Distinctio 45
A. De voluntate Dei, quæ essentia Dei est una et æterna, et de signis ejus.
JAM de voluntate Dei aliquid pro sensus nostri imbecillitate dicendum est. Sciendum est ergo, quia voluntas sive volens, de Deo secundum essentiam dicitur: non est enim ei aliud velle et aliud esse, sed omnino idem. Et sicut idem est ei esse bonum, quod esse Deum; ita idem est ei esse volentem, quod esse Deum. Nam voluntas qua semper volens est, non affectus vel motus est, qui in Deum cadere non valet, sed divina οὐσία, qua volens est Deus, et hujusmodi.
B. Quod licet idem sit Deo velle quod esse, non tamen potest dici Deus esse omnia quæ vult.
Et licet idem sit Deo velle quod esse, non tamen dicendum est, Deum esse omnia quæ vult. Quod quidam de Dei voluntate non recte sentientes nobis objiciunt, dicentes: Si idem est Deo velle quod esse, ergo quum dicimus Deum velle omnia quæ facit, dicimus eum esse omnia quæ facit: alioqui non ibi illo verbo idem significatur quod significatur hoc verbo esse, quum de Deo dicitur. Et si ita est, non semper dicitur de Deo velle secundum essentiam. Si vero secundum essentiam non dicitur aliquando, quomodo ergo dicitur de Deo? Relative enim voluntas nunquam dicitur. — Ad quod dicimus, quia licet idem penitus sit Deo velle quod esse, non tamen potest dici omnia quæ vult: sicut idem est Deo esse quod scire, nec tamen sicut dicitur scire omnia, ita quoque potest dici esse omnia.
C. Quis sit sensus horum verborum, Deus scit, vel, Deus vult; item, Deus scit omnia, vel, Vult aliquid. Et quid de Deo in his prædicetur.
Et ubicumque Deus dicitur scire vel sciens, vel velle vel volens, hæc de eo secundum essentiam dicuntur. Quum enim dicitur, Deus scit, vel, Deus vult; sive, Deus est sciens, vel volens: essentia divina prædicatur, et Deus esse enuntiatur. Quum autem additur omnia, vel aliquid, vel aliqua, et dicitur, Deus scit omnia, vel, Vult aliquid, vel aliqua; essentia quidem divina prædicatur non simpliciter et absolute, sed ita ut scientiæ, quæ ipse est, omnia subjecta monstrentur, et voluntati, quæ ipsa eadem est, aliquid vel aliqua subjecta esse dicantur, ut talis fiat sensus: Deus scit omnia, id est, Deus est cujus scientiæ, quæ ipsius essentia est, omnia subjecta sunt; similiter, Deus vult hæc vel illa, id est, Deus est cujus voluntati, quæ ipse est, hæc sive illa subjecta sunt. Volens ergo sive velle dicitur Deus secundum essentiam, cujus voluntas essentia est sempiterna et immutabilis, licet ea varientur et transeant, quæ ei subjecta sunt : quæ non potest esse injusta vel mala, quia Deus est.
D. Quod Dei voluntas summe bona, causa est omnium quæ naturaliter sunt : cujus causa non est quærenda, quia nullam habet, quum sit æterna.
Hæc itaque summe bona voluntas, causa est omnium quæ naturaliter fiunt, vel facta sive futura sunt : quæ nulla præventa est causa, quia æterna est. Ideoque causa ipsius quærenda non est. Qui enim ejus causam quærit, aliquid majus ea quærit, quum nihil ea majus sit. Unde Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : Qui quærit quare voluerit Deus mundum facere, causam quærit voluntatis Dei. Omnis autem causa efficiens major est eo quod efficitur : nihil autem majus est voluntate Dei. Non ergo ejus causa quærenda est. Idem in libro contra Manichæos : Si qui dixerint, Quid placuit Deo facere cœlum et terram? respondendum est eis, qui voluntatem Dei nosse desiderant, causas et voluntatem Dei scire quærunt, quod voluntas Dei omnium quæ sunt, ipsa sit causa. Si enim habet causam voluntas, est aliquid quod antecedat voluntatem Dei : quod nefas est credere. Qui ergo dicit, Quare fecit Deus cœlum et terram? respondendum est illi : Quia voluit. Voluntas enim Dei causa est cœli et terræ, et ideo major est voluntas Dei quam cœlum et terra. Qui autem dicit, Quare voluit facere cœlum et terram? majus aliquid quærit quam est voluntas Dei; nihil autem majus inveniri potest. Compescat se ergo humana temeritas, et id quod non est, non quærat, ne id quod est, non inveniat. — Ecce his auctoritatibus aperte insinuatur, quod voluntatis Dei causa nulla est, et ideo quærenda non est.
