Quæstio 4
Quarto quæritur, An quidquid Deus scivit aliquando, hoc sciat et sciet semper.
Quod non videtur, quia aliquando scivit Christum nasciturum et moriturum, et hoc modo non scit. Nunc quoque scit me scribere ista, et hoc post modicum tempus non sciet. Imo tunc sciet me ista scripsisse : quod modo non scit, quum non sit verum.
In contrarium est, quod scientia Dei æternaliter est perfecta invariabiliterque persistens.
Ad hoc Alexander respondet in quæstione qua quærit, an scientia Dei sit oppositorum. Ad quod respondet : Scientia Dei est oppositorum sine oppositione et falsitate, quoniam non sciuntur opposita a Deo secundum ipsorum enuntiabilium modum, sed magis per modum comprehensionis rerum de quibus sunt enuntiabilia : quæ comprehensio est omnino abstracta a compositione et oppositione enuntiabilium. Et dico rerum enuntiabilium, non per modum quo sunt in propria natura, sed per modum quo sunt in causa sua. Non est autem similis modus essendi in rerum natura et in Dei scientia. Imo nec similis modus est esse in rerum veritate, et esse in similitudine seu specie intentionali : quia contraria non sunt in eodem subjecto simul in natura, sunt tamen simul secundum species suas in intellectu; imo et in aere et in sensu simul sunt colores contrarii secundum species suas intentionales. Porro Deus in ipso nunc æternitatis omnia simul uno noscit intuitu : sicque scit enuntiabilia et eorum extrema, et quidquid in eis est, universosque animæ actus. Hæc Alexander. simul uno noscit intuitu : sicque scit enuntiabilia et eorum extrema, et quidquid in eis est, universosque animæ actus. Hæc Alexander. Circa hoc scribit clarius Bonaventura : Scire, inquiens, dupliciter dicitur. Uno modo, prout reflectitur in se; et sic sensus est : Iste scit hoc, id est, habet cognitionem de hoc. Et sic scire, nihil connotat ex parte sciti actuale, nec veritatem, nec præsentiam. Deus namque de omni enuntiatione habet perfectam cognitionem, utrum sit enuntiatio perfecta et congrua, et utrum vera vel falsa. Secundo, scire sumitur prout est verbum prohæreticum; et sic transit in actum extra, sicque connotat veritatem in objecto : sicque scire aliquod enuntiabile, est scire ipsum verum esse. Unde, Scio te sedere, hoc est dicere : Non tantum habeo cognitionem de hoc, sed etiam cognitionem ipsum esse verum. Primo modo scire, importat nudum intelligere; secundo modo, intelligere cum assensu. — Si ergo sumatur scire primo modo, sic dico, quod quidquid est, et omne enuntiabile, et omne quod scivit Deus, adhuc scit et habet cognitionem de illo : quia de omni eo quod est et quod esse potest, habet cognitionem. Nec sequitur, Scit hoc, ergo verum est; imo est ibi consequens.
D Porro, si accipiatur scire secundo modo, prout connotat veritatem circa enuntiabile, sic quidam dixerunt, quod Deus desinit aliquod enuntiabile scire, quoniam posuerunt quod enuntiabile quod verum est, potest esse falsum. Alii dixerunt contrarium, quia dixerunt, enuntiabile quod semel verum est, semper esse verum, et ita semper scitur.
