Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, de essentia et objecto voluntatis divinæ, videlicet, Utrum in Deo sit voluntas, et quid sit divinæ voluntatis objectum.

A Videtur quod non sit in Deo voluntas, quia voluntas est rationalis appetitus; appetitus vero est imperfecti ac indigentiæ, quum sit boni absentis et nondum adepti: ergo non convenit perfectissimo Deo bonorum nostrorum non indigenti. — Secundo, ei non convenit voluntas cui actus et proprietates non competunt voluntatis. Actus autem voluntatis sunt, desiderare, tendere et ferri in volitum: quæ immobili, tranquillissimo ac prorsus perfecto Deo non congruunt.

In oppositum sunt ratio et Scriptura.

Ad hæc Alexander respondet: Voluntas est vis intellectualis, domina sui actus, super bruta, quæ moventur secundum impetum, quia non valent per rationem suos compescere motus et actus. Quumque voluntas sit vis intellectualis ac libera, cujus est imperare, adscribenda est Deo. Est autem duplex voluntas: una, qua volumus; alia, quod volumus, utpote voluntas sumpta pro re volita. Voluntas vero qua volumus, tripliciter sumitur, scilicet, pro substantia, pro potentia, pro actione seu motu elicito ex potentia seu virtute, secundum quod in libro de Libero arbitrio legitur: Voluntas est rationalis motus, sensui ac appetitui præsidens. Voluntas autem prout competit Deo, pro substantia sumitur.

Denique quæritur, quid voluntas superaddat essentiæ; et utrum Deus volendo se velit omnia, sicut sciendo se scit omnia; cur etiam Deus potius appelletur omnipotens et omnisciens, quam omnivolens.

Et respondendum, quod divina essentia quandoque significatur ut substantia, ut quum dicitur Deus aut Deitas; quandoque ut potentia, ut quum dicitur virtus; interdum ut habitus, sicut quum dicitur scientia; aliquando ut actus, ut quum vocatur voluntas: quo nomine designatur essentia ut actus liber ab omni coactione in omne quod placet. Hinc quamvis in Deo idem sunt esse et velle, non tamen sequitur, Deus vult illa et illa, ergo est illa: quia est ibi commutatio prædicamenti in relatione dicendi. Nempe quum dico, Deus vult omnia, dico divinam essentiam ut actum; sed quum dico, Deus est omnia, dico divinam essentiam ut substantiam. Item, voluntas Dei dum exprimitur cum respectu ad creaturam, connotat effectum in creatura; non autem essentia Dei prout exprimitur verbo essendi. — Sed circa hoc quæritur, utrum voluntas in Deo dicatur absolute an respective. Dicendum, quod interdum absolute, ut quum dicitur, Deus vult se, vel, Deus vult; aliquando respective, loquendo de relatione secundum rationem, ut quum dicitur, Deus vult omnia.

Insuper, quamvis in Deo sint idem scire et velle, aliter tamen connotatur respectus ad creaturas in scientia quam in voluntate: quia quum dicitur, Deus vult res esse, sequitur ipsas res esse, quia notatur respectus ad res ut actualiter exsistentes. Quum itaque dicitur, Deus vult se, non connotatur respectus rerum exsistentium actu: idcirco volendo se, non vult omnia, quoniam æternaliter vult se, temporaliter autem vult alia esse. Sed quum dicitur, Deus scit res, non sequitur ipsas res esse: quoniam res sciuntur a Deo non secundum esse earum in rerum natura vel actu, sed ut in causa. Idcirco sciendo se scit omnia. — Hinc quoque non dicitur omnivolens, quia non vult omnia secundum quod sunt, hoc est secundum ea quæ habent ex se ipsis. — Hæc Alexander.

Hinc Thomas: In omni (inquit) natura in qua est intellectualis cognitio, invenitur voluntas: quoniam omne quod habet virtutem sic cognoscitivam, potest dijudicare conveniens et repugnans; et quod apprehenditur ut conveniens, fit volitum seu appetitum. Idcirco in nobis secundum duplicem cognitionem sensus et intellectus, est duplex appetitiva: una sequens apprehensionem intellectivam, quæ vocatur voluntas; alia sequens apprehensionem sensitivam, quæ appetitiva in concupiscibilem irascibilemque dividitur. Quumque in Deo sit intellectualis cognitio, oportet in eo voluntatem consistere: et hoc, omni imperfectione exclusa quæ nostræ voluntati solet esse annexa, ut appetere bonum nondum adeptum, et in illud moveri. Hinc voluntas Dei non dicitur proprie appetitus rei, qui est rei absentis; nec divinæ convenit voluntati tendere aut moveri in finem extra se aut supra se, quum propria bonitas sit ei pro fine.

