Skip to the text

Quæstio 2

Secundo quæritur, An electio conveniat Deo, et utrum electio prædestinationem secundum rationem præcedat.

Videtur quod non conveniat Deo. Primo, nullus sapiens eligit unum præ alio, nisi propter eminentiam bonitatis aut utilitatis vel delectabilitatis unius præ alio; sed nihil horum convenit creaturæ nisi ex Deo: ergo non invenit nec conspicit in creaturis cur unam præ alia eligat. — Secundo, si elegit unam intellectualem creaturam, hoc maxime esset propter ejus merita atque demerita: quod sicut jam patuit, dici non valet, præsertim quum electio sit æterna, cujus nil temporale est causa aut ratio. — Tertio, Deus eodem modo se habet ad omnes, ut dictum est sæpe: ergo non eligit unum præ alio. — Quarto, Damascenus secundo libro testatur: Electio non est in Deo. Et juxta Philosophum in Ethicis, electio est quasi conclusio consilii. Consilium autem est ignorantis naturæ, quum sit inquisitio de agendis.

In oppositum est Scriptura. Ait enim Salvator: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos.1

Ad hoc respondet Albertus: Electio multis modis accipitur. Primo, ut est actus rationis sequens consilium, inquisitionem et deliberationem de agendis aut evitandis: et ita non convenit Deo, sed hominibus. Secundo, ut est discretio vel segregatio aliquorum, qua pluribus propositis, unum præfertur, præoptatur et acceptatur præ alio: et sic convenit Deo, qui inter vasa misericordiæ et vasa iræ discernit.2 — Duplex quoque in Deo ponitur voluntas, videlicet antecedens et consequens. Voluntas Dei antecedens non habet connotatum in nobis nisi solam rationalem naturam, et hac voluntate omnibus vult salutem et ad omnes se habet æqualiter. Voluntas Dei consequens dicit respectum præscientiæ Dei ad futura merita atque demerita: sicque est dissimilium, et hæc voluntas unum alteri præacceptat.

Electio quoque prædestinationem præcedit. Non enim in regnum eligitur nisi separatus a massa perditionis: quæ separatio fit per electionem; sicque separatus ordinatur ad gloriam. Dilectio autem simpliciter dicta, præcedit utramque: quia dilectio inclinat ad separandum atque ad dirigendum in finem salubrem. Rursus, dilectio est boni simpliciter, electio boni finaliter, prædestinatio boni finaliter et directi in finem sapienter: sicque objectum unius addit super objectum alterius, et dilectio prior et simplicior est electione, electio quoque prædestinatione. Hæc Albertus.

Idem Udalricus, hæc ipsa exponens diffusius in Summa sua, libro secundo. Et addit, quod consilium, electio, et consimilia quædam quæ aliquid imperfectionis includunt, competunt Deo secundum id quod perfectionis in ipsis est, omni imperfectione seclusa; et item, quod sicut dilectionem sequitur electio, ita electionem prædestinatio: quæ præcedentia non est nisi secundum rationem et ordinem intelligendi. Sic prædestinationem sequitur vocatio, vocationem justificatio, justificationem magnificatio:3 quæ tria sunt temporalia et duratione posteriora. Hæc Udalricus.

Thomas quoque his consonans: Electio, inquit, importat segregationem quorumdam, aliquam permixtionem convenientiamque habentium. Hinc ejus quod in se determinatum est et discretum, non est electio. Propter quod dicitur tertio Ethicorum: Electio non est ultimi finis, qui est unicuique naturaliter determinatus, sed mediorum ad finem, ad quem per diversa media diversimode potest veniri, quamvis quædam sint aptiora, quæ eliguntur. Porro segregatio ista potest tantum esse in conceptione seu apprehensione alicujus operantis, et etiam potest esse in operis exsecutione. — Ex quibus tria constant circa quæ conferuntur eis ad obtinendam salutem: non enim dicitur quod gratia eligatur homini, dicitur tamen quod gratia homini prædestinatur. — Itaque electio non est actus voluntatis absolute, sed in ordine ad intellectum ordinantem; prædestinatio autem dicit actum voluntatis absolute, qui consequitur ordinem istum. Hæc idem in Scripto.

Præterea in prima parte Summæ, quæstione vicesima tertia: Prædestinatio, ait, secundum rationem præsupponit electionem, et electio dilectionem. Cujus ratio est, quia prædestinatio est pars providentiæ.4 Providentia autem, sicut et prudentia, est ratio in intellectu exsistens, præceptiva ordinationis aliquorum in finem. Non autem præcipitur aliquid ordinari in finem, nisi voluntate finis præexsistente. Unde prædestinatio aliquorum in salutem præsupponit secundum rationem, quod Deus velit illorum salutem: ad quod pertinent electio atque dilectio. Electio tamen et dilectio aliter ordinantur in nobis et in Deo: quia in nobis voluntas diligendo non causat bonum, sed ex bono præexsistente incitamur ad diligendum. Idcirco eligimus quem diligamus: sicque electio præcedit in nobis dilectionem. In Deo autem est econverso. Nam voluntas ejus qua vult bonum alicui diligendo, est causa quod bonum illud insit illi sic electo seu dilecto præ aliis:5 idcirco in Deo dilectio electionem præcedit. Hæc Thomas in Summa. — Concordat Alexander.