Ut autem veritas opinionis evidentius pateat, advertendum quod quidam dixerunt, quod verbi gratia, albus, alba, album, quum sint tres voces et tres habeant modos significandi, tamen quia eadem significationem important, unum sunt nomen. Sicque dixerunt, quod unitas enuntiabilis accipienda est non ex parte vocis aut modi significandi, sed rei significatæ; una autem est res quæ primo est futura, deinde præsens, tertioque præterita: ergo enuntiare rem hanc primo esse futuram, deinde præsentem, et tertio præteritam, non faciet diversitatem enuntiabilium, sed vocum. — Rursus, quum idem tempus sit primo futurum, deinde præsens, et tertio præteritum (quod tempus est mensura rei quæ significatur per orationem), quamvis esse et fuisse ac fore, consignificant tria tempora, ratione tamen consignificati non diversificant enuntiabile, sed variatur solum ex parte temporis significati. Unde si dicam semel, Socrates currit hodie; et cras dicam, Socrates cucurrit: quum hoc verbum non det intelligere aliud tempus, et ita nec aliam actionem, enuntiabile non est mutatum, quantumcumque mutata consignificatione: et quia retenta eadem significatione, enuntiabile verum semper est verum, nec est idem nisi quum eadem significatio retinetur; hinc dixerunt, id quod semel est verum, semper esse verum. Quumque Deus nil obliviscatur, dixerunt quod omne enuntiabile quod Deus scivit, scit. — Quumque objicitur, Deus scivit te nasciturum, ergo adhuc scit te nasciturum; dicunt, quod non debet ita inferri, sed sic: ergo scit te fuisse nasciturum. Aliter est ibi figura dictionis, quia procedit ab identitate modi significationis ad identitatem rei: et hoc modo solvit Magister.
Ista fuit opinio Nominalium: qui dicti sunt nominales, quia positionem suam fundabant supra nominis unitatem. Verum opinio ista fuit contra Philosophum, in Prædicamentis dicentem, quod eadem oratio primo est vera, et postea falsa. Fuit quoque contra communem positionem.
Fuit etiam contra veritatem, quia nec idoneum habet fundamentum, nec bonam adaptationem. Primo etenim si quæratur, utrum albus, alba, album, sint unum nomen, respondendum est: Aut loqueris grammatice, aut logice. Quumque grammaticus consideret nominis impositionem modumque principalem significandi substantiam cum qualitate, dicendum quod grammatice unum sint nomen. Logicus vero considerat nomen in quantum est vox expressiva: propter quod definit nomen, verbum et orationem per vocem tanquam per genus; et multiplicato superiori, necesse est multiplicari inferius. Hinc logice ista sunt nomina plura. Male ergo sumpserunt nominis unitatem secundum quod congruit ad propositum. Inepta etiam fuit adaptatio: quia enuntiabile non significat rem, sed modum se habendi; quumque per verbum præsentis temporis et futuri res aliter et aliter significatur se habere, patet quod necessario aliud sit enuntiabile, te esse nasciturum, et te esse natum. — Rursus deficiebant in ultimo: quoniam sicut homo non significat hominem istum aut illum, sic verbum præsentis temporis non significat illud aut istud præsens, sed præsens in communi, sive copulet, sive consignificet. Hinc sicut homo non aliud nomen est, nec aliam habet significationem, neque æquivocum est, dum jam supponit pro Petro, jam pro Paulo; sic nec verbum præsentis temporis, sive pronuntietur hodie sive cras, habet aliam significationem: ideo non facit aliud enuntiabile. Propterea quocumque tempore pronuntietur te esse nasciturum, idem est enuntiabile, quod prius fuit verum, et modo est falsum. Itaque secundum quod scire connotat veritatem circa enuntiabile scitum, Deus illud quod scivit, puta te nasciturum, modo non scit te nato, et ita in consimilibus, nulla mutatione facta in divina scientia, sed solum in connotato. — Concedendum igitur, quod in secunda acceptione non omne quod scit Deus, semper scit. — Hæc Bonaventura.