Præterea, sicut Deus cognoscendo essentiam suam, cognoscit universa quæ sunt ab ipso, in quantum sunt quædam suæ veritatis similitudo; ita volendo et amando essentiam suam, vult omnia quæ sunt ab eo, in quantum habent suæ similitudinem bonitatis. Hinc id quod est primo volitum a Deo, est sua bonitas tantum. Alia vero vult in ordine ad suam propriam bonitatem: non sic ut per ea aliquid bonitatis acquirat, sed ut eis aliquid suæ bonitatis communicet. Et ideo liberalitas est quasi proprium ipsius, secundum Avicennam: quia ex sua operatione proprium commodum non intendit. Divina ergo voluntas est formaliter circa propriam bonitatem ut circa objectum: voluntas enim directe est ipsius finis. Circa alia vero est minus principaliter et quasi materialiter, secundum quod ordinantur in finem supremum. — Hæc Thomas in Scripto.

Porro in prima parte Summæ, quæstione nonadecima: Quemadmodum, ait, res naturalis habet esse in actu per suam formam, ita intellectus est actu intelligens per intelligibilem speciem.1 Quælibet vero res naturalis ad suam formam habet hanc habitudinem, ut quando non habet eam, tendat in ipsam, quumque eam habuerit, in ea quiescat. Et hæc habitudo in rebus cognitione carentibus vocatur appetitus naturalis. Hinc intellectualis natura ad bonum per speciem intelligibilem apprehensum, similem habitudinem habet, ut scilicet quiescat in ipso jam habito, atque ad ipsum nondum adeptum moveatur ac tendat: quorum utrumque spectat ad voluntatem. Hinc in Deo, qui est perfectissimus intellectus, cui propria bonitas æternaliter præsens est, perfectissima est voluntas, in ipsa sua bonitate semper quiescens. — Quemadmodum etiam naturalia non solum inclinationem sortita sunt ad proprium bonum, sed etiam ad suos effectus, quibus suam bonitatem communicent (nam et unumquodque simile sibi producit, et multæ causæ naturales suos conservant effectus);2 sic et divina voluntas amat non solum propriam bonitatem, sed et suos effectus, et quibus vult sua diffundere dona. Hæc idem in Summa.

Præterea in Summa contra gentiles, libro primo, per diversa capitula scribit de his magis subtiliter: Bonum (inquiens) intellectum, est proprium voluntatis objectum. Ideo sicut Deus se perfecte intelligit, sic suam bonitatem intellectam amat et vult. — Rursus, omne ens juxta suæ modum naturæ appetit suam perfectionem. Deus ergo, qui summum ens est et perfecte cognoscens, suam bonitatem perfectionemque amat: ideo habet voluntatem. Et quia ejusdem est velle finem, et ea quæ sunt ad finem; ideo Deus non solum vult propriam bonitatem, sed et creata quæ ad ipsam finaliter ordinantur. Uno quoque actu volendi vult Deus se ipsum et alia, quum sua bonitas sit finis et ratio volendi cetera: quemadmodum eodem actu vis visiva videt colorem et lumen quod facit colores actu visibiles. Hæc et multa plura idem ibidem.

