, utrum prædestinatio et reprobatio habeant causam seu rationem ex parte Dei, videlicet præscientiam, hoc est, utrum præscientia qua Deus scit istum bene usurum gratia, sit causa prædestinationis suæ; et præscientia qua scit illum male usurum, causa sit suæ reprobationis. Videtur quod sic, quoniam Augustinus fatetur: Voluntas Dei ex ratione est. Damascenus quoque, Voluntas, inquit, rationalis est appetitus: ergo potissime Dei voluntas. Quod enim nobilius est, id semper adscribendum est Deo: sed voluntas agens ex ratione nobilior illa est quæ ex ratione non operatur. Voluntas autem Dei nobilissima est, ergo et rationabilissima.
Quæritur ergo, quæ sit ratio voluntatis divinæ. Videtur quod præscientia. Volunhomines justificare voluntate beneplaciti; dicendum, quod hoc est propter justitiæ suæ ostensionem. Unde Augustinus libro de Civitate Dei: Si remanerent omnes in pœna, non appareret gratia misericorditer redimentis; et si omnes de tenebris transferrentur ad lucem, in nullo appareret districtio ultionis: in qua pœna sunt plures quam in gratia seu gloria quantum ad homines, ut appareat quid omnibus debebatur. Si vero quæratur in speciali, quare magis vult unum justificare quam alium, duobus similibus demonstratis; quia multæ possunt esse congruentiæ rationes, ideo non est certitudo ex parte rei. Quumque cognitio nostra dependeat ex parte rei, nullus potest certam inde invenire rationem, nisi habeat per revelationem illius cui certum est omne ambiguum: et quia non fuit nobis expediens ista cognitio, sed utilior fuit nescientia; ideo ob nostram humiliationem Deus noluit nobis plus revelare. Apostolus quoque non fuit ausus inquirere, sed ostendit defectum intelligentiæ nostræ quum exclamavit: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus!6
Itaque, quamvis Scriptura rationem prædestinationis et obdurationis assignet beneplacitum Dei, non tamen sequitur quod non sit alia ratio: quia non omnia scripta sunt, sed utilia nobis scripta sunt. Fuit quoque utile nobis illam rationem assignari, ut discamus Deum timere, et nihil meritorum nobis tribuere. Habet autem divina voluntas in his rationem ex qua dicitur congruenter operari; tamen non habet rationem causalem, quum ipsa sit causa causarum, et præsertim respectu voliti, quod est ex mera Dei liberalitate, utpote est gratia justificans impium. Divina ergo voluntas rationabiliter facit et habet rationem congruitatis respectu voliti. Unde in libro Retractationum loquitur Augustinus: Deus proponit, eligit et reprobat veritate certissima, et a nostris sensibus tatis namque quæ est ex ratione, scientia præcedens est ratio : quum ergo in prædestinatione intelligatur voluntas præparativa gratiæ, videtur quod ratio ejus sit præscientia. Ad hoc valet illud Apostoli ad Romanos : Quos præscivit, hos et prædestinavit.7 Denique scientia semper est ratio voluntatis seu volitionis operantis ex ratione. — In contrarium est quod asserit Augustinus : Non quia nos tales futuros esse præscivit, ideo nos elegit. — Præterea, si dicatur quod meritum in præscientia sit causa prædestinationis et reprobationis : aut ergo merita in præscientia sunt idem quod Deus, aut non. Si idem, ergo idem est causa sui ipsius, quia prædestinatio illa activa est ipse Deus. Si autem merita in præscientia vel in causa non sunt idem quod Deus, quum merita in suo esse sint temporalia, ergo temporale est causa æterni.
Dicendum, quod secundum rem idem est in Deo præscientia et prædestinatio quantum ad principale significatum, tamen secundum rationem intelligentiæ differunt : ideo unum potest dici ratio alterius, non causa. Et hoc voluit dicere Augustinus, quum dixit : Voluntas Dei ex ratione est. — Quod ergo objicitur, non ideo elegit nos, etc. : si ideo dicit causam, verum est; si rationem, falsum est, quoniam præscientia meritorum dicit rationem voluntatis : non tamen sequitur quod merita sint ratio aut causa voluntatis divinæ. — Ad secundum dicendum, quod non aliud sunt merita in præscientia, quam præscientia meritorum. Præscientia vero meritorum est idem quod Deus illa præsciens : non est tamen idem penitus ratio sui. Nam etsi quantum ad principale significatum idem sint re præscientia et voluntas, differunt tamen secundum rationem intelligentiæ et quantum ad connotata : nam præscientia meritorum potest esse ratio collationis gratiæ et gloriæ. — Hæc Alexander.
Responsio ista tanti doctoris admirationem et timorem ingerit mihi, eo quod apertissime dicat, præscientiam meritorum esse rationem collationis gratiæ et gloriæ; auctoritatemque Augustini prætactam exponit sic, quod præscientia illa qua Deus præscivit nos tales, utpote justos futuros, non est causa sed ratio quod et quare elegit nos. Hæc quippe videntur esse contra intentionem Augustini et Patrum : quia ex his sequi videtur, quod præscientia meritorum sit ratio prædestinationis, non mera et pura bonitas ac liberalitas Dei; et item, quod gratia non datur pure ac penitus gratis, sed intuitu meritorum. Nec videtur ista responsio multum differre ab opinione prava ac condemnata dicentium quod gratia datur propter merita saltem futura, et quod merita sint causa prædestinationis. Nempe qui hoc dixerunt, non erant tam rudes et imperiti, quod opinabantur merita temporalia et gesta creaturarum esse causam effectivam aut præcessivam divinæ prædestinationis, quæ est ipsemet Deus, ita quod res creata esset realis causa Dei; sed hoc intendisse videntur, quod præscientia, præcognitio seu præintuitio meritorum futurorum fuerit ratio prædestinationis, cur scilicet Deus voluerit atque decreverit seu præparaverit gratiam dare his quos præscivit justos futuros : quod tamen negatur in littera.
Præterea Alexander in forma quæstionis proponit non solum an præscientia meritorum istius, qua Deus scit eum bene usurum gratia, sit causa seu ratio prædestinationis, sed etiam utrum præscientia qua scit illum male usurum, sit causa seu ratio reprobationis, et tamen non solvit hanc quæstionem nisi pro prima parte ipsius. Videretur autem melius vel saltem minus male sonare, si respondisset, quod præscientia demeritorum sit ratio reprobationis, quam quod præscientia meritorum sit ratio collationis gratiæ et gloriæ, seu prædestinationis, etc. Verum quid de his sentire oporteat, ex sequentibus evidentius mox patebit. Nam et vix tolerari posse videtur ut præscientia demeritorum dicatur ratio reprobationis, quum Magister dicat in littera, quod Deus reprobavit quos tio quædam. — Hinc patet quod prædestinatio causam non habet, rationem vero habet ex parte effectus, secundum quem rationabilis appellatur ac justa. Quod tamen verbum dure videtur sonare. Advertenda sunt ergo sequentia verba doctorum.