Consonat Thomas, dicendo: Scientia Dei non tantum est rerum, sed etiam enuntiabilium. Si ergo referatur scientia Dei ad res, nulli est dubium quin omnem rem quam Deus scivit, sciat et jugiter sciet: sicque optime procedit Magistri solutio in littera, quoniam eadem res est quæ diversis temporibus designatur. — Si vero referatur ad enuntiabilia, sic fuit circa hoc duplex opinio, etc. (sicut in Bonaventura). Unde opinio dicens, illud quod semel est verum semper esse verum, est falsa, et contra Philosophum, juxta quem Socrate sedente, ista est vera, Socrates sedet; et eo surgente, propositio illa fit falsa. Præterea, si ab unitate rei enuntiabile haberet unitatem, eadem ratione ex rei diversitate haberet diversitatem: et ita enuntiabile hoc, Socratem currere, diversis prolatum temporibus, non esset unum; nec aliquod nomen significans res diversas unum esset, et periret tam æquivocatio quam univocatio nominum, quarum utraque requirit unitatem nominis quod pluribus convenit. Hinc ab omnibus fere modernis illa refutatur opinio.1 — Distinguendum est ergo de enuntiabili, quoniam dupliciter accipi potest. Primo quasi materialiter, ut est res rationis: sicque omne enuntiabile quod Deus scivit, scit; quia scit naturam, partes et dispositionem cujuslibet enuntiabilis. Secundo significative, prout per ipsum designatur esse rei cum suis conditionibus quæ dantur intelligi ex consignificantia verbi: sicque non omne enuntiabile quod Deus scivit, scit; quia aliquando scivit hoc enuntiabile, Christus crucifigetur, quod modo non scit. Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summæ, quæstione quartadecima, circa hæc scribit:2 Antiqui Nominales dixerunt, idem esse enuntiabile, Christum nasci, et esse nasciturum, et esse natum, quoniam eadem res significatur per hæc tria, videlicet Christi nativitas. Sed ista opinio falsa est: tum quia diversitas partium orationis diversitatem enuntiationum producit; tum etiam quia sequeretur quod propositio quæ semel est vera, esset semper vera: quod est contra Philosophum. Concedendum est ergo, quod Deus non scit omne quod scivit, si ad enuntiabilia referatur. — Ex hoc tamen non sequitur quod scientia Dei variabilis sit. Quemadmodum enim absque variatione divinæ scientiæ est, quod eamdem rem Deus scit quandoque esse, quandoque non esse; sic absque variatione divinæ scientiæ est, quod scit aliquod enuntiabile quandoque esse verum, aliquando falsum. Esset autem scientia Dei variabilis, si enuntiabilia cognosceret per modum enuntiabilium, utpote componendo et dividendo, sicut contingit in nostro intellectu. Unde cognitio nostra mutatur, vel secundum veritatem et falsitatem, ut si re variata, eamdem de ea teneamus opinionem; vel secundum diversas opiniones, ut si primo opinemur quemdam sedere, et postea opinemur eumdem non sedere: quorum neutrum potest esse in Deo. Hæc Thomas in Summa.
Concordat Richardus, dicendo: Deum scire quidquid scivit, intelligi potest dupliciter: primo, ut sciat esse verum quidquid scivit esse verum; secundo, quod sciat scientia simplicis intelligentiæ quidquid scivit. Primo modo non scit omne quod scivit, sed secundo modo, quoniam omnes res et omnia enuntiabilia quæ fuerunt, sunt, erunt, et esse possunt, cognitione simplici intuetur. Ita enim scit quid est hoc enuntiabile, Christum nasciturum, nunc Christo nato, sicut ante dum natus non fuit: quoniam ita scit terminos illos et eorum significationem, compositionem et operationem, nunc ut ante. Hæc Richardus.
Insuper Albertus, propter reverentiam Magistri in hac re opinionem Nominalium assecuti, aliqualiter opinionem illam elucidat et colorat; nihilo minus modeste reprobat eam, dicens: Si vellemus parumper sequi opinionem antiquam Nominalium, diceremus Deum scire quidquid scivit, et quod enuntiabile seu propositio semel vera, semper est vera, sed unum numero enuntiabile non est resumendum nisi respectu ejusdem temporis: ut quum dicimus, Mundum fore est verum, hoc verum est ratione æternitatis antecedentis tempus; si autem modo resumatur, debet resumi respectu ejusdem temporis. Hoc autem non significatur nunc ut futurum vel præsens, sed ut præteritum: ergo significatur per istam, Mundum fuisse est verum; et mundum fore tunc, et fuisse nunc, sunt unum enuntiabile, et ratione ejusdem temporis verum, sed diversis modis significati. Hæc Albertus, qui consequenter reprobat istud, ut supra.