Verum in his videtur Thomas ab Alexandro aliqualiter dissentire, quia ut patuit jam, secundum Alexandrum, Deus volendo se, non vult alia. Ad quod forsan quis dicere potest, quod Alexander non intendit negare quin in simplicissimo Deo sit idem numero actus quo Deus vult se et alia, quum actus absoluti non sint in Deo diversi, imo sunt ipsa Dei essentia; sed intendit, quod Deus volendo se, non vult alia voluntate practica actualiter et æternaliter productiva. est de natura sua, videlicet quod sit naturæ rationalis, et etiam in ratione: sicut ait Philosophus, quod omnis voluntas est in ratione. Damascenus quoque testatur: Omnis voluntas rationalis est; et si non est rationalis, non est voluntas. Secundum est, quod sit quid liberrimum in intellectuali natura: et hæc est proprietas ejus. A duobus etenim habet libertatem, videlicet: a natura spiritus intellectualis in quo est: qui non est corporis actus ut organo corporali affixus, et ideo non est obligatus materiæ aut appendiciis ejus. Secundo habet libertatem a se, secundum quod est vis potens acceptare et non acceptare objectum, quia spontanee operatur. Tertium est comparatio ejus ad bonum: quia voluntas semper est boni, veri vel apparentis, et præcipue summi boni. Quartum est, quod voluntas est causa omnium quæ ab artifice fiunt, quemadmodum septimo Primæ philosophiæ ait Philosophus: Omnium artificialium principium est voluntas. Deus autem operatur per modum artificis, non per modum necessitatis naturæ. Hæc Albertus.

C At vero in commentario suo super librum de Causis, disseruit: Multi Peripateticorum, ut Aristoteles, Theophrastus, Averroes, Avicenna, Porphyrius, negabant voluntatem esse in Deo, quinque rationes ad hoc inducentes. Prima est, quia omnis voluntas appetitus est; omnis autem appetitus est non habiti ac boni deficientis. Secunda, quoniam appetitus non est nisi imperfecti. Tertia, quoniam omnia bona nobilissimo modo sunt in Deo : idcirco non habet appetitum. Quarta, quia voluntas diversificatur secundum volita. Quinta, quoniam omne volens est duo. Non enim est volens, nisi nuntium ei fiat de volito : nuntians autem et volens sunt duo.

Sed contra istud objicitur, quia quod habet in se liberum suæ actionis principium, volens est : natura quippe non habet in se liberum operationis suæ principium. Deus autem habet in se liberum operationis suæ principium. — Rursus, secundum Philosophum, voluntarium est, cujus principium est in se ipso consciente singula in quibus est actus. Et hoc maxime convenit Deo : quia universorum distinctam habet scientiam. Omnium quoque quæ facit, in ipso est principium : non enim aliunde inducitur ad agendum, nec ante se causam habet. — Amplius, quæ voluntate non fiunt, laudabilia non sunt, quoniam libere non aguntur. Si ergo Deus per voluntatem non operaretur, operationes ejus non essent laudabiles.

Sed ad hæc respondere, istaque concordare, est facile : quoniam Peripatetici illi non intenderunt removere a Deo voluntatem immobilis complacentiæ in bonis habitis et possessis, nec etiam voluntatem quæ est liber animi motor, de qua dicere soliti sumus : Si volo, ambulo; si volo hoc, facio. Voluntatem vero quæ est appetitus boni non habiti, quo volens perficiatur, removerunt a Deo : et hoc rationabiliter, sicut prætactæ eorum rationes prætendunt. — Hæc idem ibidem.

His verbis Alberti objici potest, quod Porphyrium vocat Peripateticum, quem Augustinus in libro de Civitate Dei et alibi sæpe, dicit fuisse Platonicum. Dicendum, quod partim Peripateticus fuit. Unde et in exordio Prædicabilium suorum, Aristotelis meminit, ob cujus doctrinam clarius capiendam, se librum Prædicabilium compilare fatetur.

Insuper circa hæc scribit in Summa sua, libro secundo, Udalricus : Amor est actus voluntatis. Ideo sicut in Deo est amor, ita et voluntas. Estque voluntas Deo conveniens non ratione generis sui, quod est appetitus, sed ex propria ratione : quia ex propria ratione dicit id quod est perfectionis in intellectuali natura. Quum enim omnis natura habeat proprium bonum, quod amat atque desiderat desiderio competenti suæ naturæ, intellectualis natura ceteris omnibus imperfectior esset, si vel bonum aliquod suæ naturæ conveniens non haberet, vel illud amore intellectuali, qui amor est voluntatis, non amaret. Item, ex hoc patet quod Deus libere ac voluntarie operatur, quia angelicam naturam instituit, omnium rerum generibus providentem per motus cœlestes, et specialiter hominum directivam. — Denique quum Dei voluntas non sit quid distinctum ab ejus essentia, constat quod ei non convenit quod secundum Philosophum, convenit omni voluntati creatæ, ut scilicet moveat mota ab appetibili : quoniam ipsa substantialiter est summum bonum, et certum quod nihil moveat se ipsum secundum idem, etc. Dicitur tamen moveri a bonitate et amore ad causandum res : quemadmodum S. Dionysius protestatur, quod divinus amor non reliquit Deum sine germine esse.3 Quod verum est in quantum unumquodque istorum habet in Deo propriam rationem. Sic enim bonitas voluntatis sua benevolentia movet et excitat ad communicandum aliis propriam bonitatem. Amor quoque quo suam diligit bonitatem, movet voluntatem ad ejusdem bonitatis multiplicationem. Similiter amor quo diligit creaturas in ipso ab æterno idealiter exsistentes, movet voluntatem ad earum productionem et provisionem. Hæc Udalricus.