Item ad quæstionem hanc, utrum præscientia meritorum sit causa prædestinationis, Thomas respondens: Præscientia (inquit) meritorum seu operum aliquorum nullo modo est causa prædestinationis divinæ. Quod patet, si consideretur totum quod est in prædestinatione de ejus essentia. Tamen nil prohibet effectum prædestinationis, videlicet gratiam et gloriam, quæ in obliquo ponuntur in ipsius descriptione, habere aliquam causam ex parte operum nostrorum. De essentia namque prædestinationis sunt præscientia Dei et voluntas ejus de aliquorum salute. Præscientia autem de salute illorum non causatur a rebus nec a cognitione operum nostrorum. Voluntas quoque Dei quum sit liberrima, non habet causam nisi finem sui, qui est bonitas sua, quæ est ipsemet Deus. Hinc quum quæritur, quare Deus hoc vult; convenienter respondetur, propter bonitatem suam, non quia hoc scivit vel quia hoc factum est. Attamen effectus suæ voluntatis, scilicet ipsum volitum ordinatum ad bonitatem suam, potest procedere ex aliqua causa quam Deus ab æterno præscivit; istumque ordinem causæ ad causatum Deus vult, et vult quod effectus sit, quoniam causa est: non sic, quod causalitas referatur ad voluntatem divinam, sed ad volitum. Et causa hæc voliti, non volendi, vocatur ratio quædam voluntatis ex parte effectus. Verum hæc causa in quibusdam habet rationem causæ completam, interdum vero est dispositio tantum. Ita etiam ad duplicem prædestinationis effectum diversimode habent se opera nostra: quoniam opus meritorium gratia informatum, causa est meritoria gloriæ; sed opus bonum gratiam præcedens, non est causa meritoria ejus, sed dispositio quædam. — Hinc patet quod prædestinatio causam non habet, rationem vero habet ex parte effectus, secundum quem rationabilis appellatur ac justa.
Ad auctoritatem ergo Ambrosii respondendum, quod in ea non designatur quod opus nostrum sit causa voluntatis divinæ, nec etiam quod sit causa collationis gratiæ, sed solum dispositio quædam:8 ita ut hoc intelligatur non de opere gratiam consequente, quod virtutem merendi habet a gratia, et nec est causa ejus nec dispositio ad ipsam, quoniam sequitur eam; sed de opere præcedente, quod dispositio consistit ad gratiam. Illi namque Deus gratiam proponit infundere quem scit se præparaturum ad gratiam: non tamen propter præparationem, quæ non est sufficiens gratiæ causa nec finis voluntatis divinæ, sed propter suam bonitatem. Vult tamen quod iste habeat gratiam, quia se præparavit, juxta modum loquendi quo dicitur, quod dat gratiam illi quoniam præparavit se ad illam, ita ut conjunctio illa denotet dispositionem, non causam. Tamen respectu actus volendi ipsius Dei, non potest designare dispositionem nec causam: non enim ideo voluit quoniam iste se præparavit, sed solum quoniam bonus est. — Quum ergo arguitur, ad justitiam pertinere ut æqualibus dentur æqualia, etc.: dicendum, quod in homine justo causa eliciens actum volendi, finis est voluntatis; sed ex parte effectus, accipit causam ex opere hominum quod discretionem facit in eis: ut si quæratur a judice justo, Quare vis plus dare huic quam illi? si velit respondere causam voluntatis, dicet, Propter bonum justitiæ quod in opere hoc relucet; si autem voluerit causam operis assignare, dicet, Quoniam iste est dignior. Verumtamen prædestinatio respectu gloriæ habet rationem justitiæ distributivæ, quia secundum exigentiam meritorum eam largitur; sed respectu primi effectus ipsius prædestinationis, videlicet gratiæ, potius habet rationem liberalitatis quam æquitatis, quoniam gratia datur gratis, nec redditur meritis : unde ex parte recipientis non est assignare causam quare dignus sit gratia, sed solum quamdam dispositionem. — Voluntatem etiam præscientia non disponit ut causa simpliciter, quia voluntas est libera : nam possum non velle quod scio. Etenim causa eliciens actum voluntatis non est nisi finis ipsius. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte Summæ, quæstione vicesima tertia :9 Prædestinatio, ait, voluntatem includit. Idcirco sic est inquirenda ratio prædestinationis, sicut inquiritur ratio divinæ voluntatis. Non est autem assignare causam voluntatis divinæ ex parte actus volendi, sed ex parte volitorum, in quantum Deus vult aliquid propter aliud. Itaque nemo tantæ fuit insaniæ ut diceret merita esse causam divinæ prædestinationis ex parte actus prædestinationis. Sed hoc sub quæstione vertitur, utrum ex parte effectus prædestinatio aliquam habeat causam : et hoc est quærere, utrum Deus præordinavit se daturum prædestinationis effectum alicui propter merita aliqua.
Quidam ergo dixerunt quod imo, et hoc, propter merita præcedentia in alia vita : ut Origenes, qui dixit, animas rationales simul creatas atque in cœlo peccasse, et secundum diversitatem meritorum operumque suorum diversos sortiri status in mundo hoc. Verumtamen opinionem istam excludit Apostolus ad Romanos, dicendo de Jacob et Esau : Quum nondum nati essent aut aliquid egissent boni aut mali, non ex operibus, sed ex vocante, dictum est : Quia major serviet minori.10 — Alii ergo, ut Pelagiani, dixerunt quod merita præexsistentia in hac vita, sunt ratio et causa effectus prædestinationis : dicentes, initium benefaciendi ac promerendi esse ex nobis, consummationem vero ex Deo; sicque quod alicui datur a Deo effectus prædestinationis, inde contingere, quod unus dedit initium se parando, non alius. Sed contra hoc est quod ad Corinthios scribit Apostolus : Non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis.11
Nullum autem principium prius esse potest in nobis quam cogitatio. Unde dici non potest, quod aliquod initium in nobis exsistat quod sit ratio effectus prædestinationis. — Unde fuerunt alii qui dixerunt, quod merita sequentia prædestinationis effectum, sunt ratio prædestinationis : ita quod Deus dederit alicui gratiam seu dare præordinaverit, quoniam scivit illum bene usurum gratia, quemadmodum rex dat alicui militi equum, quia scit quod miles equo bene utetur. Sed hi videntur distinctisse inter id quod est ex gratia, et id quod est ex libero arbitrio, quasi non valeat idem esse ex utroque. Manifestum est autem quod id quod est gratiæ, sit prædestinationis effectus; nec hoc potest poni ut ratio prædestinationis, quum hoc sub prædestinatione concludatur. Si ergo aliquid aliud ex parte nostri sit ratio prædestinationis, hoc erit præter prædestinationis effectum. Sed non est distinctum quod est ex prædestinatione, et quod ex libero arbitrio, sicut non est distinctum quod est ex causa secunda et causa prima : divina quippe providentia producit effectus per secundarum operationes causarum. Hinc et id quod est per liberum arbitrium ex prædestinatione procedit.