Aug. lib. LXXXIII Quæst.q.28.
Id. de Genesi contra Manich.lib. 1, n. 4.
E. Quod voluntas Dei prima et summa causa est omnium.
Voluntas ergo Dei, ut ait Augustinus in tertio libro de Trinitate, prima et summa causa est omnium specierum atque motionum. Nihil enim fit quod non de interiori atque intelligibili aula summi imperatoris egrediatur secundum ineffabilem justitiam. Ubi enim non operatur quod vult Dei omnipotentis sapientia, quæ pertingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter? Et non solum facit ea quæ perseverantia consuetudinis admirationem non admittunt, sed etiam ea quæ propter raritatem et insolitum eventum mira videntur, ut sunt defectus luminarium, et terræ motus, et monstruosi animantium partus, et his similia : quorum nihil fit sine voluntate Dei, sed plerisque non apparet. Ideoque placuit vanitati philosophorum, etiam causis aliis ea attribuere, quum omnino videre non possent superiorem ceteris omnibus causam, id est voluntatem Dei. Itaque non
Id. de Trinitate, lib. III, n. 9.
Ibid. n. 6. Sap. viii, 1. Aug. op.cit. lib. III, n. 7. nisi Dei voluntas causa prima est sanitatis, ægritudinis, præmiorum atque pœnarum, gratiarum et retributionum. Hæc ergo sola est unde ortum est quidquid est; et ipsa non est orta, sed æterna.
F. Quibus modis accipitur Dei voluntas.
Hic non est prætereundum nobis, quod sacra Scriptura de voluntate Dei variis modis loqui consuevit; et tamen non est Dei voluntas diversa, sed locutio diversa est de voluntate, quia nomine voluntatis diversa accipit. Nam voluntas Dei vere ac proprie dicitur quæ in ipso est, et ipsius essentia est; et hæc una est, nec multiplicitatem recipit nec mutabilitatem, quæ inexpleta esse non potest. De qua Propheta ait : Omnia quæcumque voluit Dominus fecit. Et Apostolus : Voluntati ejus quis resistet? Et alibi : Ut probetis quæ sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta.12 Et hæc voluntas recte appellatur beneplacitum Dei sive dispositio.3
G. Quod secundum figuram dicitur voluntas Dei præceptio, prohibitio, consilium, permissio, operatio; et ideo pluraliter dicit Scriptura, voluntates.
Aliquando vero secundum quamdam figuram dicendi, voluntas Dei vocatur quod secundum proprietatem non est voluntas ejus : ut præceptio, prohibitio, consilium, necnon permissio et operatio. Ideoque pluraliter aliquando Scriptura voluntates Dei pronuntiat. Unde Propheta : Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates ejus.4 Quum non sit nisi una voluntas Dei, quæ ipse est, pluraliter tamen dicit voluntates, quia voluntas Dei variis modis ac pro diversis accipitur, ut dictum est. Ita etiam idem Propheta, propter multos effectus misericordiæ et justitiæ, pluraliter dicit : Misericordias Domini in æternum cantabo; et alibi, Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda :5 quum tamen in Deo una sit misericordia, una justitia, et una eademque sit misericordia quæ justitia, scilicet divina οὐσία.6
H. Quare præceptio et prohibitio et consilium dicantur Dei voluntas.
Ideo autem præceptio et prohibitio atque consilium, quum sint tria, dicitur tamen unumquodque eorum Dei voluntas, quia ista sunt signa divinæ voluntatis : quemadmodum et signa iræ dicuntur ira, et dilectionis signa dilectio appellantur. Et dicitur iratus Deus; et tamen non est ira in eo aliqua, sed signa tantum quæ foris fiunt, quibus iratus ostenditur, ira ipsius nominantur. Et est figura dicendi : secundum quam non est falsum quod dicitur; sed verum quod dicitur, sub tropi nubilo obumbratur. Et secundum hos tropos diversæ voluntates Dei dicuntur, quia diversa sunt illa quæ per tropum voluntas Dei dicuntur.
I. Ubi voluntas Dei pro præcepto et consilio accipiatur.
Pro præcepto Dei atque consilio potest accipi voluntas, ut ibi :7 Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra; et alibi : Qui facit voluntatem Patris mei qui in cœlis est, ipse frater meus et soror et mater est.8 Et contra hanc voluntatem multa fiunt. Unde Augustinus in libro de Spiritu et littera : Infideles, inquit, contra voluntatem Dei faciunt, quum ejus Evangelio non credunt.