Cujus verba partim aliter recitavi quam ipse ponit. Nempe pro eo quod dixi, Sic enim bonitas voluntatis sua benevolentia movet et excitat ad communicandum aliis propriam bonitatem; ipse sic scribit : Sic enim bonitas voluntatis æque non potest esse sine beneficentia, per quam communicat bonitatem suam omni modo quo communicari potest: aliter enim esset in eo invidia, quum non diffunderet et communicaret bonum quod possit sine sui detrimento multiplicari. Hæc verba Udalrici non bene sonare videntur, quia hæc dicit de communicatione bonitatis divinæ ad extra, quæ libera fuit et est, et potuit Deus esse sine ea. Nec illa communicatione ad extra communicat Deus bonitatem suam omni modo quo potest communicari: quia ut præcedenti patuit distinctione, Deus potuisset et posset adhuc res facere meliores quam fecit, in accidentalibus saltem;4 atque innumerabiles species intellectualium substantiarum condere poterat, quas non condidit nec creabit. Ipsumque universum aliquo modo melius facere quivit quam fecit, ut etiam ex verbis Alberti ostensum est.5 Imo adhuc plura universa facere posset, suamque bonitatem præclarius ac multiplicius communicate ac multiplicare in rebus. Nec tamen invidiæ potest adscribi quod ita non facit, sicut nec invidiæ fuit quod res ab æterno non produxit: imo si nihil creasset, non posset adscribi invidiæ, quum ipse nulli sit debitor, nec naturali emanatione creator. Imo sicut ex rationabilibus motivis mundum creavit, nec aliqua necessitate, sed liberrima voluntate; sic ex rationabilibus motivis poterat eum non creare, prout præcedenti distinctione est declaratum.

Præterea Bonaventura: Voluntatem, inquit, in Deo esse ponendam, ostendunt quatuor rationes. Prima, quia voluntas est illud penes quod inter creata residet summa potestas, atque in regno animæ omnibus præsidet, nec ei aliqua potest vis imperare. Hinc constat quod omnipotenti universorum principio, cujus est cunctis præcipere, potissime competat. Secunda, quia voluntas est in qua consistit præcipua et summa voluptas sive felicitas: unde beatus censetur qui habet omne quod vult; nec aliquid delectatur, nisi habens voluntatem aut aliquid simile voluntati.

A In Deo autem est summa felicitas atque jucunditas, ergo voluntas. Tertia, voluntas est penes quam maxime residet justitia et æquitas, quia justitia non aliud est quam rectitudo voluntatis: propter quod non habentia voluntatem, non sunt capacia justitiæ. Deus autem justissimus est: ergo habet voluntatem. Quarta, voluntas est vis penes quam præsertim attenditur liberalitas summa: liberalitas namque oritur ex amore, qui actus est voluntatis. In Deo autem est ponere summam liberalitatem, quia dat omnibus affluenter, neque improperat:6 ergo et amorem ac voluntatem. — Imo voluntas propriissime convenit Deo. In nobis quidem est per differentiam a substantia et ab actu, per distantiam quoque a fine; in Deo autem per omnimodam indifferentiam horum, videlicet substantiæ, virtutis, actus ac finis. Idcirco in Deo est una et invariabilis. Hæc Bonaventura.