Dicendum ergo, quod prædestinationis effectum possumus considerare dupliciter. Primo, in particulari; sicque nil prohibet unum effectum prædestinationis esse causam et rationem alterius : posteriorem quidem prioris, secundum rationem causæ finalis; priorem vero posterioris, secundum rationem causæ meritoriæ, quæ reducitur ad dispositionem materiæ : ut si dicamus quod Deus præordinavit alicui se gloriam daturum ex meritis, et quod præordinavit alicui se daturum gratiam ut gloriam mereretur. — Secundo considerari potest prædestinationis effectus in communi : et sic impossibile est quod totus prædestinationis effectus aliquam habeat causam ex parte nostri, quoniam quidquid est in homine ordinans ipsum ad salutem,
II Tim. II, 20. totum comprehenditur sub prædestinationis effectu, etiam præparatio ipsa ad gratiam: neque enim hoc fit nisi per divinum auxilium, juxta illud Threnorum, Converte nos, Domine, ad te, et convertemur.12 Habet tamen hoc modo prædestinatio ex parte effectus pro ratione bonitatem divinam, ad quam totus prædestinationis effectus ordinatur tanquam in finem, ex qua etiam procedit sicut ex primo movente principio. Itaque usus bonus gratiæ præcognitus, non est ratio collationis gratiæ, nisi secundum rationem causæ finalis. Per quod patet solutio ad illud Apostoli:13 Quos præscivit, et prædestinavit, etc.
Præterea advertendum, quod ex bonitate divina sumi potest ratio prædestinationis aliquorum reprobationisque aliorum. Sic enim dicitur Deus omnia propter suam bonitatem fecisse, ut in rebus divina bonitas repræsentetur.14 Necesse est autem ut divina bonitas in se simplex et una, multipliciter repræsentetur in rebus, propter hoc quod res creatæ ad simplicitatem divinam attingere non possunt: et inde est quod ad complexionem universi requiruntur gradus rerum diversi. Atque ut multiplicitas graduum conservetur in rebus, permittit Deus fieri aliqua mala, ne multa bona impediantur. Si ergo consideremus totum genus humanum sicut totam rerum universitatem, voluit Deus in hominibus quos prædestinavit, suam repræsentare bonitatem per modum misericordiæ, parcendo; et quantum ad aliquos quos reprobat, per modum justitiæ, puniendo. Et ista est ratio quare Deus quosdam elegit, et alios reprobavit. Quam rationem assignat Apostolus ad Romanos, dicens: Volens Deus ostendere iram (id est vindictam justitiæ), et notam facere potentiam suam, sustinuit (id est permisit) in multa patientia vasa iræ apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ quæ præparavit in gloriam.15 Secunda quoque ad Timotheum: In magna (inquit) domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia; et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. — Sed quare hos elegit in gloriam, illosque reprobavit, non habet rationem nisi voluntatem divinam. Propter quod Augusinus ait super Joannem: Quare hunc trahat et illum non trahat, noli velle judicare, si non vis errare. Quemadmodum etiam in rebus naturalibus potest ratio assignari, quum materia prima tota in se sit uniformis, quare una pars ejus est sub forma ignis, alia sub forma terræ a Deo in principio condita: ut scilicet sic sit diversitas specierum in naturalibus rebus.
B Sed quare hæc pars materiæ est sub hac forma, et illa sub illa, dependet ex simplici Dei voluntate: sicut ex simplici artificis voluntate dependet quod hic lapis sit in ista parte ædificii, et ille in illa, quamvis ratio artis habeat quod aliqui sint in hac parte, alii in alia. Nec tamen ob hoc est iniquitas apud Deum, quia non inæqualibus inæqualia præparat.16 Nempe hoc derogaret justitiæ, si prædestinationis effectus ex debito redderetur et non magis ex gratia. In his vero quæ ex gratia dantur, potest quis ex libito suo dare cui vult plus, et cui vult minus, absque præjudicio justitiæ, dummodo nulli subtrahat debitum. Ideo paterfamilias loquitur: Tolle quod tuum est, et vade:17 an non licet mihi quod volo facere? — Hæc Thomas in Summa.
C In cujus doctrinalibus verbis hoc quod ait, quare Deus hos elegit et illos reprobavit, non habet rationem nisi voluntatem divinam, videtur aliqualiter discordare a verbis Bonaventuræ, qui ut in præinducta sua patuit positione, hoc ipsum ex intentione reprobare conspicitur: quia ut ait, et ex ratione ac auctoritate confirmat, voluntas Dei in hujus electione ac prædestinatione et in illius reprobatione irrationabilis esse non potuit nec injusta. Idcirco ex certa et justa ratione sibi nota, nobis prorsus ignota, sic egisse videtur. — Scripta denique Petri scriptis Thomæ satis concordant.
D In Summa vero contra gentiles, libro secundo ac tertio, multa conscribit ad intelligentiam horum accommoda, disputando de causa ordinis universi, et de providentia Dei, et qualiter assignetur ratio voluntatis divinæ, et quomodo Deus agere queat præter ordinem inditum rebus.
Circa hæc Richardus omnino concordat dictis Thomæ, solvendo hanc quæstionem, utrum præscientia meritorum sit ratio prædestinationis salvandorum. — Deinde quærit, utrum in Deo sit aliqua ratio, quæcumque sit illa, quare prædestinavit quosdam et non alios. Et circa hoc refert varias aliorum responsiones quæ ex Thoma et Bonaventura sunt recitatæ; ac contra opinionem dicentium, quod non sola voluntas Dei, sed et ratio aliqua sit in Deo, quare potius prædestinavit ipsum Jacob quam Esau, seu istum quemcumque, quam illum signatum, arguit:18 Tunc enim rationabilius fuisset prædestinare ipsum Jacob quam Esau; sed inconveniens est Deum facere factum minus rationabile, omisso facto magis rationabili: ergo impossibile fuit quod Deus prædestinasset et ipsum Esau, et reprobasset ipsum Jacob. Necessarium ergo fuit Deum prædestinare Jacob, et non prædestinare Esau. Ait namque Anselmus primo libro Cur Deus homo: Sicut in Deo quodlibet parvum inconveniens sequitur impossibilitas, ita quamlibet parvam rationem si majori non vincitur, concomitatur necessitas. — Hinc Richardus videtur positioni Thomæ potius consentire, quamvis breviter tangat qualiter et aliæ opiniones queant defendi.
Si autem contra positionem Thomæ objiciatur, quia Anselmus in libro de Veritate testatur, quod omnis voluntas sicut vult aliquid, ita vult propter aliquid: ergo aliqua ratio fuit in Deo ob quam voluit prædestinare ipsum Jacob, non Esau. — Ad hoc Richardus respondet: Dico quod hoc verum est vel in generali, vel in singulari; et dico quod Deus ordinavit ipsum Jacob ad effectum prædestinationis et non Esau, propter manifestationem suæ misericordiæ atque justitiæ, quamvis si voluisset, ita potuisset eam manifestare in Esau ipsum prædestinando, sicut in Jacob. Hinc si in singulari quæras rationem quare ad effectum prædestinationis præordinavit ipsum Jacob magis quam Esau, respondendum est, quia sic voluit; nec alia ratio est reddenda, quia voluntas Dei est prima rectitudo. Hæc Richardus.
