Quæstio 3
Tertio quæritur hic, An prædestinatio possit juvari meritis et precibus electorum.
Ad quod doctores concorditer dicunt quod non, loquendo de prædestinatione secundum se, prout est actus Dei prædestinantis : sic enim est æterna, nec causam nec adjutorium habet ex creatura. Sed loquendo de prædestinatione quantum ad ejus effectum et exsecutionem, juvatur precibus meritisque Sanctorum ac devotorum : non quod preces et merita colentium Deum mutent providentiam Dei aut ejus propositum, sed quia Deus ita præordinavit, ut per talia aut talia media fiant et obtineantur quæ ipse dare ac adimplere decrevit, sicut ostendit Gregorius, tractans illud in Genesi : Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis; qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.1 Et tamen Dominus præordinavit ipsum electum Jacob nasciturum ex Rebecca, cujus personæ ac posteritati benediceret, atque ex semine ejus faceret Christum nasci. Sic et Christus in Evangelio legitur Deum Patrem orasse pro sui corporis glorificatione, et pro electorum, non pro reproborum, salvatione; quæ tamen certissime noverat ex divina præordinatione implenda : Pater, inquiens, clarifica Filium tuum;2 et item :3 Non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi de mundo, quia tui sunt.
Circa hanc quæstionem et circa orationis efficaciam quidam philosophi multipliciter erraverunt. Unde et Thomas hoc loco, et in prima parte Summæ suæ, atque in Summa contra gentiles, libro tertio, eleganter declarat, qualiter divinæ providentiæ ac æternæ prædestinationis immobilis certitudo invariabilisque inflexibilitas, utilitatem et efficaciam orationum ac cultus divini nequaquam excludant.4
Footnotes
Chapter 244 of 271