Insuper, ad id quod superius tactum est, scilicet, an Deus sit omnivolens, sicut est omnipotens atque omnisciens, ita respondet: Quæstio ista dupliciter potest intelligi, quia ly omne potest facere distributionem simpliciter, et ut nunc. Si facit distributionem simpliciter quantum ad actum et habitum, sic vocatur omnivolens, quia vult omne volibile. Si autem distribuit ut nunc, tunc dicitur omnivolens, quia vult omne volitum. Et in utroque sensu habet falsitatem; sed in scientia ac potentia habet in utroque sensu veritatem. Idcirco simpliciter conceditur quod sit omnipotens et omnisciens, simpliciter vero negatur quod sit omnivolens.

Cujus ratio est, quia divina voluntas importat causam actualem, potentia vero abstrahit a ratione actualitatis et ponit rationem habitualem causæ, scientia autem abstrahit a ratione utriusque. Quumque Deus non sit actualis causa omnium quæ facere potest ac velle, ideo sicut non facit omne volibile, ita nec vult omne volibile. Et quia potentia abstrahit a ratione actualitatis, ideo dicitur non solum respectu faciendorum in actu, sed etiam possibilium fieri a Deo. Et quia scientia a ratione abstrahit utriusque, ideo est non solum respectu faciendorum, sed etiam respectu possibilium, non tantum Deo, sed et aliis, utpote possibilium malorum. Hinc scientia Dei est omnium scibilium, et potentia ejus est omnium possibilium, sed voluntas ejus non omnium volibilium. Unde Deus non potest plura scire aut posse, sed potest plura velle. — Similiter si accipiamus omne ut nunc respectu rei præscitæ et respectu rei factæ ac volitæ, scientia est respectu omnis rei in qua ratio scientiæ salvatur, potentia quoque respectu omnis rei in qua ratio salvatur potentiæ; sed voluntas non est respectu omnis rei in qua ratio voluntatis salvatur. Scientia namque est respectu omnium futurorum, præsentium ac præteritorum, tam bonorum quam malorum: quia in malis salvatur ratio nobilitasque scientiæ, quoniam scire malum, est bonum ac nobile. Similiter potentia est respectu omnium bonorum, in quibus dumtaxat salvatur potentiæ ratio: quia posse mala, non est posse; sicut posse deficere, non est posse. Ideo Deus omnia bona solummodo potens, appellatur omnipotens. Porro voluntas Dei est respectu bonorum tantum, non respectu malorum. Sed quamvis in volendo malum, non salvetur dignitas voluntatis, salvatur tamen ratio volendi, quoniam velle malum, est velle. Hinc Deus non vocatur omnivolens, quia non vult malum.

Et si quæratur, quare ratio potentiæ non salvatur respectu mali culpæ, sicut ratio voluntatis; dicendum, quod potentia hoc ipsum quod dicit, dicit per modum habitus et positionis, loquendo de activa potentia. Hinc quum dicitur respectu privationis, non est potentia, sed defectus potentiæ. Voluntas vero hoc quod dicit, designat per modum cujusdam adhærentiæ et complacentiæ: et quia in malo salvatur ratio complacentiæ et consensus, ideo velle malum, est velle.

Ex his patet responsio quæstionis qua quæritur, utrum Dei voluntas, scientia et potentia sint æquales. Dicendum est enim quod non, quoad objectum seu connotatum, sed bene quoad actum interiorem, et item quantum ad effectum, quoniam nihil efficit Deus nisi per sapientiam, potentiam et voluntatem.

Si rursus objicias, quia melior est voluntas quæ se extendit ad plura bona, ergo quum voluntas Dei sit optima, extendit se ad omnia infinitaque bona: ergo Deus potest dici omnivolens. Dicendum, quod major illa est vera de voluntate quæ aliquid boni sortitur a volito: quod voluntati Dei non convenit. Ideo non est melior volendo tria bona quam unum, et mille quam tria. — Potest etiam responderi, quod voluntas est actus rationalis: ideo melior perhibetur, non quia ad plura simpliciter, sed quia ad plura rationabiliter. Et quoniam ratio recta dictat creaturas fieri debere in numero certo atque finito, quoniam numerus infinitus non convenit rebus; hinc optima perfectissimaque voluntas Dei voluit omnia fieri in numero, Sap. XI, 21. pondere et mensura, juxta censuram sapientiæ increatæ. — Hæc Bonaventura in Scripto.