Quærit autem Richardus, utrum demerita hominis sint ratio suæ reprobationis. Videtur quod sic, quoniam reprobare, est ad pœnam præordinare: sed injustum est aliquem ordinare ad pœnam damnationis, nisi propter ejus demerita. Hoc ergo non convenit Deo justo. — In contrarium est illud Apostoli: Quum nondum nati fuisent aut aliquid egissent boni aut mali, non ex operibus, sed ex vocante, dictum est, etc.19
Respondendum, quod demerita hominis non sunt ratio suæ reprobationis nisi quantum ad connotatum, quod est temporalis obduratio et futura damnatio. Obdurationis enim sunt causa effectiva et meritoria. Futuræ vero damnationis sunt meritoria causa. Præordinationis autem ad æternam damnationem, ad quam præordinatus est reprobus, non sunt causa effectiva nec meritoria. — Ad objectum dicendum, quod injustum est aliquem præordinare ad pœnam, ita ut sine culpa damnetur vel deputetur aut detur ad illam; sed præordinare aliquem ad pœnam, ita ut sine suis demeritis non damnetur, et ipsa tamen demerita non sint ratio præordinationis ad pœnam, non est injustum. — Hæc Richardus.
Albertus quoque hic scribit: Dicendum cum Augustino et Magistro, quod prædestinatio et reprobatio non habent aliquam causam: quia nec efficientem, nec materialem, nec formalem, neque finalem. — Verumtamen finis est duplex, videlicet finis intentionis et finis operis. Finem intentionis appello, qui ab efficiente intenditur, ut beatitudo a bene agente. Finem operis voco id ad quod opus terminatur. Et hoc quandoque est temporale: sicut ire ad Matutinas, terminatur quandoque ad accipere oblationes constitutas; et sacros suscipere ordines, ad habendum præbendam. Et tale quid adjunctum fini principali potest esse ratio operis; non est tamen proprie causa finalis, quoniam causa finalis est quæ quietat intentionem per se et totam. Similiter distinguendum est in prædestinatione. Nam quoddam est ibi æternum, videlicet propositum Dei; et quoddam determinabile ad tempus, ut collatio gratiæ. Et ex parte æterni, nec causam habet finalem, nec proprie rationem: quoniam ratio etiam aliquo modo elicit opus, merita autem futura nullo modo eliciunt propositum Dei. Ex parte vero effectus, in quo determinabilis est prædestinatio et reprobatio ad tempus, habent ipsa prædestinatio et reprobatio rationem, videlicet merita, non tamen causam finalem. — Hæc Albertus, qui alia multa super his scribit, quæ sententialiter sunt inducta.
Udalricus etiam in Summa sua, libro ait secundo: Quia profunda divinæ sapientiæ perscrutari nequimus, secundum quam judicia Dei sunt abyssus multa;20 ideo rationem justitiæ in prædestinatione quorumdam præ aliis ignoramus. Apostolus tamen docet quomodo in hac discretione discas nil esse injustum, sed ostensionem divitiarum bonitatis Dei, ponens exemplum de figulo luti, qui si omnia vasa lutea ad contumeliosum faceret usum, nihil injuriæ faceret luto immundo, dimittens illud suæ naturæ immundæ;21 si autem aliqua vasa formaret ex luto tam artificiosa ut dici valeat illud Poetæ,
Materiam superabat opus, faciendo vas ad usum honestum, hoc adscribendum esset benevolentiæ atque prudentiæ artificis, non merito luti. Sic quia ex originali peccato in diversa vitia præcipitati, omnes eramus massa immunda perditionis, si omnes nos permisisset perire, secundum merita nostra nobis fecisset, nec inique egisset; quumque sola liberalitate bonitatis suæ proposuit ex massa illa facere aliqua vasa gratiæ in honorem, misericordia superexaltat judicium.22 Nec injustum est ex parte eorum quibus miseretur: quia non solum licet, sed etiam decet, suam sic facere bonitatem. Nec est injuria eorum quos non prædestinavit, quia nil meruerunt: imo dicere eis potest, An non licet mihi quod volo facere?23 Nec est ibi inæqualitas acceptionis personarum: quia etiam dum secundum jura humana fit locus gratificationi seu adoptioni, ubi conditiones personarum æquales sunt, non est ibi acceptio personarum, quum nulli eorum ex suis meritis debeatur. Hæc Udalricus. etiam dum secundum jura humana fit locus gratificationi seu adoptioni, ubi conditiones personarum æquales sunt, non est ibi acceptio personarum, quum nulli eorum ex suis meritis debeatur. Hæc Udalricus.
Porro Durandus satis clare hic recitat aliorum positiones, et pro maxima parte sequitur Thomam, dicens in particulari non posse dari nec esse rationem cur Deus potius prædestinaverit istum quam illum, nisi voluntatem divinam. In aliquo tamen nititur aliorum positiones corrigere: quod agendo defecisse videtur, dicendo quod gloria non est de effectibus prædestinationis, quia prædestinatio non est de fine, sed de mediis perveniendi ad finem. — Quod stare non valet: imo juxta præhabita, prædestinatio principaliter est de beatifico fine, et illum directe concernit; de mediis vero est in quantum ad finem hujusmodi requiruntur. Prædestinatio quippe est præordinatio alicujus ad gloriam, imo præordinati ad gloriam tantum: ut hi qui ad tempus juste se habent, nec perseverant usque in finem, non sunt prædestinati; et quamvis sint in libro vitæ aliqualiter scripti, nequaquam tamen sunt prædestinati. In descriptione quoque prædestinationis non minus ponitur gloria quam gratia, quum dicitur: prædestinatio est præparatio gratiæ in præsenti et gloriæ in futuro. Rursus, quum prædestinationis ratio in communi sit manifestatio seu repræsentatio divinæ pietatis, perfectionis et gloriæ increatæ, constat quod nititur aliorum positiones corrigere: quod agendo defecisse videtur, dicendo quod gloria non est de effectibus prædestinationis, quia prædestinatio non est de fine, sed de mediis perveniendi ad finem. — Quod stare non valet: imo juxta præhabita, prædestinatio principaliter est de beatifico fine, et illum directe concernit; de mediis vero est in quantum ad finem hujusmodi requiruntur. Prædestinatio quippe est præordinatio alicujus ad gloriam, imo præordinati ad gloriam tantum: ut hi qui ad tempus juste se habent, nec perseverant usque in finem, non sunt prædestinati; et quamvis sint in libro vitæ aliqualiter scripti, nequaquam tamen sunt prædestinati. In descriptione quoque prædestinationis non minus ponitur gloria quam gratia, quum dicitur: prædestinatio est præparatio gratiæ in præsenti et gloriæ in futuro. Rursus, quum prædestinationis ratio in communi sit manifestatio seu repræsentatio divinæ pietatis, perfectionis et gloriæ increatæ, constat quod potissime sit de fine : non enim in mediis illis divina pietas, perfectio et beatitudo relucet plenarie, neque tam plene sicut in ipsa prædestinatorum beatificatione et gloria consummata.