Aug. de Spiritu et litt. n. 58.
K. Quod Deus non vult ab hominibus fieri omnia quæ præcipit, vel non fieri quæ prohibet.
Etsi illa tria dicantur Dei voluntas ideo quia signa sunt divinæ voluntatis, non est tamen intelligendum, Deum omne illud fieri velle quod cuicumque præcepit, vel non fieri quod prohibuit. Præcepit enim Abrahæ immolare filium, nec tamen voluit;9 nec ideo præcepit ut id fieret, sed ut Abrahæ probaretur fides. Et in Evangelio præcepit sanato ne cui diceret; ille autem prædicavit ubique, intelligens Deum non ideo prohibuisse quin vellet opus suum prædicari, sed ut daret formam homini laudem humanam declinandi.10
L. De permissione et operatione, ubi dicantur Dei voluntas.
Permissio quoque Dei et operatio, voluntas Dei appellantur, qualiter accipit Augustinus in Enchiridio, dicens : Non fit aliquid nisi Omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat, vel ipse faciendo. Nec dubitandum est, Deum facere bene, etiam sinendo fieri quæcumque fiunt male : non enim hæc nisi justo judicio Dei sinit, et profecto bonum est omne quod justum est. — Ecce hic manifeste habemus, Dei voluntatem appellari ipsius operationem vel permissionem, quum dicit, non fieri aliquid nisi Omnipotens fieri velit : ubi includit et bona et mala omnia quæ fiunt. Ideoque aperte distinguit, quomodo Deum velle dixerit, ne eadem ratione intelligeretur velle bona et mala, subdens : « vel sinendo ut fiat », hoc quantum ad mala dicit; « vel ipse faciendo », hoc quantum ad bona. Mala enim sinit fieri, sed non facit; bona vero ipse facit. Ideoque dixit eum velle, quia et volens mala sinit, et volens bona operatur : et ob hoc, permissio et operatio voluntas Dei dicuntur.
Aug. Enchirid. c. 95. Ibid. c. 96.
M. Quinque supra sunt proposita, quæ dicuntur secundum tropum; et ideo distinguat lector ubique pro quo eorum accipiatur voluntas.
Quinque ergo supra posita sunt, quæ dicuntur secundum tropum Dei voluntas, quia signa sunt divinæ voluntatis, quæ una est et immutabilis, scilicet Dei beneplacitum. Ideoque diligenter distinguat lector, ubi de voluntate Dei Scriptura commemorat, juxta quem modum accipi oporteat, utrum scilicet pro beneplacito Dei, an pro aliquo signorum ejus. Magna enim est discretio adhibenda in cognitione divinæ voluntatis, quia et beneplacitum Dei est voluntas ejus, et signum beneplaciti ejus dicitur voluntas ejus. Sed beneplacitum ejus æternum est, signum vero beneplaciti ejus non. Et consonat rerum effectibus beneplacitum ipsius, et ipsi effectus rerum ab illo non discordant: fit enim omne quod beneplacito vult fieri, et omne quod non vult fieri, nequaquam fit. Non ita autem est de signis: quia præcipit Deus multis ea quæ non faciunt, et prohibet quæ non cavent, et consulit quæ non implent.
SUMMA
DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ QUINTÆ
HIC de voluntate Dei tractatur. Primo ostendit, quod in Deo consistit voluntas, deinde quod essentialiter convenit ei, ita quod idem sit Deo esse et velle, cujus voluntas est sua essentia. Et circa hoc mox removet quorumdam instantiam, qui dicebant: Si idem est Deo esse et velle, ergo quum velit cuncta quæ facit, ipse est omnia illa. Deinde ostendit, quod voluntas Dei sit prima omnium causa, propter quod ipsa causam non habet, prout causa proprie dicitur id ad cujus esse sequitur aliud. Nihilo minus assignatur ratio voluntatis divinæ, quæ ut patuit supra, nec irrationabilis neque injusta consistere potest.11 Deinceps declarat, voluntatem in Deo dupliciter accipi, utpote: pro voluntate beneplaciti, quæ semper impletur; et pro voluntate signi, quæ aliquando non impletur. Quocirca declarat, quod quinque sunt signa voluntatis divinæ, quæ sunt: jussio, prohibitio, consilium, permissio et operatio.
Footnotes
Chapter 258 of 271