Qui consequenter ostendit, qualiter electio prædestinatione sit prior: Prædestinatio (inquiens) et electio aliquid addunt super præscientiam, quemadmodum dispositio et providentia. Nam sicut dispositio et providentia habent se respectu universorum communiter, ita electio et prædestinatio respectu hominum. Unde sicut providentia superaddit dispositioni, sic prædestinatio electioni. Dispositio namque divina attenditur in coordinatione partium universi ad invicem et ad finem, secundum quod una natura præfertur alteri ex ordinatione divinæ sapientiæ. Similiter est in electione: ipsa quippe divina ordinatio qua quidam aliis præferuntur ad consequendam beatitudinem, electio dicitur. Providentia vero attenditur in collatione eorum per quæ res finem attingunt, et in applicatione ad finem. Similiter prædestinatio attenditur in hoc, quod electis præparantur bona gratiæ et bona gloriæ, quibus fini ultimo applicantur. Quod patet etiam ex consueto modo loquendi. Sicut etenim dicimus res ipsas disponi, provideri vero tam res ipsas quam ea quæ rebus conferuntur, ordinantia in finem; sic electio proprie est hominum, prædestinatio autem tam hominum quam rerum

Quærit quoque Bonaventura, quid sit electio. Et respondet: Electio triplex est: una secundum affectum dilectionis, alia secundum effectum finalis gratificationis, tertia secundum statum prælationis. Prima est æterna et idem quod prædestinatio.

Secunda est infallibile signum primæ. Tertia nec signum est neque effectus primæ electionis, quoniam reprobi fiunt et sunt multi præsidentes, et utinam non sint plures mali quam boni. — Insuper in Deo idem sunt, propositum, prædestinatio et electio secundum rem, differunt tamen secundum rationem. Propositum namque est firma voluntas aliquid faciendi. Electio autem et prædestinatio aliquid superaddunt, sed differenter : quia prædestinatio addit ordinem et directionem in finem, electio vero discretionem et segregationem a suo opposito. — Hæc Bonaventura. Qui interdum videtur sentire quod electio et dilectio realiter idem sint; interdum fatetur quod voluntas Dei consequens exsistat electio. Nec dubium quin in Deo sint idem in re, sed differunt ratione. In nobis vero plus differunt, et sicut Damascenus testatur communiterque tenetur, electio proprie est duobus aut pluribus propositis, alterius præacceptio. In Scripturis vero quandoque quidam vocantur electi ratione præsidentiæ temporalis, aut eminentiæ specialis in donis gratiæ gratis datæ aut naturæ, juxta illud in Ps. lxxxvii, 31. Ps. cxl, 4. Ps. ix, 12.

Solutio objectorum elucescit ex dictis. Electio etenim Dei non causatur ex rerum bonitate, sed causat illam. Deus quoque ex sua bonitate et sapientia eligit unum præ alio.

Quæritur, An in Deo fuisset electio, si intellectualis creatura non corruisset. Videtur quod non, quia sic fuissent omnes electi, nec essent reprobi aliqui.

Ad hoc Bonaventura respondet : Quædam est electio qua separatur bonus a malo, alia qua melior segregatur a minus bono. Secunda fuisset in casu proposito, sed non prima : non quod lapsus aliquid agat ad electionem, sed præscientia lapsus.

Circa hoc scribit Antisiodorensis in Summa sua, primo libro : Quamvis non nisi unus prædestinatus esset, tamen diceretur et esset electus. Nam quod electus dicitur quasi ex aliis lectus, etymologia est nominis, non de significatione vocabuli, quemadmodum lapis dicitur quasi pedem lædens. Denique, sicut studium dicitur esse in Deo, ita electio. Unde in Psalmo, Annuntiate inter gentes studia ejus, id est opera exquisita, ac si per multum temporis circa hæc studuisset. Sic consilium Dei vocatur voluntas aut determinatio ejus certissima, ac si diu esset deliberata. Electio demum Dei ponit quatuor : primo, certam voluntatem; secundo, divinam essentiam, ut causam; tertio, gratiam in præsenti; et quarto, gloriam in futuro. Et tria ultima, prædestinatio quoque significat, sed in primo differt ab electione, quia antecessionem designat. Hæc Antisiodorensis.

Footnotes

  1. Joann. xv, 16. ↩

  2. Rom. ix, 22, 23. ↩

  3. Rom. viii, 30. ↩

  4. art. 4. ↩

  5. Matth.xx, 16. ↩

Chapter 243 of 271