Insuper Scotus circa hæc inquisitive procedit, narrans qualiter Augustinus interdum ipsam fidem quam Deus in prædestinatis prævidit, sensit esse causam seu rationem prædestinationis quantum ad gratiæ collationem; sed hoc ipse in libro Retractationum revocavit, eo quod et fides sit donum Dei, et effectus sub prædestinatione comprehensus ac cadens.
Deinde subjungit : Magister vero in littera sentire videtur, quod omnino nullum sit meritum prædestinationis aut reprobationis, et innititur auctoritatibus Apostoli et Augustini. Quod vero Augustinus alicubi ait, prædestinationem de occultissimis meritis venire, insinuat ab Augustino retractatum in simili. — Contra quod objicit quidam doctor, quia super Epistolam ad Romanos scripsit Augustinus quando fuit presbyter, nondum episcopus; librum vero LXXXIII Quæstionum, in quo auctoritas illa habetur, fecit jam præsul effectus. Ergo non videtur quod retractato illo verbo libri prioris, retractet aliqua libri posterioris : quoniam retractare dictum prius quando minus sciebat, non est retractare dictum prolatum posterius quando plus scivit. Sed istud argumentum non cogit : quoniam licet prius scripsit unum librum quam alium, simul tamen fecit librum Retractationum; tuncque habuit ambos libros illos editos, et potuit dicta in uno libro retractare in aliis sive prius sive posterius editis. Unde et primo libro Retractationum, capitulo tertio ait : Nec assidue repetendum est quod semel inde dixi.
Amplius dicitur, quod Deus operatur circa creaturas solo beneplacito voluntatis, ut inde non sit alia ratio aut causa petenda : ita tamen, quod possit ratio assignari cur quosdam elegit et non alios; nulla vero, quare potius istum quam illum. Unde et in cæco nato Christus solam perhibuit rationem cur natus sit cæcus, quatenus opera Dei et gloria ejus manifestentur in illo.24 Sicque Deus permittit fieri mala, ne quædam bona impediantur, imo ut eveniant. Nec in his agit Deus contra justitiam, quia nulli absolute est debitor.
Contra istam positionem quidam sic arguit : Nullus defectus culpæ aut pœnæ est per se de perfectione universi, ergo nec per se requiritur ad manifestationem bonitatis divinæ : et ergo non est simile de differentiis rerum in esse naturali et morali. — Item, ad manifestationem divinæ justitiæ sufficeret damnatio dæmonum. — Rursus, non apparet quod Deus ex intentione fieri sinat peccata ut puniat ea : quoniam non videtur quod per intentionem cujusquam sint plus permittenda fieri mala quam facienda, quoniam nullum malum culpæ vel pœnæ potest esse per se intentionem in quantum malum. — Nec est simile de materia nuda et de diversis suppositis : quia in materia secundum se non potest esse dispositio varia, sed in hominibus potest ex libertate arbitrii. — Quod vero ait Apostolus, Quam incomprehensibilia sunt judicia Dei!25 et, An non habet potestatem figulus?26 ac consimilia : dicit iste secundum Glossam, hoc non dixisse Apostolum ex inopia rationis reddendæ, sed ad reprimendum inquisitionem culpabilem temeritatis humanæ.
Iste ergo positionem præinductam sic reprobans, dicit aliter, et sic : Actus divinus potest dupliciter considerari : primo, ut est a Deo agente; secundo, prout recipitur in aliquod passum, seu ut terminatur ad aliquod objectum. Primo modo nulla est ratio actionis divinæ, neque ut finis, nisi bonitas sua; neque ut efficiens, nisi voluntas sua. Secundo modo potest ratio assignari, propter quam scilicet illud ens circa quod est actio, ut est ens ad finem, congruit fini. — Et quod aliqua sit ratio talis ex parte entis ad finem, ostendit tripliciter. Primo, quia in rebus omnino æqualibus electio nominari non potest: ergo si Deus istum elegit, aliqua est differentia electi a non electo. Secundo, quia in omnibus operibus misericordiæ Dei videtur concurrere justitia: ergo aliqua est convenientia ex parte ejus circa quem misericorditer operatur. Tertio, quia consimiliter videtur non esse vel esse meritum electionis et reprobationis: et licet malitia quæ est ex parte reprobati, non sit causa damnandi ex parte Dei, ita quod sit causa actionis divinæ reprobativæ, quia sic Deus esset passivus, et temporale esset causa æterni; tamen bene conceditur ex parte damnandi ratio motiva propter quam recipiatur in ipso actio ista, et sit circa ipsum. Ergo a simili videtur ex alia parte, quod absque imperfectione Dei in agendo, potest poni aliqua ratio ex parte prædestinati. Et iste innititur auctoritati Augustini, quod prædestinatio seu electio sit ex occultissimis meritis: quam auctoritatem dicit non esse retractatam ab Augustino.
Ulterius in speciali dicit, quod bonus usus liberi arbitrii prævisus a Deo ex parte electi, et malus usus prævisus ex parte reprobati, horum sit ratio. Quod ita declarat: Quamvis gratia principaliter operetur in actibus bonis, tamen liberum arbitrium cooperatur. Quod probat per Augustinum, super illud, Adjuva nos, Deus salutaris noster, dicentem:27 Quum petit nos adjuvari, neque ingratus est gratiæ, nec tollit liberum arbitrium. Quando ergo offertur gratia viatori, si recipiat gratiam sibi oblatam et ei per liberum arbitrium bene cooperetur, meretur habere gratiam secundum gradum ulteriorem, prout doctor ille exemplificat in multis gradibus intermediis a statu peccati mortalis usque ad statum gloriæ: sicque videtur quod totus bonus usus liberi arbitrii pro omnibus statibus prævisus, potest esse ratio electionis æternæ ipsius bene usuri, et ita ex alia parte de malo usu, et male usuri reprobatione. — Et si objiciatur, quia bonus usus liberi arbitrii est per gratiam, ergo pertinet ad effectum prædestinationis, et ita non est ratio eligendi; respondet, quod bonus usus quodammodo non includitur in prædestinatione nec sub ejus effectu, licet non sit sine ejus effectu, nec sit distinctum id quod est prædestinationis, ab eo quod liberi est arbitrii. — Et sic secundum ipsum, ista ratio valet assignari in communi; et in singulari de quocumque prædestinato seu reprobato potest assignari ratio ex parte ipsius, et est ratio non propter quam, sed sine qua non: non tamen est hominis illam in singulari investigare, quamvis non desit.