Amplius, in Breviloquio suo compendiose scribit de voluntate divina: Divina (inquiens) voluntas sic recta est, ut nullo modo valeat obliquari; sic efficax, ut nullatenus possit impediri; sic simplex et una, ut tamen multipliciter designetur. Est autem rectissima, quum sit idem quod veritas; et efficacissima, quum sit ipsa Dei virtus et omnipotentia. Alia ibi contenta infra tangentur.

Præinductis concordat Richardus. Tamen sicut Bonaventura sequitur Alexandrum, negando quod Deus volendo se, velit alia et omnia bona, sicut cognoscendo et intelligendo se, cognoscit et intelligit alia et omnia vera; sic Richardus sequitur Thomam concedentem et asserentem hoc ipsum: quod qualiter valeat concordari, tactum est supra.7

Ægidius demum hic loquitur: Secundum Damascenum libro tertio, aliter dicitur liberum arbitrium seu voluntas in Deo, in angelis atque hominibus. Ad voluntatem namque potissime pertinent delectatio et libertas. Deo autem potissime convenit delectari ac libere agere; aliis, per quamdam participationem et imitationem. Ut enim septimo Ethicorum ait Philosophus, delectatio in quadam immobilitate et quietatione magis quam in motu consistit. Quumque Deo primo et per se ac principalissime conveniat esse immobilem, ei potissime convenit delectari. Propter quod dicitur ibi, quod Deus semper una simplici delectatione gaudet. Duodecimo quoque Metaphysicæ dicitur, quod intelligere Dei est valde voluptuosum. — Rursus Deo convenit libere agere. Libertas namque sequitur cognitionem universalem et abstractam. Propter quod bruta, quæ non apprehendunt nisi particulare objectum, habere nequeunt actus sui dominium nec libere agere. Hinc quanto quis per abstractiorem et universaliorem intelligit speciem, tanto liberius operatur. Quumque omnis creatura sit aliquo modo particulata, et ad genus speciemque contracta; ideo nullum creatum per unicam intelligibilem formam universa cognoscit: unde nec omnifarie seu per omnem modum libere agit. Solus vero Deus ad nullum genus entium limitatus, et per unicam formam, id est per suam essentiam, cuncta intelligens, per omnem modum operatur liberrime.

Amplius, sicut intellectus primo et per se fertur in cognitionem principiorum, et quasi ex consequenti tendit in cognitionem conclusionum (propter quod cognitio principiorum nomen induit intellectivæ potentiæ, et dicitur intellectus; notitia vero conclusionum non appellatur intellectus, sed scientia: non quia conclusiones non intelliguntur, sed quia non intelliguntur primo et per se); conformiter voluntas primo et per se fertur in finem tanquam in principale objectum, secundario vero in ea quæ sunt ad finem: et ipse actus quo fertur in finem, nomen induit volitivæ potentiæ, et nuncupatur voluntas; actus vero quo vult ea quæ sunt ad finem, non voluntas, sed electio vocatur. Hinc dicitur, quod voluntas est ipsius finis, electio autem, eorum quæ sunt ad finem; sicut intellectus est principiorum, scientia conclusionum. — Hæc Ægidius.

Postremo, prout circa litteram scribit Bonaventura, quum dicitur, Deus volendo suam bonitatem, vult alia: verbum hoc, vult, potest dicere causalitatem, et sic non est vera; vel complacentiam, et ita verificatur, quoniam bonitas sua est ratio quod alia placent ei in quantum bona et prout ab ipso atque ad ipsum finaliter ordinantur. Per quod possunt concordari hæc circa quæ præallegati doctores dissentire videntur.

Hoc quoque quod Magister ex Augustino allegat, Placuit vanitati philosophorum ista creata attribuere aliis causis, secundum Antisiodorensem et alios, intelligendum est de philosophis qui effectus istos inferiores attribuerunt causis secundis vel solum vel principaliter;8 non autem redarguit Augustinus, quod inquirantur causæ secundæ simul cum causa prima.

Footnotes

  1. art. 1. ↩

  2. art. 2. ↩

  3. De Divin. nom.cap IV. ↩

  4. quæst. 1. ↩

  5. p. 590 A, B. ↩

  6. Jacob. 1, 5. ↩

  7. p. 604 A'. ↩

  8. p. 599 E. ↩

Chapter 259 of 271