Concordat Udalricus in Summa sua; additque: Fundamentum opinionis illius irrationabile est omnino. Unitas enim cujuslibet totius consistit in unitate partium suarum essentialium. Pars autem essentialis ipsius orationis seu propositionis, non est res significata, quæ est extra eam: imo habent se ad invicem ut signum et signatum. Subjectum vero est materialis pars propositionis, et prædicatum est pars ejus formalis. Consignificatum vero nominis aut verbi diversificat dictiones. Nam facit eas ex diversis litteris constitutas: quamvis grammaticus vocet talia unum nomen propter unitatem principii nominis, in cujus principii variatione magis variatur significatum quam in finis variatione. Ergo etiam enuntiabilia constituta ex eis, diversa sunt. — Demum ut in libro Posteriorum Philosophus docet, scientia tripliciter potest corrumpi: corruptione scientis, corruptione scibilis, et oblivione. Nullo horum modorum scientia Dei mutabilis est, quia in Deo non cadit oblivio neque mutatio, nec ejus scientia dependet a rebus. Hæc Udalricus.
Præterea Ægidius circa hæc multa conscribit, et a præfata responsione Thomæ et aliorum nunc prætactorum videtur aliqualiter dissentire. Verumtamen ea quæ scribit quantum ad hoc, parum important,
Imo finaliter coincidit cum eisdem. Ponit autem duplicem veritatem esse enuntiationis, secundum quod duplex significatio competit ei. Una est, quum significat id quod significare accepit, id est, ad quod significandum est instituta. Alia est, quum significat id ad quod significandum formatur atque profertur. Prima significatio semper inest propositioni: quoniam ista enuntiatio, Socrates currit, significat cursum inesse Socrati, sive sit currens, sive non; et quoad hoc, semper est vera, et verum signum, quia significat id ad quod instituta est. Secunda significatio dependet a re: ideo falsa est hæc, Socrates currit, quando non currit.
Istud Albertus compendiose hic exprimit: In signis, inquiens, duplex est rectitudo. Una est, facere hoc quod ut faceret a prima veritate accepit. Alia est, facere hoc propter quod accepit illud a prima veritate. Sicut hæc oratio, me sedere, accepit a prima veritate, saltem mediate, ut significet me sedere, sive sedeam, sive non sedeam; sed hoc accepit propter hoc, ut significet me sedere, dum sedeo, et non significet hoc quando non sedeo: quoniam quodlibet signum accepit significare propter hoc, ut significet esse quod est, et non esse quod non est; et non ut significet esse quod non est, aut non esse quod est. Hæc Albertus, qui ad hoc allegat Anselmum in libro de Veritate. — Ægidius vero allegat ad hoc Augustinum in libro de Veritate. Et inde loquitur Thomas in Summa, de Veritate.3 De hoc quoque supra inducta sunt dicta Antisiodorensis.
Præterea advertere possumus quam vere dixit Philosophus, quod eædem opiniones infinities iterantur. Hi enim qui a Thoma et Antisiodorensi et Alberto ac Bonaventura Nominales, imo et antiqui Nominales vocantur, nunc usque vocantur Terminalistæ: ac nominales dicuntur, quia de terminis et conceptibus potius quam de rebus et rerum naturis loquuntur. Et nunc multi sunt tales: qui et modo appellantur moderni, quia in brevi cœpit eorum renocti sunt Realistæ, ut constat ex verbis Anvari doctrina. Thomas vero in verbis suis præhabitis, per modernos intelligit eos qui nuncupantur Reales, et ab antiquo ditisiodorensis. Nunc quoque vocantur antiqui, quia revera viam antiquorum et verorum Peripateticorum magis sequuntur.
Footnotes
Chapter 245 of 271