Sed contra istud arguitur: primo, quoniam Deus non prævidet istum bene usurum libero arbitrio, nisi quia ipse Deus vult aut præordinat istum bene usurum. Unde si offerantur Deo duo in naturalibus omnino æquales, quæro quare præordinat istum bene usurum libero arbitrio, non illum. Non videtur ratio nisi voluntas Dei, ad quam sequitur unius electio, alterius reprobatio. Ergo in prima distinctione seu discretione pertinente ad prædestinationem et reprobationem, sola ratio est divina voluntas. — Præterea, ratio ista quam ponit, non tenet in omnibus, quum quidam prædestinati non habeant in hac vita usum bonum liberi arbitrii, et aliqui reprobati non habeant usum malum, ut patet in parvulis baptizatis et non baptizatis, ante usum rationis. Si dicatur, quod prævideat usum quem habuissent si supervixissent, ideo istum quem prævidit bene usurum fuisse, perduxit ad Baptissmum, non alium, etc. Contra, propter usum ita prævisum non meretur quis, nec acceptatur, nec reprobatur.
Potest aliter dici, quod prædestinationis nulla est ratio, etiam ex parte prædestinati, aliquo modo prior ista prædestinatione; reprobationis tamen est aliqua causa. — Primum probatur, quia volens ordinate finem et ea quæ sunt ad finem, primo vult finem, et propter finem vult alia. Ergo in toto processu quo creatura beatificabilis perducitur ad finem perfectum, qui est finis ultimus et beatitudo perfecta, Deus volens huic supposito aliquid istius ordinis, primo vult ei beatitudinem istam, deinde media ordinata ad illam, ut sunt fides, virtus, gratia, meritum, bonus liberi arbitrii usus: quæ omnia ad finem beatificum ordinantur. Et prius vult ista electo, quam prævideat ipsum hæc habiturum aut quodcumque istorum: ergo propter nulsum istorum vult ei beatitudinem, sed econtra. — Secundum probatur, quia damnatio non est bona nisi quoniam justa. Nempe secundum Augustinum super Genesim, undecimo libro, non prius Deus est ultor, quam aliquis sit peccator: ergo non prius vult Deus aliquem punire, quam videat aliquem esse peccatorem. Non ergo primus actus voluntatis divinæ circa Judam, est velle damnare Judam prout Judas offertur in puris naturalibus: alioqui videretur Deus velle punire sine culpa. Sed videtur quod oporteat Judam offerri primo voluntati divinæ sub ratione peccatoris, antequam velit ipsum damnare. Ergo quum reprobare sit velle damnare, reprobatio habet ex parte objecti rationem, videlicet peccatum finale prævisum.
Expositis istis omnibus opinionibus, ut Rom. IX. Apostolus disputans ad Romanos, ego in fine disputationis totum tanquam imperscrutabile derelinquo:28 O altitudo, inquiens, divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei! quam imperscrutabilia sunt judicia ejus! etc. Quis enim cognovit sensum Domini?29 aut quis consiliarius ejus fuit? — Hæc Scotus.
At vero doctor contra quem specialiter disputat Scotus, est Henricus, qui in quarto Quodlibeto, quæstione nonadecima, quærit, utrum in singulari prædestinato, hoc vel illo, sit causa suæ prædestinationis. Videtur quod sic: quia finalis perseverantia et prædestinatio in eumdem salutis effectum concurrunt; perseverantia autem habet causam in perseverante: ergo et prædestinatio.
Dicendum, quod omnia quæ fiunt in universo, fiunt a Deo operante immediate aut mediate, vel permittente, sed omnia ordinante, quemadmodum tertio de Trinitate loquitur Augustinus: Nihil nisi per Dei fit voluntatem; sed quia hoc philosophis non apparet, ideo placuit vanitati philosophorum, ea quæ fiunt causis secundis adscribere. Et paulo post subdit: Illam supernam atque cœlestem a qua peregrinamur patriam, cogitemus. Illic Dei voluntas tanquam in excelsa, sancta et quieta residens sede, inde per cuncta diffundit se. Nihil enim fit quod non de invisibili aula summi imperatoris jubeatur aut permittatur secundum ineffabilem justitiam præmiorum atque pœnarum, gratiarum et retributionum, in ista amplissima totius creaturæ republica.
Sicque cuncta ad divinam voluntatem relata, rationabilem habent causam, et veluti necessariam, in quantum respiciunt inflexibiles justitiæ regulas quæ sunt in Deo et sunt omnino quod ipse: et ita causa rerum qua vult ipsas fieri aut non fieri, secundum quod fieri aut non fieri respicit ipsum, non est nisi ipse, nec omnino accipit causam vel occasionem aliunde super quocumque.
Relata vero ad causas inferiores, quandoque habent causas determinatas naturales; quandoque vero habent causas indeterminatas et per accidens: sicut quæ fiunt a fortuna et casu. Quorum tamen voluntas divina est causa determinata, et quantum est ex parte sui, certa et necessaria, juxta quod Plato loquitur in Timæo: Nihil fit cujus ortum non præcesserit causa legitima. Unde Augustinus primo de Academici: Nihil aliud in rebus casum et fortunam vocamus, nisi id cujus ratio et causa secreta est.
Quandoque vero habent causas determinatas non necessarias, sed liberas: sicut quæ fiunt circa liberum arbitrium creaturæ intellectualis. Quorum unum est prædestinatio, quæ est operatio æterna voluntatis divinæ, et connotat circa creaturam effectum. Et in quantum divinam respicit voluntatem, nullam aliam habet causam ut et secundum illam quæcumque fiunt, nisi ipsam, regulasque æternæ justitiæ, quæ sunt ipsa : et quoad hoc, nec in hoc singulari prædestinato, nec in communi de prædestinatis, ulla est causa vel ratio prædestinationis omnino, imo nec alicujus rei quæ fit; nec in hoc est differentia in prædestinatione et in reprobatione, aut in quocumque alio actu. — Propter quod de actu electionis, qui in prædestinatione includitur, loquitur Augustinus super illud Ps. xxx, 16. Psalmi, In manibus tuis sortes meæ : Sortes (ut æstimo) dicit gratiam qua salvamur. Nam ubi dicitur, Iste facit, iste non facit : ibi merita considerantur; est electio, non sors. Quando vero Deus nulla merita nostra invenit, sorte voluntatis suæ salvos nos fecit quoniam voluit, non quia fuimus digni. Hæc sors occulta in humano est genere, veniens de occulta Dei voluntate, apud quem non est iniquitas (non Rom. ix, 14. Act. x, 34. enim personas accipit); sed occulta illius justitia sors est. In alio quoque tractatu, super hoc idem disseruit : Neque ullum video meritum quo de universitate generis humani me elegisti; etsi apud te est justus et occultus ordo electionis meæ, ego tamen, quem hoc latet, ad curiam Domini mei sorte perveni. Et super illud ad Coloss. 1, 12. Colossenses, Dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum in lumine : Omnia, inquit, per justitiam facit, quamvis occultam.
Si ergo occultam quærimus causam prædestinationis in prædestinato, illam solum quærere debemus circa ipsam creaturam, ut prætactæ innuunt auctoritates, in quantum videlicet prædestinatio respicit creaturam circa quam versatur, connotatque effectum temporalem. Et idem dicendum de aliis quibusque divinis actionibus, ut sunt, electio, præscientia, reprobatio, obduratio, etc. Et dicendum, quod generaliter omnium ratio est non solum ex parte voluntatis divinæ, quæ æterna, necessaria immutabilisque consistit, sed et ex parte ejus quod habet fieri, quamvis necessaria non sit, quoniam potuit non fuisse : ut et secundum illam quæcumque fiunt, juste fiant, quantum est ex parte creaturæ, sive sint mala moris, sive sint mala pœnæ, sive bona; et cum hoc, misericorditer ex parte Dei. Hinc super illud, Diligit Ps. xxxii, 5. misericordiam et judicium, asserit Augustinus : Ne putetis quod ista a se valeant in Deo separari aliquo modo. Neque enim in misericordia amittit judicium, neque in judicio misericordiam.
Sed misericordia aliter poni debet circa impios et damnandos in operibus obstinationis et reprobationis quoad mala culpæ, aliter circa bonos et salvandos in operibus electionis et prædestinationis. Illa enim, ex parte malorum, habent causam condignam propter quam fiunt quantum est ex parte subjecti, sine qua Dei justitia illa fieri non exigeret, quamvis non sit causa ex parte Dei quare ea agat. Illa autem (utpote causa seu justitia) alia est circa bonum primæ gratiæ, et alia circa bonum gratiæ ulterioris usque ad gloriam consummatam. Nam post primam gratiam gratum facientem, quodlibet gratiæ augmentum in præsenti et consummatio ejus in futuro, causam in nobis habet meritoriam de condigno, videlicet opus elicitum ex libero arbitrio in adjutorio gratiæ præcedentis; prima autem gratia gratum faciens non habet in nobis meritoriam causam, quoniam gratis data condonat peccata. Unde super illud, Justum Ps. vii, 11. adjutorium meum a Domino, Augustinus testatur : Duo sunt opera medicinæ, unum quo sanatur infirmitas, alterum quo sanitas custoditur; peccatori datur misericors adjutorium, justo autem auxilium justum.
Verumtamen prima gratia habet in nobis causam congrui, non propter quam, sed sine qua non conferretur uni prima gratia gratum faciens quæ alteri denegatur, quum apud Deum non sit personarum acceptio, sed æqualiter omnibus favet, ut super illud, In circuitu ejus tabernaculum Ps. xvii, 12. ejus, Augustinus fatetur. Unde ex parte unius istorum respicitur aliquid sine quo nullo modo esset alteri præferendus, quod est ratio præferendi ipsum alteri: et hoc, non ex parte Dei, et respectu actus ejus ut est ab ipso et in ipso, sed ex parte subjecti, in nobis, et ex parte actus prout effectus ejus in nobis recipitur. Verumtamen quid aut quale hoc sit, imperscrutabile nobis est. Propter quod opus est exclamare: O altitudo divitiarum!30 etc. Hinc super illud Apostoli, Ut possitis comprehendere, Glossa:31 Quia isti dat et illi non dat, de profundo judiciorum Dei procedit, quod scrutari nequimus. — Exemplum tamen sit nobis circa duos habentes liberum arbitrium. Verbi gratia: sint duo peccatores vel infideles quorum corda uno motu gratiæ prævenientis aliquo modo stimulet Deus, et unus illorum respuat, recalcitret statimque contradicat, alter vero sistat nec contradicat, quamvis nullum motum bonum eliciat. Non est congruum quod ambobus æqualiter fiat: imo unus illorum, videlicet contradicens, forsan mortaliter peccat; alter vero quamvis non mereatur, quia gratiam gratum facientem nondum accepit, congruum tamen est ut Deus sibi de gratia et salute provideat, quibus alter se fecit indignum: nam ille aliquo modo conversus est, iste nequaquam.
Itaque dico, quod in isto singulari prædestinato est assignare causam et rationem suæ prædestinationis, non prout prædestinatio actio voluntatis est in prædestinante, sed secundum rationem qua connotat effectum receptum in prædestinato: non dico causam seu rationem meritoriam propter quam sit, sed congruentiæ sine qua non, sicut expositum est. — Hæc Henricus, qui de his in Summa sua diffusius scribit.
Verum ista opinio multis non placet. Unde Ægidius scribit: Quidam dixerunt, gratiam non cadere sub merito quantum ad opera præcedentia, sed posse cadere sub merito quantum ad opera subsequentia: ita quod Deus tribuit uni gratiam, non alteri, quia scit eum bene usurum ea, et non alium, sic quod opera quæ facit habendo gratiam, habent se per modum meriti ad gratiam prius datam; quemadmodum rex daret alicui militi equum, si sciret militem equo bene usurum, ita quod bonus usus equi post dationem ejus, mereretur equum prius datum. Sed isti decipiuntur ex falsa imaginatione. Quamvis enim non omnis actio militis equum suscipientis, ex equo dependeat, propter quod potest equum mereri post dationem ipsius; omnis tamen actio nostra bona principaliter procedit ex gratia. Si ergo opera bona post collationem gratiæ, gratiam mererentur, gratia mereretur se ipsam. Hæc Ægidius.
Sed ad hoc respondet Henricus, quod gratia non cadit sub merito condigni aut digni, sed congrui, quantum ad sequentia opera; nec illud meritum est causa propter quam infunditur gratia, sed causa seu ratio sine qua non: et hoc est meritum, causa et ratio secundum quid, non simpliciter. — Contra quod rursus objici potest, quod opera illa sequentia gratiam jam infusam (seu bonus usus liberi arbitrii), informata, uncta et actuata per gratiam gratum facientem, sunt meritoria, loquendo simpliciter: ergo si merentur gratiam prius datam, merentur eam de condigno et simpliciter. Sed ad hoc forsan quis diceret, quod merentur et causa sunt secundum quid, utpote in quantum procedunt ex libero arbitrio, non prout procedunt tam ex libero arbitrio quam ex gratia.
In hac materia positio Ægidii concordat omnino cum Thoma; et quantum capere queo, præinducta Henrici responsio concordat cum præhabita Alexandri positione. Quæ quamvis quantum ad aures hominum præsertim simplicium, tolerabilior videatur sonare, non tamen videtur ita consona dictis Apostoli et auctoritatibus Augustini atque præallegatis locis Scripturæ canonicæ, sicut positio S. Thomæ, ut reor satis patere, si quis omnia præallegata rite consideret. Nempe quid differt asserere bonum usum liberi arbitrii esse causam seu rationem prædestinationis veniret ad eos. Et si illi acquievissent Prophetæ, acquievissent (ut videtur) et inspirationi, infusioni ac motioni gratiæ Spiritus Sancti, qui loquitur intus, si gratia illa allocutioque interna ipsis fuissent infusæ. Quomodo igitur verum est quod Deus gratiam gratum facientem infundit his quos scit ea bene usuros, et quod illos prædestinavit quos scivit gratia infundenda, vel si eis infunderetur, bene usuros? Insuper, Christus in Evangelio exprobrans civitatibus in quibus prædicaverat et micracula multa peregerat absque illarum conversione, inter cetera dixit: Væ tibi, Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.32 Ex hac auctoritate argui potest sicut ex præcedente. — Adhuc autem videmus quam innumerabilia sint millia paganorum et incredulorum: cur animas illorum infudit Deus corpusculis infantulorum filiorum parentum incredulorum, privavitque animas illas Baptismatis gratia? Quis audeat dicere, hoc ideo factum quoniam Deus prævidit quod nulla tot millium animarum, gratia, si ei infunderetur, bene uteretur? præsertim quum et (super illud in Evangelio: Quid hic statis tota die otiosi? Dixerunt, Quia nemo nos conduxit) dicat Gregorius: Quid est, Nemo nos conduxit, nisi, Nemo nobis vitæ semitas prædicavit?33 Ubi Gregorius innuit illos fuisse credituros atque salvandos, saltem pro parte, si missus fuisset ad ipsos prædicator verbi cœlestis.
Præterea, positio illa videtur sonare ac si ad meritorie operandum sufficerent habitualis gratia et liberum arbitrium, quum tamen requiratur et actualis motio Spiritus Sancti. Quod si dicatur, illam quoque motionem intelligi et includi nomine gratiæ in præfata opinione; objicitur: Motio illa non confertur æqualiter omnibus, quia quibusdam ita donatur quod tollit omnem obicem gratiæ, ut Augustinus affirmat, et Thomas in Summa contra gentiles allegat; aliis autem non ita confertur, et quæritur
Rom. ix, 12. Tit. iii, 5. Ephes. ii, 8-10. 1 Cor. iv, 7. Is. xxvi, 12. Philipp. ii, 13. II Cor. iii, 4, 5. Ezech. iii, 4-7.
II Cor. iii, 4, 5. quare. Si dicatur, quia non bene usuri sunt ea, hoc stare non valet, quum omnem tollat obicem et abusum. — Rursus, constat quod interdum homines quidam vagissimi, vitiis pleni, et sceleratissimæ vitæ, subito præveniuntur, compunguntur, grandemque gratiam sortiuntur; et homines minus mali meliorisque indolis et fortioris synderesis, atque ad omnem profectum gratiæ ac virtutum magis dispositi, deseruntur: de quibus valde probabile est, quod si gratia talis eis concederetur, bene uterentur eadem, et magis quam illi duriores proficerent. Non ergo præscientia boni usus gratiæ est causa aut ratio prædestinationis: nec, secundum hoc, gratia daretur penitus gratis, neque ex mera et pura liberalitate.
Amplius, Henricus in hac responsione videtur contrarius sibi ipsi in aliis locis. Siquidem respondendo ad quæstionem qua quæritur, an Paulus apostolus poterat ante suam conversionem occidi, inter cetera scribit: Prædestinatio respectu alicujus, non est ipsius solius in se et absolute, sed cum tota coordinatione omnium aliorum effectuum seu non effectuum qui ordinantur ad illum, hoc est ad ejus salutem. Quum ergo bonus usus gratiæ inter illa contineatur, patet quod ipse quoque sit prædestinationis effectus, non causa aut ratio; et quod prædestinatio quoad totalem suum sumpta effectum, non habeat causam rationemve ex parte creaturæ. Hinc opinio illa non videtur idonea.
Quamvis autem positio Thomæ sit probabilis, attamen, si salva auctoritate Scripturæ dici potest, rationabiliorem puto positionem Bonaventuræ quantum ad hoc quod dicit prædestinationem habere rationem in particulari seu singulari sicut in communi, ita quod non sola Dei voluntas ut voluntas, est ratio cur iste prædestinatur magis quam ille, sed certa atque legitima ratio ob quam voluntas sic agit, præsertim quum voluntas Dei essentialiter sit ipsa infinita sapientia ac justitia ejus: propter quod nec irrationabilis nec injusta consistere potest. Unde ad Ephesios ait Apostolus: Et nos sorte vocati sumus, prædestinati secundum propositum ejus, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ.34 Quo verbo insinuari censetur, quod voluntas Dei secundum consilium, id est sapientialiter et certa ratione, omnia operetur, et non solum quia sic vult. — Præterea, Deus excelsus et adorandus, sanctus et verus, non solum vult in generali misericordiam suam in electis et justitiam suam in reprobis demonstrare, imo etiam variis modis et secundum gradus diversos vult utrumque peragere. Propter hoc creavit, creat et creabit electos, electiores et electissimos, reprobos quoque, reprobiores et reprobissimos. Et in quolibet ordine isti sunt gradus diversi: quemadmodum et in naturalibus Deus gloriosus et benedictus potentiam et sapientiam ac benevolentiam suam multipliciter in diversis rerum ordinibus, speciebus et gradibus declaravit. Sicque etiam in particulari videtur posse ratio assignari prædestinationis, et cur istum magis ri prædestinationis, et cur istum magis elegit Deus quam illum, et illum magis quam alterum. Cur vero in isto voluit misericordiam suam mirificare in tali aut tali gradu potius quam in aliis, quamvis in Deo sit ratio, nos tamen interim latet nisi desuper reveletur, quemadmodum de se ipso loquitur sanctus Apostolus ad Timotheum: Ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primum ostenderet Christus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt.35
Hæc de prædestinatione, præscientia et reprobatione sine præjudicio et temeraria assertione sint dicta, ut discamus sancta, irreprehensibilia et imperscrutabilia Dei judicia formidare ac venerari, non irreverenter scrutari. Scimus quod ipse sit bonitas pura, mens supersanctissima, et sapientia penitus infinita: ideo ejus judicia quantumlibet mira et incomprehensibilia sint, tamen certissimum est quod justa ac sapientialia in æternum consistant.
Footnotes
-
Gen. XVIII, 17, 19. ↩
-
Rom. IX, 15. ↩
-
Exod. XXXIII, 19. ↩
-
Matth. XI, 25, 26. ↩
-
Rom. IX, 20, 21. ↩
-
Rom. XI, 33. ↩
-
Rom. viii, 29. ↩
-
Cf. p. 532 C. ↩
-
art. 5. ↩
-
Rom. ix, 11-13. ↩
-
II Cor. 11, 5. ↩
-
Thren. v, 21. ↩
-
Rom. vii, 29. ↩
-
Prov. xvi, 4. ↩
-
Rom. ix, 22, 23. ↩
-
Rom. ix, 14. ↩
-
Matth. xx, 14, 15. ↩
-
Malach. 1, 2, 3. ↩
-
Rom. 11, 12. ↩
-
Ps. xxxv, 7. ↩
-
Rom. ix, 23, 21. ↩
-
Jacob.u, 13. ↩
-
Matth.xx, 15. ↩
-
Joann. IX, 2, 3. ↩
-
Rom. XI, 33. ↩
-
Rom. IX, 21. ↩
-
Ps LXXVIII, 9. ↩
-
*Ibid.* XI, 33. ↩
-
*Is.* XI, 13. ↩
-
Rom.xi,33. ↩
-
Ephes.iii, 18. ↩
-
Matth. xi, 24. ↩
-
Matth. xx, 6, 7. ↩
-
Ephes. 1, 11. ↩
-
1 Tim. 1, 16. ↩
Chapter 242 of 271